Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/65

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Licet hae omnes per expressam daemonum invocationem fiant. nulla tamen est comparatio ad maleficia maleficarum cum ad nullum nocumentum hominum iumentorum et terrae frugum tendunt directe. Sed ad futurorum praecognitionem. De aliis etiam speciebus divinationum quae cum tacita invocatione et etiam per tacitum ut sic pactum erga daemones practicantur ut sunt genetliaci seu astrologi sic dicti propter natalium considerationes. Haruspices qui dies et horas observant. Augures qui gestus et garritus avium et omen qui verba hominum observant. Et chiromantici qui ex lineamentis manuum aut spatulis animalium divinant. Si cui placet inspiciat praeceptorium Nider circa secundum praeceptum et plura inveniet quomodo sint licita et quomodo non. Maleficarum vero opera numquam sunt licita.

¶ Decimaseptima est declarativa quartadecimae gravitatem criminis ad peccata quaecumque daemonum comparando.
SEd et tanta est earum facinorum magnitudo quod etiam malorum angelorum peccata et ruinam excedunt. Et si in culpis quomodo non etiam in infernalibus suppliciis. Et hoc quidem quo ad culpas demonstrare non est difficile variis rationibus. Primo. nam licet eius peccatum sit irremissibile hoc tamen non est propter magnitudinem criminis habendo respectum ad eorum naturalia. et praecipue secundum opinionem illorum qui dicunt eos tantum in naturalibus et numquam in gratuitis fuisse creatos. Et quia bonum gratiae excedit bonum naturae. ideo illorum peccata qui a statu gratiae cadunt prout maleficae fidem susceptam in baptismo abnegantes existunt. eorum utique peccata excedunt. Si vero dicamus eos in gratia fuisse creatos licet non confirmatos. sic etiam maleficae licet non creatae in gratia tamen a gratia sponte ceciderunt sicut et ille volens peccavit. Secundo demonstratur. nam licet eius peccatum sit irremissibile variis de causis aliis. puta secundum Aug. quia nullo suggerente peccavit. ideo etiam nullo reparante redire debet. Vel quia secundum Damas. contra Dei formam intellectu peccavit. et cognitio quanto est nobilior tanto peior est error. Servus enim sciens voluntatem domini sui etc. Vel iterum secundum eundem Damas. quia non est susceptibilis paenitentiae. ideo nec veniae. et hoc ex natura sua. quae quia spiritualis tantummodo est semel vertibilis. eo quod se totam convertit quod in homine non fit ubi caro semper repugnat spiritui. Vel iterum quia excelso loco peccavit ut in caelo homo autem in terra. His tamen non obstantibus eius culpa in multis aliis minoratur comparative ad maleficarum flagitia. Primo in hoc quod ille iuxta Anselmum in quadam oratione nulla praecedente delicti vindicta superbiens peccavit. Maleficae vero post tantas poenas saepe multis aliis maleficis inflictas immo et post poenas quas percipiunt in ecclesia diabolo occasione suae ruinae inflictas omnia haec contemnunt et non ad minima peccata mortalia ut ceteri peccatores qui ex infirmitate aut malitia absque habitu malitiae peccant. Sed ex profunda cordis malitia ad horrenda flagitia properant. Secundo quia licet triplex sit status mali angeli. Innocentiae Culpae et miseriae seu poenae. Ipse tamen sic ab innocentia semel tantum cecidit et quod ad illam numquam restitutus fuit. Peccator autem ad innocentiam per baptismum restitutus iterum ab illo cadens multum profundatur. Et super omnes ipsae maleficae ut earum flagitia demonstrant. Tertio ille contra creatorem nos autem et super omnes ipsae maleficae contra creatorem et redemptorem. etc. Quarto ille dereliquit Deum permittentem videlicet eum peccare et non ex pietate eum prosequentem. nos autem super omnes ipsae maleficae peccatis elongamur a Deo permittente et ex pietate nos continuo prosequente et beneficiis plurimis nos praeveniente. Quinto ille praestat in malitia Deo reprobante et suam gratiam non apponente nos miseri currimus in illam malitiam Deo continuo revocante. Sexto ille manet obduratus ad punientem. nos obdurati ad blandientem. Et si ambo contra Deum tamen ille contra se requirentem. nos contra pro nobis morientem. quem ut praemisimus super omnes maleficae dehonestantes offendunt.
¶ Solutiones argumentorum etiam declarant veritatem per comparationem.
AD argumenta. Ad primum patet responsio per ea quae in principio corporis quaestionis tacta sunt. Unde videlicet aliquod peccatum debeat censeri gravius altero. et quomodo peccata maleficarum graviora cunctis quo ad culpam existunt. Ad aliud quo ad poenam. Dicendum quod sicut culpa Adae ita et eius poena dupliciter consideratur. vel quo ad personam vel quo ad naturam totam videlicet posteritatem ex eo secutam. Primo modo. Sicut maiora peccata fuerunt post eum perpetrata quia videlicet ipse solummodo peccavit faciendo illud quod erat malum non secundum se sed quia prohibitum. Fornicationes vero. adulteria. et homicidia. utroque modo mala sunt scilicet secundum se. et quia prohibita ideo etiam gravior poena eis debetur. Secundo vero modo. licet maxima poena primum peccatum secuta est. hoc tamen est per indirectum inquantum videlicet per eum tota posteritas originali peccato fuit infecta. eo quod ipse primus parens omnium pro quibus omnibus solus filius Dei satisfacere potuit potentia ordinata. Pro suo autem personali medietate divina gratia