Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Quarta

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Quarta Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Tercia Questio Quinta 

¶ Quarta questio a quibus demonibus huiusmodi exercentur.


UTrum catholicum sit asserere quod actus incuborum & succuborum demonum conueniant omnibus spiritibus immundis indifferenter & equaliter. Et videtur quod sic. quia oppositum asserere esset ordinem quendam bonum inter eos affirmare. probatur. Sicut ad rationem boni pertinet modus & ordo. Augustinus in libro de natura boni. ita ad rationem mali pertinet inordinatio. Sed in angelis bonis nihil est inordinatum. ergo & in malis nihil potest esse ordinatum. Unde indifferenter huiusmodi actibus habent insistere. Inde etiam illud. Ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat in terra videlicet miserie & tenebrarum. Job. x. Preterea si non omnes indifferenter his actibus insistunt hoc eis competit vel ex natura vel ex culpa vel pena. Non ex natura. quia possunt peccare omnes indifferenter vt in precedenti questione tactum est. sunt in natura ipsorum spiritus impuri licet non immundi quantum ad diminutionem naturalium bonorum. In nequicia subtiles nocendi cupidi. per superbiam tumidi &c. ergo competit eis quo ad culpam vel penam. Tunc sic. Ubi est maior culpa ibi maior pena. sed superiores angeli magis peccauerunt ergo in eorum penam magis his spurcitijs habent insistere. Si hoc non est. dabitur ratio alia. cur non illis actibus indifferenter insistant. Preterea. vbi non est subiectio & obedientia ibi omnes indifferenter operantur. sed in demonibus nulla est subiectio & obedientia. probatur. Quia illa sine concordia haberi non possunt. sed in demonibus nulla est concordia. Prouerbiorum. xiij. Inter superbos semper sunt iurgia. Preterea sicut equaliter omnes propter culpam post diem iudicij in infernum detrudentur. ita & ante illud tempus in aere caliginoso propter officium eorum detinentur nec legitur esse inequalitas ex parte mancipationis ergo nec inequalitas ex parte officij & temptationis. Sed contra. glosa. i. ad Cor. xv. Quandiu durat mundus angeli angelis homines hominibus. demones demonibus presunt. Item Job. xl. dicitur de squamis leuiathan per quas membra diaboli significantur. quod vna vni adheret. ergo inter eos est diuersitas & ordinis & actionis. Incidentaliter queritur. An a bonis angelis ipsi demones ab huiusmodi eorum spurcitijs exequendis interdum impediantur vel non. Et dicendum quod quia potestates dicuntur angeli quorum ditioni virtutes aduerse subiecte sunt vt Gregorius dicit. & Augustinus. iij. de trini. Spiritus vite desertor atque peccator regitur per spiritum vite rationalem pium & iustum. Et sicut ille creature super alias influentiam habent que sunt perfectiores & deo propinquiores eo quod totus ordo prelationis primo & originaliter est in deo & participatur a creaturis secundum quod ei magis propinquant. Ideo etiam boni angeli qui maxime appropinquant deo propter eius fruitionem qua demones carent super ipsos demones habent prelationem & per eos reguntur. Et cum instatur quod demones premissis medijs multa mala faciunt. aut ergo non impediuntur quia non subsunt bonis angelis. qui eos impedire possent. aut si subsunt tunc cum ad negligentiam presidentis pertinere videntur ea que per subditos malefiunt. Videtur quod in angelis bonis sit aliqua negligentia. Respondetur quod sancti angeli sunt ministri diuine sapientie. Unde sicut diuina sapientia permittit aliqua mala fieri per malos angelos. vel homines propter bona que ex eis elicit. Ita et boni angeli non totaliter cohibent malos a nocendo siue homines siue demones. Responsio. catholicum est asserere quendam ordinem actionum interiorum & exteriorum. etiam per quandam prelationem esse in demonibus. Unde & quedam spurcitie ab aliquibus infimis perpetrantur a quibus superiores propter nobilitatem nature secluduntur. Et declaratur hoc primo generaliter ex triplici congruentia qua talia congruunt eorum nature diuine sapientie & proprie nequitie. Demum magis in speciali. Ex natura quidem. Nam constat quod a principio creationis semper quidam alijs superiores fuerunt ex natura cum inter se differant specie nec duo angeli vnius speciei existant communiorem opinionem sequendo que etiam dictis philosophorum concordat & Dionisius qui ponit. x. ca. celestis ierarchie in eodem ordine esse primos medios & vltimos cui etiam necessario oportet assentire. tum ex immaterialitate eorum. tum etiam ex incorporalitate. Inspiciat qui vult dicta doctoris in. ij. di. ij. Et quia peccatum naturam non tollit. & demones post casum data naturalia non amiserunt vt supra tactum est & operationes rerum sequuntur naturales earum conditiones. ideo sicut in natura sic & in operationibus sunt varij & multiplices. Congruit etiam hoc diuine sapientie vt ea que ab ipso sint ordinata sint. Roma. xiij. que a deo sunt ordinata sunt. Et quia demones sint a deo deputati ad exercendum homines & ad puniendum damnatos. Ideo in exercitijs eorum ab extra quo ad homines sunt varij & multiplices. Congruit etiam & nequitie ipsorum. Quia enim humano generi aduersantur. ideo cum ordinate impugnant. ideo magis hominibus nocere estimant sicut faciunt. Unde constat spurcitijs illis nephandissimis non equaliter insistunt quod etiam magis specificatur tali ratione. Nam cum operatio sequitur naturam rei vt dictum est. quorumcunque sunt nature subordinate. oportet quod etiam operationes sibi inuicem subordinentur sicut patet in rebus corporalibus. Quia enim inferiora corpora naturali ordine sunt infra corpora celestia. actiones & motus eorum subduntur actionibus & motibus celestium corporum. & quia vt dictum est demones naturali ordine inter se differunt. Ideo etiam naturalibus actionibus intrinsecis et extrinsecis presertim in huiusmodi spurcitijs peragendis. Ex quibus concluditur quod quia huiusmodi spurcitie plurimum preter nobilitatem angelice nature exercentur cum etiam in actibus humanis infimi & fetidissimi actus in se quidem considerando non quantum ad officium nature & procreationis reputantur. Demum cum de quolibet ordine aliqui cecidisse creduntur non est inconueniens asserere quod illi demones qui de infimo choro & iterum illi qui infimi in illo existunt his spurcitijs & ab alijs deputantur & insistunt. Hoc etiam plurimum est aduertendum. quod licet de incubis & succubis mulieribus infestos scriptura tradit. tamen nusquam legitur in vitijs quibuscunque contra naturam loquendo non solum de sodomitico sed etiam de quocunque alio peccato extra vas debitum perpere agendo se incubos & succubos fecisse. In quo maxima illorum peccaminum enormitas ostenditur cum indifferenter omnes demones cuiuscunque ordinis illa peragere abhorrent & verecundum estimant. Et hoc videtur velle glosa super Ezechielem. xix. vbi dicitur. Dabo te in manus palestinorum id est demonum. qui etiam erubescunt de via tua scelerata vicium contra naturam intelligens. & intuenti patet. quod de demonibus oportet auctoritatem intelligere. Nullum enim peccatum tam sepe deus reproba morte in multis condemnauit. Dicunt etiam nonnulli & veraciter creditur quod nullus talis vicij postquam tempus mortalis vite christi quod ad annos xxxiij. extenditur in hoc scelere perseuerans excesserit nisi speciali gratia redemptoris poterit liberari quod ex eo patet quod octogenarijs & centenarijs isto crimine inueniuntur sepe irretiti quibus tempus christi quia vite morum disciplina fuit. et ideo illo spreto vix vnquam sine difficultate per maxima ab hoc scelere continebit. Sed & quod ordo sit inter eos etiam ad officia exteriora quo ad impugnationes demonstrant eorum nomina. Nam licet vnum & idem nomen. scilicet diabolus multipliciter exprimatur in scripturis & hoc propter diuersas eorum proprietates. Tamen his immundis operibus vnus presidere in scripturis traditur sicut etiam & certis alijs vitijs. Est enim vsus scripture & locutionis quemlibet immundum spiritum nominare diabolum a dya quod duo & bolus quod est morsellus. quia duo occidit. scilicet corpus & animam. & secundum ethimologiam. licet grece interpretatur diabolus clausus ergastulo & hoc sibi conuenit cum non permittitur sibi nocere quantum vellet. Vel diabolus quasi defluens. quia defluxit id est corruit specialiter & localiter. Nominatur etiam demon id est sapiens super sanguinem. vel sanguineus. scilicet super peccata que sitit & procurat triplici scientia qua viget. scilicet subtilitate nature experientia temporum & reuelatione bonorum spirituum. Nominatur etiam belial quod interpretatur absque iugo vel absque dominio quia pro posse pugnat contra eum cui deberet esse subiectus. Vocatur etiam beelzebub quod interpretatur vir muscarum id est animarum peccantium que reliquerunt verum sponsum christum. Item sathanas id est aduersarius. Unde. i. Petrus. v. Aduersarius vester diabolus circuit &c. Item vehemoth id est bestia. quia facit homines bestiales. Ipse tamen demon fornicationis & princeps illius spurcicij dicitur asmodeus. quod interpretatur factura iudicij. quia propter huiusmodi vicium factum fuit terribile iudicium super sodomam & quatuor alias ciuitates. Sicut & demon superbie dicitur leuiathan. quod interpretatur additamentum eorum. quia & lucifer tentans primos parentes de superbia promisit eis additamentum diuinitatis. De quo & per Esaiam dominus Visitabo super leuiathan serpentem veterem & tortuosum. & demon auaricie & diuitiarum dicitur mammona. Quem & christus in euangelio expressit. mat. vi. Non potestis deo seruire &c. Ad argumenta. ad primum. quod quia bonum potest inueniri sine malo. sed malum nunquam inuenitur sine bono. quia fundatur super creaturam que in se bona est. Et ideo demones inquantum habent naturam bonam ordinati sunt in naturalibus & in eorum actionibus. ad illud Job. x. potest dici. quod demones ad exercitium deputati non sunt in inferno sed isto aere caliginoso. Unde hic habent ordinem inter se quem tunc in inferno non habebunt. Vel etiam dici potest quod etiam iam omnis ordo in eis cessat quo ad ipsam beatitudinem consequendam cum a tali ordine irrecuperabiliter ceciderunt. Et dici potest quod etiam in inferno erit inter eos ordo potestatis & penarum afflictionis inquantum aliqui ad affligendum animas deputabuntur & non alij. Sed hic ordo magis erit a deo quam ab ipsis sicut etiam & eorum tormenta. Ad tercium cum dicitur quod superiores demones. quia magis peccauerunt & magis puniuntur etiam his actibus immundis amplius deberent insistere. Respondetur. quia culpa ordinatur per penam & non per nature actum seu operationem. ideo non insistunt illis immunditijs propter nobilitatem nature non propter eorum culpam aut penam. Et licet omnes sint spiritus impuri & ad nocendum cupidi tamen vnus amplius altero inquantum potiora naturalia sunt obtenebrata. Ad quartum dicitur quod est concordia inter demones non amicitie sed nequitie ex qua homines odiunt & dei iusticie repugnant quantum possunt. Talis enim concordia inter impios reperitur vt eis se adiungant & subijciant ad propriam nequitiam exequendam quos potiores viribus vident. Ad quintum licet carceralis mancipatio omnibus equaliter deputetur iam in aere & post in inferno. non tamen ex hoc naturalia in eis sunt equaliter ad equales penas & officia equalia ordinata. immo quanto sunt nobiliores in natura et potiores in officio. tanto etiam grauiori subiecti tormento. Unde Sapien. vi. Potentes potenter tormenta patientur.