Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina transscripta |
Questio Secunda | Questio Quarta |
AD primum videtur quod non sit catholicum asserere quod per incubos & succubos demones possint homines procreari. procreatio hominum instituta est ante peccatum a deo in hoc quod homini mulierem in adiutorium de costa formauit. Quibus & dixit. Crescite & multiplicamini. Gen. i. Et iterum. Adam inspiratus dixit. Erunt duo in carne vna. Gen. ij. Similiter & post peccatum in lege nature dictum est ad Noe. Crescite & multiplicamini. Gen. ix. In tempore etiam noue legis a christo hec coniunctio confirmata. Math. xix. Non legistis quod ab initio qui fecit homines masculum & feminam fecit eos. ergo alij modi homines procreandi non debent assignari. Si dicatur quod demones concurrunt non vt principia naturalia sed vt artificialia quando studiose cooperantur. ad naturales conceptus hominum semen recipiendo. & iterum transfundendo. Contra. Quia aut hoc posset diabolus in omni statu videlicet matrimoniali & extra. aut in vno tantum. Non primo modo. quia tunc opus diaboli esset fortius quam opus dei qui quemlibet statum instituit aut confirmauit. puta continentium & coniugatorum. Nec secundo modo. quia de hoc nullibi legitur in scripturis vt ex vno statu & non ex altero huiusmodi hominum fieret procreatio. Preterea procreare hominem est actus viui corporis. sed demones assumptis corporibus non dant vitam. quia illa tantummodo formaliter fluit ab anima que est actus corporis phisici organici potentia vitam habentis. ij. de anima. ergo per huiusmodi assumpta corpora opera vite exercere non possunt. Si dicatur quod assumunt corpus non vt vitam tribuant sed vt semen naturale retineant & transfundant. Contra. In operibus angelorum bonorum & malorum sicut nihil est superfluum nec etiam in operibus nature. Sed cum demon naturali virtute qua etiam omnem virtutem corporis excedit possit inuisibiliter & semen colligere & iterum applicare. Igitur aut ratio dabitur. quod non possit inuisibiliter hoc facere. aut si potest alterum erit superfluum. fortificatur ratio. Nam in libro de causis dicitur. quod virtus intelligentie est infinita inferius quamuis sit finita superius. sed omnia corporalia sunt infra intelligentias ergo & infinitate sue virtutis potest ea qualitercunque vult immutare. Sed intelligentie sunt angeli siue boni siue mali. ergo possunt absque hoc quod corpora assumant transmutationes in seminibus facere. Preterea semen recipere ab vno & transfundere in alium fieret per motum localem. sed demones non possunt corpora mouere localiter. probatur. Anima est substantia spiritualis sicut & demon. sed anima non potest localiter mouere corpus nisi a se viuificatum. Unde si aliquod membrum mortificetur redditur immobile ergo & demones aliquod corpus mouere localiter. nisi ab eis viuificatum non possunt. Dictum est autem & quasi per se notum quod demones non viuificant aliquod corpus. ergo nec semen poterunt mouere localiter de loco ad locum. Preterea. omnis actio est per contactum vt dicitur primo de generatione. Non videtur autem quod possit esse aliquis contactus demonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. Cum ergo semen immittere & mouere localiter sit quoddam agere videtur quod demones illa facere non possint. Preterea demones non possunt mouere corpora magis propinquiora eis in ordine nature. vt sunt celestia. ergo nec alia magis distantia. Antecedens probatur. Quia cum mouens & motum sint simul. secundo physicorum. Sequeretur quod demones mouentes corpora celestia essent in celo. quod neque secundum nos neque secundum platonicos habet veritatem. Sed contra. Augustinus. iij. de trinitate. Demones colligunt semina que adhibent ad corporales effectus. hoc autem sine motu locali fieri non potest. ergo demones possunt semina recepta ab aliquibus in alios transfundere. Item glosa strabi super istud Exo. vij. Vocauit pharao sapientes &c. Dicit quod demones discurrunt per mundum & colligunt diuersa semina. & ex eorum adaptione possunt prorumpere diuerse species. Videatur etiam glosa ibidem super illa verba. Vocauit pharao. Item Genes. vi. super illud. Videntes filij dei filias hominum &c. glosa duo dicit. Primo quod per filios dei filij seth intelliguntur. & per filias hominum filie cayn. Secundo dicit quod non est incredibile non ab hominibus sed a quibusdam demonibus qui mulieribus sunt improbi huiusmodi homines id est gigantes esse procreatos. de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram. Quia & post diluuium corpora non solum virorum sed etiam mulierum incredibilis pulcritudinis extiterunt.
¶ Responsio. Quia de potestate ac operibus diaboli circa maleficiales effectus plura oportet causa breuitatis obmittere. ideo pio lectori tanquam per se nota relinquuntur. vel ad minus si noscere velit in scriptis docto. super. ij. sen. distin. v. singula ad vnguem elucidata inueniet. Conspiciet enim quod cuncta opera sua per intellectum & voluntatem demones exequuntur. Item quod hec data naturalia non sunt immutata. Sed iuxta Dionisium. iiij. ca. de di. nomi. manserunt integra & splendidissima quamuis eis vti ad bonum virtutis non valeant inueniet etiam quantum ad intellectum quod triplici acumine scientie vigent. scilicet. subtilitate nature. experientia temporum & reuelatione supernorum spirituum. inueniet etiam in quibus & qualiter condiciones & naturales hominum impressiones ex influentijs corporum celestium predominantes agnoscunt vnde & eliciunt aliquos magis esse dispositos ad maleficia exequenda quam alios quos etiam pre ceteris ad huiusmodi exequenda magis infestant. Quantum vero ad eius voluntatem reperiet ipsam immobiliter malo inherere semper peccare peccatis. superbie inuidie & summe displicentie. quod deus pro sua gloria eo vtitur contra suam voluntatem. Cognoscet qualiter ex his duobus scilicet intellectu & voluntate mira operatur ita quod non est potestas in terra que eis potest comparari. Job. xli. Non est super terram potestas. que ei valeat comparari qui factus est vt neminem timet. vbi glo. Et licet neminem timet meritis tamen sanctorum subiacet. inueniet etiam qualiter cognoscit cogitationes cordium nostrorum qualiter etiam possit transmutare corpora adminiculo alterius agentis substantialiter & accidentaliter qualiter etiam possit mouere corpora localiter immutare etiam sensus exteriores & interiores ad aliquid cogitandum qualiter etiam possit immutare hominis intellectum & voluntatem licet indirecte que omnia licet ad presentem nostram deseruirent speculationem volumus tamen ex illis solummodo eorum proprietates concludere. vt ad questionis discussionem procedatur. ¶ Sunt autem proprietates a theologis assignate quod sunt spiritus impuri. licet non immundi ex natura quia in eis secundum Dionisium inest furor irrationalis. amens concupiscentia. fantasia proterua intellige quo ad peccata eorum spiritualia. scilicet superbiam. inuidiam. & iram. Unde sunt humani generis inimici. mente rationales absque tamen discursu intelligentes. in nequicia subtiles nocendi cupidi semper in fraude noui. immutant sensus. inquinant affectus. vigilantes turbant. dormientes per somnia inquietant. morbos inferunt. tempestates concitant. in lucis angelos se transformant. semper infernum secum portant. erga maleficos diuinum cultum sibi vsurpant. magice artes per eos fiunt. super bonos dominari appetunt & amplius pro posse infestant electis ad exercitium dantur. semper fini hominis insidiantur. Et licet mille nocendi habeant modos & artes. xvi. q. ij. vtpote qui conatur a principio ruine sue vnitatem ecclesie rescindere. charitatem vulnerare. sanctorum operum dulcedinem inuidie felle inficere. & omnibus modis humanum genus euertere & perturbare. potestas tamen eius in lumbis & vmbelico manet. Job penultim. Quia videlicet per luxuriam carnis multum dominantur hominibus. sedes enim luxurie in viris est in lumbis. quia inde deciditur semen sicut mulieribus ab vmbelico. His presuppositis ad intellectum questionis de incubis & succubis demonibus dicendum. quod asserere per incubos & succubos demones homines interdum procreari intantum est catholicum quod eius oppositum est asserere nedum dictis sanctorum sed & traditioni sacre scripture contrarium quod sic deducitur. Nam Augustinus hanc questionem non quidem quo ad maleficos sed quantum ad ipsas operationes demonum & ad fabulas poetarum in vno loco mouet & sub dubio reliquit. Licet postea quantum ad processum sacre scripture determinat. Nam libro. iij. de ciui. dei capitulo. v. dicit. Utrum potuerit venus ex concubitu anchisis eneam parere in medio relinquamus. Nam pene talis questio in scripturis oritur. qua queritur. Utrum preuaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerunt. Unde natis gigantibus id est nimium grandibus & fortibus viris tunc terra repleta est. Sed libro. v. ca. xv. questionem determinat in hec verba. Creberrima fama est multique se expertos vel ab eis qui experti erant de quorum fide dubitandum non est se audisse confirmant siluanos & faunos quos vulgus incubos vocat improbas extitisse mulieribus ac earum appetisse ac peregisse concubitum. Et quosdam demones quos dusios galli nuncupant assidue hanc immunditiam & temptare & efficere pluries talesque asseuerant. vt hoc negare impudentie videatur. Hec ille. Postea ibidem determinat secundam questionem videlicet quod illud Gen. Videntes filij dei id est seth filias hominum id est Cayn. non de incubis solum intelligitur. Quod autem incubos esse non sit credibile. Ad illud ibidem est glosa que sic dicit vt prius tactum est. Non est incredibile non ab hominibus sed ab angelis vel quibusdam demonibus qui mulieribus sunt improbi eiusmodi homines. id est gigantes esse procreatos de quibus in littera dicitur. Gigantes autem erant super terram qui & post diluuium &c. vt supra. Ad idem est glosa Esaie. xiij. vbi propheta desertionem babilonice ciuitatis predicit & monstra in ea habitanda. Ibi inquit habitabunt strutiones & pilosi ibi saltabunt. Demones intellige ibi loco pilosi. Unde glosa dicit. Pilosi sunt siluestres homines. hispidi. qui incubones vel satiri certa genera demonum. et Esaie. xxxiiij. super illo vbi prophetat desolationem terre idumeorum qui persequebantur iudeos. Erit inquit cubile draconum & pascua strutionum. & occurrent demonia. Glosa interlinealis. id est monstra demonum adinuicem. Et glosa beati Gregorij ibidem. Qui alio pilosi nomine figurantur. non hi quos greci panos latini vero incubos vocant. Ad idem est beatus Isidorus. libro. viij. capitulo vltimo sic dicens. Pilosi qui grece paniti. latine incubi appellantur. Unde & incubi dicuntur ab incubando hoc est stuprando. Sepe enim improbi existunt etiam mulieribus & earum peragunt concubitum quos demones galli dusios nuncupant. quia assidue hanc peragunt immunditiam. Quem autem vulgo incubonem vocant. hunc romani faunum ficarium dicunt. Ad quem Oratius dixit. faune nympharum fugientium amator per meos fines & aprica rura lenis incedas. Insuper illud apostoli. i. Corinth. xi. Mulier debet habere velamen super caput suum propter angelos. Multi catholici exponunt quod sequitur propter angelos id est incubos. Ad idem est Beda in historijs angelorum. Item Guil. in libro de vniuerso. parte vlti. tracta. vi. multipliciter. Preterea hoc determinat sanctus doctor prima parte. q. xv. Et in secundo scripto. distin. viij. Et quolibet. vij. q. x. atque super Esaiam. capitulis. xiij. &. xxxiiij. Unde talia negare dicit Thomas. imprudentie est. Id enim quod multis videtur non potest omnino falsum esse. secundum philosophum in de somno & vigilia in fine. & in. ij. ethico. Sileo de historijs multis. & auctenticis tam catholicorum quam ethnicorum qui incubos esse palam asseuerunt. Causa autem quare demones se incubos faciunt vel succubos non delectationis est causa cum spiritus carnem & ossa non habeat. Sed hec est potissima vt per luxurie vicium vtriusque hominis naturam ledant corporis videlicet & anime vt sic ad omnia vicia homines proniores existant. Nec dubium quin & sub certis constellationibus semina vigorare sciunt sub quibus homines etiam concepti semper malicijs existunt deprauati. Unde et enumeratis per altissimum multis luxurie vicijs a quibus suum populum mundum esse
voluit & quibus infideles irretiti erant. ait Leuitici. xviij. Ne polluamini in omnibus his quibus contaminate sunt gentes quas ego eijciam ante conspectum vestrum e quibus polluta est terra cuius scelera ego visitabo. Dicit glo. super verbo gentes. Demones inquit qui propter multitudinem dicuntur gentes vniuersi qui cum omni peccato gaudent. precipue tamen fornicatione & idolatria. quia in his & corpus & anima maculatur & totus homo qui terra dicitur. Omne enim peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. Si cui libet intueri historias de incubis & succubis inspiciat. vt supra Bedam in historijs angelorum. & Guilhelmum. Thomam denique brabantinum in libro qui de apibus intitulatur. ¶ Ad argumenta. Ad primum de naturali propagatione instituta a deo inter marem & feminam dicitur. Quod sicut dei permissione sacramentum matrimonij potest opere diaboli viciari per maleficia vt supra patuit. Ita a simili & a fortiori in quolibet alio actu venereo inter marem & feminam. Sed si queritur. Quare potius in actu & super actum venereum diabolo permittitur maleficia exercere quam super alios humanos actus. Dicitur quod multiplex causa assignatur a doctoribus de quibus inferius sub illa parte vbi de permissione diuina discutitur. Ad presens sufficit causa que prius tacta est scilicet quod potestas demonis est in lumbis hominum. Quia inter omnia certamina duriora sunt prelia certaminis vbi continua pugna & raro victoria. Nec valet vbi dicitur. quod tunc opus diaboli esset fortius opere dei cum actus matrimoniales a deo institutos posset viciari. quia non viciat per violentiam. immo cum nihil valeat inficere nisi a deo permissus. Ideo magis per hoc eius impotentia concluditur. ¶ Ad secundum. verum est quod procreare hominem est actus viui corporis. Sed cum dicitur quod demones non possunt dare vitam. quia illa fluit formaliter ab anima. Iterum verum est sed quia materialiter discinditur a semine & demon incubus illud immittere potest deo permittente per coitum & non tanquam ab eo descissum sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptum vt dicit sanctus doctor in prima parte. q. li. ar. iij. vtpote quod idem demon qui est succubus ad virum fiat incubus ad mulierem sicut etiam aliarum rerum semina assumunt ad aliquarum rerum generationem. vt Augus. dicit. iij. de trini. Unde si queritur cuius filius sic natus existit. Patet quod non est filius demonis sed illius hominis cuius est semen acceptum. Sed cum instatur. quod nihil est superfluum in operibus angelorum sicut & nature. conceditur. Sed cum infertur quod demon potest inuisibiliter semen & recipere & infundere. verum est. hoc autem potius operatur visibiliter vt succubus & incubus vt sic per talem spurcitiam inficiat corpus et animam & in vtroque homine mulieris scilicet & viri vt in corpore. quasi tactum est. Preterea plura possent demones inuisibiliter que tamen non permittuntur etiam si vellent exercere. permittuntur autem visibiliter vel in exercitium bonorum vel correctionem malorum. Posset denique contingere quod loco demonis succubi alter semen reciperet ab eo. et incubum loco alterius demonis se faceret & hoc triplici ex causa. Puta quia demon deputatus mulieri reciperet semen ab altero demone deputato viro. vt sic vnusquisque circa sibi a principe demoniorum commissum habeat maleficium exercere cum vnicuique proprius deputetur angelus etiam a malis vel propter feditatem actus quam demon vnus facere abhorreret. cum vt in sequenti questione patebit certi demones ex nobilitate nature certos actus & spurcitias facere abhorrerent. vel quod inuisibiliter loco viri seminis. suum semen id est quod incubus recipit inuisibiliter se interponendo mulieri intromittat. quam interpositionem facere non est contra eius naturam. aut virtutem cum etiam in corpore assumpto inuisibiliter & incontrectabiliter se interponere potest sicut supra de illo iuuene qui ydolum desponsauerat patuit. ¶ Ad tercium. Hoc quod dicitur quod virtus angeli est infinita respectu superiorum. hoc est quia eius virtus comprehendi non potest ab inferioribus quin semper superexcedit eam. ita quod non limitatur ad vnum effectum tantum. Et hoc ideo. quia suprema in entibus habent virtutes maxime vniuersales. Unde propter hoc quod est infinita superius non potest dici quod possit indifferenter in omnem effectum illum ad producendum. quia sic etiam diceretur infinita inferius sicut superius. Demum quia inter agens & patiens debet esse proportio. & nulla potest esse proportio inter substantiam pure spiritualem & corporalem. ideo nec ipsi demones possent in aliquem effectum nisi mediante aliquo alio principio actiuo. Inde est quod seminibus rerum vtuntur ad effectus producendos. iuxta Augus. iiij. de trini. Unde hoc argumentum redundat in precedens nec per illud fortificatur nisi quis vellet declarationem eius habere. quare intelligentie asseruntur habere virtutes infinitas superius & non inferius. & daretur sibi ex ordine rerum corporalium & corporum celestium. qui secundum se in plures & infinitos effectus influere possent. Hoc autem non fit propter debilitatem inferiorum. Concluditur quod demones licet absque hoc quod corpora assumant possint transmutationes in seminibus facere. hoc nihil arguit contra hoc quod hic intenditur de incubis & succubis quorum actus exercere non possunt. nisi in assumptis corporibus secundum quod supra tactum est. ¶ Ad quartum. quod demones non possunt mouere corpora localiter. vnde nec semen &c. probaturque ibi de anima per similitudinem. Dicendum quod aliud est loqui de substantia spirituali ipsius angeli aut demonis & aliud de ipsa anima. Hoc enim quod anima non potest mouere corpus localiter nisi viuificatum ab ea. vel per contactum corporis ad aliud corpus non viuificatum hoc est quia tenet infimum gradum in ordine substantiarum spiritualium ex quo etiam contingit. quod illud corpus quod habet mouere etiam per contactum oportet quod sit proportionatum non sic autem est de demonibus quorum virtus omnino corporalem virtutem excedit. ¶ Ad quintum dicendum quod contactus demonis ad corpus seminis vel cuiuscunque alterius non est contactus corporalis sed virtualis & fit secundum proportionem conuenientem tam mouenti quam mobili ita quod illud corpus quod mouetur non excedat proportionem virtutis demonis vt sunt corpora celestia & etiam tota terra vel elementa mundi. Et quare illa excedunt dicere possumus vt dicit sanctus Thomas in questionibus de malo. q. x. de demonibus. Quod hoc est vel propter conditionem nature. vel propter damnationem culpe. Est enim ordo rerum sicut secundum naturam ipsarum ita & secundum motum. et sicut superiora corpora celestia mouentur a superioribus substantijs spiritualibus. vt sunt angeli boni. Ita inferiora corpora moueri possunt a substantijs spiritualibus inferioribus vt sunt demones. Et siquidem hoc contingit eis secundum conditionem nature. secundum quod aliqui ponebant demones non esse ex illis superioribus angelis. Sed ex illis que perficiuntur a deo huic terrestri ordini vt erat philosophorum opinio. vel etiam si contingit ex pena peccati vt theologorum sententia est tunc a celestibus sedibus detrusi in hunc aerem tanquam ad penam non possunt ipsum aut terram commouere. Hec addita sunt propter duo argumenta que tacite soluuntur. scilicet de corporibus celestibus quod illa etiam possent mouere. Si possent corpora localiter mouere. quia sunt eis magis propinqua. vt etiam vltimum argumentum pretendit. Respondetur enim quod non valet. quia illa corpora excedunt proportionem virtutis eorum. si quidem prima opinio locum habet. Si vero non sed secunda tunc iterum non possunt mouere propter penam peccati. Est etiam ad argumentum vbi quis obijceret. quod idem est motus totius et partis sicut totius terre et glebe in. iij. phisico. Unde si demones possent mouere partem terre possent etiam mouere terram non valet vt patet intuenti distinctionem. Colligere autem semina rerum & applicare ad certos effectus non excedit eorum virtutem naturalem deo eis permittente. vt de se patet. Summarie concludatur quod non obstante quod quidam dicunt. demones in assumptis corporibus nullo modo posse generare. & quod per filios dei significentur filij seth. & non angeli incubi. sicut & per filias hominum ille que de stirpe Cayn descenderant. Quia tamen contrarium a multis vt patuit asseritur & quod multis videtur non potest omnino esse falsum. secundum philosophum in septimo ethicorum & in fine de somno & vigil. Iam etiam modernis temporibus attestantur facta & dicta maleficarum talia vere & realiter exequentium. Ideo dicimus tria. Primo quod per tales demones spurcissimi actus venerei non delectationis sed infectionis anime & corporum quibus succubunt aut incubunt causa exercentur. Secundo quod per talem actum completa conceptio & generatio a mulieribus fieri potest. inquantum semen humanum apponere possunt in loco conuenienti ventris mulieris ad materiam proportionatam ibidem preexistentem. A simili. sicut & semina aliarum rerum colligere possunt ad complendum aliquos effectus. Tercio quod demonibus attribuitur in talium generatione illud tantum quod est motus localis non autem ipsa generatio cuius principium non est virtus demonis aut corporis ab eo sumpti. sed virtus illius cuius semen fuit. vnde & genitus non demonis sed alicuius hominis filius est. Et per hec patet responsio ad argumenta vbi quis arguere vellet. quod demones generare non possent propter duo. Primo quod generatio completur per virtutem formatiuam que est in semine corpore viuo resoluto. Et corpus a demonibus assumptum. quia non est tale ergo &c. Patet responsio. quia demon virtute seminis formatiuam reponit ad locum debitum &c. Secundo. si dicatur quod semen non habet virtutem generandi nisi quandiu calor anime in eo retinetur. quem tamen exalare necesse est per magnam distantiam delatum. Est enim responsio quod demones possunt aliqua reponere ad conseruationem seminis ne calor vitalis euaporet. Vel etiam quia velocissime mouentur propter victoriam mouentis super rem motam. Ideo non poterit euaporari tam faciliter.