Liber Primus | Liber Tertius. Pars Prima |
Caput I.
recensereDe regni Francorum inter filios Clodovei partitione.
Igitur quatuor filii Clodovei, Theodoricus, Clodomirus, Childebertus atque Clotharius, regnum inter se aequā lance dividunt. Et Theodoricus quidem sedem regni sortitus est Metis, Clodomirus Aurelianis, Clotharius Suessionis, Childebertus Parrhisius, quo et pater eorum. Quo tempore sanctissimus papa Joannes, qui Hormisdae successerat, Constantinopolim ad imperatorem Justinum est profectus, a Theodorico Gothorum rege missus. Justinus namque Augustus, cum esset vir fide catholicus, haereticos impugnans, ecclesias eorum orthodoxis condonaverat, consilio memorati papae usus. Quapropter Theodoricus, Arrianae existens haereseos, eum cum aliis catholicis viris ad imperatorem direxit, mandans quod, nisi Arrianis ecclesiae redderentur, cunctum Italiae populum gladio percutiens extingueret. Sanctus autem antistes, ut erat languidus, iter arripiens navigio Constantinopolim est evectus. Occurrit autem ei Augustus et omnis civitatis clerus, gaudente principe suscepisse se in regiā civitate pontificem sedis apostolicae. Peroratis ergo pro quibus ierat et impetratis, ipsi Justino Augusto, ut vicarius beati Petri, imperialem imposuit coronam, et, acceptā remeandi licentiā, reversus est Ravennam. Quem Theodoricus, eo quod audierat eum ab Augusto honorifice susceptum, diutinā custodiā maceratum, jejuniis ac squalore carceris afflictum, ultimum coegit exhalare spiritum. Qui deficiens animam Christo martyr reddidit. Alios quoque qui cum eo fuerant, partim igne cremavit, partim variis poenis interfecit. Inter quos Symmachum patricium et Boetium ejus generum, post carceris custodiam, gladio puniri jussit. Qui videlicet Boetius, quam disertus fuerit in litteris saecularibus, quamque fuerit catholicus, ex ejus comprobatur codicibus. Testatur hoc Arithmetica, nec non Dialectica, ipsa etiam omnium animis gratissima Musica ab eo translata et latinorum jam dudum eam desiderantium auribus delectabiliter infusa. Porro ejusdem de sanctae Trinitatis consubstantialitate liber liquido ostendit quam eximius suo, si licuisset, tempore sanctae Ecclesiae colonus exstitisset. Theodoricus autem tam immanis sceleris statim pretium luit. Nam nonagesimo octavo post hoc facinus die, subitā morte defunctus indignam vitam digno exitu finivit. Cujus animam quidam solitarius, apud Liparam manens insulam, vidit, inter sanctissimum papam Joannem et Symmachum exconsule deductam, in Vulcani demergi ollam, eo loco vicinam. Quae ideo sic dicitur, quod inibi mare, tanquam aeneum vas, fervescat ab igne. Hoc modo periit Theodoricus, homo in suis initiis honestis pollens moribus. Romanis etenim primitus quotannis ad subsidium conferebat tritici centum viginti millia modiorum. Qui veniens ad extrema, ut ex superioribus patet, polluit omnia. Huic fuit in conjugio juncta soror Clodovei Francorum regis, nomine Audefleda. Suas quoque sorores aut filias Theodoricus principibus circumpositarum sociaverat nationum. Nec erat ulla gens vicina Italiae, cujus rex ejus esset affinitatis expers. Nunc coeptae ordinem prosequamur Historiae.
Caput II.
recensereDe bello inter fratres ob divisionem regni orto.
Diviso quadrifarium, ut supra praelibatum est, regno, aliquantisper saeva bellorum quievēre incendia. Dani vero, gens inquietissima, conscensis quampluribus navibus, fines regni Theodorici regis ingressi depopulantur. Contra quos supradictus rex filium suum Theodebertum cum exercitu illas ad partes direxit. Qui, fugatis hostibus captivisque ereptis, victor reversus est.
Caput III.
recensereDe Clotildis (Crothildis) ad reges oratione.
Theodorico itaque rege hostilem incursum propulsante, Clotildis regina reliquos filios, Clodomirum atque Childebertum, necnon Clotarium, advocans, hac eos oratione alloquitur: «Omnipotens, inquit, totius conditor ac rector orbis, Deus, paterni vos ideo voluit esse haeredes regni ut maternae vos constitueret vindices injuriae. Quapropter, dilectissimi filii, feliciter nati, felicius educati, si bene quid de vobis promerui, ulciscimini quaeso, injustam patris matrisque meae infandissimam nесеm. Gaudeam, inquam, hos me enutrisse materni exsecutores doloris, quorum ingemisco perisse avos, magni si adhuc viverent auctores honoris. Neque etenim parvi pendenda est vobis causa mearum querelarum, quibus contigit tantorum carere patrociniis propinquorum, quos vobis abstulit inimici atrox invidia, priusquam hujus vitae perciperetis oblectamina. Quid vero spei vobis sit in reliquum animadvertite. Nunquid parcituros putatis nepotibus qui non perpecerunt fratribus? Et certe illos parvā pro parte regni e medio sustulerunt hominum. Vobis autem mitiores fore censetis, quibus ablatis magnorum inerit spes regnorum? Namque si vos justam non exegeritis ultionem, ipsi vobis infaustam inferent nесеm. Quod si miseratione non movemini mortuorum, anxios saltem meorum contemplamini affectūs viscerum, qui fuerint, dum patrem gladio, matrem fluminis submersione, sororem exsilii relegatione damnari conspexi».
His filii piis maternae querelae commoti affectibus, exercitum Francorum pervalidum congregantes, Burgundiam contra Sigismundum et Godmarum, filios Gundebaldi regis, pugnaturi ingrediuntur.
Caput IV.
recensereDe Sigismundi in aedificandā aede sanctorum martyrum sanctā magnificenciā et victoriā.
Tunc temporis Sigismundus basilicam sanctorum Mauricii sociorumque ejus magnis exstruebat impensis, in loco nuncupato Agauno. Circa eundem quippe locum magnanimitatem suae ostendit devotionis, dum esset vir optimae mentis et sanctarum locupletator ecclesiarum. Nam et praediorum illi loco contulit copiam, et clericorum ordinem psallentium constituens, sanctae religionis martyres propitios sibi adscivit. Meminerat etenim, se, conjugis persuasionibus deceptum, unicum amisisse filium. Quem, dum illa odio persequitur novercali, in tantum exosum fecerat patri, ut felle commotus juberet eum puniri gladio. Nec multo post facti poenitentiā ductus, secum ipse reputans quid sceleris admiserit, ad sepulcra sanctorum recurrens saepe humique prostratus, eos erga se clementissimos fore efflagitans, rogabat ut, si quid minus perfectum divinaeque majestati adversum in suis reperiretur actibus, id, eorum interventu, justus Judex in hoc saeculo potius, quam in futuro puniret examine. Quam petitionem ad effectum juxta votum pervenisse constat. Audiens quippe exercitum advenire Francorum, instruit et ipse copiosam suorum manum, atque adversus eos pugnaturus aciem dirigit. Congressione itaque factā, Francis acriter praeliantibus, victi Burgundiores fugae praesidio se commitunt. Sigismundus vero cum tutelam sanctorum Agaunensium martyrum citato expeteret cursu, a Clodomiro, Francorum rеge, qui eum persequebatur, captus atque Aurelianis perductus, carceri est mancipatus. Tunc beatus Avitus, qui in territorio ejusdem urbis abbatis fungebatur officio, rogare Clodomirum coepit, ne tam excellentis nobilitatis insignisque bonitatis virum neci traderet. Quod ille audire detrectans, eum in villā, cui Calumpnia nomen est, perduci, ac ibidem cum filiis capite caesum in puteum projici jussit. De quo postmodum sublatus atque ad basilicam sanctorum Agaunensium devectus martyrum, cum digno est honore sepultus. Quem sanctorum collegio Christum Dominum annumerasse, ideo non ambiguum habetur quod febricitantes quique, si pro remedio animae ipsius salutare fideliter offerre fecerunt sacrificium, continuo ab infirmitatis suae liberantur incommodo. Auctor vero necis ejus non diu laetatus est in hoc facto. Nam sequenti anno idem Clodomirus, commoto exercitu, partes Burgundiae devastaturus aggreditur. Cui occurrit frater regis defuncti, ac, fraternae necis avidus vindex, pugnam cum eo non dubitavit соnferre. Sed Burgundiones, more sibi solito, animositatem Francorum non perferentes, hostibus terga nudarunt. Rex vero Clodomirus, juventa alacrior, armis munitus, et ipso praesentis certaminis prospero successu animatus, dum audacius quam debuit hostes insequitur, pernicitate equi, cui insederat, vectus, agmen inimicum, sui nimium negligens antecessit. Quem illi a suis desertum, a se vero circumventum conspicati, telis eminus urgere coeperunt. Sola etenim species viri et nimis notae atque alacris fortitudinis gloria perturbabat hostem, ne quis propius feriturus auderet accedere. Qui, ubi hostilibus se circumdatum cuneis vidit, nullumque adesse suorum, in virtute solā remedium ponens salutis, convertit equum seseque collegit in arma. Aestuare tamen magnanimus coepit juvenis, atque incertus animi ingentia pectore coepit consilia versare. Obviam ne eundum, an hostibus cedendum foret, aliquandiu deliberavit. Tandem aliquando invenit ratione viam, vicitque mentem pudor; interque confertissimos adversi agminis viros proruens, ferro iter aperire conatus, quem primum obviam habuit equo dejecit. Circumventus autem, confossis lateribus vitae terminum sortitus est. Impiger sane juvenis et manu promptus, sed consilio parum providus; qui in secundis amorem posuerat vitae. Fuit tamen maternae, pro posse, ultor injuriae. Porro Franci, regis interitu comperto, non, ut nationes caeterae, subsidium quaesierunt fugae, sed, irā fervente, Burgundiones insecuti caedunt prosternuntque graviter. Devastatāque omni provinciā, nativum repetunt solum. Regnum regis interfecti cum ejus uxore, Gundeacā nomine, frater Clotarius accepit. Filios vero ejus, Theodoaldum, Guntarium atque Clodoaldum, avia eorum Clotildis materno suscepit nutriendos affectu.
Caput V.
recensereDe Justiniano et Belisario.
His ipsis apud Constantinopotim diebus, Justino humanis rebus exempto, Justinianus ei successit in regno. Is autem Justinianus, dum esset temporibus memorati Justini sacri scrinii praepositus, et Belisarius equitum praefectus, mutae sibi adinvicem dextras dederant amicitiae. Hi jurisjurandi se obligaverant fide, ut, si quilibet eorum altioris gradūs potiretur honore, socium sibi aequaret dignitate. Quādam itaque die, cum coaequevis sibi lupanar ingressi conspiciunt duas mulierculas ex gente Amazonum, sorte captivitatis abductas, inibi esse prostitutas. Eas illi rapiunt, atque ad proprias domos deducunt. Uni earum nomen Antonia, alia vocabatur Antonina. Et Antoniam quidem Justinianus, Antoninam vero accepit Belisarius. Erantque ambae sorores. Unā ergo dierum, Justiniano meridianis horis sub divo quiescente, cum caput in sinum suae reclinasset amatae, adveniens aquila alis expansis ab ardore solis eum conabatur defendere. Intellexit mulier auspicium, quod Justiniano portendebat imperium; et experrectum tali voce compellat virum: ”Oro, inquit, amantissime juvenis, ut, dum regni potitus fueris sceptris, non me indignam judices gratissimae amplexibus conjugis.” Illo dicente impossibile hoc esse, ut ipse ad culmen proveheretur imperiale, rogat mulier ut, quod illa pro certo sciebat, ne se inexoratum ei praeberet. Quo tribuente assensum, factāque commutatione annulorum utrinque est discessum. Sane Belisarius eique copulata Antonina, eadem inierunt connubii foedera, ut, quia non dubitabat Belisarius adepturum se potioris honoris gradum, si imperio potiretur Justinianus, sociam sui eam adscisceret stratūs. Nec multum fluxerat temporis, cum imperator Justinus expeditionem paravit adversus regem Persidis. Sed in ipso belli apparatu morbo praeventus, anno assumpti imperii octavo est defunctus.
Consensu senatūs totiusque simul exercitūs Augustus efficitur Justinianus. Qui, nihil moratus, collecto exercitu contra barbaros est profectus, et, commissā pugnā fugatisque hostibus, regem se eorum cepisse gavisus est. Quem in solio regni juxta se sedere fecit, et ut provincias, quas Romanis eripuerat, sibi restitueret imperavit. Cui ille: “Non, inquam, dabo». Ad haec Justinianus respondit: «Daras». Pro cujus novitate sermonis civitas eo loci constructa est cui Daras nomen est. Rex autem Persidis, licet non voluntarius, omnia ei restituit quae Romani fuerant juris; sicque in regnum suum est redire permissus. Justinianus quoque Augustus cum magno triumpho Constantinopolim est regressus. Tunc Antonia, ejus quondam amata sui nequaquam oblita, sumptis quinque aureis palatium est ingressa. E quibus duos dedit janitoribus, ut sibi pateret introitus; tres vero tenentibus cortinam, ut suam permitterentur enarrare causam. Et stans ante principem, hunc apud eum habuit sermonem: «Cum Scriptura dicat: «Honor regis judicium diligit» (Psal. XCVIII, 4). Et item: «Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo» (Prov. XX, 8), ego, clementissime imperator, haec dicta esse de te intelligens, fiduciam sumpsi te adeundi tibique propriae necessitudinis causam exponendi. Est denique in hac civitate juvenis qui, mecum permutatis annulis, fidem pepigit alterni amoris, professus quod me sibi jungeret sub nomine legitimae conjugis. Ob id serenitatis tuae praesentiam adii, tui super hac re exposcens sententiam judicii». Cui imperator: «Si, inquit, fides est pacta, non debet fieri irrita». Quo illa audito, annulum suo detrahens digito, ostendit Augusto: «Videat, ait, dominus meus, cujus iste fuerit annulus». Agnoscit princeps eum quem dederat annulum, jubet eam introduci in cubiculum, ornamentisque regalibus indutam de caetero vocari et esse Augustam. Quod factum vehementer abhorruit populus cunctusque senatus, adeo ut palam clamarent nefariam rem fecisse Augustum, ut publicae abjectionis scortum sibi copularet in matrimonium. Нас Caesar exagitatus injuriā plerosque senatorum pertrahi jubet ad nесеm. Quae res in tantum perterruit plebem, ut, sibi quisque metuens, conatibus ejus in posterum minime obviare auderet.
Caput VI.
recensereDe Belisarii successu.
Post haec commilitonem suum Belisarium in Aphricae promovit partes, patricium eum constituens; qui quoque supradictam Antoninam, Augustae sororem, duxit uxorem. Hunc dum Justinianus summo complecteretur amore, magnis locupletare studebat opibus divitiarum. Erat assiduus imperatoris consilio, particeps quoque assumebatur in convivio. Sed quia semper invidetur felicioribus, paupertatisque nullus invenitur aemulus, immoderateque detrahentium lacerantur morsibus affluentes opibus, multi Belisarii prosperis offendebantur successibus. Huic calumniam acerbo componunt felle, et acerbiori parant exitu. Denique regem adeunt improbissimi homines, et invidiam excitant, asserentes nесеm regis ac usurpandi imperii potentiam a Belisario affectatam. Haud difficile princeps impulsus est ut credibile duceret quod pro vero affirmabatur. Itaque priusquam sibi probaretur tentamentum aliquod flagitii parricidalis, vel mendacii suspicionem excluderet examen veritatis, suggerentibus calumniatoribus, jubet eum expugnare Vandalos. Hi saepissime maximas Romani exercitūs vires clarissimaeque nobilitatis pessundederant duces.
Acceptā hac jussione principis, Belisarius domum repetit moerens ас tristis. Quem uxor sua gravi cernens affectum moerore, inquirit ab eо causam offuscantis faciem ejus maestitiae. Rogat sibi manifestari secretum, si forte aliquid consilii valeat conferre subsidium. Cui ille praelii rem fore dixit, non lanificii; ideoque viros magis quam foeminas oportere consuli. Ad haec illa: «Confido, ait, in Christo me virilem prolaturam sententiam, si hujus arcani attingere quivero scientiam. Veridicus namque est sermo Apostoli dicentis, quod salvetur vir infidelis per mulierem fidelem (1 Cor. VII, 14)». Erat enim ipsa catholica, quamvis Belisarius haeresi involveretur nefandā.
Tunc saepefatus patricius, paululum quid inter semetipsum deliberans, consideransque quia et in foeminis invenitur sapientia, nec privatur infirmior sexus rerum profundarum intelligentiā, conjugi refert ut Vandalos expugnaret sibi imperatum esse. Illa, muliebri abjectā imbecillitate, hac virum exhortatione ad fidem orsa est invitare: «Nullus, inquit, protestante sacrā Scripturā, speravit in Domino et derelictus est ab eo: Quapropter, mi vir, suadeo tibi, relictis haereticorum blasphemiis, trinum et unum Deum agnoscere qui regnat in coelis. Fac ergo votum Deo coeli, et eris victor melius quam fuisti». Per ipsum namque Belisarium imperator Justinianus multarum sibi subjugaverat feritatem gentium. Spondente itaque illo fidem Christi, iterum dicit ei: «Nullatenus immutetur decor vultūs tui, sollicitatus difficultate proelii, et pallor qui tuam obtinuit faciem discedat a te. Nunquid non sunt nobis duodecim millia puerorum, quos propriis alimus stipendiis, et decem et octo millia militum, quos cum patriciatūs dignitate acquisisti?» Quo respondente: «Etiam sunt,» adjecit illa: «Assumptā igitur parte militum ad duodecim scilicet millia, puerorumque ad quatuor millia, terrestri itinere partes aggredere Aphricae. Ego vero cum reliquo exercitu, videlicet sex millibus militum et octo millibus puerorum, navali evectione fines petam Lybiae. Hocque nobis adinvicem erit signum: ut tui in castris copiosum accendant ignem, et nos in navibus lumen ostendamus facibus». Quid plura? Factis dicta compensantes, Aphricam partito petunt agmine. Wandali, terrenā expeditione compertā, navalis ignari agminis, ad pugnam se praeparant, conjugibus ас liberis ad belli spectaculum in castris constitutis. Conserto proelio cum neuter exercitus alteri loco cederet, nuntius ad Wandalos venit, asserens uxores eorum et natos gladio trucidatos. Antonina enim, cum suis de navi in littus egressa, castra hostium pervaserat, nullumque viventem reliquerat, nec pueros quidem ac puellas. At Wandali pugnantes, compertā suorum nece, ruptā acie, dum suis timent, propriā neglectā salute, ad castra reverti festinant. Quos confuse ruentes, qui castra invaserant obviam facti excipiunt sternuntque ас toto palantes persequuntur campo. Rex autem Childemerus, cum duodecim tantum Wandalis fugā periculo exemptus, castellum quoddam munitissimum est ingressus. In quo a Belisario obsessus, dum nullus ei pateret exitus, rogabat memoratum patricium ut liber vinculis ante conspectum duceretur imperatoris. Cui cum spopondisset Belisarius quod non resti aut funibus, non etiam ferreis constringeretur nexibus, aut ligaretur mastigiā, credens ille promissa, ubi se dedidit, catenā vincitur argenteā, Constantinopolimque in triumpho perducitur. Sed in palatio constitutus, cum ab aulicis multis afficeretur injuriis, postulavit principem ut, concesso sibi quem primum habuerat equo, duodecim ex his qui eum colaphis sputisque incessebant, singulare cum eo inirent certamen. «Ibi, inquit, et meae probrum ignaviae, et illorum spectare habes fortitudinem audaciae». Imperator petita non abnuens, cum eo, pro spectaculo, duodecim juvenibus congredi imperat. Quos ille, simulatā fugā, post tergum jaciens spicula, omnes interfecit. Post haec ex praecepto principis Childemerus eunuchus factus, patricius Romanorum finium qui Persidis provinciae adjacent ordinatur. Cum Persis maxima ac prospera bella gessit, ibique vitam finivit.Sed ad ordinem revertamur Historiae.
Caput VII.
recensereDe Clothario et Childeberto.
Interfecto eo, quo supra diximus modo, Clodomiro natorum Clotildis primo, reliqui ejus duo filii, id est Clotharius atque Childebertus, iterum cum exercitu Burgundiam petunt; fugatoque rege ejus Godmaro, regnum Burgundiae Francorum subjugavēre ditioni. In hac pugnā Theodoricus, quem Clodoveus ex concubinā susceperat, fratribus auxilium praebere detrectavit, eo quod filia regis Sigismundi esset nupta illi neptis videlicet regis Godmari.
Caput VIII.
recensereDe Amalrico Gotho.
Amalricus autem, filius Alarici regis Gothorum, cum partem regni paterni quae a Francis non fuerat pervasa, suscepisset regendam, legatos ad Childebertum et Clotharium direxit, rogans ut, inito foedere, sororem eorum mereretur conjugem accipere. Quam illi non negantes (ut regibus tantae gentis dignum erat) summo cum honore miserunt. At ille, ut erat gente et animo ferus, habere eam coepit remissius, nec diligere ut reginam, sed contumeliis dehonestare quasi pretio emptam ancillam. Nam dum esset ipse nefandā, quā et pater suus, Arianae haereseos maculatus perfidiā, despectui eam habens quod esset fide catholicā, eunti ad orthodoxorum ecclesiam multa ingerebat probra. Stercora namque in eam vel in ejus projiciens viam, foetoris commovebat violentiam, ut devotam a purae orationis studio averteret mentem. Quibus praestricta contumeliis filia Clodovei ad fratres cum lacrymis scribit, epistolam mittens per quendam sibi fidelem, et, causam suarum exponens injuriarum, ad extremum intulit: «Miseremini, inquit, mei, fratres amantissimi, et mearum necessitudines indignamini causarum». Urbs Arverna Childebertum in finitimis suis, de fratris Theodorici regimine ab eo vi praerepta tenebat, cum memorata sororis scripta ad eum porvenerunt. Inde vir, militiae peritus, non exspectato fratris Clotharii solatio, соmpositis ordinibus castra movit, atque improvisus armatas acies Hispaniis infudit. Nec defuit congressioni Amalricus, terrestri navalique pugnā certare paratus, ubi utrique exercitui placuit in campo praelio decernere. Sed Childebertus validior equitatu avertit hostem. Nec diutius potuerunt resistere Gothi, cum virorum contis et fremitu equorum conturbarentur. Conversi igitur in diversa alii sunt, plerique ad classem refugiebant. Ex eā quoque parte occurrēre Franci, ac universos, praeoccupato itinere, repellunt a mari. Ipse Amalricus, fugere conatus, ecclesiam catholicorum cursu petebat. Tunc unus e turmā Francorum, citato equo eum insecutus, hastā cominus percussum terrae dejecit exanimatum. Cujus comperto interitu, Childebertus post tergum iter dirigens Gothorum,Toletum urbem, ipso terrore belli civibus consternatis, sine morā oppugnavit et cepit; multisque ablatis thesauris et sorore assumptā, repedare festinabat ad propria. Sed antequam cupitas pervenirent ad sedes, soror regis, nescio quo depressa incommodo, vitā decessit. Cujus corpus in loculo positum Parrhisius est delatum, ac in basilicā sancti Petri juxta patrem humatum. Sane in thesauris quos Childebertus avexit ab Hispaniis, reperta sunt ecclesiastici utensilia ministerii, ex vasis quos dicunt fuisse Salomonis, novem pretiosissimi calices, quindecim patenae, viginti capsae Evangeliorum. Quae omnia cum solido fabricata forent auro, gemmisque ornata opere inclusorio, rex tamen integer ab eorum cupiditate cuncta (ut erat largissimus) diversis tribuit ecclesiis. Sed dum incursare studet aliena, perdidit quae putabat sua. Nam Theodoricus frater ipsius, dolens Arvernorum urbem ab eo sibi fuisse sublatam, eam ipse iterato invadit, caesisque vel fugatis quos Childebertus ad tuendam reliquerat urbem, Mundericum, qui se propinquum regis jactitabat, regnumque sibi deberi, perimi jussit, et quae ejus erant sub fiscum redigi. Hic etenim Mundericus persuasis Arvernicis civibus, collectā etiam rusticorum non parvā manu, castrum Victuriacum contra Theodoricum pervasit. Ubi dum rex eum obsidione cinxisset, et superare nequiret, cuidam suorum, Aregisilo nomine, imperat, ut, dato sacramento securitatis, Mundericum a castello exire suadeat, quatenus a circumsedentibus perimi posset. Ille praecepto obtemperat, ас circumventum hominem castro educit, datoque in hunc modum suis signo: «Quid, ait, о populi, hunc virum aspicitis, ac si nunquam amplius eum vidissetis?» His illi auditis impetu in Mundericum proruunt. Quod ille cernens, Aregisilum sic alloquitur: «Quia, inquit, о Aregisile, perjuriis me decepisti tuis, ex hoc tempore te viventem nullus cernet oculīs carnis». Et haec dicens, uti pone eum stabat, lanceā inter scapulas adactā eum terrae defixit, evaginatoque gladio, hortatus socios, super hostes irruit, ac, quousque spiritus vitae in eo fuit, caedere non cessavit. Arcadius quoque, qui urbem Arverniam Childeberto tradiderat, Bituricas aufugit. Ea urbs tunc Cliildeberto parebat. Mater vero ejus atque amita comprehensae, apud Cadurcum urbem exsiliatae sunt.
Caput IX.
recensereDe Clotharii in Thoringos expeditione.
Inde, fratre Clothario in societatem adscito, ipse cum filio Theodeberto Thoringam petit. Praeerat Thoringis rex Hermenfredus [Hermenfridus], duobus suis trucidatis fratribus. Cui accesserat ex conjugio vana quaedam mentis elatio, quod ei filia Theodorici regis Italici, ex sorore suscepta Clodovei, jure copularetur nuptiali. Haec muliebri fastu elata quod regali manaret e prosapiā, fratrem mariti, Bertharium nomine, ingenti oderat crudelitate. Denique suadet viro, ut fratrem sibi aemulum vitā privet et regno. Id ille nil moratus effecit, missisque lictoribus eum perimi jussit. Pari modo alium, vocabulo Baldricum, suspicione fraternae insimulatum vindictae, infandā damnavit morte. Hac arte Amalberga (id quippe nomen mulieri) vacuam fecit sibi aulam regni, dum simulat saluti se velle consulere mariti. Miser ille, qui putaverit quod illa in ejus fratribus parricidales odisset cogitationes, nec animadverteret consortes regni ac periculorum sublatos esse suorum! Adeo apud improbos est affectus vilis, ut cito pravīs suggestionibus extorqueatur! Profectus itaque Theodoricus in Thoringam, obviam habuit Hermenfredum cum innumerā multitudine hostium. Foderant autem Thoringi fossam, quam texerant operimento cespitum, ut advenientium inibi debilitarentur equi Francorum. Quo cognito, Franci acriter indignati hostes ultimā labefactarunt caede, actosque in fugam usque Onestrudem [Onestrudh] fluvium persequuntur. Ibi etiam adversarii resistere ausi transituque prohibere Francos, gravi satagebant certamine. Sed ubi se Franci ipso usu veteri assuetāque vincendi confirmarunt consuetudine, ordine suo nixi incursantes caedere, scutis repellere, nisu omni ac virtute inconditam multitudinem in fluvium urgere coeperunt. Nec difficile fuit plurimos in amnem mergi, cum haud procul a littore res gereretur. Tanta autem strages tunc de Thoringis facta fuisse fertur, ut, caesorum congerie oppleto fluvio, Franci super interfectos in ulteriorem transirent ripam. Hermenfredus ipse, cum paucis elapsus, in munimentum se contulit urbis. Quem postea Theodoricus, fide datā, Tulbiaco ad se venire mandavit, eumque, dum deambulatum per murum urbis irent et sibi alterutrum sermocinarentur, praecipitem deorsum egit. Qui ruens comminuto cerebro exanimatus est. Ex eo quoque genitis minime pepercit; sed, eos strangulari praecipiens, universas Thoringorum civitates Francis subjugavit, pristinaque eos jussit incolere domicilia. Denique Francos Thoringorum prius possedisse fines superior declaravit sermo.
Caput X.
recensereDe origine Francorum citatus divus Hieronymus.
Sed et beatus Hieronymus, in opusculo quod de vitā sancti scripsit Hilarionis, asserit hanc gentem, non tam amplam quam robustam, inter fines Saxonum quondam habitasse et Alamannorum, memorans illius nationis illustrem juvenem ab eodem viro Dei daemone ejecto fuisse curatum. Nec nobis oneri erit ipsius disertissimi verba ponere viri, cum et nostram (si inserantur) honestent materiam, et gentis fortitudinem innotescant pariter et decorent; simul etiam ut virtus Dei in gentili quoque operata homine evidenter appareat. Ait ergo divinae legis interpres: «Candidatus Constantii imperatoris rutilus comā et candore corporis indicans provinciam (inter Saxones quippe ac Alamannos gens ejus non tam lata quam valida, apud historicos Germania, nunc Francia dicitur antiqua) ab infantiā possessus a daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat. Hic secreto ab imperatore evectionem petiit, causam ei simpliciter indicans, et, acceptis ad consularem quoque Palestinae litteris, cum ingenti honore ас comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus loci illius quaesisset ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses, putantes eum ab imperatore missum, ad monasterium adduxerunt, ut et honorem commendato exhiberent, et, si quid ex praeteritis injuriis in Hilarionem esset offensae, novo officio deleretur. Deambulabat autem tunc senex in arenis mollibus et secum de psalmis nescio quid submurmurabat. Vidensque tantam turbam venientem, subsistit, et, resalutatis omnibus manuque eis benedicens, post horam caeteros abire praecepit; illum vero cum servis suis et apparitoribus manere. Ex oculis enim ejus ac vultu, cur venisset, agnoverat. Statim ergo ad interrogationem suspensus homo, vix terram pedibus tangens et immane rugiens Syro, quo interrogatus fuerat, sermone respondit. Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum ac Latinam noverat linguam, Syra ad purum verba resonare, ut non stridor aspirationis, non idioma aliquod Palaestini deesset eloquii. Confessus est itaque quo in eum modo daemon intrasset; et, ut interpretes ejus intelligerent qui Graecam tantum ac Latinam noverant linguam, Graece quoque eum interrogavit. Quo similia verba eodem respondente, admirati sunt. Multas denique incantationum ei occasiones et necessitatem magicarum obtendenti artium: «Non curo, ait, quomodo intraveris, sed ut exeas in nomine Domini nostri Jesu Christi impero». Cumque curatus esset, simplicitate rusticā decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo accepit panem, audiens quod qui tali cibo alerentur, aurum pro luto ducerent». Haec dixit Hieronymus, vir in sanctā Ecclesiā omni laudum praeconio dignus. Nos autem ad rem coeptam vertamus articulum.
Caput XI.
recensereDe reliquis Clotharii et Theodorici gestis.
Denique dum apud Thoringam morae fierent, Theodoricus fratri Clothario occultas parat insidias, expansoque in parte domūs velo, armatos post illud stare jubet, qui Clotharium ad suum venientem colloquium ex improviso interimerent. Clothario itaque ingredienti domum pedes apparuēre detecti armatorum. Quod ubi animadvertit, suos capere arma jubet, seque praecedere. Intellexit protinus Theodoricus fratrem dolum praesensisse; et, ne amplius manifestum fieret factum, loco muneris discum ei dat argenteum, gratias agens propter collatum auxilium. Nescientibus ergo suis quid actum foret, Clotharius metatum repetiit suum. Post haec Theodoricus cum suis questus sine causā se suum perdidisse catinum, advocans Theodebertum filium, «Vade, ait, ad patruum tuum, et pete ab eo vas a me ei dono datum». Abiit ille, ac sine morā quod petiit impetravit. Clotharius inde regrediens, Radegundim filiam Bertharii regis secum abduxit, quae postmodum apud Pictavam urbem multis effulsit virtutibus.
Cum igitur, ut praefati sumus, Theodoricum atque Childebertum, quos junxerat natura, divideret discordia, tandem domestico foedere civilium sunt sequestrata bellorum certamina. Sed quorundam nefandorum molitionibus hominum, qui assiduis gaudent mutationibus rerum, iterum pactae pacis violata sunt jura. Quapropter multi nobilium filii obsides, utrāque ex parte qui fuerant dati, servituti subjiciuntur. Inter caeteros verо nepos beati Gregorii Lingonicae urbis episcopi, dum cujusdam barbari servitio premeretur, a memorati pontificis servo, Leone vocabulo, qui praeparandis epulis ministerium exhibebat, subducitur, pristinaeque libertati hoc ordine restituitur. Audito quippe praefatus sacerdos eum Treveris detineri, mittit pueros qui, oblato domino ejus pretio, illum exinde abducerent. Quibus barbarus respondit: «Hic, inquiens, tam praeclari generis puer non dimittetur, nisi mihi decem librae auri dentur». Illis haec episcopo nuntiantibus, Leo se obtulit dicens: «Permitte me, et ego per Dei auxilium puerum liberabo». Quo permittente, quaesitum ille quendam hominem rogat ut se domino pueri quasi proprium famulum vendat et pretium loco beneficii in suos usūs habeat. Obaudit ille dicto, et eum duodecim aureis memorato vendidit viro. Qaerit deinde emptor a Leone quid operis sciat agere. Cui Leo: «In praeparandis, inquit, epulis nullus me praeteriit disciplinā artis». Imperat ergo dominus ut adveniente die Solis (sic enim barbari diem vocant Dominicam) tale paret convivium, quod venturi ad eum amici habeant admiratum. Quod ille, congregatā multitudine pullorum gallinaceorum, ita praeparavit, ut dicerent convivae se nec in mensā regis tale quid gustasse. Gavisus dominus Leonem promptuario praeficit, ас summam sui gratiam impertit.
Post anni circulum cum Attalo (id quippe nomen nepotis episcopi erat) in prato, eo quod ille custos equorum esset, descendit. Et versis sibi invicem dorsis, ne agnoscerentur loquentes, Attalum sic compellare caepit: «Tempus est, inquam, о puer, ut de patriā cogitemus. Hāc igitur nocte dum equos e pastu reduxeris, cave ne somno graveris, sed, ut a me vocatus fueris, iter si sapis nostrum parabis». Eā forte nocte Leo, generum domini ad domum redeuntem prosecutus, vina porrexit. Cui ille joco ait: «Dic, о puer, si valeas, quā nocte ad patriam reverti destinas?» Ad quem Leo item jocando, veritatem tamen effatus: «Нас, inquit, nocte, si Deus permiserit». «Utinam, ait alter, me custodiant mei famuli, ne quid de domo meā auferas». Necdum itaque primā noctis quiete transactā, Leo ad Attalum properans quaerit an haberet spatham. Quo negante ille a capite domini sui scutum simul cum frameā aufert, sciscitantique domino respondit se esse, velleque Attalum, qui tanquam ebrius quiescebat, suscitare, ut ad pastum equos deducat. Illo vero non abnuente, profectus est ad Attalum; ascensisque equis raptisque quibusdam vestibus sive ornamentis, triduo jejuni iter peragunt. Venientes vero super Mosam, dum a quibusdam detinerentur, relictis equis super parmas fluvium transmearunt; inventāque arbore pruni, ejus ablato fructu, inter iter agendum eo se satiant. Porro viam ingressi Campaniae, nocte quādam audiunt sonitum post terga currentium equorum. Tunc Leo ad puerum: «Prosternamur, inquit, terrae, ne videamur». Tunc post truncum rubi se collocant, extractis tamen gladiis, ut, si necesse foret, his se defensarent. Equites vero eo loci constiterunt, spectantes donec equi urinā se levarent. Dixitque alter ad alterum: «Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles! Verum si invenirentur, unum ex eis patibulo, alium gladiorum ictibus perderem». Erat autem qui haec loquebatur dominus illorum. Qui motis equis cum socio recessit a loco. Illi vero eādem nocte Remis venientes, a presbytero Paulello per biduum recreati, ad beatum Gregorium sunt regressi. Attalus cum gaudio susceptus, Leo cum uxore ac filiis libertate praemioque terrae donatus est.
Caput XII.
recensereDe dolo in filios Clodomiri.
Interea Clotildis regina Parrhisius residens, filios Clodomiri, nepotes suos, solerti nutriebat diligentiā. Childebertus autem zelo ductus, quod videbat reginam maternum super eos declinasse animum, autumans deperire sibi quidquid materni affectūs in illis transfundebatur, Clotharium excitat ut e medio hominum tollendi adolescentes occasionem quaerat. Dolosaque ad invicem captantes consilia, ad matrem dirigunt qui memoratos juvenes ab eā susceptos ad se perduceret, asserentes velle se debitam ipsis regni reddere portionem. Dolum regina non praevidit mandatoque filiorum paruit eo studiosius, quo adolescentulis bene esse gratulabatur consultum. Suscepit legatus juvenes, ut eos deduceret ad reges. Eo discedente, e vestigio venit alter, forcipes et gladium deferens. Quibus regina visis inquirit quid sibi ista velint? Cui veredarius: «Sic, inquit, mandant filii tui, velis ne nepotes tuos tonderi, an gladio percuti? Delibera. Unum enim eorum necesse est fieri». Quo illa audito, alta trahens a pectore suspiria, ingemuit, et ait: «Nunc mihi bonum est mori cum filiis meis. Mortua est pietas. Nunc profecto illud est tempus quo, si omnes sua dent consilia, huic malo remedium inveniant nullum. Novum hoc flagitii genus est, quo patrui innocentium appetunt vitam nepotum. Doleo, fateor, parricidas generasse me filios, qui non possent parcere parentibus. Sed de illis taceo quos justa allegatio maternae calamitatis exosos fecerat. Verum in istis nullae reperiuntur causae offensionis, nisi quod in regno natis regisque filiis, debita invidetur portio paternae haereditatis. Pereunt itaque ad dolorem mihi, ad fructum illis. At quaerat quis ut quid eos occidere velint, сognoscat quia ad praesens ipsis mors eorum proficiet. Miseram me, quae ad hos fructūs foecunditatis sum reservata, ut infelicia eis porrigerem ubera, qui mihi chara nepotum auferrent pignora! Ego, infantuli, vestrae causa sum perditionis, quae inconsideratis persuasionibus patrem vestrum objeci periculis mortis. Satis infelix mater fueram, avia volui esse sollicitior. Videns mihi aetatem precedere, tentavi consulere post me nepotibus; atque utinam consuluissem! Sed nunc eos mihi quidem eripit intolerabilis aerumna, quos magis magisque commendaverat natura et misericordia. Summe Deus, ne inter greges noxiorum deputes animas innocentium, nес eas saeva inferorum crucient supplicia; sed mundo supernum iter саrpentibus, е vestigio tranquilla aeternae vitae succedant habitacula». His dictis, indignatione simul et compassione vox est intercepta loquentis. Verum ubi spiritum resumpsit: “Et quid, ait, aliud restat? Conditio mihi offertur utrum malim eos tonderi, an gladio percuti. Sed utcunque se res habeat nullatenus clericos fieri patiar». Haec dixit, putans quod pietate flexi naturae, a tanto desisterent scelere. Quamvis enim ei nota esset Clotharii feritas, nunquam tamen credere potuit, quod usque ad parricidium perseveraret. At ille longe ab ejus sententiā aberrans, arreptum senjorem natu puerum ad terram elisit, cultelloque latus perfodiens vitā privavit. Quod cernens junior, ad Childebertum se contulit; et suffusus lacrymis, specie miserabili patrui inhaerens vestigiis, orare veniam, ac ut animum sibi regis Clotharii conciliatum redderet obsecrare. Motus ille miseratione fratrem deprecabatur ut naturae contemplatione molliret iram, nepotique parceret, supra iram constituens jus naturae. Promittebat etiam se pro hujus rei vicissitudine beneficium quod ipse vellet recompensare. Cui frater: «Dum tu, inquit, hujus facti minister existis, ut quid misereri velle te simulas? Quin potius puerum a te expelle, aut pro eо morere». Veritus Childebertus verba fratris, nec ejus valens, immo nolens, contraire voluntati, puerum a se repulit. Quem Clotarius eo quo fratrem ejus, interemit modo. Reliquus qui supererat e fratribus, vitae potius ac saluti quam regno intentus, promptā fidissimorum sibi famulorum ope usus, fugā se exemit periculo. Ei nomen Clodoaldo. Qui postea clericus factus, presbyterque ordinatus, digne est conversatus. Et vitae finem sortitus, Novigento villā territorii Parrhisiacae urbis sepultus, multis miraculorum signis coelo se vivere declarat. Clotharius autem, nutriсiis puerorum pariter neci traditis, ascenso equo, ab eo recessit loco unā cum suis. Tunc Clotildis regina ablata nepotum corpuscula condiens aromatibus, in sancti Petri basilicā fecit humare.
Caput XIII.
recensereDe Longobardorum origine et gestis.
Theodoricus autem Theodeberto filio suo despondit uxorem, vocabulo Wisegardam, filiam Wachonis (Waconis) regis Longobardorum. Hic locus nos admonet, intermissā paululum coeptae rei serie, exordium nos hujus pandere gentis, et praeterita retro tempora retractando repetere; maxime cum praeclara quaedam Francorum gesta in Historiā contineantur Longobardorum. Winili (Heruli) igitur, qui et Longobardi, ab insulā Germaniae, quae Scandinavia dicitur, egressi, Ibore ac Aione ducibus, regionem quae Scoringua (Scoringa) dicitur, quasi habitaturi sunt ingressi. De quā propter victūs penuriam exire compulsi, transierunt in Mauringuam. Unde progressi habitaverunt in Gollandā (Golandā). Mortuisque ducibus, regem sibi Agelmundum filium Aionis ducis statuerunt, qui per triginta et trium curricula annorum illis praefuit. Cui successit Lamissio. Lamissioni quoque Lethu (Lethii). Post Lethu regnavit Hildehoc. Quo defuncto, quintus Gudehoc regnum suscepit. Deinde post pugnam, quam inter Odoacrem et Feletheum fuisse superiori commemoravimus libello, profecti Longobardi de Gollandā pervenerunt in Rugiland, quae Latine Rugorum patria dicitur. Nam land linguā Germanorum, patria dicitur verbo Latinorum. Exempto autem humanis rebus Gudehoc, successit ei filius Claffo. Decedente quoque Claffone, Tato regnum tenuit. Quo tempore Longobardi, relictā Rugorum patriā, venerunt in campos patentes, qui sermone barbarico felth appellantur, manseruntque ibi. Quo dum demorantur, Radulfus, rex Herulorum, foedus quod cum Tatone pepigerat irrumpens, eo quod compererat fratrem suum germanum a filiā Tatonis nefandissime interemptum, bellum ei intulit. Sed ipse cum suis a Longobardis superatus, vitā pariter et regno est privatus. Tanta autem consternatio ac (ut verius dicam) mentium alienatio ejus invasit exercitum, ut virides segetes, lini campos, flumina crederent. Dumque brachia quasi nataturi extenderent, a supervenientibus sine difficultate caedebantur hostibus. Irruit autem super Tatonem Wacho filius fratris sui: interfectoque eo, ipse jam octavus super Longobardos regnum tenuit.Hujus filiam, ut praedictum est, Theodoricus filio suo Theodeberto despondit. Quam ille post mortem patris relinquens, Deutheriam Romani generis foeminam hac de causā duxit uxorem: Dum Gothi, post mortem Clodovei, multa de his quae ipse eis abstulerat pervasissent, Theodoricus Theodebertum filium suum ad ea recuperanda direxit. Qui ad urbem Bituris (Biterris, Bituricam) accendens, legatos ad castrum Caprariam, ut sibi cives aperiant, dirigit. Deutheria vero mulier nobilis et sapiens, cujus vir ad praedictam urbem propter hostilem transierat incursum, Theodeberto mandavit quod veniens cum pace susciperetur. Quo adventante, illa ei obviam est progressa. Cujus specie rex captus, suo eam conjunxit stratu.
Caput XIV.
recensereDe Theodorico et Theodeberto.
In diebus illisTheodoricus, Sigivaldum (Siginaldum) parentem suum occidens gladio, clam mandavit Theodeberto ut filium ejus, qui unā cum eo ierat, interimeret. Sed ille, eo quod illum de sacro fonte levasset, ostensis paternis litteris fugam suasit, donec post mortem patris ipso regnante ad eum reverteretur. Qui fugiens apud Latium latuit. Post haec nuntiatur Theodeberto patrem graviter aegrotare. Qui postpositis caeteris rebus eо tendit, Deutheriā Arverno relictā.
Theodoricus autem, cum jam viginti quatuor annis regnum tenuisset, vitā decedens, Theodeberto filio sedem sui reliquit regni. Qui, mansuetus cunctisque modestus, justitiae quoque fuit cultor egregius. Consurgentes vero Childebertus atque Clotharius eum regno pellere conati sunt. Quos demulcens ille regnum sagaciter recepit; missoque nuntio, Deutheriam ab Arverno evocans, sibi eam in matrimonium copulavit. Cernens Childebertus quod eum vi sibi subdere nequiret, amicitiā sibi necti commodius duxit accersitumque triplicibus ex omni supellectili suā ornamentis donavit.
Givaldus (Ganaldus) autem, Sigivaldi filius audiens Theodebertum loco patris regnare, ad eum rediit. Quem rex deosculans cunctas ei paternas restituit haereditates, datā ei tertiā ex omnibus quae a patruo acceperat muneribus parte. Verum Deutheria cernens filiam suam, quam ex priori susceperat viro, valde adultam, verita ne a rege concupisceretur, vehiculo impositam indomitisque bobus tractam apud Viridunum de ponte in Mosam praecipitari jussit. Erat porro Theodebertus rex egregie moratus. Agnoscens vero quod Deutheria suam, ut praedictum est, interemisset filiam, repudiatā ipsā, Wisegardam iterum sibi sociavit.
Caput XV.
recensereDe Belisarii reliquis successibus.
Porro Belisarius post inclytum quem de Wandalis, ut supra diximus, apud Constantinopolim egit triumphum, intimus amicorum Justiniani principis habebatur. Et, astipulante prioris societatis praerogativā, cum inter primos secretorum arbitros ipse primus accersiretur, multorum contra se invidorum excitavit corda. Qui dolentes uberiore illum pollere potentiā sibique deputantes officere in quo ille proficeret, quasi salutis Caesaris solliciti, crebro ei denuntiabant ab insidiis Belisarii fore cavendum. Quem nisi ipsi simulatione fidelioris consilii revocavissent, jamdudum Belisarii gladio interfectum Justinianum, regnumque indigno haeredi vacuefactum. His atque hujusmodi regiorum satellitum, seu etiam primorum palatii sermonibus Augustus per invidiam paulatim accendebatur. Et suspectam habens Belisarii potentiam, patriciatūs ei interdixit curam. Qui publicis expeditus actionibus, securam deliberans in reliquum agere vitam, privatas incolebat aedes. Sed, quia difficile est in prosperis invidiā carere, iterum zelotyporum orta insimulatio, quia ultra quam privatis mos est sese agebat. Duodecim namque millibus puerorum vallatus, quocunque eundum foret, progrediebatur. Fuēre nonnulli, qui vitam quoque ipsam ereptum ei ire vellent. Verum cum imperatoris mentem ad suam nequirent inflectere sententiam, ipsum dignitate regiā privare moliti sunt. Opportunamque nacti occasionem, procedentem ad circi spectaculum principem, privatā detentum custodiā, coronā spoliant simulque veste purpureā. Deductumque ad medium theatri quendam Florianum in solio sedere faciunt regio. Justinianus autem, tali dehonestamento affectus, ad Belisarium misit qui dicerent: «Haec mandat Justinianus Caesar quondam et Augustus. «Immemor, inquit, injuriarum, mi Belisari, factus modernatum (sic), ad memoriam, quaeso, reduc pristina beneficia, et, si quid praevales, adjuva me». Ad haec Belisarius ita respondit: «Si, ait, avita mihi suppeditaret potentia, ferrem poscenti suffragia. Nunc autem incassum fundit preces, cum mei praesentiā consulares viduaverit fasces.Verumtamen Christi Domini mei parens praecepto, non referens mala pro malo, auxilium illi laturus accingar ut potero». Et simul, his dictis, ad conspectum properat novi principis, cunctis ut se sequerentur suis praecipiens pueris. Et pro foribus theatri stans conspexit eminus turbam se odientium cathedrae imperatoris Floriani circumsistere.
Conversus igitur ad eos qui secum erant; «En, inquit, fidissimi milites, adest omnibus votis exspectata dies, ad capessendam ultionem ex inimicis. Vallatus est tyrannus catervā malignantium, qui se ei sociaverunt, freti improbitate morum. Nec dubitandum pari eos debere perire interitu, quos aequales reddidit malitiae causa. Armate itaque dexteras vindices, et quod me videritis facere, vos quoque facite». Post haec introgressus, dum veluti adoraturus genu flecteret, evaginato ense falsi principis caput amputavit. Quod cernentes qui cum eo venerant districtis gladiis circumstantes fortiter ferire coeperunt. Turbati hi qui prius de permutatione dominationis sibi applaudebant, fugae potius quam defensionis auxilium quaesiverunt. Caput Floriani, cum coronā regni, Belisarius sustulit, veniensque ad Justinianum taliter ei locutus est: «Aemuli, inquit, meae tuaeque salutis seminarium discordiae inter nos ideo quam maxime sevisse visi sunt, ut et me exsortem honoris redderent, et te, mei praesentiā destitutum, contumeliis, uti nunc palam cernitur, afficerent. Attamen ego his quae adversariis suggerentibus contra me egisse cognosceris posthabitis, gratiam imperii lucisque rependo, quam illi ereptum ire voluerant, recolensque priora erga me beneficia tua, hoc te nunc dignor munere». His dictis, diadema regni eius imposuit capiti. Justinianus hoc modo imperio restitutus, saepefatum Belisarium iterato patricium ordinans, adversum Gothos, qui Italiam inhabitantes Romanos graviter armis premebant, dirigit.
Caput XVI.
recensereDe divo Benedicto.
His diebus beatissimus Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus dicitur (qui ab urbe Romā quadraginta millibus abest) et postea in castro Cassino, quod Harum appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis effulsit virtutibus. Quo etiam tempore sanctissimus Agapitus, Romanae sedis pontifex, ad regiam urbem profectus, Justinianum principem, in Euthychis sectam delapsum, ad veram et catholicam reduxit fidem; damnatoque Anthimo patriarchā Constantinopolitano, non multo post idem papa apud eamdem urbem diem obiit. Cui suscessit in pontificatu Sylverius. Hic levatus est a tyranno Theodoto, qui apud Gothos regnum arripuerat, sine deliberatione decreti imperialis. Qui corruptus pecuniā talem timorem induxit clero, ut qui non consentiret gladio puniretur. Post menses duos nutu divino exstinguitur Theodotus, et elevatus est rex Withigis. Tunc veniens Belisarius patricius in partes Siciliae, audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per Campaniam properavit Neapolim, quam obsidere coepit, quia cives Neapolitani noluerunt aperire ei. Qui pugnando civitatem introivit, et Gothos, quoscunque obvios habuit, neci tradidit, factoque maximo bello contra Withigem, ingressus est urbem Romam, et civitatem munivit. Tunc recolligens Withigis multitudinem Gothorum uno anno ita obsēdit urbem Romam, ut nulli esset facultas egrediendi vel ingrediendi.Verum intra civitatem fame opprimente populum adeo ut aqua vaenundaretur pretio, pugnae tamen maximae fiebant a Belisario defendente Romanos vel civitatem adversus Gothos; quos etiam Ravennam fugā petere postmodum compulit.
Caput XVII.
recensereDe Vigilii diaconi conatibus.
Tunc Vigilius diaconus, qui apud Constantinopolim erat apocrisarius, animadvertit displicere Augusto et Augustae damnationem Anthimi patriarchae Constantinopolitani, et, volens sibi apud dominos rerum parare gratiam, persuasit Augustae ut mitteret ad Sylverium pontificem litteras hoc modo scriptas: «Aut ad nos, inquit, ne pigriteris venire, aut certe scriptis tuis revoca Anthimum in locum suum». Quibus beatus Sylverius perlectis ingemuit, et in haec verba imperatrici rescripsit: «Licet haec causa finem temporali meae inferat vitae, ego tamen, Augusta domina, rem hanc nunquam faciam, ut revocem hominem in damnatā permanentem perfidiā». Нāс de re indignata Augusta mittit Vigilium ad Belisarium, praecipiens ut inventā occassione Sylverium in exsilium ageret, Vigiliumque pontificem constitueret, qui se revocaturum Anthimum repromiserat. Hujus praecepti tenorem suscipens Belisarius: «Ego, inquit, voluntati principum contraire non audens, licet invitus, jussionem adimpleo. Sed hujus machinator sceleris iram non effugiet judicis cuncta cernentis». Subornatis itaque testibus qui dicerent dominum papam Gothis civitatem simulque patricium tradere voluisse, jussus est praesentare se ad audientiam in palatium principis. Et ingredientem cum solo Vigilio Antonina patricia sic alloquitur: «Dic, domine Sylveri, quid fecimus, ut nos tradere in manūs Gothorum velles?» Adhuc eā loquente, ingressus Joannes, subdiaconus regionarius primae sedis, tulit pallium de collo ejus induitque veste monasticā. Qui apud Pontiam insulam in exsilium relegatus, inibi confessor vitā decessit. Vigilius vero in pontificali sede resedit. Iterato Belisarius cum Withige rege Gothorum dimicans, exercitum ejus maximā caede labefactavit, ipsumque captum Constantinopolim triumphans perduxit.
Caput XVIII.
recensereDe Childeberto rege et beato Germano episcopo.
Verum Childebertus rex Francorum, ascito in auxilium Theodeberto, Theodorici filio, nepote suo, adversus Clotharium fratrem suum pugnaturus ire disposuit. Nuntius ad Clotildem (Crothildem) matrem supradictorum properat regum (quae tunc Parrhisius morabatur) asserens utrosque germanos fratres in mutuam perniciem exercitūs adunare multitudinem. Quo comperto, mater filiorum condolens nequitiae, materni affectūs praestricta necessitudune, ad sepulcrum sancti Martini properat, et, lacrymarum effundens flumina, orationem fudit ad Dominum in haec verba: «O bone, inquit, Jesu, qui discordes elementorum cursūs foedere sancto consocias, tu fratres, malo discordiae temerantes jura naturae, in unitatem pacis redire concede. Nec mihi obsit, quod tales genui vel etiam educavi qui ignorent fratres et affectūs nesciant propinquorum, interemerint patruos, jugulaverint nepotes! Non tamen eо usque fore processuros existimavi, ut quod nati sunt obliviscerentur. Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum inter germanos compone pactum; tu perturbatores pacis potentiae tuae virtute deterre». Has illam preces pro natorum salute fundentem audivit omnipotens, coelique a parte serenā intonuit. Nam Clotharius periculosum ratus adversum duorum potentum regum copias praelio decernere, confugium in Aureliano (Aureliensi) pago, in loco qui Combros dicitur, fecit, donec aut animus erga se fratrum tranquillior, aut sibi ad resistendum virtus numerosiore suorum manu, qui jam jamque affuturi credebantur, esset paratior. Major autem spes ejus in Christi Domini virtute consistebat; cum ecce subito, in loco quo adversarii castra fixerant, matutino sub tempore audita sunt tonitrua mugire, imbres ruere. Fulgura vero per procellas dejecta tentoria rupēre, equosque eorum in diversa egerunt. Porro militaris manus, solis contra violentiam imbrium contecta clypeis, misericordiam Domini efflagitatura humi prosternitur, utque moderatiori quam merebantur vindictae poenā ferirentur exorant. Quodque admirabilius est, in castris Clotharii nec spiritus flavit venti, nec pluviae cecidit gutta, nec ulla prorsus coruscationis apparuerunt signa. Tum demum, qui venerant exterminatum, legatos miserunt ad Clotharium, qui pacem peterent foedusque perpetuum inirent. Quod ille volens concessit, et ex utriusque exercitūs consensu utrinque discessum. Ita precibus Deo devotissimae mulieris, matris videlicet suae, ab imminenti piaculo simul et interitu fratres erepti, immane facinus, quod mente conceperant, explere permissi non sunt. Fuēre plerique laeti, quibus placebat concordia germanitatis.
His diebus beatus Germanus, positus sopore, inspicit a quodam sene claves sibi portae Parrhisiacae porrigi, et interrogans, quid hoc fieret, accepit responsum, ut salvas eas faceret. At post civitatis ejus episcopo, nomine Eusebio, decedente, dum praecelentissimo regi Childeberto occurrisset, in ejus electione mox effectum illa vox coelestis promeruit, et episcopatūs sortitus est gradum dignitatis.
Caput XIX.
recensereDe reliquis Childeberti gestis.
Childebertus autem rex, qui anterioribus, ut superius declaratum est, annis Hispaniam ingressus, Toletum urbem ceperat, Clotharium fratrem suum, cum quo foedus firmaverat, sollicitavit in adjumentum sui, quo, ejus fretus societate, eamdem provinciam sibi subacturus aggrederetur. Quo cum valido exercitūs adventante supplemento, viribus conjunctis, Caesaraugustam usque accesserunt. A cujus urbis ingressu prohibiti, obsidionem adoriuntur. Et resistentibus oppidanis, cum summā vi utrinque decerneretur, tandem Hispani, ipsā obsidionis dispositione et Francorum feroci perterriti animositate, animos a praelio revocaverunt, ac, totā mentis intentione ad Christi misericordiam implorandum conversi, assumptis crucibus cum litaniā murum obambulantes circuire coeperunt. Quod reges cernentes, aliquod maleficium eos exercere suspicati sunt, captumque quendam ex rusticis sollicitius interrogant, cujus religionis habitatores civitatis essent, aut quid urbem circumeundo praecantationibus agerent? Quibus ille: «Cives, ait, Christiani sunt; nunc ut sui misereatur Dominus, exorant». Cui reges: «Vade, inquiunt, dic episcopo urbis ut ad nos nihil haesitans veniat». Quem advenientem Childebertus taliter alloquitur: «Christianae, inquit, religionis ac unius veri Dei vos agnoscentes esse cultores, parcere vobis decrevimus, si assensum nostrae petitioni tu, qui antistitis in hoc loco fungeris officio, praebens, nobis sancti Vincentii reliquias contuleris, qui, ut beatissimus Germanus Pharrhisiacae nostrae videlicet urbis episcopus, nobis saepissimae retulit, in hāc urbe, ut multorum sinceritas et signata veritatis verba testantur, eximius levita enituit». Pontifex nil moratus, ejusdem inclyti levitae ac martyris stolam, id est tunicam, regibus offert. Quam illi condigno honore suscipientes, obsidionem juxta promissum solvunt. Et devastatā omni provinciā, cum spoliis et ingenti praedā nativum repetunt solum.
Caput XX.
recensereDe Gothorum regum a suis nece, et Childeberti Francorum regis gestis.
Post Amalricum autem, Theodorus Hispanias tenuit. Quo interfecto,Theudegilus successit. Hic dum inter coenandum alacritate ultra solitum utitur, exstinctis cereis a suis occiditur et Agila regnum arripuit. Gothi vero jam olim vitium hoc in consuetudinem vertēre ut, dum eis rex proprius displicuerit, a suis interimatur. Verum Childebertus acceptam beati Vincentii stolam Parrhisius defert, aedificatamque solo tenus, secundum beatissimi Germani dispositionem, basilicam nomini ejusdem sancti levitae ас martyris dedicari fecit. In quā non minimam vasorum partem, quae eum a Toleto asportasse supra memoravimus, cum capsis evangeliorum, cruces quoque mirifici operis aliaque devotus excellentissima contulit munera.
Quam ecclesiam quomodo et quo instinctu eam aedificare coeperit, ejus pragmaticum ita designat:
"CHILDEBERTVS REX FRANCORVM VIR ILLVSTRIS.
Recolendum nobis est et perpensandum utilius, quod ii qui templa domini nostri Iesu Christi aedificaverint, et pro requie animarum suarum ibidem tribuerint, vel in alimoniam pauperum aliquid dederint, et voluntatem dei adimpleverint, in aternā requie sine dubio apud deum mercedem recipere merentur.
Ego Childebertus rex, unā cum consensu et voluntate Francorum et Neustrasiorum, et exhortatione sanctissimi Germani Parrhisiorum urbis pontificis, vel consensu episcoporum, coepi construere templum in urbe Parrhisiacā, prope muros civitatis, in terrā quae aspicit ad fuscum nostrum Isciacensem, in loco qui appellatur Locotitio (Leucotitio), in honorem sancti Vincentii martyris, cujus reliquias ex Hispaniā asportavimus, ceu et sanctae crucis, et sancti Stephani, et sancti Ferreoli, et sancti Iuliani, et beatissimi sancti Georgij, et sancti Gervasij, Prothasij, Nazarii et Celsi pueri, quorum reliquiae ibi sunt consecratae, propterea in honorem dominorum sanctorum concedimus nos fiscum largitatis nostrae qui vocatur Isciacus, qui est in pago Parrhisiorum prope alveum Sequanae, unā cum omnibus quae ibi aspiciunt, cum mansis et commanentibus in eis, agris, territoriis, vineis, sylvis, pratis, servis, inquilinis, libertis, ministerialibus (praeter illos quos nos ingenuos esse praecipimus) cum omnibus appendentiis suis quae ibi aspiciunt, cum omnibus adjacentiis, cum omnibus quae nobis deserviunt tam in aquis quam in insulis, vel cum molendinis inter portam civitatis et turrim positis, cum insulis quae ad ipsum fiscum adjacent, cum piscatoriā quae appellatur Veuna (Venna), cum piscatoriis omnibus quae sunt in ipso alveo Sequanae, sumuntque initium a ponte civitatis, et sortiuntur finem ubi alveolus Sauara veniens praecipitat se in flumen. Has omnes piscationes quae sunt et fieri possunt in utrāque parte fluminis, sicut nos tenemus et nostra forestis est, tradimus ad ipsum locum, ut habeant ibidem deo servientes victum quotidianum per succedentia tempora. Damus autem hanc potestatem, ut, cujuscunque potestatis littora fuerint utriusque partis fluminis, teneant unam perticam terrae legalem, sicut mos est, ad ducendas naves et reducendas, ad mittenda retia et reducenda, absque ullā refragatione vel contradictione seu judiciariā contentione. De argumentis vero per quae aves possunt capi super aquam, praecipimus, ut nulla potens persona inquietare audeat famulos dei: sed omnia secure teneant, possideant per infinitas temporum successiones, et cum areis et casis infra Parrhisius civitatem, cum terrā et vineā, et oratorio in honorem sancti Andeoli martyris, quem de Helario et Ceraunio, dato pretio, comparavimus: et cum omnibus quaecunque in eo nobis deserviunt pro requie animae meae, quando Deus de hāc clarissimā luce dederit discessum. Ipse fiscus qui vocatur Isciacus, cum omnibus quae ibi aspiciunt, ipso die ad ipsum templum domini quod nos aedificamus deserviat, et ad omnia quae illi sunt opus, tam ad lumen, quam in dei nomine ad stipendia servorum dei quos ibi instituimus, seu ad ipsos rectores qui ipsos regere habent omnino ibi transolvant, et per longa annorum spatia ad ipsum templum domini, absque contradictione vel refragatione aut judiciariā contentione inspectā ipsā praeceptione omni tempore proficiat in augmentum. Et ut haec praceptio cessionis nostrae, futuris temporibus firmior habeatur deo auxiliante, vel per omnia tempora inviolabiliter conservetur: manibus propriis vel nostris signaculis infra decrevimus roborare. Datum quod fecit mense decembri die sexto, anno quadragesimo octavo postquam Childebertus rex regnare coepit."
Aedificatā igitur et multis praediis et ornamentis ditatā ecclesiā, abbatem inibi constituit Autharium nomine, magnae nobilitatis virum qui praeesset ibi deo famulantibus. Nunc igitur ad ordinem revertamur Historiae.
Caput XXI.
recensereDe Theodeberti in Italiam expeditione.
Childeberto itaque cum fratre Clothario Hispaniae partes aggrediente, Theodebertus, Theodorici regis filius, memoratorum nepos regum, in Italiam cum maximo suorum equitatu contendit eamque ab Alpibus usque ad maritimorum confinia locorum pervagatus tributariam effecit et ad propria reditum maturans Bucellenum ducem ad pervadendum Siciliam et reliqua Italiae finitima reliquit. Qui, Tyrrheno mari transfretato, Siciliam maximā ex parte subegit, castraque vel urbes Italiae pervadens, ex subjugatarum praeda nationum xenia Theodeberto mittebat regi.
Caput XXII.
recensereDe sancto Benedicto.
Hujus principis temporibus, a Cinnomannicā (Cenomannicā) urbe legati ad castrum Cassinum profecti, beatissimum Patrem Benedictum, post eremiticam, ut praemisimus, vitam in illo sancto degentem coenobio, omnigenā poposcerunt prece, ut fratres in monasticā probatos conversatione ad occidentales dirigeret partes, a quibus levi jugo regulae illis ab ipso traditae Gallicana subderetur cervicositas. Qui gratanti animo dilectum suum discipulum Maurum ad has nostras direxit regiones eique sanctissimum sui obitūs diem imminere praedixit, evidentissime designans eo sua sacratissima transferenda fore membra, quo charitatis vinculo sibi unitum mittebat alumnum. Inclytus ergo Domini levita Maurus iter ad Gallias agens, dum in pagum devenisset Altissiodorensem (Antisiodorensem, Autissiodorensem) die quā Dominicae coenae ex more in terris celebrabatur sacra solemnitas, ad monasterium sancti Romani, nutritii quondam Patris Benedicti, divertit. Cujus gratuitā collocutione laborem longinqui itineris allevans ei in proximo esse denuntiavit diem, quo beatus Pater coelestem gaudens scanderet ad patriam. Et, ecce, nocte illā quae sanctum praecedebat diem Sabbati, quo vigilia resurrectionis colitur Christi, scilicet XII. Kalend. Aprilis, subito raptus in spiritu, vidit viam palliis stratam ac innumeris coruscam lampadibus, ab ejus cellā ad coelum usque pertendere, quodque eо tramite dilectus Domino coelum Benedictus scanderet, angelum sibi dicentem audivit. Et ad se reversus, lacrymas votivae indices visionis effundens, quae sibi revelata fuerant sancto Romano aperuit ac participem coelestis eum faciens gaudii, sanctum cum eo exsultans celebravit Pascha. Gloriosus etenim in sanctis Deus assidue sibi placitos mirificans famulos, huic egregio Patri excellentius caeteris jure praebuit iter ad se perveniendi, qui, in convalle positus lacrymarum, ascensiones virtutum in corde disposuerat suo, scalam Jacob, per quam ascendentes angeli monstrati sunt, suis proponens sectandam sequacibus. In cujus autem, ut pace omnium loquar sanctorum, non dicam martyris, verum et apostoli transitu, tam innumeris tamque divini fulgoris splendens apparuit via luminaribus vestibusque ornata nuptialibus. Neque enim in eo calle textile credendum est apparuisse pallium, quo aeternae incorruptionis migrabatur ad regnum.
Nil porro mirandum hunc divinae latorem legis hanc in assumptione spiritūs promeruisse gloriam, qui corruptibilis adhuc circumamictus tegmine carnis, tantis effulsit miraculorum signis, ut nisi vir toto venerabilis orbe, papa videlicet Gregorius, ejus esset vitae relator simulque assertor eximius, profecto ab infidelibus quibusdam mirandis derogaretur actibus. Verum ut praeteream quod adhuc puerulus eremum petiit intrepidus, quod, ut quidam propter ipsum ait sapiens, nec Martinus toto nominatus in orbe fecisse dignoscitur, illud certe non omittendum quod, post multiplicia charismatum dona ab omnipotente sibi concessa, tribus admirandis, nec saeculo antea cognitis, resplenduit miraculis. In eo nanque quod solo intuitu ligati solvit vincula rustici; quodque sub momento, quasi sub solis radio, universus ante conspectum ejus collectus est mundus; sive quod stratā palliis ac innumeris coruscā lampadibus viā ad polorum subvectus est alta, neminem illi puto conferendum sanctorum. Magna porro nobis, si dissimulare nolumus, est indicta probitatis necessitas, quibus donatum est tantum ас talem in praesentiarum habere patronum, ut ab illius numquam pro posse magisterio discedentes, quae audivimus ab illo et mentis oculis vidimus in illo, sectemur. Aderit pro certo nobis, utque quondam corporales rustici nexūs, sic nostrorum solvet ligamina peccaminum, et quorum in contemplatione totius orbis creditur elegisse domicilia, eorum, si devote illi adhaereant, animas sua sequentes vestigia, cum magno divini luminis splendore, in aeterna deducet habitacula. Hujus sane Patris vitam, ut praedictum est, beatus scripsit papa Gregorius; cujus flores eloquii in sanctā universali Ecclesiā velut aurum refulgent. Sed et Odo venerabilis abbas hujus Floriacensis monasterii, in quo saepe nominandus corpore requiescit Pater Benedictus, ipsius memoriam in quodam sermone mirificis extollit laudibus. Nos vero pro amore tanti patroni nostri his praelibatis, ad Historiam recurramus.
Caput XXIII.
recensereDe Belisarii reliquis gestis et nece.
Belisarius igitur, qui jam secundo ad Africam transiens Vintharith (Vultharith) Wandalorum regem rebellionis insimulatum sub dolo pacis interemerat, residuosque Wandalorum reipublicae jugo substraverat, audito quod Franci Italiam infestarent, Romam redire maturato contendit. Et civitati appropinquans, cum magnā omnium utriusque sexūs laetitiā susceptus, obtulit beato Petro per manūs papae Vigilii auream crucem centum librarum, pretiosissimis gemmis exornatam, in quā suas descripserat victorias. Indeque ad bellum retractus Francorum, dum paucitatem gentis contemnit virtutemque ignorat, paucis et ipse assumptis pugnam non dubitavit committere. Sed Romanis pro salute et libertate, Francis pro adipiscendā gloriā certamen erat. Et quia eo se gloriosiorem sperabant reportare triumphum, si totius orbis victores Romanos vicissent, mori potius quam loco cedere elegerant. Inito itaque proelio, dum neutra acies alteri cederet, tandem Romani salutem, pro quā aliquandiu substiterant, deperire sibi intelligentes, dum fortissimos quosque suorum bello oppetere cernerent, paulatim se certamini subtrahere coeperunt. Ita vir strenuissimus Belisarius, a suis desertus, ab hostibus circumventus, nequicquam fortiter faciens exstinctus est. Et qui multarum sub triumpho gentium captivos adduxerat reges, a duce non dicam imperatoris aut regis, verum tetrarchae Francorum victus, vitā cum nominis sui privatus est gloriā.
Caput XXIV.
recensereDe beato Gregorio Lingonensi et castro Divionensi.
Erat tunc temporis beatus Gregorius Lingonicae urbis praesul summus. Sed quia hujus pontificis meminimus, dignum est ut situm Divionensis castri, ubi maxime morabatur, pandamus. Est denique illud castrum in campi planitie muris firmissimis circumdatum, turribus triginta tribus honestatum, terras habens fertiles, per quas a meridie Oscarus haud procul a muro fluit, piscibus dives. Ab aquilone alter fluvius per portam ingreditur, ac sub ponte decurrens perque aliam portam egrediens, molendinos summā vertit velocitate. Murus ad viginti pedes quadris aedificatus lapidibus, desuper minores superpositos habens lapides, in altitudinem pedibus XXX, in latitudinem XV. porrigitur. Portae ibi quatuor, a quatuor plagis coeli. Quod cum tantae sit magnitudinis, cur urbis vocabulo caruerit mirum habetur. Hoc quidem ab Aureliano imperatore constructum antiquitas asseruit.
Caput XXV.
recensereDe Clotildis obitu: et beati Germani meritis et Clotharii progenie.
Interea bonae memoriae regina Clotildis, uxor Clodovei, quondam magni regis, piis, quoad vixit, intenta operibus, apud urbem posita Turonicam migravit ad Dominum plena dierum. Cujus corpus, a filiis ipsius Childeberto ac Clothario regibus cum magno psallentium choro exinde sublatum Parrhisiusque delatum, in sacrario basilicae sancti Petri juxta latus viri sui est sepultum. In eādem etiam orationis domo beata Genovefa humata quiescit.
Tunc temporis beatissimus Germanus Theodeberto Austrasiorum regi, pro villis Augustidunensis ecclesiae Cabillone occurrit: memorque sancti Simphoriani, in ingressu palatij ita spiritu dei in se redundante pie locutus est, ut ante rex annueret quam verba petitor explicaret. Cui et ore prophetico finem dixit de transitu. Nam paucis interim diebus dum Remis remearet rex, extremā forte febri validā vexatus, defecit anno regni sui XIII. quasi sancti viri sermo dictus fuisset ab angelo. Hic, exorante Desiderato Viridunensi episcopo, civibus ejusdem urbis octo millia solidorum, qui annuatim exinde ejus inferebantur thesauris, largissimā benignitate ad restaurationem concessit civitatis. Fuit idem rex egregie moratus eloquioque affabilis. Qui beatissimum Maurum in quādam parte regni sui, in Andegavensi videlicet pago, monasterium construentem, quod Glannafolium antiquitus dictum est, mirifice coluit, praediaque ingentia cum aliis regiae munificentiae donis per semetipsum ad eundem accedendo locum benignissime contribuit. Successit ei Theodebaldus filius ejus, vir quidem Deo deditus et servos ejus unice diligens, sed in suos crudelis. Cujus tempore stella ex adverso veniens in lunam ingressa est. Tunc quoque uvae in arbore, quae Sambucus dicitur, natae sunt, et flores ipsarum arborum, quae nigra proferre solent grana, botros protulerunt. Gravis eо tempore ас solito asperior hiems facta est, ita ut torrentes congelati pervium super se populis iter praeberent. Aves quoque rigore astrictae vel fame, absque ullo hominum dolo, immersae nivibus capiebantur. Hic accepit uxorem filiam Waconis, regis Longobardorum, Walderadam nomine, suae sororem novercae. Qui cum per octo annorum curricula strenue susceptum gubernasset regnum, vitā decedens, principatum gentis quam regebat, cum thesauris, Clothario dereliquit habendum.
Clotharii progenies
Huic vero Clothario fuerunt virilis sexūs filii, ex diversis conjugibus orti, numero septem et una foemina. De Ingunde quidem, Guntharius, Childericus, Cherebertus, Guntrannus, Sigebertus et Clotsinda (Closinda) filia. De Charagunde vero, sorore Ingundis, habuit Chilpericum. Amore denique Ingundis ductus, Charagundem ejus germanam sibi in matrimonium copulaverat. De Gunsinde autem genuit Chrannum (Chrannium).
Caput XXVI.
recensereDe odio Francorum in Parthenium.
Tunc temporis Franci Parthenium in palatio regis Theodeberti quendam potentem, qui eos tributi onere valde presserat, immensis persequebantur odiis. Qui cum se cerneret non posse evadere, duos rogat episcopos ut se Treveros deducant saevientisque populi seditionem suā praedicatione sedent. Quo dum unā cum eo eunt, unā noctium coepit praedictus vir dormiens voces emittere, dicens: «Heu! heu! succurrite, qui adestis». Expergefacti circumjacentes rogant, quid esset? Respondit ille vidisse se Ausanium quondam amicum suum, ac Papianillam uxorem propriam, quos olim zelo ductus occiderat, vocantes se ас vi compellentes et dicentes: «Veni, ut ante Deum de injustā nece nostrā nobiscum contendas». Tandem venitur Treveros et episcopi turbatum populum suā volebant linire oratione. Cum nequirent, Parthenium in ecclesiam ductum uni arcae immiserunt, sternentes desuper vela ecclesiae. Cumque populus scrutatā basilicā recederet, frendens quod non inveniretur, unus e turbā exclamat: «En, inquiens, arca, ubi non est quaesitus noster adversarius». Statimque e reseratā arcā extrahitur ас lapidibus ad columnam ligatus perimitur. Fuit vero in sumendis cibis avidus. Sed quae sumebat hausto aloe statim egerebat, ut alia citius sumere posset. Strepitum quoque ventris in publico sine ullā emittebat verecundiā.
Caput XXVII.
recensereDe Clotharii edicto et expeditione in Saxones.
Proposuit autem Clotharius edictum, ut cunctae ecclesiae Galliarum fisco tertiam partem solverent fructuum. Quod, resistente Injurioso pontifice, in ipso exordio tentamentorum est cassatum. Post haec idem rex in Saxones rectum iter direxit, qui assiduis excursionibus Francorum devastabant fines. Quibus super Wiseram fluvium bello subactis, Thoringos quoque, eo quod Saxonibus auxilium tulissent, depopulatus est. Denuo Saxonibus rebellare parantibus, Clotharius adversus eos exercitum movet. Verum Saxones superioris belli plagā humiliati, per legatos commissorum postulantes indulgentiam, de caetero emendationem pollicentur suarumque rerum omnium partem mediam, exceptis conjugibus ac liberis, loco offerunt pignoris. Quod Franci despectui habentes, praelium adoriundum putarunt. Coacti Saxones manum conserere, tantā in Francos strage bacchati sunt ut vix pauci Clothario regi superessent ad fugae potius societatem quam ad praeliandi subsidium.
Caput XXVIII.
recensereDe Chranno et ejus gestis.
Erat praeterea Clothario filius, nomine Chramnus (Chrannius), corpore quidem elegans, sed mente levis, dolis nulli versutorum secundus. Huic animus inquietus, prompta audacia, cui pater vices suas per Aquitaniam commiserat. Ast illius effera vis animi eum ut regem agere non sinebat. Tyrannicā denique adactus crudelitate, res aliorum rapinis diripiebat. Quapropter pater eum, legatione directā, ad se evocare curavit, ut insolentiam, quā tumebat, modestā increpatione redargueret. Ille, mandatis patris posthabitis, Parrhisius ad Childebertum summo studio contendit, eā propositi intentione ut ad genitorem nunquam rediret. Abducere vero amicos regios pārentesque festinabat et praecipue Childebertum patris germanum. Quem etiam in tantum ab eo alienum effecerat ut fratris vitam appeteret; Chranno tactis sanctorum pignoribus sponte promittente quod patris perpetuus existeret hostis. Perpetratumque foret facinus magnum ac memorabile, fratre in mortem fratris conspirante, si Deus non impedisset et Childebertus maturā morte non oppetiisset. Composito namque cum Childeberto foedere, Aquitaniam iterum repetit, omnia per quae primum ierat subacturus. Post quem pater, Saxonicā occupatus expeditione, ire non valens, Cherebertum ac Guntrannum filios cum exercitu eo dirigit. Quem illi, per Arvernicum secuti territorium, in Lemovico jam eo assecuto castra super montem Nigrum constituerunt miseruntque ad eum ut quae pervaserat redderet. Quod dum ille se facere sponderet nec tamen faceret, ipsi contra eum pugnaturi aciem direxerunt. Quibus cum ille haud segnius obviam iret, ortā tempestate ab hoc sunt repressi facinore. Post haec Chrannus per subintroductas personas fratribus insinuari facit patrem bello oppetiisse Saxonico. Illi, pro vero dictum arbitrati, Burgundiam citato repetunt calle. His abeuntibus, Chrannus post eos iter dirigens, captā Cabilonensi urbe ad castrum properat Divionense, ubi quidam clericorum, curiosi quid Chranno accideret, super altare tres posuerunt codices, id est, Prophetarum, Epistolarum Apostoli ac Evangeliorum. Oratione ergo ad Dominum factā, aperto Prophetarum libro hunc primum reperēre versiculum: «Auferam maceriam eius, et erit in desolationem pro eo quod debuit facere uvam, fecit vero labruscas» (Isa. V, 4-5). Reserato etiam Apostoli codice hoc invenerunt: «Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis veniet interitus» (I Thess. V, 3). Dominus autem in Euangelio ait: «Qui non audit verba mea assimilabitur viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam, etc». (Matth. VII, 26). Et haec quidem de Chranno ostensa sunt.
Caput XXIX.
recensereDe Childeberti post regni fraterni affectationem morte et epitaphio: deque aedis Sancti Germani ad Parrhisios dedicatione.
Childebertus vero aestimans fratrem a Saxonibus interfectum, Remis accedens cuncta incendiis ad rapinis vastavit. Tunc duae locustarum acies per Arvernum ac Lemovicinum (Lemovicum) in campum transiēre Romaniacum: ubi, commisso inter se praelio, magnum reliquēre acervum locustarum interfectarum. Coepta Chranni celeri destituuntur obitu Childeberti. Nam idem rex post diutinam regni functionem, febre vexatus moritur, ac Parrhisius in ecclesiā sancti Vincentii, quam ipse fabricarat, a beatissimo Germano honorifice sepelitur. Ejus regnum vel thesauri ad Clotharium lege redierunt.
- Francorum rector, paeclarus in agmine ductor,
- Cujus et Allobroges metuebant solvere leges,
- Dacus et Arvernus, Britonum rex, Gothus Iberus:
- Hic situs est, dictus rex Childebertus honestus.
- Condidit hanc aulam Vincenti nomine claram:
- Vir pietate cluens, probitatis munere pollens:
- Amplectens humiles, prosternens mente rebelles:
- Templa dei ditans, gaudebat dona repensans:
- Millia mendicis solidorum dans et egenis.
- Gazarum cumulos satagebat condere coelo.
Igitur defuncto gloriosissimo rege Childeberto XLIX. postquam regnare coeperat anno, nondum quidem dedicatā vel consecratā Sancti Vincentii quam fabricaverat ecclesiā, gloriosus Clotharius rex non dignum ducens hoc fore procrastinandum, conferre curavit cum beatissimo Germano, unāque cum Vltrogothā reginā praefati inclyti Childeberti uxore, necnon et cum Crothbergā et Crothsindā ejus affinibus, quatenus ipsa cum digno honore consecraretur a beatissimo Germano et ut in die dedicationis, ex rebus propriis ipsi ecclesiae dotem honorifice conferrent. Quod et fecerunt, et scripto suo corroboraverunt. Hinc igitur ad ordinem historiae redeamus.
Caput XXX.
recensereDe Chranni conatibus et Clotharii clementiā et pietate.
Destitutum se Chrannus tanto parricidalis flagitii consorte animadvertens, ad Conabum Brittonum principem confugit, recidivaque reparare bella tentabat. Cui nobilitas conjugis odiorum suppeditabat materiam, quod praeemineret prosapiae claritudine. Ei nomen Calte, Willecario genita Aquitaniae duce. Qui videlicet Willecarius, minis Clotharii territus, quibus Chranno favisse arguebatur, tutelam basilicae sancti Martini expetiit; quam pridem et Austrabius (Austrapius), alter dux, expetierat. Persecutoribus quaerentibus eum exinde avellere nec valentibus, admotis ignibus pariter cum ipsā orationis domo flammis est crematus. Quam Clotharius solerti industriā venustiori donavit gratiā stannoque ejus operuit tecta. Non dissimulandas autem filii arbitratus injurias, inde quantā potuit suorum manu Britanniam est ingressus. Occurrit autem ei Chrannus cum Conabo Brittonum rege, barbarorum agmen ductante. Ubi ad certamen ventum est, tentato utrinque agmine, ubi neque Chrannus pecuniā conductos desciscere a fide vidit Britannos, neque Clotharius filium erga se suscepta deposuisse odia suosque ad belli paratos certamina, armis decernendum aestimaverunt. Tunc Clotharius in incerto belli positus, lacrymis suffusus ora, Christum exorat in haec verba: «Christe, inquit, Deus, qui occulta hominum solus agnoscis, precibus nunc adesto meis, justi exercens examen judicis. Etenim quod nulli justo, maxime tibi omnium Cognitori rerum, veniabilis Chranni nequitia possit videri satis certus sum, ideo quod, naturalis oblitus gratiam pietatis, hostili animo contra vitam insurrexit patris; et quod, fraude machinatus, occulte nequivit efficere, id nunс palam illato bello contendit explere. Dumque unius decrepiti senis accelerare quaerit exitium, non dubitavit morti exponere tantarum innumerositatem gentium. Et certe regnandi spem dederam, cum vivens tuendae ei Aquitaniae sollicitudinem mandaveram. Sed morantem non passus est, nec exspectavit regnum, nisi parricidio adipisceretur. Respice ergo, Domine, de coelo, et judica juste, illudque judicium exerce quod contra Absalon, patri David quondam infestissimum, exercuisti. Non ego quidem David, sed tamen fide non degener. Credidit ille mundi Redemptorem venturum, credo et ego venisse, aequique arbitrum saeculi judicem futurum». His intentum precibus audivit omnipotens Deus. Nam superior bello factus, Britannos usque ad refugia navium (quas ad hos usūs paraverant, ut, si adversa bellorum forent, eo se conferrent) persecutus, maximam ex eis stragem dedit. Chrannus quoque ipse, dum filias pariterque uxorem captivitati subducere gestit, ab exercitu captus patrique praesentanus, jussu ejus in cujusdam pauperculae casā super scamnum extensus orarioque sugillatus, ibidem cum conjuge ас filiabus igni est concrematus. Hoc modo justae exsolvit paenas ultionis insidiator patris, quam differri non oportebat. Condemnatus est sequestrā pietate judicio patris, qui se omni evacuaverat pietate. Periit quidem non optando patribus officio, sed non dissimulando. Cui enim ille parceret, qui saluti paternae, quantum in se fuit, non pepercit? Hunc itaque improbitatis suae finem Chrannus invenit.
Caput XXXI.
recensereDe Longobardorum regibus et Totilā Gotho.
Clothario autem Francorum tenente principatum, Longobardorum (Langobardorum) genti Alboin (Alboinus, Aldoinus) praeerat, qui non multo post tempore Longobardos in Pannoniam deduxit. Gothis autem, qui Italiam incolebant, post Withigim, Badula, qui et Totila dictus est, praefuit. Qui ad beatissimum veniens patrem Benedictum, cujus supra meminimus, ab eo et arguendo commonitus, et commonendo a suae crudelitatis immanitate est emollitus. Cui idem vir Domini quod mare transiturus, Romam ingressurus, IX. annis regnaturus, decimo esset moriturus praedixit.
Caput XXXII.
recensereDe Vigilii papae et Theodorae Augustae controversiā.
Vigilius etiam sanctae Romanae Ecclesiae praesul, qui eo quo commemoravimus modo in locum sanctissimi subrogatus fuerat Sylverii, legationem suscēpit Theodorae Augustae in hunc se habentem modum: «Veni, et adimple nobis quae pronā voluntate promisisti de patre nostro Anthimo, et revoca eum in pristini gradūs honorem». Ad haec rescripsit Vigilius: «Absit, dicens, hoc a me, domina Augusta. Prius locutus sum male et insipienter. Nunc autem nullo modo tibi consentio, ut revocem hominem haereticum et anathematizatum». Quo audito, Augusta misit Anthimum scribonem cum validā militum manu Romam, praecipiens ei ac dicens: «Vigilium, inquit, Romanum pontificem nostris sanctionibus rebellem, decernimus ut navi impositum ad nostrum deduci facias conspectum. Nec cujuslibet basilica sanctorum defensionis ei sit adjumentum, exceptā ecclesiā Principis Apostolorum». Anthimus, Romam profectus, memoratum Papam, dum missarum solennia in oratorio sanctae Ceciliae X. Kalend. Decembris celebraret (erat quippe dies festus ipsius sacrae virginis), munera populo erogantem tenuit navique imposuit, ut Constantinopolim deduceret. Quem populus Romanus proficiscentem usque ad navim prosecutus, postulat ut benedictionem illis daret. Quā traditā, mota est navis. Non defuēre tamen, quos injusta expulsio Silverii in odium ipsius excitaret. Hi lapides post illum, vel quaelibet telorum genera sors obtulerat, jacientes, in hunc modum ei conviciabantur: «Fames tua tecum, mortalitas tua tecum. Mala intulisti Romanis, mala reperias quo vadis». Aliqui sane ex fautoribus ipsius comitatui ejus adhaeserunt.
Qui per Siciliam iter faciens, in civitate Cathinensi quosdam ad sacros promovit ordines, quibus tuendae Romanae Ecclesiae delegavit curam. Ipse navigio Constantinopolim usque devectus, ab imperatore et clero urbis honorifice susceptus, per biennium inibi est detentus. Imperatore communionem Anthimi ab eo exigente cautionemque manūs ejus, quā id se facturum spoponderat, ostendente, ad hoc usque altercatio processit ut diceret papa Vigilius: «Ego quidem ad clementissimos reipublicae moderatores Justinianum eique conjunctam aestimavi me venisse Theodoram. Sed Diocletiano ac Eleutheriā moribus reperi crudeliores. Verum quia Christus me vobis pro commissis adjudicavit peccatis, patiar quidquid est miserrimum, dum vos jusseritis quidquid est immanissinum. Haud enim rependitur meritis meis congrua vicissitudo, dum majora his mea mereantur facinora. Matura ultio flagitii subest, et digno convenior expulsionis Sylverii pretio. Neque porro Dei oculum tam impii machinator sceleris praeterire poteram». Et quidam familiarium principis prope adstans, alapam in faciem pontificis dedit, dicens: «Homicida, nescis cui loqueris? An putas ignorare nos, dedisse te alapam notario tuo, qui et continuo cecidit exanimis, et filium viduae Hasterium, cui neptem tuam dederas Vigiliam, jussu tuo fustibus usque ad supremum labefactatum exitium, papamque Sylverium factione tuā exsiliatum?» Quo ille audito, pertimuit, solique Deo spem suam committens, in basilicam sanctae Euphemiae confūgit tenuitque columnam altaris. A quā avulsus, fune colla ligatus per totam circumduci urbem jubetur atque ad vesperam ergastulo claudi, ubi modicum quid panis et aquae ei quotidie tribuebatur. Postmodum suggerente Narsete Romanarum partium duce, vinculis ab imperatore levatus ac simul cum clero suo Romam redire permissus, ubi Syracusas attigit, calculi languore fatigatus defecit. Cujus corpus Romam delatum ac ad sanctum Marcellum viā Salariā est humatum, succedente ei Pelagio in pontificatum.
Caput XXXIII.
recensereDe Romae a Totilā obsidione et Romanorum ad Justinianum confugio.
Totila quoque, rex Gothorum, depraedatā Siciliā regressus, Romam obsidione cinxit. Cujus cives tantam tunc famis penuriam passi sunt ut cibi inopiā coacti natorum suorum carnes edere vellent. Fessis diutinā pugnā simulque inediā Romanis nec valentibus moenia tueri, Totila a parte Hostiensi urbem irrupit; qui, parcere potius Romanis, quam eos perdere malens, per totam noctem, quā victor urbem intravit, quosdam suorum buccinis clangere jubet: «Ut cives se a Gothorum gladiis aut ecclesiis tuerentur aut quibusque modis occulerent». Habitavitque aliquantum temporis cum Romanis, plus paternā pietate circa eos usus quam tyrannicā crudelitate. Hanc illi, ut concedatur, animi benignitatem (qui nimiae antea crudelitatis exstiterat) beati Patris Benedicti (quem olim, ut praedictum est, audierat) monitio contulit. Aliqui sane ex senatoribus, Romani quondam gloria nominis, tunc autem miserae reliquiae desertae civitatis, Constantinopolim Justinianum principem adierunt supplices, adversum Gothos auxilia poscentes. Turbatus gravi nuntio Caesar, rebus in Hesperiā minus prospere gestis, Narsetem eunuchum, cubicularium vero suum, expertum belli virum, omni militiae quae in Italiā erat praefecit. Ille propere (neque enim differendi tempus dabatur) cum lectā pube, transmisso Mediterraneo freto in Latium contendit, et junctis sibi Longobardorum auxiliis cum Gothis praelio conflixit. Totilāque rege interfecto, Italiam ab eorum dominatione eripuit.
Caput XXXIV.
recensereDe bello Bucelleno duci ab Narsete illato.
Bucelleno etiam duci Narses bellum intulit, quem Theodebertus, rex Francorum, ut supra memoravimus, cum Italiam introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo alio duce ad eam subjiciendam reliquerat. Qui Bucellenus, interempto Belisario, dum pene totam Italiam direptionibus vastaret et regibus Francorum de manubiis subjectorum hostium munera copiosa conferret, in Campaniā hiematurus in loco, cui Tannetum nomen est, dysenteriae morbo laborans, bello gravi a Narsete superatus exstinctus est. Amingus vero dum Widino Gothorum comiti, contra Narsetem rebellare paranti, auxilio esse non dubitaret, utrique Narsetis virtute vincuntur. Widinus captus Constantinopolim exsiliatur. Amingus, qui ei auxilio esse voluerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux, nomine Leutharius, Bucellini germanus, dum multā onustus praedā repedare festinat ad propria, inter Veronam ac Tridentum juxta lacum Benacum propriā morte defunctus est. Habuit nihilominus Narses certamen adversus Siswaldum, Brentorum regem, qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quos secum in Italiam veniens Odoacer adduxerat. Solus quippe Siswaldus de Herulorum gente restiterat. Huic Narses fideliter sibi primum adhaerenti multa beneficia contulit. Sed novissime, superbe rebellem et regnum dilatare suum per Italiam cupientem, bello superior cēpit celsāque de trabe suspendit. Hic Narses prius quidem chartularius fuit: deinde propter virtutum merita patriciatūs honorem promeruit. Erat vero vir piissimus, religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis sanctorum basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus adeo intentus ut magis precibus Deo profusis quam armis victor foret bellicis.
Caput XXXV.
recensereDe Alboino Longobardorum rege.
In illis diebus, Alboinus filius Aldoini Longobardis praefuit. Hic, vivente adhuc genitore, cum Thurismodo, Turissendi Gepidarum regis filio bello conflixit. Et cum summā vi utrinque decerneretur, Alboinus Thurismodum, spathā cervice tenus percussum, ad terram dejecit mortuum. Turbati Gepidi, quod regis filium, per quem maximā ex parte praelium substiterat interemptum conspiciebant, in fugam versi sunt. At vero Alboinus, patratā victoriā, ad patrem laetus rediit. Nec multo post ei vitā decedenti in regnum substitutus est.
Caput XXXVI.
recensereDe Cautini facinore et sancti Medardi transitu et sepulcro; et Autharii abbatis obitu.
His diebus Cautinus, Arvernae urbis episcopus rem inauditam fecisse memoratur. Erat in ipsā urbe Anastasius quidam nomine, officio vero presbyter, ingenuus genere. Hunc frequenter pontifex, nunc precibus, nunc minis compellabat, ut proprietatem suam, quam per chartas gloriosae memoriae Chlotildis reginae possidebat, cum ipsis chartis ei dono daret. Quo omnibus modis renuente, episcopus a villā ad urbem deductum custodibus legavit inediā afficiendum, ni petita compleret. Sed ille forti animo resistebat, dicens sibi melius esse ad tempus fame affici, quam traditis rebus filios exhaeredare. Erat apud basilicam Cassii martyris crypta, et in eā sarcophagum cujusdam magni hominis ex Pario marmore factum. In hoc igitur mausoleo, ex jussu episcopi, cum mortuo vivens sepelitur presbyter operiturque lapide, datis custodibus qui eum custodirent. Verum presbytero, tanquam altero Iona, orante ad Dominum, custodes inebriati vino vertuntur in somnum. Quod ille intelligens, brachiis, quae tantummodo libera propter magnitudinem sepulcri habebat operculum ad unam impulit partem reseratoque aliquantulum loculo caput erexit et sic toto pectore aditum egrediendi sibi paravit. Gravabatur autem, ut ipse postmodum asseruit, nimio foetore, qui ex putrefacto emanabat corpore. Itaque sepulcro liber, ad ostium cryptae properat. Fiebant enim haec in initio noctis. Quod obseratum inveniens et inter rimas prospiciens, videt hominem cum securi praetereuntem. Hunc leni susurro evocans, rogat ut aditum securi reseret. Quo impetrato, presbyter progreditur liber, rogans virum ne de se cuiquam indicaret, ac demum ad domum suam indeque ad regem Clotharium properat. Cui cum causam enarrasset suam, rege ac optimatibus dicentibus quod nec Herodis vel Neronis tempore talia fuerunt gesta, jubetur adduci episcopus. Qui dum istud se jussisse negaret, a presbytero convictus confususque abscessit. Presbyter vero res suas tenuit.
Quo tempore, beatus Medardus, Vermandensis episcopus, plenus virtutibus, migravit ad Dominum. Cujus corpus Clotharius rex honorificentissimo recondidit mausoleo.
Hisdem etiam diebus defuncto Authario, sancti Germani coenobii primo abbate, venerabilis vir Doctroveus, ex discipulis videlicet beatissimi Germani, ab eodem sancto pontifice annuente gloriosissimo Clothario rege loco eius subrogatur.
Caput XXXVII.
recensereDe Clotharii regis donationibus, et piis operibus, obitu ac haeredibus.
Idem vero inclytus rex Francorum Clotharius, ad suffragia egregii confessoris Martini, ad tutelam sibi exposcendam Turonis abiit. Multus ibi pro suā salute suorumque peccaminum abolitione Domini ac sanctorum ejus precator et clarissimis donis eidem sacro loco regiā liberalitate impartitis, in ditandis et aliis coenobiis sanctorum munificentissimus exstitit. Indeque venationis gratiā exercendae, cujus studiosos esse Francos supra meminimus, Cotiam sylvam ingressus, dum supra vires corporis, quod senectus debilitaverat, indulget exercitationi, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis aegritudinemque contraxit gravem. Febris erat vehemens, continui ad sine ullā intermissione viscerum dolores. Dum cruciatur atque alternis vicibus nunc frigus, nunc calor membra exagitant, inter aegra suspiria, quae mens extorquebat sibi male conscia haec iterabat verba: «Vah, vah, quam magnus est Rex ille coelestis, qui sic humiliat sublimes terrae reges. Iste cum sit immortalis, melior est quovis orbis terrarum principe mortali. Quod si melior et potentior: et si potentior, ergo et misericordiae largitor. Qui non, ut multi hominum, mortibus delectatur reorum; sed misericors ac miserator poenitentiam amplectitur peccatorum. Illius igitur clementiae munus totis est exoptandum affectibus deque ejus miseratione nunquam desperandum». Inter hos atque hujusmodi sermones finem imperii edidit, corpus terrae, regnum filiis derelinquens, per quinquaginta et unum annos potestate functus, perpetuā ас semper in majus augmentatā. Filiis regni haeredibus hujusmodi vocabula: primus, Cherebertus; sequens, Guntrannus; tertius, Chilpericus; quartus, Sigebertus, vocati. Sepultusque est in basilicā sancti Medardi, ut ipse jusserat; quae triginta et eo amplius millibus ab eo loco, in quo finem vitae invenit, aberat, magno obsequio per tantum spatii deductus filiorum, seu etiam psallentium clericorum.
Explicit liber secundus.