Prooemium Liber Secundus 

Incipit liber primus.

Caput I. recensere

De gestis Francorum: et primo, de Trojanorum dispersione.

Post triumphum victoriae quam Graeci de excidio egerunt Trojae, multi civium eversae urbis, qui effugere cladem potuēre necis, quāquāversum poterant sedes sibi quaerere procurabant. Eorum quidam, Antenor nomine, non infimus genere, adjunctā sibi sociorum numerosā multitudine, navibus altum petiit mare. Tandem post magnos pelagi variosque labores Tanais ingressi ostia fluminis, Meotides transmeantes paludes, in finibus Pannoniorum castrametati sunt. Arridente autem eis locorum amoenitate, stationem inibi constituerunt suam, aedificatā civitate, quam Sicambriam vocaverunt. Post multorum vero curricula temporum, contra Valentinianum, qui Romani tenebat imperii principatum, Alanorum gens contumax rebellavit audaciā perfidorum. Quos ille praelio superatos, Meotidis coegit expetere latibula paludis. Illuc quoque eos cum exercitūs multitudine insecutus, dum situ et difficultate locorum, quominus eis nocere posset, impediretur, Trojanos Sicambriam habitantes in auxilium evocat. Hos hortatur monetque ut suis tantummodo viam pandant, per quam securos hostes et nil tale verentes invadendo opprimant. Illi non id solum se facturos, verum se Alanos hinc expulsuros spondent. Imperator decennio eis tributa, si id efficiant, indulget. Trojani fiduciā animati, quod forent gnari locorum, simul et munerum promissione allecti, Alanis locorum firmitate fidentibus ex improviso superveniunt, caedunt prosternuntque multos mortales, caeterosque in fugam actos a palude perturbant. Imperator virtutem gentis audaciamque miratus, quod loca, quae totius orbis victores Romani expavissent, non solum intrare,verum et immanissimos hostes expellere non dubitassent, Atticā linguā Francos, id est feroces, nuncupavit.

Caput II. recensere

De Francorum appellatione altera opinio.

Quidam vero auctores referunt quod a Francione rege vocati sunt Franci, dicentes quod digressi a Trojā regem sibi Frigam nomine constituerint. Sub quo, inquiunt, eis Asiam pervagantibus, quaedam ex ipsis pars inter Macedones sortem habitationis accepit. Quorum viribus aucti Macedones quanta sub Philippo et Alexandro regibus bella gesserunt prospera perspicuum habetur. Porro reliqua portio cum praefato principe Europae partes adiit, et inter Oceanum et Thraciam super littora Danubii consedit. Quae duobus а sе electis regibus, in duarum se divisit nomina gentium. Et una quidem natio Torchorum (Torgorum), a Torchoto (Torgoto) rege; alia vero a Francione, Francorum adepta nomen est, quae Alanos, ut diximus, a Meotidis expulit paludibus.

Caput III. recensere

De Francorum, antequam in Galliam venerint, gestis.

Decennio sane exacto, misit imperator, qui consueta de gente Francorum exigerent tributa. Illi pretio sui sanguinis se eo levatos fatentur, seque vectigal non soluturos, pro quo remittendo mortis discrimen perpessi forent. His indignatus Caesar suorum instruit aciem, quae et viribus foret exercita, et tantae genti obviam ire parata. Nec morati, obviam eunt Franci Romanis, pugna in manibus, nec comperendinata, quamvis uni genti adversus plures gentes praelio decertandum foret. Franci sane robur aliarum nationum Romanis subsidio venisse conspicati, cedendum sibi loco utilius aestimantes, Sicambriam egressi ripas Rheni fluminis occupaverunt. Duces autem sibi Marchomirum, Sunnonem et Genebaudum, post funus memorati regis Francionis eligentes, plurima Germanorum oppida pervasēre. Quorum quidem numerus, cum primo digressions suae ab Asiā tempore vix ad duodecim millia armatorum aestimaretur, in tantam coaluit numerositam, ut ipsis etiam Germanis, proceritate et virtute corporum praeeminentibus, formidini esset. Quos tempore Theodosii Nannius et Quintinus, magistri militum, collecto exercitu Germaniā pellere moliti sunt. Quos primā quidem acie superasse sibi visi sunt. Postmodum tamen, cum majores copias, junctis sibi Heraclio ac Joviniano, Romanae militiae principibus, ad se ivissent, commissā pugnā, tantam ex Romanis Franci stragem, fugatis Heraclio ac Joviniano, ediderunt, ut cunctis in circuitu nationibus haec audientibus terrorem suae virtutis incuterent. Nec fuit in reliquum gens quae Francos jure belli sub jugo redigeret tributi.

Sane Arbogastes ejusdem gentis comes ad Romanos se contulit, et victus bello a Francis primo congressu aufugit. Postmodum tamen initā denuo pugnā non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit: uti in vitā beati Ambrosii plenius inveniri valet.

Treverorum urbem Franci, factione Lucii consularis, eodem tempore pervaserunt. Qui videlicet Lucius indignatione commotus, eo quod cognovisset ab Avito, Galliarum Augusto, uxorem suam stupro maculatam, atque cavillando sibi audisset eum dicentem quod calidas quidem haberet thermas, sed ipse frigido lavaretur, ista perpetravit.


Caput IV. recensere

De Pharamundo, primo Francorum rege.

Regem vero, caeterarum more nationum, Franci sibi eligentes Pharamundum, Marchomiri filium, solio sublimant regio. Cui filius successit Clodio Crinitus. Illo in tempore Francorum reges criniti habebantur. Finitimos itaque bello lacessendo, Thoringorum, qui Germaniam incolunt, fines depopulantes, castellum quoddam Disbargum nomine occupant, in quo rex Clodio sedem sui constituit regni.

Caput V. recensere

De Romani imperii excidio, et Francorum incremento sub Clodione (Claudio, aut Claudione) rege.

Eo in tempore, Romano imperio a ferreā firmitate in testaceam decidente fragilitatem, Burgundiones Lugdunensem, Gothi Aquitanicam pervaserant provinciam, eaque tantum pars Galliarum Romanae suberat ditioni, quam Rheni fluenta ac amnis Ligeris determinant. Rex autem Clodio angustos regni fines dilatare cupiens, exploratores a Disbargo trans Rhenum dirigit, et ipse cum exercitu subsecutus Cameracum civitatem obsidens expugnavit et cepit. Carbonariam sylvam ingressus Tornacum urbem obtinuit, quosque Romanorum obvios habuit, neci tradidit.

Caput VI. recensere

De Meroveo rege.

Post haec, Clodione rege vitā decendente, Meroveus ejus affinis regni Francorum gubernacula suscepit. Regnavit autem Clodio per XX annorum curricula. Quā tempestate etiam Hunni Rhenum transeuntes Metis civitatem concremant, Treveris diripiunt, Tungrense devastant territorium. Ita per totam Galliam saeva bellorum exardescebant incendia. Ubique luctus, ubique dolor, et plurima mortis imago. Aurelianensem quoque adeuntes urbem obsidione claudunt, et ne quis tute egrediatur, portis custodiā vallatis, studioso conamine provident. Erat tunc temporis ejusdem civitatis praesul, virtute admirabilis, Anianus. Cujus meritis et orationibus immanissimas Hunnorum phalanges omnipotentia Christi ita protrivit, ut quibus profugi habitent in terris hucusque sit incognitum.

Caput VII. recensere

De Childerico rege.

Meroveo autem rege Francorum hac luce casso, Childericus filius ejus solio sublimatur regio. Hujus regni primordia quibusque bonis detestanda fuēre. Hic namque contra Francos primum nequiter agens, cum filias nobilium incesto contaminare non desisteret, regno ejicitur. Qui expulsus, regem Thoringorum, Bissinum nomine, expetiit, tutam sibi apud eum latebram fore autumans. Nec spe suā frustratus est. Nam, cuncto exsilii sui tempore cum rege conversatus honorificoque apud eum loco habitus est. Erat ei quidam e Francorum proceribus familiaritatis vinculo colligatus, nomine Winomadus. Cujus ille omnia agebat consilio, dum adhuc regni potiretur sceptro. Hunc ergo evocans, animositatem Francorum sese regno pellere minitantium edicit; quid facto opus sit consulit. Ille irae eorum cedendum suadet, ne, si permanendum putaret, augeret potius odium quam diminueret, humani dicens esse morem ingenii praesentiae alicujus invidere, absentiae compati. Se interim, dum ille quoquo locorum immoratur, animos gentis pertentaturum pollicetur persuasurumque ut cum eo in gratiam redeant. Dividensque aureum, sibi medium retinet, mediumque illi confert dicens: «Suscipe mediam hujus aurei partem, et si quidem Francos tibi conciliare potuero, hoc tibi erit signum, dum hanc tibi misero partem, et convenire sibi utrasque contigerit, animadvertas oportebit eodem modo convenientia populi studia tibi congruere. Reditum ergo ad patriam accelerabis tuam, ut regnum, quo nunc privaris, recipias». Post haec verba Childericus Thoringam, ut praelibatum est, petiit. Franci vero immemores injuriarum quas Romanis intulerant, Egidium patricium, qui a Romanis tuendae Galliae curam susceperat, regem sibi statuunt. Caeca mens hominum eum sibi putare consulere, cui ipse mala non desinit irrogare! Nam quo pacto is bene illis consultum vellet, cujus agros igne, populum gladio, urbes vastatione protriverunt? Winomadus sane versutā callens astutiā, et ad quae animum intenderat efficere satis promptus, in brevi amicitiae Egidii inhaesit. Cui ille, familiarissimum sibi aestimans amicorum, se suaque omnia credebat consilia. Winomadus itaque, praesentiscens Francorum ei suspectam fore potentiam, cumulare et ipse verbis, quibus poterat, invidiae simultates non cessabat. Suadet ergo tributi onere eos opprimi oportere. Sed perpendens hac eos injuriā non flecti quin, ut ceperant odio Childericum, honore Egidium dignum acclamarent, Egidio sic locutus est: «Itа, inquit, Francorum frangere quibis contumaciam, si aliquos potentium gladio peremeris». Egidius id illi committit negotii. Winomadus opportunam nactus occasionem, quos infestiores fuisse Childerico cognoverat, criminibus insimulatos, Egidio mittit puniendos. Ille, ut reos imperialis majestatis, gladio puniri jussit. Hac regis immanitate permoti Franci Winomadum ab hoc consilio immunem aestimantes, querelam ei suam depromunt. Ille mirari se dicit variam eorum mutabilitatem mentium, ut de ejus nunc crudelitate querantur, quem tanto ante praeconio dignum judicavissent. Simulque hac eos oratione convenit: «Quae, inquit, dementia vestris vesanis insedit animis, ut, expulso cive, dominatui vos superbi subderetis advenae? Sed dicturi estis infraenatam ejus luxuriam vobis pudori fuisse. Ut quid ergo de hujus feritate causamini, quem illi praeferendum aestimavistis? Sprevistis regem vestrā de gente creatum, qui benignus naturā, benignior etiam abolitā potuit esse lasciviā, et elegistis tyrannum, ob hoc vel maxime pertimescendum, quod genus externā habeat natione deductum. Animalia sane, ratione carentia, sui potius quam externi dominium expetuut generis. Solis ciconiis alieni duces placent sanguinis, quae, ventri deditae, aliarum se tuentur periculo avium. Verum si consiliis decrevistis parere meis, redeundum in gratiam censeo, et placandum principis animum expulsione offensum. Durum certe judico unius non posse perpeti luxuriam et tantorum perferre nobilium perditionem civium». His illi animati verbis, simul et atrocitate facti permoti quo primores regni pessundari videbant, Winomado dixerunt: «Poenitet nos injuriarum proprio regi illatarum, quem sicubi gentium inveniri posse sciremus, supplices legatos mitteremus exoratum ut suum rediret ad regnum». Ille convenientia regi Francorum persentiscens studia, fidelem per puerum dimidium ei dirigit aureum, cujus partem mediam abeunti dederat in signum. Legatoque haec illi dicere jussit: «Revertere jam nunc, ut desideratus dominus, ac ut felix utere regno tuo». Quā legatione Childericus acceptā ovans patriam repetit, et e medio itineris mittit qui Winomado adventum nuntiet suum, et edicat ut sibi festinato occurrat. Quod ille junctis sibi Francorum proceribus maturato implevit: et apud castrum, cui nomen Barrum est, ei occurrit. Praeceperat porro praefatus dux Barrensibus ut cum summo honore regem advenientem exciperent. Cujus ipsi praecepto parentes, honorificentissime eum obviam progressi susceperunt. Quod rex pro omine accepit, gratanterque eorum obsequio usus, tributum, quod regni ejus dependebant partibus, liberalitate indulsit regiā. Junctis itaque cum Winomado viribus, Childericus inde progressus, Egidium acie superatum regno decedere compulit. Qui expulsus Suessionem civitatem petiit, reliquoque quoad vixit tempore inibi deguit. Eo autem praesenti lumine casso, Siagrius filius ejus eandem urbem haereditario jure possedit. Childericus vero, cum et manu promptus et consiliis esset providus, cum Adovagrio, Saxonum rege, Aurelianis pugnans victor exstitit. Quem fugā lapsum Andegavos usque persequens, cum eum non reperisset, ipsam urbem oppugnans cepit. Paulum Romanarum comitem partium interemit. Sicque regni terminos Aurelianensem ac demum Andegavensem usque civitatem dilatare haud segniter procuravit.

Caput VIII. recensere

De Basinae, Thoringorum regis uxoris, ad Childericum transitu.

Basina autem Bissini, Thoringorum regis, uxor, cognoscens Childericum paternum recepisse regnum, ad eum, priori abjecto viro, ire contendit. Dicebatur autem idem princeps consuetudinem stupri cum eā habuisse, dum apud praefatum exsularet regem. Childericus ergo, dum ab eā qurereret quā de causā ad se venire tantopere curasset, hoc ab eā responsum accepit: «Tuā, inquit, virtute et modestiā cognitā, expetere te decrevi. Nam si ultimi in finibus orbis te utiliorem invenire me sperarem, nullā itineris molestiā impedirer, quin eum properanter adirem». Cumque ab eā rex haec accepisset responsa, immemor amicitiae et beneficiorum ab ejus viro sibi collatorum, ipso superstite, utpote paganus, eam sibi in matrimonium adscivit. Dum autem secreta jugalis tori supervenissent silentia, mulier virum admonet a mutuā eum debere vacare conjunctione, hortaturque ut ante fores palatii exeat, et quae viderit sibi renuntiet. Ille, monita mulieris haud aspernanda arbitratus, dicto paret. Et, ecce prae foribus aulae regiae videt magnarum formas bestiarum veluti deambulantium, pardorum scilicet, unicornium atque leonum. Perterritus itaque ad conjugem properat, rem ordine refert. Illa confidere eum imperat et ut secundo ас tertio id faciat edicit. Revertenti itaque regi apparent iterum ursorum luporumque circumcursantium imagines. Tertio quoque egressus, aspicit canum figuras minorumque animalium se invicem lacerantium. Stupens igitur, visionis ignarus, stratum repetit, causam prudenti foeminae pandit, et quid ista portendant sollicitus explorator exquirit. Nanque non se ab eā frustra ad haeс intuenda missum certo sciebat. Illa caste se agere virum eā nocte praemonet cuncta se, venturā luce, declaraturam pollicens. Dum ergo aurea polum facies rutilique jubar solis diem decorarent, surgit mulier, maritique animum dubiā visione suspensum hac reddidit oratione lenitum: «Has, inquit, mi vir, corde pelle curas et quae dicam intentā percipe mente. Etenim non tantum praesentium acta rerum, quantum futurorum est ostensum praesagium. Nec te formas animalium, uti ante pedes vidisti positas, dignum est perpendere, sed potius in his posterorum mores et actūs nostrorum oportet prospicias. Nostro nanque qui primus surget a semine filiique censebitur nomine, insignis erit potentiae, quem leonis vel unicornis conspexisti in speciem. In figurā sane lupi ac ursi signantur ipsius posteri, virtute praevalidi, rapinaeque avidi. At canis, libidinis impatiens, nulliusque virtutis, humanā sine ope esse non praevalens, eorum praesagit ignaviam qui ultimis in saeculis hujus regni potientur sceptris. Porro minorum turba animalium semet invicem lacerantium, populus est sine timore principum: qui, dum regni primoribus mutuo sese odio impugnantibus obsequitur attentius, variis sese implicat causarum tumultibus, dumque proceres alterutris sese moliuntur privare honoribus, illis ignobile vulgus favendo patet sine numero caedibus. Haec mihi, domine rex, tuae visionis est expositio manifesta, et futuri indicatrix certa». Ita rex, postpositā visionis propriae mordaci curā, numerosa venturae suae prolis laetatus est se agnovisse auspicia.

Caput IX. recensere

De Antemii imperio, et prodigiis sub eo.

Eā tempestate Antemio Romanum gubernante imperium, Leone Constantinopolitanum, apud Tolosam Galliae urbem e medio ejus totā die sanguis largissimo fluxit rivo. Quod prudentes quique Gothorum, qui eādem regnabant in civitate, perditionem, Francorumque dixerunt portendere dominationem. His quoque diebus Odoacer, qui Herulis aliisque nationibus quae Danubii ripas incolunt imperitabat, victoriā elatus, quam, Feletheo Rugorum rege bello devicto, adeptus erat, Italiam a parte Pannoniorum invadere cogitabat. Cumque fines Noricorum ingrederetur, colloquium cujusdam servi Dei, nomine Severini petiit, qui his in locis monasterium sibi construxerat. A quo petitā benedictione et impetratā, dum domum egredi vellet, et se ad limen ostii, ne caput offenderet, inclinasset, (erat enim staturā procerus) haec ab eodem viro Dei audivit: ”Vade, Odoacer, vilibus nunc animantium pellibus vestitus, Italiae dominus mox futurus». Quā viri Dei prophetiā ille auditā, Italiam ingressus, non ut debuit, sed ut voluit, caedibus ас rapinis cuncta vastavit. Antemio vero imperatore fraude Ricimiri generi sui interempto, ipsis etiam Romanae urbis summis arcibus infestus minitare coepit. Quā de causā Romani, et maxime Gothi, legatos ad Leonem Constantinopolitanum imperatorem dirigunt oratum ut sibi aliquis mitteretur principum, per cujus auxilium impetum propulsarent hostium.

Caput X. recensere

De Theodorici imperio.

Erat autem quidam inter primores imperialis aulаe, Theodoricus nomine, vir spectatae prudentiae, cujus pater Theodorus, Macedoniā genitus, cujusdam Idatii patricii dum esset famulus, quandam conservam suam, nomine Liliam, amare coepit ardentius. Quod agnoscens dominus, conjugis Eugeniae consilio usus, eam illi tradidit conjugem, sciens eādem de gente esse prognatam. Cujus domina, quae se fructu ventris dolebat esse privatam, haec illi in mandatis dedit ut, quod primā nocte jugalis thori in somnis videret, id sibi nuntiare curaret. Eā igitur nocte, quā primum cum viro secreta petiit cubiculi silentia, videt mulier ab umbilico sibi procedere arborem usque ad tecta domūs excrescentem. Terrore visionis expergefacta narrat viro visionem, simul et dominae jussionem. Ille mirari visum, dominaeque coepit laudare praeceptum. Sed timens pueri interitum, mutare jussit somnium, taleque dedit mandatum: «Dum, inquit, ante dominae vēneris conspectum et jussa fueris pandere somnium, dices vidisse te equum et equam, pulcherrimos omnium obambulantes aliumque parvulum pone eos sequentem». Parens illa verbis viri refert dominis ficti verba somnii. Gratulantur illi pro auspicio nascituri pueri, famulos libertate donant, natumque puerum sibi adoptant in filium. Post haec, Idatio et ejus conjuge vitā decedentibus, jussu Leonis imperatoris Theodoricus castris imperialibus miles est ascitus. Qui, cum caeteris proceritate corporis esset eminentior, fortitudine quoque membrorum, virtuteque animi erat praestantior. Unde ipsi imperatori multisque senatoribus charus habebatur. Venientibus itaque supradictis Romanorum Gothorumque legatis et propter quae venerant intimantibus, imperator Theodoricum, patriciatūs honore insignitum, ad partes direxit Italiae tuendas. Qui, evectu navali Hesperiam ingressus, cum Odoacro ac Herulis variis successibus bella gessit. Quādam autem vice bello devictus Ravennam fugiens petere est coactus. Cui mater Lilia obviam venit; orat ut in bellum redeat. Cunctanti taliter infit: «Mihi crede, fili, non est tugurium, quo fugiens te recipere possis, nisi allevem vestem, et eam, ex quā primam fusus es in lucem, ingrediaris domum». Quibus verbis irritatus juvenis, pudoreque inflammatus, collectā suorum, quos ad praesens reperit, parvā quidem, sed robustā manu, super hostes irruit, qui securi victoriae late diffusi jacebant in campo. Hos ergo circumfusos sternit fugatque, ipsumque Odoacrum capit. Quem non multo post occidit omnemque Italiam a dominatione Herulorum eripuit. Sed hunc ejus prosperum successum invida mutavit fortuna. Nam (sicut fieri assolet ut bonis virtutis augmentum apud improbos invidiae det locum) quidam de senatoribus apud urbem regiam commanentes secundis Theodorici invidebant actibus. Quāpropter derogare apud imperatorem rebus ab eo optime gestis conati sunt; adeuntesque Leonem imperatorem ejus clementissimum animum, ex suā levitate alios existimantem, ab amore Theodorici avertere gestiebant, confingentes velle Theodoricum Hesperiae arripere regnum. His imperator credulus verbis eum ab Italiā accersivit. Cujus Theodoricus parens praeceptis cum nobilibus Gothorum ei Constantinopoli occurrit. Delatorum vero versutiā princeps deceptus segregatum a suis Theodoricum interficere cogitabat. Sed hujus machinationis technis obviavit Plolomaeus, vir senatorii ordinis, providus consiliis. Qui fidissimus amicorum Theodorici dum esset, et ab adolescentiā jure amicitiae foederatus, nullā poterat in ejus odium calliditate deflecti. Hic ergo, subdola adversariorum persentiscens consilia adiit principem, talique apud eum oratione usus est: «Romani, inquit, gloria nominis, quamvis sit bellorum sublimata triumphis, plus tamen decoris emeruit insignibus integrae fidei magnificaeque pietatis. Majores quippe nostri plus se alterutrum pietate quam hostes certabant vincere bellico jure. Praestantissimum quidem quod fertur Scipio de Carthagine triumphasse; praestabilius vero quod dicitur infestissimi hostis exsequiis non solum interfuisse, verum et funus ipsum subjectis vexisse humeris. Laudabile quoque Pompeium Mitridatis delesse copias ipsumque ad mortem coegisse; laudabilius etiam Tigranem sese dedentem, terraeque ante pedes prostratum ac diadema suum super genua ejus ponentem non solum elevasse, verum etiam coronam ejus capiti imposuisse, sibique consedere fecisse. Quid mirabilem Reguli consulis referam fidem, qui maluit inter inimicorum manūs inauditis perire suppliciis, quam jurisjurandi frangendo fidem Romae amantissimus vivere civis? Non ergo suscipias, clementissime imperator, eorum verba qui decus imperii tui perfidiae volunt inquinare maculā. Quid enim toto dicetur in orbe, si praestantissimum ducem tam infandissimā peremeris morte? Sed placeat tibi consilium meum, et, dum palatium intraverit Theodoricus, custodiae mancipetur vinctus. Post haec mittantur ex senatoribus aliqui, qui hoc a tuā pietate responsum referant Gothis: «Non, inquiant, dimittetur Theodoricus, nisi se purgaverit objectis criminibus». Placuit sermo principi cunctoquo senatui. Mittitur Plolomaeus cum aliis legatis, haec nuntiaturus Gothis. Praemiserat sane puerum hoc illis intimaturum, ut eum cum caeteris venientem caperent et haec imperatori mandarent: «Non remittentur senatores, nisi dominum suum receperint Gothorum nobiles». Illi monitis sibi utilissimis obsecundant, circunventos senatores in vincula conjiciunt. Quā rē compertā, Caesar feritatem gentis veritus, ne quid in suos crudele agerent consulto praecavit, et Theodoricum salvum Gothis reddidit. Ita provido amici consilio ad praesens de mortis liberatus est periculo. Dum vero Romam reversus esset, varios eum contigit bellorum habere successūs. Nam et Avares saepe bello devicit, victusque ab eis est. Quōdam autem die, supradictos hostes praelio superatos fugientesque totis caedens viis, haud procul ab amne, cui Hister nomen est, castra constituit; et paucis suorum assumptis, speculatum hostes processit, cum, ecce quidam Avar, Xerxes nomine, itidem tentoria Theodorici exploraturus singularis adveniebat. Quem Theodoricus solum adventare conspicatus, tres e suis dirigit qui eum captum ocius sibi praesentarent. Quos Avar Xerxes, fugam fingens, singulatim interemit. Alios quoque tres pari modo neci tradidit. Tunc Theodoricus, sociis reformidantibus, eum aggreditur; cum quo diu multumque decertans, tandem Xerxes brachio vulneratus a Theodorico capitur, atque in castris Gothorum vinctus statuitur. Cujus virtutem supradictus princeps admiratus, primum blanditiis, dehinc minis, ad cohabitandum sibi cogere nitebatur. Sed dum eum nec terrore concuti, nес promissis flecti posse conspexisset, multis affectum injuriis ad patriam redire permisit invitus. Ille vero, natatu flumen Histrum ingressus, retro respiciens ad Theodoricum taliter infit: «Tuā, inquit, exutus dominatione meaeque redditus libertati, ad te nunc jam meum revertar dominum, pollicens me tibi fidelem fore famulum». His dictis, ripam quam reliquerat repetiit et ditioni se Theodorici commisit. His prosperis successibus dum in Italiā saepefatus polleret patricius, Constantinopoli apud imperatorem invidis detrahentium lacerabatur relationibus. Improborum etenim mentes hominum, aliorum incommodis sua volentes augmentare commoda, bonorum benefacta virorum contrariam moliuntur vertere in partem. Denique imperator, delatorum versutis in errorem inductus insimulationibus, furensque animo quod Theodoricus insidiator regni esse ferebatur, eum iterum ad se venire mandat, habitoque cum senatoribus mortis ejus tractatu, jurisjurandi fide eos obligat, ne quis arcani sui proditor existat. Theodoricus autem, legatione principis acceptā, e vestigio ad Ptolomaeum (cujus suprā meminimus) mittit puerum, ut sibi remandet utrum expediat imperatoris audire praeceptum. Ille, dum simulat se velle responsum non reddere, pueri, qui missus fuerat, instantiā veterisque viri devictus amicitiā, tandem Theodorici legato talia dat praecepta: «Hodiernā, inquit, die natalitio imperatoris existente nobisque senatoribus cum eo pariter discumbentibus, tu vice obsequentis famuli pone stans meo adhaerebis lateri, et, inter convivandum de quā rē mihi fiet sermo ad senatores vel principem, intentā curabis aure percipere eique a quo directus es nuntiare». Paret ille mandato ac sedulus Ptolemaei auditor fit in convivio. Tunc inter epulas et pocula, cum procerum mero incaluissent corda, tali eos Plolomaeus est hortatus affamine: «Hic, inquiens, dies, cum sit magnificis laetus epulis, jucundus oportet fiat delectabilibus fabulis. Satisfiat ergo eorum voluntati qui his delectantur perfrui, quandoquidem auxit talium aviditatem exuberans opulentia vini». Omnibus ergo hoc sermone suspensis, haec ille dicere est orsus: «Eo, inquit, in tempore, quo humanae copia eloquentiae cunctis inerat animantibus terrae, bestiae saltūs in unum coiēre consensum ut sibi eligerent regem, et, quae hominum fastidiebant dominium, haberent sui generis imperatorem electum. His sese mutuo cohortantes verbis, adoriuntur leonem rogantque ut earum non abnuat voluntatem. Dicunt se velle eum habere principem, quem scirent esse consilio prudenti. Suscipit jus dominationis leo, et ab universis feris solio sublimatur regio. Conveniunt frequentes ad eum salutandum et adorant ut dominum. Inter caeteras igitur advēnit cervus, formā corporis egregius ramosisque pollens cornibus. Qui, dum submissā cervice procideret adoraturus, a leone arripitur, epulum ei mox futurus. Sed ipse, dolum persentiscens fortique conamine caput excutiens, amissis cornibus sylvum petiit profugus. Indignatus imperator contemptum sui; et impatiens irae, multa furibundus cervo interminatur. Conqueruntur inter se ferae pro principis injuriā, nec tamen invenitur ulla quae cervum persequi audeat hanc contumeliam vindicatura. Qui etsi videretur esse inermis, pernici tamen cursu transiliens ardui juga montis, evaderet sine beneficio noctis. Erat inter eas vulpes, artibus callens ingeniosis. Hanc mittunt, ut cervum callide conveniat et ad leonem redire faciat. Obtemperat illa jussis, cervum adit dicitque se ejus dolori compati; et quod sine causā talia passus sit, sibi injustum videri. Ille e contra multa in leonem congerens maledicta, se, dum obsequitur, male multatum conqueritur. Cui vulpes: «Videndum, inquit, est ne quod tu injuriae deputas, ille amoris tui causā fecisse comprobetur. Nam dum te, ut aestimo, sibi supplicem ad suum elevare vult osculum, tu, forte putans morsum, ejus declinasti conspectum. At ipse nunc te absentem esse dolet, de te absente sermonem agitat, in te solo ejus intentio moratur.” Quid plura? Suadet cervo ut leonem adeat ac ejus se ditioni commitat. Qui dum, ut ante, inclinato capite regem adoraturus veniret, cervice tenus unguibus infixis a leone arripitur et a circumstantibus feris sine morā discerpitur. Vulpes prope stans furtim cor ejus aufert et devorat. Cor cervi quaerens et non inveniens leo fremit grave. Tremefactae ferae inquirunt sollicite quae earum huic sit obnoxia culpae. Suspicio erat vulpem hujus esse furti ream, quod vidissent eam cervo proximius adhaerentem. Inquisita vulpes negat se consciam hujus criminis. Sed, dum ei non creditur, cruciatibus addicta in haec prorupit verba: «Vae, inquit, mihi miserae, quae tantas poenas patior indigne! Ut quid enim a me exquiritur quod eum minime habuisse certā ratione cognoscitur? Etenim si cor habuisset, profecto huc non redisset. Primo, cornibus avulsis inermis aufugit; secundo, non dubitavit subire periculum mortis. Nullatenus ergo cor habuit qui sibi consulere nescivit». Haec Ptolomeus locutus conticuit. Puer Theodorici haec intente auscultans et sagaci animo dicta intelligens, ad dominum suum reversus cuncta per ordinem pandit et cautiorem adversus dolos insidiantium esse praemonuit. Theodoricus itaque, imperatoris jussionibus spretis, quibus Constantinopolim adire jubebatur, in Italiā resedit. Denique postmodum Gothorum, qui Italiam invaserant, rex est effectus et Dominus. Imperii vero partibus quotannis modium terrae dependebat. Unde rei veritatem ignorantibus, dum modium rex Theodoricus aerariis publicis solvere diceretur, non addito cujusquam rei vocabulo, ut puta, vini aut olei, modium nummorum conferre putabatur.

Caput XI. recensere

De duobus papis, et poenā antipapae fautoris.

Eo tempore, defuncto Anastasio papā Romano, pro ejus successore foeda in clero simul et populo erat dissensio. Quaedam etenim pars in personam cujusdam Laurentii consensum praebebat; major vero, et, ut post patuit, saniori utens consilio, sanctissimum sibi elegerat Symmachum. Ordinantur ergo unā die ambo; et Symmachus quidem in basilicā Constantinianā, Laurentius vero in ecclesiā sanctae Mariae. Sed cum neutra pars alteri cederet, constituerunt ut lis coepta judicio supra memorati regis Theodorici finiretur. Qui Ravennae positus, dum legatos utriusque partis audisset, decrevit, ut qui prior ordinatus esset, aut quem major pars cleri simul ас populi elegisset, in sede apostolicā resideret. Unde Symmachus pontifex factus constituit Laurentium in Nucerinā civitate episcopum intuitu misericordiae. Наeс autem plenius in Gestis Pontificalibus, qui scire voluerit, inveniet. In hac vеrо dissensione (ut beatus scribit papa Gregorius) sanctissimus Paschasius, Ecclesiae Romanae diaconus, partibus favit Laurentii. Qui dum contemptor sui atque amator esset pauperum Christi, eleemosynarumque sedulus dispensator, nusquam tamen flecti potuit ut Symmacho communicaret, illum diligens, illum semper praeferens, quem Ecclesia justo episcoporum judicio sibi praeesse repudiaverat. Hic ergo Paschasius, dum tempore Symmachi pontificis terminum hujus esset sortitus vitae, ad ecclesiam est delatus mandatus sepulturae. Cujus dalmaticam, quae super feretrum ejus posita erat, cum quidam daemoniacus tetigisset, statim liberatus est. Germano autem Capuano episcopo medici dictaverant ut pro recuperandā salute corporis in Angulanis thermis lavari debuisset. Hic itaque easdem thermas ingressus eumdem Paschasium in eisdem caloribus stantem et sibi obsequi paratum invēnit. Quem cum tremefactus inquireret: «Quid ibi tantus vir ageret?», hoc ab eo responsum accepit: «Pro nullā, inquit, aliā re in his sum deputatus caloribus nisi quia Laurentio favens, ei contra Symmachum nequiter agenti consensi. Porro si pro me Domino preces dignaris fundere, in hoc te exauditum scito esse, si huc rediens me non quiveris invenire». Episcopus sane ad ecclesiam regressus hostiam pro eo salutarem Domino obtulit, et ad thermas reversus eum minime invēnit.

Caput XII. recensere

De Clodovei regis ortu et regno.

Porro Childericus, rex Francorum, ex supra memoratā uxore suā habuit filium, nomine Clodoveum. Qui, ut aetate in dies, sic et morum crescebat probitate. Hoc tempore, fame validā totam pene Burgundiam opprimente, quidam ex senatoribus, Editius nomine, Deo et hominibus placens, studuit agere rem placitam. Missis namque pueris congregavit ad quatuor millia eorum quos famis inopia coangustabat, hos toto egestatis tempore propriis aluit ac fovit sumptibus. Quādam itaque die, ei tam pio operi insistenti vox desuper audita est, dicens: «Quia, inquit, O Editi, mihi in membris meis esurienti alimoniam contulisti, semini tuo panis non deerit in saeculum saeculi. Fidelis utique Deus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13), fidelem famulum de praemio justi laboris voluit esse securum». Interea rex Childericus, dum per XXIIII. annorum curricula Francorum strenue gubernasset regnum, ex hac vitā decessit. Huic haereditario jure successit supradictus Clodoveus, vir in rebus bellicis strenuus nullique priorum virtute secundus. Hic Siagrium Romanorum patricium, Egidii filium, a Suessionis civitate expulit, eamque suae ditioni subdidit. Exercitus sane Francorum multas Galliarum ecclesias invadens, thesauros earum diripuit. Unde, inter саetеrа spolia, de ecclesiā Remensi urceum miri ponderis simul et decoris asportaverunt. Pro quo beatus Remigius, ipsius urbis pontifex, legatum ad Clodoveum direxit, multā prece deposcens ut, si non aliud recipere mereretur, saltem urceus ille sibi redderetur. Tunc rex legato praecepit, dicens: «Sequere inquit, me usque Suessionis, ibi quae capta sunt sorte missā dividentur. Et si mihi sors justa vas, pro quo oras, dederit, in recipiendo eо nulla tibi generabitur mora». Parens ille praecepto iter regis usque ad destinatum prosecutus est locum. Quo cum pervenissent, ex regis edicto supellex cuncta in medium defertur sorte dividenda. Porro rex veritus ne forte, sorte missā, urceus ad alterius deveniret dominium, convocatis principibus hac eos alloquitur oratione: «Cum rationis ordo exposcat principem imperare potius subditis quid velit quam prece deposcere, ego tamen, fortissimi commilitones, malo cum gratiā quam cum austeritate quicquam a vobis exigere. Tyrannorum quippe est, levia quaeque cum vi et feritate subjectis praecipere, bonorum vero principum ad gravia etiam ас difficilia toleranda solā lenitate invitare verborum. Regii itaque dignitas nominis pii patris debet exempla sectari, ut plus reverentiae sibi ex benignitate quam timoris exigat ex crudelitate. Rectius igitur duxi mansueti animi benevolentiā id vos rogare quod possem regiā usus auctoritate inconsultis vobis praeripere. Unde oratos vos omnes esse volo ut vas istud (urceum demonstrans) vestra mihi munificentia extra sortis meae portionem tribuat, deque remunerationis praemio nullus vestrum ambigat, cum me retributorem profitear, si hoc cum bonā quivero impetrare gratiā». Ad haec Franci respondentes regi dixerunt: «Nos, o inclyte rex, sacramento olim tibi fidem promisisse recolimus, utque mortem pro corporis tui salute subire parati essemus profiteri non erubuimus. Si ergo vitam ipsam, quae cunctis charior est opibus, tibi vovimus, quid majus erit quod juste negemus? Sane ex his spoliis non partem, sed totum tuae potestati cedimus; ut volueris fac. Aut mergi fluminibus aut flammis jubeas tradi voracibus, nil ad nos attinet; tantum ut tuo satisfiat desiderio». Tam devotam totius erga se exercitūs voluntatem rege admirante atque laudante, unus ex Francis, levitate animi commotus, gladio urceum percutiens, ad regem dixit: «Tu, inquiens, rex, hinc nihil accipies nisi quod tibi vera sors auferre permiserit». Mirantibus caeteris, simulque audaciam viri incusantibus, rex moleste id se ferre dissimulans, vas supra memoratum legato puntificis reddidit. Emenso labentis anni circulo, idem princeps exercitum adunari praecepit in campo qui Martius dicebatur, generale proponens edictum ut sic adessent armati ac si contra hostes pugnaturi. Procedit eo loco quo jussum fuerat exercitus, gestis militiae clarus ac armorum nitore conspicuus. Progreditur et rex Clodoveus ordinatam suorum aciem inspecturus, circuitoque agmine devenit ad eum qui urceum suo percusserat mucrone. Quam intuitus taliter alloquitur: «Universum, inquit, perlustrans exercitum, te ignaviorem non reperi, nec inutiliora gerentem arma conspexi. Nam nec hasta aut clypeus nec galea aut gladius alicujus sunt utilitatis». Et extensā manu franciscam ejus terrae dejecit, quae spatha dicitur. Ad quam recipiendam cum se ille inclinasset, rex suam vaginā exemit ejusque cervici valido conamine illisit, dicens: «Sic tu Suessionis in urceo illo mihi fecisti». Eo itaque mortuo, rex unumquemque ad propria redire praecepit. Grandis propter hoc factum Francos terror invasit, et ne quis ejus voluntati in posterum contrairet coercuit. Inerat vultui ejus gravitas mixta alacritati, ut et jucunditate aspectūs mulceret probos et severitate terreret improbos.

Caput XIII. recensere

De Clodovei regis procatione.

Quo ergo ordine ad matris Ecclesiae sinum ac catholicae pervenerit fidei unitatem paucis edicam. Duxit uxorem ex genere Burgundionum, Clotildem nomine, Christianam ab ipsis cunabulis infantiae. Haec tāli quādam ex causā ad notitiam ipsius regis pervēnit. Miserat idem princeps legatos ad Gundebaldum regem Burgundiorum, ferendae pacis gratiā. Qui dum palatio immorantur, Clotildem puellam contemplati inquirunt, quae sit. Dictum eis est neptem regis esse, ex fratre progenitam. Quae, inquiunt, parentibus orbata, stipe nunc alitur regiā. Regressi itaque legati nuntiant perfecta esse pro quibus ierant. Inter cetera dicunt se vidisse puellam adeo formā venustam ut cuilibet potentissimo regi nuptui tradi posset. Quam, inquiunt, regiā manantem a stirpe, patre ejus hac vitā carente, patruus ab ineunte nutrit aetate. Hoc audito, rex Clodoveus amore capitur puellae, sperans se ex hac occasione regnum Burgundiae arripere posse. Dirigit e vestigio quendam sibi familiarissimum, nomine Aurelianum, qui munera puellae a se missa perferens speciem ejus diligentius contemplaretur. Huic imperat ut puellam adeat, de nuptiis voluntatem regis ediscat, et quid animi illa super hac re habeat agnoscat. Ille, praecepto parens, Burgundiae partes ingreditur. Palatio appropinquans socios sylvis se abdere jussit. Ipse habitu mendici circumamictus ad aulam properat, et ut futurae sibi dominae colloqui possit explorat. Tunc forte illa ad ecclesiam processerat, Domino vota suarum solutura precum. (erat quippe dies Dominica). Aurelianus, inter caeteros pauperes prae foribus stans, egressum ejus opperiebatur. Expletis missarum solemniis, egreditur puella, egenis (ut ei mos erat) eleemosynam largitura. Accedit Aurelianus, ut mendicus stipem postulaturus. Cumque illa aureum ei porrigeret, ipse apprehensam manum ejus, pallio super brachium reducto, nudam ori suo osculaturus admovit. Illa, pudore puellari rubore perfusa, domum repetit. Mittit continuo puellam, quae inventum, ut putabat, mendicum ad se deduceret. Quem coram positum taliter alloquitur: «Quid tibi, о homo, visum, ut eleemosynam accepturus manum meam veste denudans osculareris?» Cui ille, interrogata omittens, tale dedit responsum: «Dominus meus, rex Francorum, auditā generositatis tuae excellentiā, desiderat te habere conjugem. Ecce annulus ejus, et caetera ornamenta sponsalia». Conversus autem, ut sacculum quem post ostium deposuerat sumeret, oblaturus ei munera quae detulerat, furtim ablatum esse persensit. Quaestione habitā invenitur sacculus, recipit eum ut peregrinus, munera puellae offert, de nuptiis jam securus. Nam illa, ubi de thori copulā audivit, legato in haec verba respondit: «Non est, inquit, fas Christianae mulieri paganum sortiri maritum. Sed si hoc cunctorum praeordinavit conditor Deus, ut ille per me Creatorem agnoscat suum, petita non abnuo, quinimmo omnipotentis fiat Domini jussio». Illo dicente regem ejus desiderio per omnia assensum praebiturum, rogat illa ut secretum apud se hoc verbum teneat, ne patruus aliquo illud pacto persentiscat. Qui fidem dans se id nullā proferre ratione regreditur ad regem, quem prospero nuntio reddidit alacrem. Puella sane eum, quem Clodoveus miserat, annulum in thesauris patrui reposuit custodiendum.

Caput XIV. recensere

De Clotildis desponsatione.

Iterato Clodoveus eundem Aurelianum ad regem dirigit Gundebaldum, ut sponsam requirat suam, nuptiali foedere sibi copulandam.Qui, regem adiens Burgundionum, mandata ei depromit regis Francorum. Ille se nescire fatetur quae ejus sit sponsa, nec se ulla posse dare responsa. «Sed tibi, inquit, cavendum ne publicā affectus contumeliā ex hac pellaris aulā, qui nostra advenisti exploratum regna». Cui legatus: «Haec, inquam, mandat dominus tuus, rex noster Clodoveus: «Si vis mihi Clotildem meam reddere sponsam, locum designā quo eam recepturus adveniam». At ipse miratus quod neptem suam peteret Clodoveus, convocatis regni primoribus, consilium cum eis habuit quid esset facturus. Qui Francorum veriti animositatem, ne in Burgundiam pararent expeditionem, si eorum regi memorata non traderetur puella, talia suo principi dedēre consilia: «Requirat, inquiunt, dominus noster quid puellae desideret animus, et utrum eidem regis Francorum delatus fuerit annulus. Quod si est ut haec illa velit, et forte jam sponsalia munera suscepit, reniti non poteris; quin potius legatis eam tradere maturabis. Burgundiones namque omnes plus consiliis quam armis suam tutantur rempublicam». Inquisita puella fatetur supra memorata se suscepisse dona, regisque copulam mente velle cupidā. Gundebaldus, licet invitus, Clodovei eam tradidit legatis, nihil ei de suis tribuens thesauris. Postmodum tamen, opere et industriā Aureliani, pars maxima ex ipsis cessit dominio Clodovei. Unde cum Clodoveus regnum suum usque Sequanam, atque postmodum usque Ligerim fluvios ampliasset, Milidunum castrum eidem Aureliano, cum totius ducatu regionis, jure beneficii concessit. Susceptam ergo saepedictus Aurelianus Clotildem deducere festinabat ad regem. Quae finibus appropians regni sui patrui, imperat Francis qui secum erant ut praedam capiant, incendiaque villarum in regno Burgundiae faciant. Nec morā, illi haud secus ac jussi fuerant perficiunt, injectoque circumjacentibus villis incendio aversāque praedā, Burgundiā egrediuntur Francorum repetentes solum. Hoc illa cernens dixisse fertur: «Gratias tibi, inquit, summe Deus, refero, quod initium vindictae paternae necis conspicio». Nam Gundebaldus rex patrem ejus infandissimā peremerat morte, ut post in sequentibus demonstrabitur. Porro rex Clodoveus, in Suessionis civitate nuptias cum magnā celebrans gloriā, saepedictam Clotildem duxit uxorem. Haec fidelis infideli conjuncta viro, eum ad fidem perducere conabatur. At ipse id agere posse negabat, ritumque et morem Francis assuetum sе nolle deserere testabatur. De Clodovei regis ad Christi fidem conversione.

Caput XV. recensere

De Clodovei regis ad Christi fidem conversione.

Concipit interea regina puerum natumque perducit ad baptismum, quem vocavit Ingomirum. Qui in albis positus spiritum exhalans, vitae transmissus est perpetuae. Pro quā re rex, nimiā repletus indignatione, dixit reginae: «Quia, inquit, puer in Dei vestri baptizatus est nomine, dii nostri illum praesenti luce fraudaverunt». Cui regina: «Gratias ago, ait, omnipotenti Deo, qui dignatus est ex meo utero primogenitum in suum suscipere regnum». Genuit et alium filium, quem baptizatum vocavit Clodomirum. Quo aegrotante, rex conjugem coepit increpare, dicens: «Et hic propter superstitionem vestram deorum incurret offensam». Sed, orante reginā, puero salus est restituta. Verum rege in infidelitate permanente, tandem (ut supra dictum est) commovetur exercitus, bellumque a Francis et Alamannis totis regnorum viribus excitur. Tunc rex Clodoveus, signo suis dato, bellum aggredi imperat. Sed inter praeliandum suos graviter hostium mucrone sterni conspiciens in hanc vocem prorupit: «Christe, inquit, potentissime Deus, quem Clotildis conjunx mea colit purā mente, trophaeum meae tibi voveo fidei, tribuas si his ex hostibus triumphum victoriae». His peroratis, Alamannos invadit timor, Francos accendit virtutis ardor. Igitur hostes terga vertentes victoriam Clodoveo relinquunt, ac demum regem suum gladio caesum conscipicentes jure tributario Francis se fore servituros libentissime spondent.

Caput XVI. recensere

Clodovei conversi ad suos concio, et ejusdem baptizatio.

Victor Clodoveus exinde regrediens Tullo civitatem devēnit, repertumque inibi beatumVedastum postea Adartensium (Atrebatensem) episcopum comitem sui ascivit itineris. Ventum dum esset Remis, cunctos suos suorumque casūs conjugi rex refert. Gratiae Deo in commune referuntur; rex credulitatem suam profitetur. Gratulabunda conjunx ad sanctum Remigium, Remensis urbis episcopum, properat, fidem regis edicit, quid facto opus sit edocet. Hortatur antistitem ad aulam quantocyus regis properet, dumque animus adhuc dubiā pendet sub sorte, viam ei veritatis quā ad Deum itur pandat; vereri se, dicit, ne mens prosperis elata successibus Largitorem horum dum ignorat, contemnat. Facilius enim pro libitu nobis attributa nostro, temporis interstitio memoriae eximuntur, quam si qua aliorsum ac volumus evenerint. Accelerat pontifex monitis religiosae parere mulieris, conspectibus sese offert regis jamdudum praesentiam ejus opperientis. Fides ab antistite profertur, modus credendi edocetur. Rex quoque, veritate agnitā, uni se Deo famulaturum devotus spondet, procerum sane regni atque exercitūs se tentaturum sententiam. Ex hac re quae sit fatetur, quo tanto magis devotius Christo cervices subdant suas quanto plus blanditiis quam terroribus allici se conspexerint. Placet conditio, et ex regis edicto fit publica populi evocatio. Conveniunt regni primates, nec militaris quoque manus defuit. Quibus coram positis rex taliter infit: «Franci, inquit, Trojugenae (meminisse etenim vos nominis generisque vestri decet), quibus nunc usque servierimus diis ad memoriam reducere animos vestros virtutemque deposco. Competens namque ac utilis visa est ratio ostendendi, primum quorum cultui mancipati sumus, ut, dum inutiles eos fore constiterit, unius verique agnitio Dei libentius accipiatur. Quod tunc rectissime fiet, si majorum res gestae recenseantur. Ac primum urbem illam Trojanae quondam gloriam gentis intueamur, quam tot (ut autumabatur) numinum praesidio cinctam, imbellis Graecorum levitas, illis nil opis ferentibus, fraude magis quam virtute oppressit. Et certe moenium illius propugnacula deorum esse structa manu audieramus. Arci quoque simulacrorum effigies ipsis consecratae, ut inexpugnabilis contra adversantium maneret incursūs, impositae feruntur. Quod vero adjumentum, non dicam hominibus, verum ipsis maceriarum praeberent structuris, qui nec imaginibus opitulati sunt suis? Abjiciamus ergo eos, quos inutiles esse probavimus, cultumque deseramus inanem. Soli vero Deo Patri, Filioque ejus Jesu Christo, sociā sancti Spiritūs virtute, mentes nostras corporaque subdamus, unum in Trinitate et trinum in Unitate venerantes. Hujusmodi religionis vel disciplinae patronum nostrum dominum Remigium nobis auctorem esse certum habetote. Sed et collateranea mea Crothildis hujus se esse profitetur fidei, meque hujus ab omnipotentiā divinitatis, quod esset infortunium, auxilium sperare suasit. Hic plane Christus Deus, in Alamannico quod nuperrime confecimus bello, Alamannorum protervam stravit contumaciam, vestrorumque cordium incentivo notae virtutis excitavit audaciam. Ad rectas ergo spes animos sublevemus, humiles preces in excelsa porrigamus, eum nobis protectorem quaeramus qui in se sperantibus omnia praestat». Haec dum rex fide plenus perorasset, plerosque de populo flexit ut Christo mitia subderent colla, gaudet sacerdos regem nondum initiatum, jam suae gentis esse apostolum factum. Exornatur baptisterium; descendit rex, veluti alter Constantinus, in sanctificatum fontis alveum. Cui cum sanctus pontifex modum Dominicae passionis recitasset, rex ait illi: «Si ego cum Francis meis inibi affuissem, ejus injurias vindicassem». Quod vero grata acceptabilisque Deo praedicti regis fides fuit, ostensum declaravit miraculum. Nam cum forte qui chrisma gerebat, interclusus a populo, deesset, ecce subito non alius sine dubio quam sanctus apparuit Spiritus, in columbae visibili figuratus specie; qui, rutilanti rostro sanctum deferens chrisma, inter manus deposuit sacerdolis, undas fontis sanctificantis. Fit gaudium et exsultatio, baptizantur multi de populo, Deo laudes, Deo gratiae acclamantur, et gaudens rex ab ecclesiā ad propria regreditur. Et, ut plenius devotionem suae propalaret fidei, basilicam Deo ac principi apostolorum in civitate Parisiacā, in qua ipsius sedes erat, construi fecit. Permansitque in eo, usque ad terminum vitae, custodia religionis et justitiae vigor. De Clodovei expeditionibus et victoriis reliquis.

Caput XVII. recensere

De Clodovei expeditionibus et victoriis reliquis.

Contra hunc regem cives Viridunensis urbis rebellaverunt. Sed dum rex urbem obsidione vallasset et jam admoti arietes alta murorum pulsarent, supplicante sancto viro Euspicio, ejusdem tunc urbis archipresbytero, verbum impunitatis a principe promeruerunt, et rex civitatem recepit. Postea cum Aurelianensem urbem Clodoveus rex adire disposuisset, sanctum Euspicium ac ejus nepotem beatum advocans Maximinum, jussit ut suum prosequerentur iter. Quibus et Miciacense [Initiacense] contulit praedium; et, ut ipsi ac posteri eorum illum possiderent locum, per suum firmavit Pragmaticum. De Sancto Furseo.

Caput XVIII. recensere

De Sancto Furseo.

Cujus in diebus sanctus quoque Furseus in Gallias vēnit, et, eodem concedente rege, monasterium quod Latiniacum dicitur aedificavit. Hic autem beatus Furseus ex Hiberniā veniens, prius a rege Saxonum Sigisberto honorifice susceptus coenobium in eādem construxerat provinciā Saxoniae. De hoc rege, Sigisberto scilicet, nil aliud in antiquis reperire potuimus historiis quam quod in Vitā sancti Fursei legitur excepisse hospitio eundem virum Dei. Verum in Chronicā quae dicitur Gregorii, et putatur esse Turonensis episcopi, refertur quod quidam rex Sigisbertus filium suum Clodericum ad Clodoveum, principem direxerit Francorum, auxilium contra Gothos laturum. Memorat etiam isdem chronicus eosdem, patrem videlicet cum filio, fraude Francorum esse interemptos, regnumque eorum ac thesauros a Francis occupatos. Sed quia codex in quo haec digesta invenimus, vitio scriptorum erat depravatus, ad liquidum investigare nequivimus cujus gentis rex fuerit, vel quae justa necis hujus causa exstiterit. Tantummodo narrat regnum ejus opesque a Clodoveo pervasas.


Caput XIX. recensere

De bello contra Gundebaldum.

Gessit vero bellum Clodoveus contra Gundebaldum regem Burgundionum, exercitumque ejus ad internecionem delevit. Causa autem hujus pugnae fuit quia Gundebaldus fratrem suum Chilpericum, patrem videlicet Clotildis reginae, gladio interemerat, uxoremque ejus, matrem supra dictae reginae, lapide ad collum ligato fluvio immergi fecerat. Ob id rogatus a conjuge rex Clodoveus Burgundiam cum exercitu Francorum ingressus devastavit, regemque ipsum Gundebaldum, longā obsidione fatigatum, tributa dare coegit. Godegisilus autem, frater Gundebaldi, ad Francos defecerat, et conjunctis cum Clodoveo viribus fratrem expugnabat. Sed opere et industriā Aredii viri sapientis, qui ab Arelatensi urbe auxilium Gundebaldo laturus advenerat, idem rex auro hostem repulit, quem ferro nequiverat. Nam Clodoveus acceptis muneribus repedavit ad propria, relinquens Gondegisilo in auxilium quinque millia Francorum. Porro Gundebaldus, sui jam securus, fratrem Viennae obsidione circundat, atque per aquaeductum urbem ingressus multorum caede patratā fratrem unā interemit, Francos quoque in quādam turri congregatos ferro trucidavit.

Caput XX. recensere

De bello contra Alaricum Gothorum regem.

Contra Alaricum etiam regem Gothorum pugnans Clodoveus victor exstitit. Quam pugnam ideo quam maxime noscitur inchoasse, quia Gothi Arianae haereseos, sicuti Burgundiones, erant, optimamque Galliarum partem, a fluvio scilicet Ligeris usque ad Pyrenaeorum juga montium obtinebant. Exstitit et alia justa hujus pugnae occasio. Miserat idem Clodoveus legatum suum, nomine Paternum, ad Alaricum regem Gothorum, ut quae pacis essent cum eo tractaret, simul etiam ut voluntatem ejus agnosceret, quo in loco ambos reges sibi pro utriusque regni utilitatibus collocuturos oporteret occurrere, et Alaricus, juxta morem antiquorum, barbam Clodovei tangens, adoptivus ei fieret pater. Legato advenienti et propter quae venerat intimanti Alaricus designat locum, dicitque se colloquio non defuturum. Inquirit demum legatus utrum cum paucis an cum multitudine adveniret exercitūs. Ille se fatetur, paucis assumptis, eorum expetiturum colloquium. Rursus interrogat Paternus utrum armati essent an inermes? Dicit ille suos omnes inermes venturos, et ut itidem Franci faciant postulaturos. His omnibus consentiens Paternus ad dominum suum regressus, nuntiat ei quae cognoverat complacuisse Gothis. Progressus itaque Clodoveus e Franciā venit in Aquitaniam, et antequam perveniret ad locum placito destinatum, supra memoratum dirigit legatum, quo habitu Gothi uterentur exploraturum. Qui, dum Alarico regi colloqueretur, ferreum ostii obicem eum pro baculo manu gerere persensit, et quod reliqui idem facerent agnovit. Apprehensāque regis dextrā, dixit ei: «Quid, inquit, o rex, te laesit dominus meus Clodoveus et Franci, ut nos fraude machinareris decipere?» Quo negante, et causā ad jurgium usque procedente, definitum est ut judicio Theodorici, Gothorum regis, (cujus supra meminimus) haec res terminaretur. Unde ambo reges legatos ad eum in Italiam, ubi et regnabat, dirigunt. Qui, utriusque partis agnitā causā, statuit ut legatus Francorum, ascenso equo ante fores palatii regis Alarici stans, elevatam teneret hastam manu, super quam Alaricus et Gothi eo usque copiam jacerent nummorum argenti quousque summitas operiretur conti; quorum summa solidorum ad dominium deveniret regis Francorum. Reversi qui fuerant missi judicium referunt regis Theodorici, quod cuncti laudaverunt Franci. Sed Gothi id se non posse implere dixerunt; insuper et legatum Clodovei contumeliis affecerunt. Nam quādam nocte dum ille in solario cujusdam domūs dormitum isset Gothi tabulatum quod ante lectum ejus erat destruxerunt, qui, ad requisita dum surgeret naturae, pede lapso corruit, brachioque contrito vix vivus evasit. Festinus itaque natale solum repetit, rei gestae ordinem ei, a quo missus fuerat, pandit, flebilemque suae querelam aerumnae miserabiliter depromit. Rex ergo Clodoveus, in talibus non esse procrastinandum ratus, simul pro injuriā legati irae impatiens, congregat exercitum, quem tali hortatur oratione ad pugnam: «Virtutis, inquit, vestrae, о fortissimi commilitones, securus, animositatem vestram nullius exhortationis indigam judico. Quam adeo hostes extimuerunt ut legatum nostrum infandā caede perimere vellent. Ostendunt profecto se totius iram gentis non posse perpeti, qui unius expaverunt constantiam legati. Hoc solum vos nosse cupio, vobis adversum immanissimos hostes, non pro conjugibus aut liberis, non etiam pro acquirendis certamen esse divitiis, sed potius pro inseparabili sanctae Trinitatis unitate, quam illi nefandissimo dividunt errore; ad extremum pro divinis simul humanisque legibus, quae injuriarum immunes sanciunt debere esse eos, qui mediatores hostilium efficiuntur armorum. Inter arma namque hostilia, sola legatio pacis sequestra est. Exuit hostem qui legatione fungitur. Festinemus igitur ad praelium, et de divinā protectione confisi, hostiles phalanges aggrediamur intrepidi». Hac allocutione ducis animati viri virtutis, contra hostes proficiscuntur, corde constanti aut vincere aut mori parati.

Caput XXI. recensere

De omine victoriae et cervae apparitione.

In hoc bello divinum illi affuisse auxilium signa a Deo ostensa docuerunt. Nam, dum legatos munera ferentes ad sepulcrum sancti mitteret Martini, dixit eis: «Ite et a basilicā sancti Martini mihi signum victoriae referte». Abeuntes illi dum ecclesiam oraturi intrant, vox cantoris eorum insonuit auribus, dicens: «Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum, et inimicorum meorum dedisti mihi dorsa» (Psal. XVII. 40, 41). Laetantes illi, oratione completā muneribusque oblatis, regi signum victoriae a Deo sibi concessum depromunt, et alacrem efficiunt. Cum autem flumen, cui Vigenna nomen est, transire deliberaret, dum vadum non inveniret, eo quod fluvius pluviis auctus exundavisset, his Dominum verbis exorare coepit: «Trinitas, inquit, in personis Deus, et in majestate unus, mihi contra adversarios fidei catholicae victoriam tribuens, facilem hujus alvei concede transitum». Annuit his precibus clemens auris Omnipotentis. Cumque illucescente die castra movissent, ecce, cerva quaedam se subito conspectibus eorum ingressit. Illi (ut moris est Francorum, venatui scilicet insistere) praedam putantes, eam avide insequuntur. At ipsa transito flumine vadum ostendit, ac deinceps nulli comparuit. Ita rex cum omni exercitu transmeans, Pictavis pervēnit, et haud procul a Basilicā sancti Hilarii tentoria fixit, edictoque compescuit populum qui secum aderat, ne quid in eā provinciā raperent, nec cibi quidem necessaria; cum ecce medio noctis silentio pharus ignea visa est egredi ab ecclesiā sancti Hilarii, ac super tabernaculum in quo rex quiescebat protendit. Conserto ergo praelio, victi Gothi terga verterunt. Inter ipsas vero confertissimas acies Clodoveus cum Alarico certamen iniit. Cumque eum terrae prostravisset, et quā lethale vulnus infligeret rimaretur, duo Gothi eum a latere contis feriunt; sed propter loricam eum vulnerare nequiverunt.

Caput XXII. recensere

De Theodorici expeditionibus.

Rege itaque Alarico, qui Gothos per XII. annos rexerat, hoc modo interfecto, Clodoveus filium suum Theodoricum cum valido exercitūs supplemento ad superiores ejus dirigit regni partes. Qui, pervagatā omni provinciā, Ruthenos, Cadurcosque atque Arvernos subegit, et ad patrem victor rediit, qui tunc in Burdegalensi urbe hyemabat. Brumali autem recedente rigore vernalique succedente temperie, Clodoveus Tolosam petit. Inde thesauros Alarici auferens, ad Engolismam properat. In cujus adventu murus urbis, divino nutu sponte ruens, advenienti regi apertum praebuit iter. Qui universos Gothos quos ibi reperit gladio interemit. Pari etiam modo per vicinas urbes adversarios interficiens suosque constituens, eas sibi parere compulit. Rebus ergo cunctis ex sententiā compositis, Turonis iter dirigit. Ubi dum stativarum gratiā aliquantisper moratur, legationem suscepit Anastasii Constantinopolitani principis munera epistolasque ei mittentis. In quibus videlicet litteris hoc continebatur «quod complacuerit sibi et senatoribus eum esse amicum imperatorum patriciumque Romanorum». His ille perlectis, consulari trabeā insignitus, ascenso equo in atrio quod inter basilicam sancti Martini et civitatem situm erat, largissima populo contulit munera. Ab illa die Consul simul et Augustus meruit nuncupari. Cum autem equum, quem inter caetera donaria sancto miserat Martino, redimere centum datis solidis decrevisset, nec ille ullo modo eum de loco movere posset; alios centum dari praecipiens taliter infit: «Sanctus Martinus bonus in auxilio, sed carus noscitur fore in pretio». Rex itaque recepto equo paceque per circuitum factā, Parisios regreditur.

Caput XXIII. recensere

De Chararici regis morte et pugnā Clodovei contra Ragnacharium (Ragnecharium)

Chararicum vero regem, qui ei quondam contra Siagrium pugnaturo auxilio esse debuerat, et, fide fractā se subtrahens, spectator certaminis magis esse voluerat quam pugnator, ut scilicet postmodum victoris sequeretur partes, Clodoveus, cum filio dolo cepit, et tonderi eos faciens, patrem quidem presbyterum, filium autem diaconum ordinari jussit. Cumque Chararicus causaretur pro sui humiliatione, filius ad eum haec inquit: «Frondes (barbam demonstrans) a summo vertice in viridi ligno decisae cito succrescent. Utinam et auctor hujus facti tam velociter pereat!» Quod verbum ubi nuntiatum est Clodoveo, statim eos gladio puniri praecepit, regnumque eorum cum thesauris pervasit. Post haec paravit expeditionem contra quendam ducem, nomine Ragnacharium, apud Camaracum urbem commorantem. Quem quidem ei sanguinis affinitas conjunxerat, sed morum improbitas infestum reddebat. Nam obscoenitati et luxuriae deditus, suis etiam omnibus erat odiosus. Adsciverat quoque sibi quendam spectatae (ut putabat) prudentiae familiarem, vocabulo Faronem. Qui, fallendi artifex, ita eum mente abalienaverat, ut, si quid muneris quilibet ei offerret, in sumendo eo ipsum participem ascisceret, «sint, dicens, ista mihi et consiliaio meo Faroni». Нас ducis ignaviā permoti qui in ejus militabant aulā, conferre secum coeperunt quā ratione hanc a se removerent injuriam. Desidia enim imperantis opprobrio est subditis. Quapropter Clodoveum per internuntios sollicitant ut gerendi adversus eum causam belli exquirat, mandant se, priusquam ad manus veniatur, praelio cessuros; vinctumque dominum, si eis praemia conferantur, tradituros. Qui nil moratus cum validā suorum manu contra eum proficiscitur, mittens prius proditoribus armillas aereas deauratas cum gladiis simili modo deauratis loco muneris. Ventum itaque est ad locum certaminis, et conscii proditionis fugā se fingunt quaerere subsidium salutis. Ragnacharius vero, dum fugere nititur, a suis captus Clodoveo praesentatur vinctus. Quem ille, ut degeneris animi virum, gladio puniri jussit. Fratrem quoque ejus similiter praecepit occidi, improperans ei, quod non ferendo auxilium fratri, permisisset se et illum turpiter teneri. Pari etiam modo multos parentum suorum neci tradidit, thesaurosque eorum abstulit, ne quis remaneret qui insidiari regno ejus vel vitae posset. Nam fratrem Ragnacharii, Rignemirum (Ricimirum vel Ricunirum) nomine, quem adverterat regni cupidiorem, missis satellitibus apud Cenomanorum (Cinomannorum) urbem vitā privari fecit. Unde unā dierum astantibus regni primoribus dixisse fertur: «Parentibus, inquit, orbatus cunctis, periculum mei pertimesco capitis, dum neminem habeam propinquum meae custodem salutis». Quod quidam calumniae causā dictum aestimaverunt, si forte quisquam prodiret, qui se regi sanguine proximum assereret. Proditores vero Ragnacharii, cognito depravata fuisse dona quae acceperant proditionis gratiā, Clodoveo querelam detulerunt. Quibus inquit Clodoveus: «Ingrati estis beneficiis vobis collatis. Nam quantis putatis debere interire suppliciis, qui domino suo auctores sunt mortis? Abite potius ad propria, sufficiatque vobis ipsa indigna, quā fruamini, vita». Illi indignationem principis veriti, ad sua sunt habitacula reversi.

Caput XXIV. recensere

De sancto Severino et aliis.

Hunc regem fere per annum continuum febre laborantem, vir Domini Severinus (qui in coenobio Agaunensium martyrum tunc erat abbas egregius) ab eo accersitus, saluti restituit, ac postmodum in loco, qui Castrum Lantonis [Nantonis] dicitur, laudabilem vitae cursum complens migravit ad Dominum. De sanctā Genovefā.

Huius quoque inclyti regis temporibus, florebat in urbe Parisiacā virgo virtutum Genovefa meritis pollens. Quae in Nammetodoro, vico Parisiaco, huic mundo parentibus edita, temporibus Honorij imperantis in occidente, Theodosij vero minoris in oriente, a Sancto Germano Altissiodorensi episcopo, proficiscenti in Britanniam ob Pelagianam haeresim destruendam, tempore supradicti Valentiniani principis consecrata, post obitum parentum, tempore Childerici genitoris hujus praecelsi principis Clodovei, in urbem Parisiacam devēnit: ibique ad tempora usque Hlotarij et Childeberti filiorum praefati inclyti regis eximiis vitae meritis consenuit. De sancto Germano episcopo Parisiensi. Tempore quoque Clodovei nobilissimi regis, urbs Edua huic mundo protulit florem lilij fragrantissimi: beatissimum scilicet Germanum, postmodum praesulem Parisiorum. Qui a parentibus literis traditus, intra terni lustri spacium, a beato Agrippino Diaconus instituitur: ac sequenti triennio presbyter ordinatur. Dehinc a venerabili pontifice Nectario abbas ad sanctum Symphorianum asciscitur.

De sancto Benedicto abbate.

Agebat eo in tempore curam imperialis majestatis Anastasio defuncto, Justinus Senior. In cujus imperii partibus, in Nursiā scilicet provinciā exortus toto orbe venerandus vitā et nomine Benedictus jam tunc pueriles attingens annos, a parentibus scholis liberalium deputatus artium. Romanam quoque Ecclesiam post Symmachum Hormisda suscepit regendam. Cujus temporibus saepe dictus rex, gloriosus Clodoveus, direxit ad beati Petri limina, hortatu summi praesulis Remigii, regiae dignitatis auream coronam gemmis pretiosissimis insignitam. Quo facto patenter ostendit se Deo non fore ingratum, dum ad ipsius apostoli sepulcrum insigne mitteret regium, sciens se a Christo solio regni esse donatum. Nam et Sosius consul Romanus, captā Hierosolymorum urbe, in Domini templo coronam obtulit. Sed hic munere gratior, quia fide potior. Ille etenim idolorum cultor, at iste Catholicae Ecclesiae pro posse sedulus venerator. Ille quod esset praesens, quamvis ipsi urbi temploque infestus; verum hic absens Romuleaeque amator domūs, nec minus basilicae apostoli Petri devotus.

Caput XXV. recensere

De terraemotu et Clodovei transitu.

His etiam diebus apud Viennam Galliae urbem multorum domūs simul et ecclesiae terraemotu concussae ceciderunt. In paschali vero festivitate, beatissimo Mammerto ejusdem urbis episcopo missarum solennia celebrante, palatium regale, quod in eādem erat civitate, coelesti concrematum est igne. Lupi quoque vel ursi, sylvis profugi, eidem civitati innumeri coeperunt esse infesti, adeo ut, multorum lacerantes corpora, propria eos cogerent deserere habitacula. Unde memoratus sacerdos, adveniente Dominicae Ascensionis die festo, convocato populo praemonuit agere triduanum jejunium, ac omnipotentis Dei exposcere suffragium. Appropinquante autem die statuto, convenit omnis populus ad ecclesiam cum gaudio litanias peragens, cum triduano jejunio. Exinde pulcherrimus in sanctā universali Ecclesiā mos inolevit, ut, quoquo terrarum Christi fides diffunditur, a cunctis fidelibus hae litaniae cum exultatione peragantur. Porro inclytus Clodoveus, rex Francorum, metas sibi attributi attingens aevi, defunctus est anno quinto postquam Alaricum regem Gothorum interfecerat, et in basilicā sancti Petri, quam ipse rogatu suae conjugis fabricaverat, sepultus est. Super cujus tumulum a sancto, ut fertur, Remigio hoc descriptum est Epithaphium:

Dives opum, virtute potens, clarusque triumpho,
Condidit hanc sedem rex Clodoveus: et item
Patricius magno sublimus fulsit honore.
Plenus amore dei, contempsit credere mille
Numina quae variis horrent portenta figuris.
Mox purgatus aquis et Christi fonte renatus,
Fragrantem gessit, infuso chrismate, crinem.
Exemplumque dedit: sequitur quod plurima turba
Gentilis populi: spreto quae errore suorum,
Ductorem est cultura deum, rerumque parentem.
His felix meritis superavit gesta priorum:
Semper consilio, castris, bellisque tremendus.
Hortatu dux ipse bonus, ac pectore fortis:
Constructas acies firmavit in agmine primus.

Regnavit autem annis XXX., obiit vero anno Dominicae incarnationis D. relinquens quatuor filios regni haeredes. A transitu vero sancti Martini usque ad transitum ipsius Clodovei regis computantur anni CXII.

Explicit liber primus.