Liber Secundus | Liber Tertius. Pars Secunda |
Incipit liber tertius.
Caput I.
recensereDe Chilperici regis cum fratribus disceptatione super haereditate paternā.
Sepulto Clothario, variā est inter filios ejus sorte regnatum. Siquidem Chilpericus (cui inter fratres mens promptior) non contentus cum caeteris partem ponere fratribus, thesauros patris Parrhisiacā in urbe reconditos rapit, ac Francis (quos avidiores fore pecuniae persensit) pretio sollicitatis, apud eos regnum arripuit. Verum conjuncti fratres improvidā irruptione eum a civitate deturbavēre. Dehinc conditionibus pacis consentientem evocant totumque regni corpus quadripartitā sectione ex aequo hi quatuor fratres partiuntur. Et Chereberto quidem, qui et Aribertus dictus est, Parrhisiorum urbs, quondam Childeberti, sorte provenit; Guntranno Aurelianensis, regnum videlicet Clodomiri; Chilperico Suessionensis assignatur civitas, caput et ipsa regni paterni; Sigeberto autem Mediomatricum (quae et Metis) cessit, Theodorici patrui quondam subjecta dominatui. Urbs famosa et inclyta, ас ideo inter caeteras urbes Galliae haud mediocri semper habita loco. De quā quid in veterum reperimus libris, paululum intermissā re coeptā, in medium proferamus.
Cum gens Wandalorum junctis sibi Suevis et Alanis Gallias depopulatum ire destinavisset, Chroco rege ipsorum a matre suā quaerenti quid faciendo Magni nomen obtineret, illa ad eum: "Si, inquit, fili, famosus in orbe esse cupis, magnarum aedificia aedium a majoribus exstructa destrue egregiasque urbes destruens eorum incolas gladio exstingue. Neque enim meliora prioribus potes condere habitacula aut bellando nominis tui gloriam amplius propagare». Cujus ille responsi non segnis exsecutor exstitit ac si divino oraculo non hominis voce dictum fuisset. Nam apud Maguntiam ponte Rhenum transiens, primo ipsam urbem miserabiliter delevit ac demum cursum itineris ad Metensem urbem deflexit. Cujus muri nocte quae diem adventūs ejus praecedebat, divino nutu sponte ruentes, viam irrupturis aperuerunt. Incertum utrum hanc divina indignatio flagitiosis et impoenitentibus invexerit calamitatem civibus, an forte ut infandissimi homicidae justa acceleraretur perditio, quo caelestia autumans opitulari sibi suffragia, eo contenderet ubi nefandi ausūs merita lueret supplicia. Civibus denique Metensibus usque ad internecionem pene pessundatis, Treveros properat. Treverici in arenis civitatis praesidio locato, conatibus ejus restiterunt. Chrocus Treveris infecto negotio, Arelas expugnare nisus, a quodam milite, Mario nomine, captus, per civitates quas everterat ductus, poenis excruciatus interiit. Sed de his satis dictum.
Caput II.
recensereDe Chereberto, qui et Aribertus dictus est: deque immunitate ecclesiae sancti Germani.
Cherebertus, qui et Aribertus, rex Parrhisiorum, Ingobergam duxit uxorem. Huic erant ancillulae duae. Nomen uni Marcovefa, altera vocabatur Merofidis. Harum amore rex ita deperire coepit ut uxorem ejiceret Ingobergam, et eas ambas in locum ejus substitueret. Pro quā re a beato Germano, praefatae urbis episcopo, increpatus, nec correctus, utrasque cum filio, quem ei una earum genuerat, divinitus percussas se perdidisse indoluit. Ipse quoque, non post multum temporis, in Aquitaniā apud castrum Blavia vitae finem sortitus, in basilicā sancti Romani est sepultus.
His diebus beatissimus Germanus sentiens diem sui imminere exitūs: cernens quoque Ecclesiam Romanae sedis multis atteri ( ut supra dictum est in dejectione Sylverii et successione Vigilii) calamitatibus, verens etiam ne urbis Parrhisiacae pontifices, per succedentia tempora inquietudine aliquā pervaderent ecclesiam sanctae Crucis sanctique Vincentii (quam gloriosus rex Childebertus aedificaverat) occasione permaxime illā quae in praecepto inclyti Clotharii regis invenitur, ita inquiens: «Abbatem loci illius constituimus et caetera,» praeceptum immunitatis edere decrevit, in quo omnes episcopos sedis Parrhisiacae alienos efficeret ab hac occasione. Praevidebat etiam mens sancta, quod huic immunitati vel libertati monasteriorum, postmodum consentiret sancta et apostolica Romana Ecclesia. Sicuti etiam beatus Papa Gregorius postmodum in decretis suis sanciendo confirmavit. Hoc autem privilegium immunitatis tale est:
Privilegium S. Germani Parrhisiorum Episcopi, de immunitate coenobii D. Vincentii ab omni subjectione Praelatorum.
Dominis, viris apostolicis, sanctis, et in Christo fratribus, omnibus Episcopis Parisiacae urbis cum gratiā Dei futuris, et coelesti visitatione ditatis, Germanus peccator.
Omnibus non habetur incognitum, qualis ac quantus circa monasteria et ecclesias, aut erga Deum timentium virorum fuerit inclyte memorie gloriosissimus Childebertus rex. Cuius summa benivolentia multis largita est copiosa beneficia, et immunitati nostrae stabilitatem perpetuam. Scilicet cogitans, quia ista temporalia reservaret metenda sibi, multo majora a Deo illi attribuerentur: si ob ejus amorem ecclesias et templa fundaret, et egentium inopiam substentaret, et pro magnis parva offerret, atque pro terrenis coelestia adipisceretur. Unde et nobis ob sepulturae suae meritum, aliqua a se considerare mandavit, et considerata cessit. Itaque inclitus iste Princeps Parisius Basilicam in honorem sanctae Crucis, et Domni Vincentii, vel reliquorum sanctorum in unum membrum construxit, et sibi sepulturam inibi collocavit: ac largitatis suae copiam per testamenti sui paginam nobis habere decrevit, et habendi meritum loco tanti ordinis constituit. Sed dum pagina testamenti sui, et cordis fides sub humanā fragilitate vigeret: agente id quorundam calliditate, ne aeterna illi tribueretur beatitudo, ac scriptum non sortiretur effectum, simulque Abbas et congregatio deputata non perciperent, ac sterilitate victūs et vestitūs deperirent: monuit me illius recordatio, et ob amorem illius terruit me tanta securitas, simulque pietatis et charitatis affectus. Ille etenim post Deum dum superesset fuit nostra immunitas et securitas, pax et recuperatio, ac sequestratio omnis a civili negotio. Nos vero in hac re pietati illius consulentes, et caeterorum Regum velle stabiliri conantes, charitatem fraternae dilectionis vestrae nobiscum volumus concordari: quatinus illius sancti loci honor celeberrimus, et memoria jam dicti principis gloriosi eniteat eodem in loco omnibus hujus aevi temporibus. Habeatque Abbatem ex propriā congregatione ipsa ecclesia. Qui sub gubernatione Regum per successiones eundem locum praevideat (provideat). Sitque alienus pontifex omnis Parisiorum ab eodem loco: ut non deinceps aliquam potestatem in omnibus ad ipsum locum pertinentibus habeat. Simulque sancimus, ut nullus Metropolitanus, aut aliquis suffraganeus ejus, causā alicujus ordinationis, illuc ingredi praesumat: nisi solummodo ab Abbate ejusdem loci vocatus venerit ad sanctitatis mysterium celebrandum, aut ad ecclesias consecrandas, aut benedictiones clericorum vel monachorum instituendas: quod debitum renuere nullatenus debet. Caeterum quicquid a die praesenti, tam a tempore meo, quam et successorum omnium in sede Parisiorum residentium Episcoporum, vel a Deum timentibus principibus ejusdem plebis, in fiscis, villis, agris, in auro vel argento fuerit delegatum sive donatum, ut ad integrum habeat volo, rogo, conjuro. Decrevi etiam per hanc cartulam immunitatis et cessionis, meam basilicam superius nuncupatam sine gestorum obligatione manere. Et quia antea consuetudo non fuit, et modo a Regibus et Principibus mihi est concessum, voluntatem pietatis vestrae in hoc scripto praetermittere nolui: sed in omnibus per vos roborari et confirmari exposco, ut deinceps ratum permaneat. Et si aliquis unquam fuerit, qui contra hanc deliberationem meam (quam ego pro firmitatis studio, cum Metropolitani, et reliquorum Episcoporum consilio ac suasione decrevi conscribere) quoquo tempore venire temptaverit, aut fortassis locum refragandi quaesierit: imprimis a limitibus sanctarum ecclesiarum ab omnibus Episcopis et sacerdotibus Dei tam praesentis temporis quam et futuri sit excommunicatus, et alienus a pace: et in futuro judicio, cum sanctis et amicis Dei (in quorum honore haec conscriptio facta est) meum ac dominorum meorum Metropolitanorum seu Coepiscoporum praesentium super se adesse sentiat judicium, ac sit anathema maranatha. Et insuper, ut haec cartula firmiorem possit adipisci plenitudinem: Comprovincialium Dominorum Episcoporum, et fratrum meorum presbyterorum, seu Diaconorum conscriptionibus ipsam volui corroborare.
Actum Parisius civitate, sub die duodecimā Calend. Septembris, Anno quinto Domni Chariberti Regis. Germanus peccator hanc cartulam cessionis et immunitatis a me factam relegi et subscripsi, sub die quo supra. Nicetius Lugdunensis Episcopus in Christi nomine, petente Apostolico Domno, et fratre meo Germano Episcopo, et Domnā Ulthrogothā Reginā, atque Domnā Chrodesintā ac Chrobergā, constitutionem hanc, scilicet a praesenti tempore a successoribus Domni Germani Episcopi perpetuo custodiendam relegi, et manūs meae subscriptione corroboravi notato die. Praetextatus Cabillonensis Episcopus, deliberationem superius comprehensam, rogante et praesente Domno Germano Episcopo, gaudenter suscepi relegendam, et subscribi notato die. Felix Aurelianensis Episcopus, juxta consensum et deliberationem Domni Germani inperpetuo mansuram, subscripsi notato die. Eufronius Nivernensis Episcopus, rogante Domno Apostolico Germano Episcopo, hanc deliberationem relegi, et subscripsi notato die. Domicianus Carnotensis Episcopus, juxta consensum et deliberationem fratris mei Germani Episcopi, consensi et subscripsi notato die. Domnolus Cenomanensis Episcopus consensi et subscripsi notato die. Caletricus peccator, juxta consensum et deliberationem Domni Germani Episcopi, consensi et subscripsi notato die. Victurius peccator, juxta deliberationem hanc, Germano praesente fratre meo et rogante, consensi et subscripsi notato die. Leodebandus peccator consensi et subscripsi notato die.
Amanuensis Notarius sub jussione Domni Germani Episcopi hoc privilegium cessionis scripsi et subscripsi.
His itaque praelibatis, ad ordinem revertamur historiae.
Caput III.
recensereDe Guntranni liberis et gestis.
Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit concubinis, quarum nomina recensere supersedi, maxime cum nec ei legitimo fuerint copulatae conjugio, et eo adhuc superstite cum susceptā prole terminum sortitae sint vitae. Fuit sane idem rex summe bonus, pacis aequique servantissimus; hoc solum tanti gloriam viri obnubilante facto quod, lenociniis delinitus meretricum, licitum refutavit matrimonium. Hic quādam die venatum in sylvam profectus, sociis, prout res exposcebat, huc illucque dispersis, ipse cum uno suorum fidisssimo fidelium sub arbore quieturus resedit, positoque in familiaris amici gremio capite, oculos cupiens furari labori, obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis, in modum reptilis, animal egressum, oras propter labentis rivuli percursare ac ut in ulteriorem ripam transiret satagere coepit. Quod cernens ille, super cujus genua rex cervicem inclinaverat suam, gladium vaginā nudatum fluviolo superposuit, et sic animal illud ad alteram transmeavit partem. Atque sub radice cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit horarum spatium, et eodem ponte usum in os Guntranni est ingressum. Exsurrexit rex, et familiari narrans somnium, mirabilem se dixit vidisse visum, inquiens: "Conspexi fluvium permaximum ponte ferreo constratum. Per quem transvectus, speluncam in cujusdam montis radice constitutam sum ingresssus. Inibi inaestimabiles thesauros absconditamque veterum reperi gazam patrum". Refert alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque sibi apparuerunt somnii verba ac visio manifesta. Quid plura? effossus est locus, enormeque auri ac argenti inventum pondus. De quo Guntrannus ciborium, mirae magnitudinis simul et pulchritudinis compactum, Hierosolymam mittere destinavit ad Jesu Christi Domini sepulcrum. Sed cum et itineris difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant loca timor ne vota perficeret obstitissent, in basilicā quae Cabilonensi adjacet civitati, cujus condendae ipse actor exstiterat, super sepulcrum sancti Marcelli poni jussit. Quod quandiu tumulum sancti martyris durando venustavit, nullum in totā Galliā opus, quod ei aequipararetur, potuit inveniri.
Caput IV.
recensereDe Sigeberti conjugio cum Brunā Gothorum regis filiā.
Porro Sigebertus, cognito quod fratres ob infausta conjugia gravi subjacerent opprobrio, Gogonem legatum in Hispaniam ad Athanahildum regem Gothorum, qui exercitum imperatoris ab Hispaniā expulerat, mittit petitum filiae illius, Brunae nomine, nuptias. Quam ille a patre cum multis sibi traditam opibus ad Sigebertum perducit. Sigebertus eam, eo quod Arianae dedita esset haeresi, a catholicis baptizari Brunichildemque vocari praecipiens ac fide instrui orthodoxā, cum magno apparatu epularum duxit uxorem. Haec ut in regnum confirmata est, Gogonem, qui se ab Hispaniis abduxerat, invisum regi Sigeberto fecit. Huic denique Gogoni, cum in infantiā Sigeberti omnes Franci de regno ejus Chrodinum majorem domūs elegissent, virum probum ac timoris Dei plenum, ille oblato cessit honore, regem allocutus in haec verba: "Omnes, inquit, Franciae potentes consanguinitatis mihi jure foederantur, nec valeo jurgia eorum portare, dum quisque, meā fretus propinquitate, eo ad nocendum alteri efficiatur promptior quo mei censuram judicii non pertimescit, quasi affinitate propinquior. Sed bonum esse asseritis, aequitatis intuitu, etiam parentes punire. Quis hoc abnegat? Verum perpeti infamia denotantur vel Torquatus, filium pro contempto suo praecepto securi percutiens, vel Brutus, duos pro patriae libertate ex se natos pari modo perimens. Adeo ut praecipuus poetarum de eo ita scripserit: "Infelix, utcunque ferent ea facta nepotes». (Vеrg. Aeneid. lib. VI). Sed esto, sit melius pro misericordiā quam pro crudelitate argui. Ut quid autem frustra improbis misericordia impenditur, dum indultā veniā insolentiores ad exercenda passim vitia efficiantur? Non mihi ergo contingat, propter transitoriam eorum gratiam, aeternae damnationis subire sententiam». Post haec verba, rege cunctisque optimatibus in ejus arbitrii dispositione electionem tantae successionis ponentibus, ipse eo quidem die siluit. Diluculo vero subsequentis diei matutinus consurgens, ad domum Gogonis cum quibusdam palatii primatibus properat. Et brachium ejus collo superponens suo, signum futurae dominationis dedit eique dixit: "Dominus noster rex Sigebertus coetusque reipublicae nostrae comitem me destinaverant fore domūs regiae. Hoc ego nunc tibi cedo munere. Utere felix meo privilegio, quo me sponte carere profiteor». Hujus exemplum caeteri qui aderant proceres secuti, Gogonem majorem domūs acclamaverunt, Strenuus in gerendo principatu Gogo eo usque est habitus donec Brunichildem de Hispaniā arcessire est jussus. Ille dies mortis Gogoni fuit, cui expedierat exsilio mutasse sedes, antequam hanc omni belluā crudeliorem in cervicibus locandam eveheret suis. Namque Brunichildis, ut praelibatum est, regio potita conjugio, animum regis ab eo alienans, ad postremum jugulare coegit. A quā tantum humani sanguinis effusum, tantae caedes actae potentum seu etiam regum in Francorum regno sunt, ut non immerito Sibyllam ante multa saecula de eā vaticinasse sit creditum. "Veniet, ait, Bruna de partibus Hispaniae, ante cujus conspectum gentes, sive gentium reges, peribunt. Ipsa vero calcibus equorum disrupta peribit».
Caput V.
recensereDe Chilperici mulierosi novis nuptiis.
Chilpericus quoque rex, aemulatus et ipse fratrem cum plurimo praeter regium morem foeminarum vallaretur grege, quae regi propter decorem magis quam propter nobilitatem generis copulabantur, dirigit qui Brunichildis sororem natu majorem a patre Athanahildo petant, ас vice suā spondeant se, si ejus potiundae facultas detur, caeteras abdicaturum conjuges. Quorum verbis Athanahildus credulus flliam, Galsontam nomine, ad Chilpericum destinat, magnā ditatam dote. Quae catholico baptismate proprium nomen loci magis consecrata, regi thoro nuptiali est conjuncta. Legatis sane Atanahildi regis quaerentibus ut tactis sanctorum pignoribus fides firmaretur quod Galsonta in vitā suā solio regni non pelleretur, Chilpericus non abnuit. Praebitis sacramentis pactāque pace, eos ad propria sinit abire. Sed, ut erat animo levis, jura praevaricatus est pactionis. Nam Fredegundis, conjunx quondam vocata Chilperici regis, offensa novae nuptae aspectibus invisis, exigui prope temporis intervallо tantum adulandi arte praevaluit, ut se conjugio regis redderet. Inde ad audenda majora proterviā muliebri elata, dominam se omnibus qui in aulā erant regiā praeferebat, contumeliisque afficere Galsontam Athanahildi regis filiam non cessabat. Illa marito de injuriis questa, ab eo qui omnem jam circa eamdem imminuerat affectum, verbis blandioribus deludebatur. Denique feralibus furiis exagitatus, instigante Fredegunde, eam in stratu quiescentem crudelissime strangulavit. Immane facinus nullique antea cognitum tyranno, ac Franco homini, maxime regi, penitus incongruum: conjugem innocuam, et quam ab hostibus raptam vindicari ferro, aut mortem pro eā appetere decuerit, hanc securam in communi thoro cubantem, suffocare non erubuisse! Demens, qui illius meretriculae persuasionibus tantum connubii violarit decus, cujus fraude in proximo erat ipse perimendus. Post transitum sane Galsontae, magnum virtus divina ad ejus sepulcrum est dignata ostendere miraculum. Nam vitro, in quo ante illud positum oleum accendebatur, in terram decidente, duritia aufugit pavimenti, et sic in terram ac si in modium farinae est integrum defixum. Non tulerunt fratres tanto scelere maculatum consortem esse suum; sed conjuncti simul regno pellere moliti sunt. Quod consilium, non tam astu Chilperici quam ipsā levitate quā coeptum fuerat, dissipatum est.
Caput VI.
recensereDe Chilperici filiis et eorum gestis.
Erant Chilperico tres filii, Theodebertus, Meroveus, Clodoveus, ex Audoverā reginā suscepti. Quam Fredegundis eodem perfidiae commento quo Galsontam hac de causā pepulit. Chilpericus cum fratre Sigeberto expeditionem in Saxones agens, Audoveram reginam domi reliquerat alvo gravidam. Cui Fredegundis, utpote ancilla ex ejus orta familiā, ad cuncta deserviebat vitae necessaria. Наeс hortatur dominam ut natam puellam perducat ad baptismi gratiam, quo rex adveniens gratuletur non solum natam sibi esse filiam, sed etiam in Christo renatam. Paret mulier suadenti meretriculae eo attentius quo autumabat eam sibi bona consilia dare. Quaerenti deinde matronam quae puellam susciperet post sacri baptismatis undam, respondit non posse inveniri nobiliorem eā, quae hujus exsequeretur muneris obsequia. His quoque illa credula verbis, efficitur filiae mater spiritalis. Regredienti post haec regi it obviam Fredegundis eumque his interpellat verbis: "Quam gloriosus, ait, apparet hodie rex Chilpericus, rediens victor triumphatis hostibus, cui nata est filia, Childechinda formā egregiā corporis! Sed proh dolor! scelus hac nocte a te patrabitur, refugiendum quidem, si vitari posset, ne domina mea Audovera tecum secreta subiret cubiculi silentia». Hujus novitate sermonis rex stupefactus, causam quaesivit. Cum sileretur, elicuit studio quaerendi et motu indignationis. Et comperto indicio, quod ejus commater foret regina ex prole susceptā, Fredegundi in haec respondit verba: "Si Audoverae nunc fraudor amplexibus, te sociam asciscam mei stratūs». Et properanti ad aulam occurrit regina, ferens in ulnis parvulam, quam bis (ut ita dicam) generaverat, filiam. Ad quam rex: "Nefandam, inquit, о regina, rem perpetrasti, et regiae inconvenientem majestati. Nec potero te habere conjugem, cum commatris adepta sis nomen». Postea episcopo qui puellam baptizaverat in exsilium acto, reginam cum filiā sacro adopertas velamine monasterio retrusit, praedia ac facultates eis tribuens. Fredegundem vero sibi copulavit.
Incidit eā tempestate necessitas Sigeberto regi, fratri Chilperici atque Guntranni, exercitum ductandi adversus Cacanum principem Hunorum; qui confinia regni ejus depopulaturus adventabat. In hoc congressu superior bello factus, ingentes Hunorum strages dedit. Cum reliquis vero pacem firmavit. Cujus absentiam Chilpericus aucupatus, ut se ejus habebat inquietudo morum, domesticā seditione publicam interpolans pacem Francorum, Remis opulentissimam regni ejus urbem improviso impetu occupavit. Super plagam fractus Sigebertus Suessionis et ipse de regno Chilperici pervasit captaeque urbis populum imperio suo adjunxit, repertumque Theodebertum, Chilperici filium, custodiae mancipavit. Quem patri petenti clementissime muneratum postea reddidit, dato prius sacramento, ne quid in posterumTheodebertus contra Sigebertum moliretur. Quod, praepediente humani generis inimico, non diu inviolabile permansit. Chilpericus quoque, bello superatus, conditionem pacis amplexus est.
Caput VII.
recensereDe Saxonibus in Galliam irrumpentibus a Mummolo repulsis.
Saxones, qui ad Italiam jussu Theodeberti senioris demigraverant, cum conjugibus ac liberis in Gallias prorumpunt. Quibus Mummolus, Guntranni regis patricius, obviam pergens, eos fugaciter Italiam repetere compulit. Sequenti anno iterum Saxones ad Rhodanum usque fluvium Gallias ingressuri accesserunt. Mummolus cum exercitu suo obvius, transitum eis fluminis denegabat. Sed acceptis muneribus, per fines regni quod tuebatur transeundi ad Sigebertum licentiam tribuit. A quo suscepti, jubentur proprias incolere terras. Quo dum tendunt, plurimos negotiatorum in itinere deceperunt, aeris laminas quādam arte ad auri optimi atque probati speciem coloratas venundantes aurumque pro pretio earundem accipientes. Hac de re multi mercatores ad inopiae malum se devolutos sero doluerunt. Sed Saxones fraudulentiae suae poenas maturā ultione luerunt. Nam a Suevis aliisque nationibus, quae patriam eorum pervaserant, ternā acie superati, ad XX. milia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus hostium, licet inviti, paruerunt.
Caput VIII
recensereDe Justiniano et Justino Augustis.
Justinianus eo in tempore postquam trigintā tribus annis imperium felici rexit sorte, sceptrum cum coronā regni Justino reliquit minori. Fuit autem Justinianus vir fide catholicus, pietate insignis aequitatisque cultor egregius. Ideoque ei omnia cooperabantur in bonum. Qui et bella civilia prospere рer varios duces et maxime per Belisarium gessit, et in causis civilibus componendisque legibus mirificus exstitit. Ob causam etiam multimodarum victoriarum, ut Alemannicus, Gothicus, Alanicus,Vandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Exstruxit quoque idem princeps ultra urbem Constantinopolim Christo Deo (qui est sapientia Dei patris) templum: quod Graeco vocabulo Hagiam Sophiam, id est Sanctam Sapientiam nominavit. Cujus opus adeo cuncta aedificia excellit ut in totis terrarum spatiis huic simile non posse inveniri qui videre testentur.
Caput IX.
recensereDe Cassiodoro et Beato Germano pluribusque claris viris.
Hujus temporibus Cassiodorus tam in saeculari quam divinā scientiā, Dionysius abbas in paschalis calculi argumentatione mirandus, Priscianus Caesariensis in arte Grammaticā, Arator in exarandis apostolorum Actibus arte metricā, claruerunt. Benedictus quoque in coelesti disciplinā placidius caeteris effulsit. Beatissimus quoque Germanus praesul Parrhisiacae urbis, ad sancta loca Hierosolymam pergens, indeque rediens, praefatum principem adiit: a quo et honorifice est susceptus. Cumque eum plurimis vellet honorare muneribus, vir deo plenus auri argentique spernens munera, ab eo reliquias tantummodo sanctorum expetiit. Cujus devotioni praefatus congaudens princeps, de domini nostri Iesu Christi corona spinea, simulque reliquias innocentum, unaque brachium sancti Georgii martyris pro magno munere contulit. Quae vir dei gratanter suscipiens ad propria rediit: et praedicta sanctorum pignora in ecclesiā sanctae Crucis sanctique Vincentii condidit. Haec nos studium boni principis, vel eorum qui ejus fuēre temporibus, dicere paucis coegerunt. Nunc Narsetis acta succincte perstringamus, ut postmodum continuo ductu inchoatae percurrat Historiae ordo.
Caput X.
recensereDe Narsetis inclytis gestis.
Narses itaque multimodis subjugatarum gloriosus triumphis nationum, civicā insignis coronā, summae per Italiam aequitatis exercebat jura. Sed his rebus sibi apud improbos expertus est nocuisse potius invidiam quam apud probos fuisse gratiam. Nam cum pro liberandis civibus mortis se discrimini saepisssime obtulisset, circumpositarum vero gentium in se odia excitavisset, tanta a Romanis pertulit, ut plus post bellum a suis, quam in ipso bello ab hostibus periculi in sese expertus sit. Impleveruntque Romani facinus exsecrandum ut quem protectorem suae salutis habuerant, eum ante tribunal judicis etiam absentem accusare non erubescerent. Nec novum apud eos hoc genus flagitii fuit. Quippe Scipio major quondam Africanus devictae Carthaginis nobilitatus trophaeis, ab ingratā sibi urbe Romā diu exsulans, in agris suis morbo simul et tristitiā defecit. Alter quoque Africanus Scipio, superioris haud ignobile genus Scipionis, post perdomitam Libyam causam adversus accusantes in senatu dicere coactus quod sibi pro patriā laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, medio subsequentis noctis tempore, ab aemulis in cubiculo necatus est. Simili modo contra hunc Narsetem relatio Romanorum ad Justinum cucurrit principem ac ejus conjugem Sophiam, querelantium nihil sibi collatun libertatis devictis Gothis, quibus tetrior supersit dominus, eunuchus scilicet Narses. Quibus cognitis, Caesar irā exardescens successorem Narseti Longinum direxit praefectum. Quod ubi Narses agnovit, ita dixisse fertur: "Si male, inquit, egi cum Romanis, digna factis recipiam meis. Si vero bona, etsi reddere nolunt similia, ut quid calumniantur, suentes capiti meo falsa testimonia?" Tanta autem indignatio, praecipue Augustae, adversus Narsetem excitata est, ut inter caetera (quia eunuchus erat), injurioso satis sermone mandaret, debere eum in gynaeceo foeminarum pensam dividere lanarum, non consulatum tenere Romanum. Ad haec Narses: "Filum, ait, filabo, quo talis ordietur tela, quam Justinus et Sophia nequeant in omni suā rescindere vitā». Neс promissa moratus, ad Alboinum regem Longobardorum mittit, qui Pannoniae paupertina rura deserere, et ad Italiam solo uberem eum hortarentur transire. Qui monita non aspernatus, cum cuncto suo populo eorumque suppellectili Hesperiam properat. Narses autem urbe Romanā relictā, Neapolim vēnit. Quem subsecutus papa Joannes, qui Pelagio successerat, Romam redire rogavit. Quo impetrato, utrique regressi sunt. Et sanctissimus quidem Joannes non diu supervixit. Narses vero post aliquantum temporis defunctus est, corpusque ejus in loculo plumbeo positum Constantinopolim cum omnibus thesauris ejus est delatum. Sed, ut promissa solvamus, Historiae est ordo repetendus.
Caput XI.
recensereDe Chunis (Hunis) seu Avaribus Galliam invadentibus.
Chuni, qui et Avares, rupto foedere quod cum rege Francorum Sigeberto pepigerant, in imparatam se Galliam infundunt. Quos cum ille congregato exercitu bello excipere destinavisset, Chuni magicis artibus, priusquam ad manūs veniretur, quibusdam phantasmatibus Francos perterrefactos fugere compulerunt. Rex ipse, frustra resistere conatus, capitur. Sed prudentiae suae astu oblatis muneribus honorifice ad suos redire permissus, pacem cum Chunis in reliquum stabilem firmavit. Nec praetulit mortis compendium saluti, condemnans in hoc facto pravum Crassi Romani, quondam consulis, consilium, qui, ut dedecus servitutis evaderet, non pretium hostibus, sed sibi interitum paravit. Nam, dum forte contra Thraces pugnans, caesis suorum millibus in potestatem hostium devenisset, ne ludibrium inimicis foret, virgam, quā ad stimulandum equum utebatur, in oculum Thracis se tenentis impegit. Barbarus, dolore irāque percitus, latus Crassi gladio transverberavit. Sicque vir magni nominis simul et fortitudinis, dum devitat quod fortuito casu sive beneficio hostis etiam posset evadere, incidit in mortem: quam illatam vel nec benevolens amicus adversariis potest avertere.
Caput XII.
recensereDe Clodovei gestis et Guntranni.
Eo tempore Clodoveus, Chilperici filius, Burdegalensem (quae ad regnum Sigeberti pertinebat) urbem invasit. Super quem Sigulfus dux partium Sigeberti irruens, eum exinde expulit, ac velut cervum prae se ageret, ad propria festine regredientem, buccinis insonando, usque ad refugia Parrhisiacae civitatis insectatus est. Quo comperto, Chilpericus Theodebertum alterum ex filiis, qui Sigeberto pridem juraverat nullatenus se ei nociturum, in Neustriam ad occupandas urbes quae fratri subjectae erant mittit. Theodebertus, nonnullis urbibus subactis, tributa Turonensibus, Pictavis, Caturcensibus, Lemovicinis jure victoriae adscribit, pervagatusque Aquitanicam provinciam, monasteria servorum seu ancillarum Dei direptionibus vastans, monachos sive clericos tormentis, sanctimoniales vero turpibus dehonestamentis affecit. Denique ad monasterium Sancti Martini, quod Lata dicitur, dum quidam hostilis agminis tenderent vellentque fluvium qui interfluebat transire, clamaverunt monachi, dicentes: "Nolite, o barbari, nolite huic coenobio sancti Martini injurias inferre». Hoc audito, quidam redierunt compuncti corde retrorsum. Viginti tamen ex ipsis ascensā navi flumen traeseuntes, caesis monachis, monasterium infringunt resque diripiunt factisque sarcinis navim repetunt. Sed non defuit beati сonfessoris virtus. Nam ingressi alveum, amissis remis, dum hastilibus navim impellunt, illa sub pedibus mersa est. Ipsi vero, lanceis confixi suis, in profundum delabuntur, uno tantum superstite, qui haec eos deserere hortabatur. Monachi vero eos resque suas aquis eripiunt, ipsos sepulturae, res autem monasterio inferentes. Talisque tunc Theodebertus Aquitanicis visus est Christianis, qualis quondam Diocletianus catholicis in toto orbe constitutis.
Congressu Pictavis adversus Gundoaldum ducem habito, universas pene ejus copias delevit. Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto ludibrio suos fuisse exercitūs indignabatur. Non contentus enim filii triumpho, cum magnā et ipse veniens manu Campaniam depopulatus est Remensem. Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit, nec multa diu regni sui passus est dispendia. Nam insidiis opportune locatis, omnem exercitum Theodeberti cum ipso attrivit. Qui, dum evadere nititur, a cohorte regiā oppressus occiditur. Corpus ejus ab Arnulpho duce collectum et ad Engolismam delatum, ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus Francis Austrasiis, collecto etiam sociorum adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed intercurrentibus legatis, pax convenit. Inde e communi consensu expeditionem in Guntrannum, suum fratrem, Burgundiae regem, agunt. Sigebertus Arvernis civibus mandat Arelas ex insperato invadant. Quo praecognito, Guntrannus per internuntiosArelatenses de adventu hostium certos facit. Illi, praeoccupatis insidiarum locis duce Celso, eos qui se interfectum venerant, interficiunt. Guntrannus quoque, contractis undecunque viribus, obviam parat ire fratribus. Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset, residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico identidem eo loci quo duodecim pontes Sequanae superimpositi fuisse referuntur, mediantibus optimis quibusque prudentiā viris (quibus moris est semper regibus praebere consilia) hi tres fratres in unum coeunt foedus. Trecis deinde in oratorio sancti Lupi dextras jungentes Sigebertus cum Chilperico jusjurandum Guntranno praebuerunt nil se ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis etiam Guntrannus visus est sacramenta dedisse. Inde cum gratiā discessum est; et se invicem salutantes, Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus ad castra redeunt.
Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum coepēre, promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent spe hostilis praedae ad belli societatem sollicitatos: oportere eum aut ex proprio stipendia illis largiri, aut publicum demonstrare, cujus rebus ditentur, adversarium; se interim, dum reges inter se pacem venditant aut inimicitias, quasi mercenarios, haberi queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel praemia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam cujuslibet offensionis praetendere velle fatentur, cum quo Sigebertus justae firmarit foedera pactionis, sed in Chilpericum veteris inimicitiae recordatione cunctorum odia exardescere: illum esse ex multis unum, cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata. His igitur suorum persuasionibus coactus Sigebertus, fratrem persequi statuit; qui, nil tale metuens, majorem exercitūs partem ad hiberna dimiserat. Ipse, accepto fraternae insectationis nuntio, cum paucis equitibus Tornacum urbem confugit. Quem subsequens Sigebertus Parrhisiorum ingressus est urbem. Cui occurrens sanctus Germanus pontifex: "Si, inquit, fraternum cruentus cupis effundere sanguinem, juxta Psalmistae vocem, eam quam fratri paras foveam tibi experieris paratam, fratricidaeque non privaberis vocabulo, cum voluntas ipsa non careat supplicio». Haec ille quasi ab episcopo partibus fratris favente dicta aspernatus, cogitabat coepta perficere. Et veniens in villam, cui vocabulum est Victoriacus (al., Victoriae), offendit ibi validam de regno Chilperici manum Neustrasiorum specie se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet ducum aut procerum regni Francorum cum Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo; qui fortunam regis etiam in adversis maluit non deserere, quam promissam violando fidem proditor esse vel dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis, cunctas urbes regni Chilperici imperio suo adjunxit. Inde progressus in urbem, cui Tornacum nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri conspiciens haerebat consilii incertus quā viā conjugem ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat, periculo eximeret. Sed mulier, artibus viro longe callidior, duos subornat viros, quibus audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur monetque Sigebertum adeant, eumque se ut dominum adorare simulantes, interimant. Quod si efficiant, evadentibus praemia, interemptis vero condignam sepulturam, eleemosynasque ad loca sanctorum pro oblatione tanti facinoris se praebituram spondet. Illi nihil morati praecepto satisfaciunt, ac urbem egressi ad castra progrediuntur hostium. Nihil viris audacius, nil terribilius eo bello in hostem ex urbe processit. In medium namque adversariorum proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt; sed tanquam familiarium suorum consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt quam circumventum a lateribus regem, cultellis latera fodientes, nefandissimae neci traderent. Clamor illico universorum luctusque totis oritur castris, ut palam daretur intelligi regem oppetiisse Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt, levique negotio membratim sectos duos delent viros. Chilpericus dum egredi formidaret et quid accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde, interiisse fratrem ut comperit, ad spem vitae et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis, qui ad Sigebertum ab eo desciverant, corpus fratris in villā, cui Lambrus nomen est, sepeliri mandavit. Quod postmodum a fidelibus oblatum, et in ecclesiā Sancti Medardi Suessionis juxta patrem Clotharium est humatum. Regnavit autem annis XIII.
Caput XIII.
recensereDe Fortunato episcopo et ejus scientiā.
Ejus tempore Fortunatus, qui in rhetoricā metricāque arte famosus habebatur, ab Hesperiā in Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic multorum vitas passionesve sanctorum, partim prosā, partim metro composuit. Ad amicos quoque singula disticha elegans orator conscripsit. Unde praefato regi elegiacum misit carmen, congratulans ei in nuptiis Brunichildis. Quod equidem ego, cum sors librum ad diversos ab eo sibi familiares conscriptum manibus intulisset meis, legi atque in eo facunditatem viri, dulcemque affabilitatem satis admiratus sum.
Caput XIV.
recensereDe Brunichildis in conservandā prole solertiā.
Interfecto autem hoc modo Sigeberto, mutatio facta est, multis familiarum ejus amicitiam Chilperici expetentibus. Porro Brunichildis (quam Sigebertus, dum a pervasione urbium rediret fraternarum, Parrhisius sibi occurrere imperat) in eādem degens civitate, nece viri compertā, fluctuabat animo qualiter se suamque prolem ab imminenti liberaret interitu. Tunc Gundoaldus dux arreptum puerum, Childebertum nomine, per fenestram in sportā depositum cuidam fidelium suorum tradit, ut eum Metis exhiberet. Quem inibi perductum, adnitente Gundoaldo (de quo praemisimus) universi Austrasii in regnum sublimant patris. Brunichildem onere filii levatam altera invadit cura. Nam sibimet timenti nec somnus oculis, nec animo quies dabatur. Cui etsi voluntas discedendi erat, facultas deerat. Tantis ergo pressa sollicitudinibus, a superveniente Chilperico Rothomagum in exsilium truditur.Thesauri ejus opibus Chilperici sociati; filiae Meldis ad custodiendum missae sunt.
Caput XV.
recensereDe Merovei et aliorum regum gestis.
Meroveus etiam missus a patre Chilperico, ut civitates, quae flumini Ligeris adjacent, ad suam transduceret partem, postposito patris praecepto, Cenomannos contendit, ac si matrem suam Audoveram, quae ibidem exsulabat, visitaturus. Inde Rothomagum transiens, ad Brunichildem vēnit, eamque in conjugium accepit. Non tulit hoc Chilpericus pater; sed eos ab invicem dissociare volens, Rothomagum usque accessit. Cujus illi declinantes praesentiam, basilicam sancti Martini super muros praefatae urbis ligneis constructam tabulis sunt ingressi. Irritaque fuissent Chilperici tentamentorum exordia, nisi sacramento spopondisset se eos minime separaturum, imo permittente Deo magis copulaturum. Quod illi credentes, ad eum progressi, et ab eо apparatioribus epulis per biduum sunt suscepti. Tertio die profectus secum abducit filium, parvipendens quod dederat jusjurandum. Morum egregius censor, qui illicitum in filio damnaret matrimonium nec futurum pro perjurio super se Dei pertimesceret judicium. Verum ille plus metuebat versuta Brunichildis ingenia, ne filium imbueret perfidiā, quam indignaretur pro divinae legis illatā injuriā. Revertenti inde nuntiatur proceres Campaniae Remensis Suessionensem sibi praeripuisse urbem. Qui continuo, raptis copiis, eosdem acie superans multos nobilium interemit captamque civitatem juri suo restituit. Clodoveum vero filium Turonos dirigit, ut et Petrogoricum Aginensemque pagum sibi subjiciat edicit, juncto ei duce Desiderio, ut ejus frueretur in cunctis incommoditatibus subsidio. Quos Mummolus, Guntranni patricius, obviam cum exercitu progressus, devicit fugavitque non sine maximo suorum detrimento. Nam de exercitu ejus quinquaginta millia sunt caesa, cum a parte hostium, licet devictorum, non nisi viginti millia sint prostrata. Exinde Chilpericus filium Meroveum, suspectum doli, quod partes Brunichildis fulciret, instigante novercā Fredegunde, comā attonsum ac in monasterio Aninsolae (Annisole) detrusum, jussit ordinari presbyterum.
Caput XVI.
recensereDe divi Germani episcopi transitu, sanctitate et miraculis.
Eodem tempore sanctissimus et vere Deo dignus Germanus, Parrhisiorum episcopus, migravit ad Dominum, fere octogenarius. Cujus corpus in oratorio sancti Vincentii est sepultum. Quid autem Fortunatus de hoc beatissimo scripserit viro, non praetermittam. “Quādam, inquit, vice praecellentissimus rex Childebertus senior cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria millia, revertitur ad palatium. Interrogatusque a rege si adhuc resideret quod tribueret, respondit medietatem resedisse nec invenisse inopes quibus totum expenderet. Cui rex: “Omne, inquit, dona quod restitit. Nam, Christo largiente, quod donetur non deficit». Incidens namque rex aurea missoria et argentea comminuens vasa, quidquid primum habebat dat sacerdoti ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de misericordiā pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent ac de suis talentis egeni ditescerent.
Denique, aliā vice, cum aptus ad sedendum sacerdoti requireretur equus, rex ei suum tribuit, rogans ut sibi eum retineret. Interim beatus vir postulanti captivo equum donat interdictum, quoniam apud ipsum plus fuit, quam illa regis, vox pauperis.
Ingrediente autem postmodum Chilperico rege in urbem Parrhisiacam: sequenti die postquam rex ingressus est civitatem, paralyticus, qui in porticu basilicae sancti Vincentii (in quā beatus Germanus requiescit in corpore) residebat, dirigitur: mane autem facto, spectante populo beato antistiti gratias referebat. Quod cum regi nunciatum foret, magnā cum devotione illuc adveniens et tanto gavisus miraculo ejus epitaphium his distichis rhythmice composuit.
- Ecclesiae speculum, patriae vigor, ara reorum,
- Et pater et medicus, pastor amorque gregis,
- Germanus, virtute, fide, corde, ore, beatus
- Carne tenet tumulum, mentis honore polum.
- Vir cui dura nihil nocuerunt fata sepulchri.
- Vivit enim: nam mors quem tulit, ipsa timet.
- Crevit adhuc potius justus post funera: nam qui
- Fictile vas fuerat, gemma superba micat.
- Hujus opem ac meritum, mutis data verba loquuntur,
- Redditus et caecis praedicat ore dies.
- Nunc vir apostolicus rapiens de carne trophaeum,
- Jure triumphali considet arce throni.
Factāque illi pradictus rex oblatione solenni munificentiā regali, ad propria rediit. Per idem tempus defuncto sanctissimo Droctoveo abbate, Scubilio abbas ei successit in regimine.
Tunc quoque Chilpericus legationem suscepit Childeberti junioris, nepotis sui, petentis matrem suam sibi reddi Brunichildem. Cujus ille non aspernatus preces, eam cum munere pacis poscenti remisit filio.
Caput XVII.
recensereDe regum Hispanorum rebus.
Athanahildo autem rege Hispaniae defuncto, Leuva cum Levigildo fratre regnum assumunt. Mortuo Leuvā, Levigildus integrum Hispaniae regnum tenuit, habens Gadsuindam (Gadsunidam) matrem Brunichildis uxorem. Apud Longobardos Alboinus, de quo praemisimus, regnabat. Qui maximā ex parte Italiae urbibus potitus, suos in eis statuit; Romanos, quos vel maxime adversarios patiebatur, expulit. Hic civitatem, cui Ticinum nomen est (quae, alio vocabulo Papia dicitur) per tres annos obsidens, tandem cepit. Cujus cum incolas, utpote paganus, quia Christianos esse cognoverat, gladio ferire destinavisset, equus ejus in medio portae corruit. Qui calcaribus impulsus, fustibus caesus, nullo modo adigi poterat ad surgendum. Tandem suggerentibus suis in religionem rex conversus, fregit quod de nece Christianorum voverat votum. Huic fuit nupta Clodsinda (Clotsinda) Clotharii Francorum regis filia. Quā defunctā, Rosemundam Chunimundi Gepidorum regis natam accepit conjugem, cujus ipse dudum interfecerat patrem. A quā, cum tribus et eo amplius annis in Italiā super Longobardos regnasset, in vindictam paternae necis dedecorosissimā interemptus est morte. Et vir bellicosissimus summaeque audaciae, unius mulierculae consilio periit; qui per tot hostium strages bello famosissimus exstitit. Et illa quidem tantae immanitatis debita luit maturato supplicia. Nam dum corruptori suo, Helmechim nomine, quem ipsa in nесеm regis armaverat, postmodum e balneo egredienti veneni poculum, quod salutare asserebat esse, porrexisset, ille agnito mortiferum haustum se bibisse, evaginato gladio eam quod reliquum erat bibere coegit. Sicque nefandissimi homicidae justae factorum suorum subjacuere vindictae. At vero post Alboinum, cum Cleph nobilissimus Longobardorum, anno uno et sex mensibus, tenuisset principatum, denuo duces in Longobardorum gente decennio creati sunt. Et unusquisque ducum suam regebat civitatem. E quibus aliquanti Gallias praedandi cupidine petentes, apud Provinciam cum Amato patricio, qui regi parebat Guntranno, bello confligunt. Factāque de Burgundionibus maximā strage, ipsum ducem interemerunt. Quod Guntrannus audiens, evocato ad se Mummolo spectatae virtutis viro, patriciatūs ei indixit curam. Prorumpentibus iterum in Gallias Longobardis, Mummolus cum validā Burgundionum manu occurrit. Qui, duobus praeliis hostibus usque ad supremum labefactatis, reliquos fugaciter in Italiam redire compulit. Nec ultra adjecerunt animum Longobardi ut ad Gallias transirent. Nam Mummolus post tergum eorum Francorum dirigens exercitum, Anagnii castrum, in finibus Italiae situm, debellavit et cepit. Quam ob causam comes Longobardorum Ragilo, Anagnium veniens, depraedatus est, et ad sua reverti festinans, ab obvio sibi duce Francorum, Chrannichis nomine, perimitur.
Caput XVIII.
recensereDe Justini minoris gestis.
Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemisimus, Justinus minor regnabat: in tantum avaritae deditus, ut arcas ferreas fieri juberet, in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo Dei judicio amens effectus est. Post haec Tyberium Caesarem adscivit, qui ejus imperium gubernaret, hominem justum, utilem, eleemosynarium, sapientem, in judiciis aequum, in victoris clarum et (quod his omnibus supereminet) verissimum Christianum.
Igitur Justinus cum undecim imperasset annis, amentiam tandem, quam incurrerat, cum vitā finivit. Bella sane, quae per Narsetem patricium Gothis vel Francis illata superius per anticipationem diximus, Justiniani quidem temporibus coepta, sed sub Justino terminata sunt.
Caput XIX.
recensereDe Tyberio Constantino et ejus imperio.
Mortuo Justino, Tyberius Constantinus Romanorum regum quinquagesimus (al. sexagesimus secundus) sumpsit imperium. Hic, ut superius diximus, sub Justino adhuc Caesar cum publicam rem gereret et multas egenis eleemosynas erogaret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domūs tabulam marmoream, Dominicae crucis vexillo insignitam, et ait: "Crucem Domini quā pectus frontemque munire debemus, indignis ut quid pedibus conculcamus?" Et simul cum verbo jussit eandem tabulam auferri a pavimento. Quā amotā, reperiunt et aliam simili signaculo expressam. Post hanc quoque reperiunt et tertiam. Quibus ablatis, inaestimabilis diuque occultatus in lucem profertur thesaurus. Quem Tyberius, juxta consuetum sibi morem, pauperibus erogavit. Narsetis quoque thesaurum in quādam Italiae urbe terrā defossum, quodam decrepito indicante sene inventum, in simile distribuit opus. Sophia vero Augusta, immemor promissionis quam Tyberio fecerat, eum ab imperio removere Justinianumque Justini nepotem substituere moliebatur. Quod imperator agnoscens Augustam custodiae mancipavit; Justinianum verbis objurgatum blandioribus, tanto in posterum amore dilexit ut filiam suam filio ejus promitteret ас filio suo filiam ejus sociandam exposceret. Sed haec res quā de causā incertum est cur non pervenit ad effectum. Ad hunc Chilpericus, rex Francorum, suos dirigens legatos, multa ab eo ornamenta, aureos etiam singularum suscepit librarum, habentes ab unā parte effigiem imperatoris et in circulo scriptum: "Tiberii Constantini perpetui Augusti"; ab alio vero quadrigam ac ascensorem continentesque scriptum:" Gloria Romanorum». Hujus exercitus ab eo missus Persas potentissime debellavit victorque regrediens tantam praedae molem cum viginti pariter elephantis abduxit, ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati.
Caput XX.
recensereDe Britannorum rebus et Guntranni facinore.
Dum haec in Orientis geruntur partibus, in Britanniis haec acta sunt. Macliavus (Maclianus) et Bodicus illo tempore comites Britonum erant; qui amicitiam mutuam sacramentis adinvicem datis junxerant. Mortuo Bodico, Maclianus filium ejus Theodoricum (Theodericum) de regno Britanniae expulit. Theodoricus, resumptis viribus, Maclianum cum filio ejus, Jacob nomine, interfecit paternamque haereditatem recepit. Varocus (Warocus) Macliavi filius patri in comitatu succedit. Tunc quoque Guntrannus, rex Francorum, duos Magnacharii soceri quondam sui filios interemit, facultates eorum fisco subjiciens. Dehinc subsecuta mors duorum filiorum ipsius est. Quapropter Guntrannus liberis orbatus, Childebertum suum ex fratre Sigeberto nepotem adoptavit in filium.
Caput XXI.
recensereDe Chilperici in Praetextatum simultate.
Chilpericus frater ejus, alter rex Francorum, Praetextatum Rothamagensem episcopum exsilio destinavit, eo quod, consilio Brunichildis reginae usus, insidias ipsi parasse diceretur. Meroveus vero filius ejus, quem tonsuratum ac monasterio detrusum a patre fuisse memoravimus, iterum laicus efficitur. Nam a Guntranno duce (de quo sequens sermo plura narrabit) per legatos sollicitatus, a monasterio egressus et a Gaileno suo familiari veste laicali indutus, ad ecclesiam sancti Martini Turonos ut confugeret, est impulsus. Ad hanc denique et ipse Guntrannus confugerat, metuens minas regis Chilperici, eo quod diceretur filium ejus Theodebertum in bello superius memorato interemisse. Quapropter Chilpericus Ruccolenum quendam Turonis direxerat qui eum exinde vi abstraheret. Ruccolenus Turonos veniens, beato pontifici tunc Gregorio mandavit ut Guntrannum a basilicā sanctā expelleret. Quod si agere differret, sciret eum cum validā manu venturum et haec impleturum. Sanctus autem antistes respondit hoc nunquam fuisse factum, nec a se ullo modo esse faciendum. Interim miser dum domum ecclesiae, in quā hospitabatur, destruere non formidat, regio correptus morbo, ad basilicam sancti Martini defertur, ubi nil medelae adeptus, non post multos dies est defunctus. Porro Meroveus ad saepedictam veniens ecclesiam, memorato pontifice missas celebrante, petiit eum eulogias sibi dare. Quo recusante, minatus est se quosdam de populo interimere, quoniam sine judicio sacerdotum eum communione privaret. Tunc pontifex eulogias quidem ei dedit, regi vero per diaconum innotuit quae acta fuerant. Regina itaque clamante ipsum clericum exploratorem a Meroveo missum: rex eum in exsilium relegavit. Direxit autem ad sacerdotem, ut inimicum suum de ecclesiā expelleret. Sed eo differente, Chilpericus exercitum commoveri praecepit. Quod audiens Meroveus a basilicā egredi voluit. Leudastis vero Turonicus comes pueros ejus, qui pro necessariis causis in villam ierant, peremit. Quapropter Meroveus, adnitente Guntranno, Marileffum medicum a rege venientem tenuit, ablatoque auro ac argento quod ferebat, eum utique occidisset, nisi ille ecclesiam expetisset. Interea dum de patre ac novercā Meroveus multa loqueretur facinora, quādam die Gregorium episcopum ad convivium invitans, rogat aliquid ad aedificationem legi. Tunc antistes, arrepto Salomonis libro, hunc primum versiculum invenit ac legit: "Oculum, qui aversatur patrem, effodiant eum corvi de torrentibus (Prov. XXX). Et hаec quidem ille non intellexit, antistes vero miratus est redargutionis sibi verba prima occurrisse.
Caput XXII.
recensereDe Guntranno Pythonissam consultante.
Post haec direxit Guntrannus ad mulierem Pythonissam, quae ei aliquando non solum annum sed et diem et horam quae Charibertus rex obiret, рrаedixerat, ut eam super statu interrogaret suo. Cui illa haec remisit mandata: "Hoc, inquit, anno Chilperico defuncto, Meroveus, devictis fratribus, regnum accipiet, teque ducem constituet. Quo munere quinquennio functus, septimo efficieris episcopus». Hoc ille episcopo Gregorio retulit, et ab eо hoc responsum accepit: "Ista magis a Deo quam a diabolo exquiri debuissent». Verumtamen Fredegundis, quae occulte Guntranno favebat propter mortem Theodeberti (non enim fuerat ex eā natus), misit ad eum ut Meroveo suaderet egredi ab ecclesiā. Ille praesto putans fore percussores, non distulit; sed nil ei nocuit. Demum Chilpericus per diaconum ad sepulcrum sancti Martini duas mittit chartulas, quarum una continebat ut sibi divinitus in aliā, quae erat vacua, rescriberetur si foret fas Guntrannum a templo extrahi. Diaconus, triduo exspectans, inanis a responso abscessit. Sed Guntrannus venientibus regis missis, palam altaris cum sacramento fidejussorem dedit, jactanter pollicitus nunquam se inscio rege templum egressurum.
Caput XXIII.
recensereDe Meroveo oraculum a libris divinis petente.
Tandem Meroveus, postpositis Pythonissae responsis, per triduum vigilans, in divinis hoc responsum libris accepit. In Regum quidem: "Eo quod, inquit, reliquistis Dominum Deum vestrum, tradidit vos Deus in manūs inimicorum vestrorum». In Psalterio autem: “Dejecisti eos, dum allevarentur" (Psal. LXXII). In Euangelio vero: "Scitis quia post biduum Pascha fiet, etc». (Matth. XXVI). His ille visis flens, ad sancti Martini tumbam cum quingentis et eo amplius viris, assumpto quoque Guntranno duce, discessit, et per Altissiodorensem urbem Divione castro veniens, exinde ad Remensem Campaniam transiit. Qui, а Tarvanensibus (Tarunensibus) in quādam villā circumventus et se capiendum fore intelligens, veritus ne, si ad patrem duceretur, graves de se poenas daret, Gailenum quendam sibi familiarem rogavit, ut se gladio percuteret. A quo cultro per viscera trajectus interiit. Gailenus, truncatis manibus ac pedibus, naribus simul et auribus, turpiter vitam finivit.
Post haec Sanson, filius Chilperici, mortuus est. Cujus funus cum nimiā lamentatione idem rex prosecutus est. Eo anno stella in medio lunae fulgens visa est.
Caput XXIV.
recensereDe Guntranni Bosonis filiabus virtute patris liberatis, suffragante divo Martino.
Quidam potentissimus procerum Chilperici, Guntrannus Boso uno nomine sic dictus, relictis in ecclesiā sancti Hilarii filiabus suis, ad Childebertum transiit. Anno vero tertio regni Childeberti junioris, qui erat Chilperici et Guntranni septimus decimus, Guntrannus Boso filias suas Pictavis auferre volens, Dracolenum quendam, sibi infestissimum seque persequentem, ut a se averteretur precibus ac muneribus flectere nitebatur. Dracolenus, ut erat mente elatus, superbe respondit, asserens se funiculum, quo alios deceptos perdere solebat, paratum habere, ut eo Guntrannum involveret. Non tulit Guntrannus superba jactantem, sed manūs elevans in coelum, prodigia facientem invocavit Dominum, et ut sibi per intercessionem beati Martini misereretur oravit. Congressus contra adversarium, fauces contumaciae verba profantes conto transfodit elevatumque e sellā equitatoriā dejecit exanimem ad terram. Hoc eventu felici usus, translatas a Pictavorum urbe filias deduxit quo voluit.
Caput XXV.
recensereDe Pictavorum Britonumque discordiā.
Pictavienses quoque et Bagasseni (qui nunc Arbasseni dicuntur) conjuncti Andegavensibus, Varocum comitem Britonum repentino impetu opprimere moliebantur. Quorum praevenit insidias Varocus circa medium noctis super eos irruens et maximam ex eis stragem faciens. Tertiā vero die cum ducibus Chilperici foedus pepigit, dans filium suum obsidem et quae pervaserat reddens.Venetum quoque urbem eā conditione refudit ut si ex gratiā regis eam tenere mereretur, tributa quotannis solvere non moraretur. Aliquanto autem interjecto tempore a fide desciscens, Eunium Veneticae urbis episcopum ad regem dirigit, pro quibusdam causis responsa laturum. Quem rex cum irā objurgatum direxit in exilium.
Caput XXVI.
recensereDe Chilperici in Praetextatum episcopum accusatione et Praetextati purgatione.
His ita gestis, Chilpericus rex congregato concilio pontificum in ecclesiā Sancti Petri Parrhisiacae urbis, Praetextatum Rothomagensem episcopum (cujus jam meminimus) exilio revocatum, in eorum praesentiā cum hac accusatione exhibuit, dicens: "Quamvis, venerandi pontifices, regia potestas reum majestatis legibus condemnare possit, ego tamen hunc, qui falsum sibi pastoris nomen usurpat, conjurationis contra me factae auctorem, sacris non contradicens canonibus, vestrae audientiae repraesento». Et conversus ad Praetextatum Rothomagensem episcopum "Ut quid, ait, o episcope, munera populo contra meam erogasti salutem? Quāve de causā filium meum Meroveum cum uxore patrui conjunxisti? Non ignorabas quid de hāc causā sacri sanciant canones? Quare autem ita filium adversus patrem armasti suum, ut ille pariter cum vitā regnum vellet eripere meum?" Postquam vero rex siluit, Franci, qui prae foribus stabant frementes, ostia basilicae effringere nitebantur, ut anitistitem poenis subderent. Sed rex, haec fieri prohibens, Praetextato copiam purgandi tribuit. Cumque ille objecta refelleret, quidam falsi testes surgentes calumniabantur a pontifice sibi munera data, ut regem dolo perderent. Quibus episcopus: "In hoc, inquit, veros vos esse confirmo, quod muneratos vos a me fore fatemini. Quid enim vestris ditatus donis aliud agerem, nisi ut par pro pari referrem? Quod vero falso confingitis, me mala regi machinatum esse, id omnibus modis falsum est». Наeс eo dicente, rex quidem in regiam se recepit, episcopis autem in domo ecclesiae residentibus, adveniens Etius archidiaconus Parrhisiensis ita eos alloquitur: "Nunc, inquiens, est tempus, о sanctissimi sacerdotes, quo aut pro vestrā magnanimi constantiā glorificemini, aut pro dejectione et contumeliā fratris ac coepiscopi vestri contemptui in posterum, si tacueritis, habeamini». Tunc caeteris tacentibus (eo quod metuerent reginae furorem, cujus instinctu ista gerebantur) et digitum ori suo superponentibus, Gregorius Turonorum antistes sic orsus est loqui: "Oportet nos, fratres charissimi, et maxime eos qui principis fruuntur familiaritate, salubria ei suggerere consilia, ne forte, irā devictus, plus justo in sacerdotem Domini commoveatur et a Deo, innocentium ultore, gravius puniatur». Illis quoque nec ad ista respondentibus, subjunxit antistes: "Cavenda nobis, sanctissimi patres, illa terribilis Domini comminatio est, quam per prophetam pronuntiavit: "Si me, inquiens, dicente ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de manu tuā requiram" (Ezech. III. 18.). Nos itaque, qui speculatores in domo Dei sumus positi, non negligamus regi pericula ostendere sua, et, si necesse sit, exemplis ad resipiscendum provocetur, qualiter Maximus imperator, beatum Martinum impiis communicare compellens, imperio pulsus sit, vel Clodomirus, sacerdoti Avito non obaudiens, interierit». Cumque nec tunc quidem aliquis eorum responsa praebuisset, aliqui adulatoriae artis regi denuntiaverunt nullum ei pertinacius resistere quam Gregorium Turonicum. Qui mox per quendam aulicum evocatus, stante rege propter tabernaculum ramis tectum, Bertrannoque Burdegalensi pontifice dextrae ejus inhaerente, sinistrae vero Ragnemodo Parrhisiaco, taliter rex episcopum allocutus est dicens: "Dic, domine pontifex, qui justitiae tramitem caeteris servas, mihi cur denegas? Sed, ut video, perversis consentis, et impletur in te vulgare proverbium, quod Corvus corvi oculum non eruet». Cui sacerdos: "Mihi, inquit, o rex, aequitatem deserenti correptores erunt multi. Te autem delinquentem quis corripiet, nisi ille qui se fatetur peccaminum vindicem? Quapropter si nos, te de justitiā commonentes, audire contempseris, plus a Deo quam a nobis condemnaberis». Ad haec rex: "Apud alios semper justitiae causam obtineo, apud te nunquam. Verum ego optimam inveni ultionis meae materiam. Persuaso namque Turonico populo, ut clamet sibi a te aequitatis jura denegari, ego quoque proclamabo me, qui etiam regiā polleo dignitate, nil eorum quae ipsi postulant a te posse promereri. Et sic orto adversum te populorum odio, injusti nomine denotaberis». Econtra pontifex respondit: "Siquidem sim injustus, id Deo magis quam tibi notum est. Tu vero si nostra aspernaris monita, sacros sume canones, et, his saltem consentiens, justa decerne». Tum demum rex animum antistitis, ut erat callidus, hoc modo mulcere coepit. Erat autem coram eis mensa panisque superpositus cum diversis ferculis. Ait ergo rex ad sacerdotem: "En, inquit, ferculum tui gratiā paravi, in quo nil aliud quam cicer carnesque continentur volatilium. Utere nunc eo libens mecum». Beato vero Gregorio respondente quod cibus ei gratior esset facere voluntatem Patris sui qui in coelis est, et a rege petente ut sponderet rex nihil se contra canones acturum, elevatis Chilpericus manibus juravit per Viventem in saecula, se decreta sanctorum patrum non transgressurum. In crastinum vero, aurorā incipiente, legati Fredegundis reginae ad hospitium memorati pontificis venerunt, poscentes, et duas libras argenti pro munere offerentes, ut in dejectionem Praetextati consentiret caeteris episcopis. Dicebant enim aliorum se voluntatem probatam habere. Illo itaque recusante et, si sibi mille librae darentur, nullo modo assentire velle se asserente, illisque magis instantibus, tandem pollicitus est in decretis canonum fratribus suis se assensum praebiturum. Tunc, illis quae petebant se impetrasse putantibus et gratias agendo recedentibus, advenerunt quidam sacerdotes similia petentes. Quibus antistes eadem quae prioribus reddidit responsa. Convenientibus autem in concilium episcopis, adveniens Chilpericus rex ait illis reperisse se in decretis canonum quod episcopus furti obnoxius sacris deberet privari ordinibus. Erat enim rex litteris eruditus. Cumque pontifices quaererent quis eorum furti insimularetur, rex dixit: "Num obliti estis quanta vobis ostenderim, quae Praetextatus mihi furto abstulit?" Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta, quorum pretium ad tria millia aestimabatur solidorum, cum sacculo duobus millibus numismatibus aureis referto. Haec omnia dicebat sibi ab episcopo furata.
Sed Praetextatus objectis facile se purgavit, hoc modo regi responsa dans: "Excellentia tua, domine mi rex, reminisci valet, si dignatur, Brunichildem a Rothomago abeuntem plerasque sarcinas in diversis speciebus mihi commendasse et, post aliquod tempus, missis pueris eas a me repetisse. Cumque ego ex hāc re, domine rex, tuam consuluissem voluntatem, praeceptis obaudiens tuis, unam eis sarcinam, eo quod amplius ferre non valerent, contradidi. Venientibus iterum ac tertio, ex tuā jussione caetera reddidi, dicente magnificentiā tuā mihi ut a me ea rejicerem, ne pro his ira inter vos iterum repullularet. Hae duae tantum sarcinae apud me remanserunt. Nunc igitur cujus furti me arguis fore obnoxium?" Cui respondit rex: "Si haec ita se habent et custodiae causā ista suscepisti, cur limbum aureis intextum filis exinde rapiens secuisti et eum, pro nostri dejectione, his qui tibi placuit distribuisti?" Tunc sacerdos: "Ad ista jam, inquit, semel dixi, et nunc iterum dico, me non ob aliud illis ista largitum fuisse, nisi ut eorum muneribus mihi concessis parem referrem gratiam. Ut vero, propriis deficientibus, ex commendatis aliqua praesumerem, confidentia ausum tribuit, eo quod Meroveus, cujus illa conjugium expetiverat, ex te carnaliter genitus, mihi in baptismo spiritalis esset filius». Animadvertens Chilpericus Praetextatum hoc modo non posse superari, relicto concilii loco, ас convocatis quibusdam sibi adulantibus, ait illis: "Victum me verbis episcopi fateor, et vera eum prosequi scio. Sed ut Fredegundi reginae satisfiat, ite ac ex vestrā quasi personā consilium ei dantes dicite: "Scis quia dominus noster Chilpericus, rex misericors est et confessis cito ignoscit. Vade ergo et prosternere pedibus ejus confitereque te in eum peccasse, ac confestim indulget tibi». Quibus jussa perficientibus, seductus est Praetextatus eorum dolis: qui se quoque pollicebantur pedes regis deosculaturos, ut ei ignosceret. Sequenti die residentibus episcopis in concilio, Chilpericus cum Praetextato iterato altercari caepit, dicens: "Si munera pro muneribus retribuisti, sacramenta pro parte Merovei contra meam salutem cur exegisti?" Ad haec sacerdos respondit: "Innotui celsitudini vestrae Meroveum me ex lavacro suscepisse salutari. Ideoque si facultas fuisset, etiam angelum Domini in ejus evocassem auxilium». Quid plura? procedente longius altercatione, Praetextatus ad pedes regis corruit, clamans: "Miserere, clementissime rex, homicidae, qui te regno pellere volui et filium tuum tibi substituere!" Haec eo loquente, prostratus et ipse rex pedibus aliorum sacerdotum, qui in synodo residebant, aiebat: "Audite, sanctissimi sacerdotes, nefandissimum reum exsecrabile crimen confitentem!" Verumtamen pontificibus a terrā regem elevantibus, jussit rex Praetextatum ab ecclesiā egredi. Ipse autem in regiam se recepit, mittens ad synodum quosdam canones, quibus erat annexus quaternio novus, continens haec: "Episcopus in homicidio vel caeteris criminalibus deprehensus peccatis, sacris privetur ordinibus». His lectis, dum Praetextatus staret stupens, ait illi Bertrannus Burdegalensis antistes: "Audi, frater et quondam coepiscope, nisi regis promerueris gratiam, nostrā non poteris frui societate». Post haec rogavit Chilpericus pontifices, ut aut vestis Praetextati scinderetur, aut centesimus octavus psalmus (qui maledictiones Iscariothicas continet) super eum recitaretur, vel certe in perpetuum communione privaretur. Sed pontificibus hoc agere recusantibus et maxime Gregorio Turonensi renitente, ab ecclesiā Praetextatus pellitur ac custodiae traditur. De quā dum fugere noctu niteretur, comprehensus caesusque, in insulā quādam maris, quae civitati adjacet Constantiae, in exsilium relegatur.
Caput XXVII.
recensereDe Guntranni Burgundionum regis ad Childebertum oratione.
Porro Guntrannus rex Burgundionum Childeberto regi Austrasiorum, nepoti suo, ut pacificus cum proceribus regni sui ad pontem, quem Petreum dicunt, sibi occurreret mandavit. In cujus advenientis amplexibus diu immoratus, universis audientibus sic est locutus: "Evenit, meis praepedientibus peccatis, ut ex me genitis carerem filiis. Unde mihi, propriis orbato haeredibus, necesse est quaerere extraneos, quibus partos relinquam thesauros. Optimum itaque judicavi te, omni humanā carne mihi charior nepos, Childeberte, eligere, qui et mei successor regni et congregati esses possessor thesauri. Quapropter maneat, oro, quae inter patrem ac filium debet manere dilectio. Unus nos protegat clypeus, una contra adversantes tueatur hasta; et ab hodierno et deinceps talis inter nos charitas permaneat, ut si dante Deo filios procreavero, te tamen a jure non secernam haereditario». His dictis et proceribus Childeberti pro eo spondentibus, eo quod ipse puer adhuc esset, simul prandentes et se muneribus honorantes, ad sua sunt reversi. Verumtamen legatos utrique ad Chilpericum regem miserunt, denuntiantes ut aut ea quae de eorum regno pervaserat redderet, aut se ad belli certamina praepararet. Quod ille tunc quidem despectui habuit.
Quo tempore sinister populi rumor adversus Salonium et Sagittarium episcopos surrexit. Hos sanctus Nicetius Lugdunensis antistes, enutritos, primum quidem diaconii, deinde sacerdotii eos gradibus insignivit. Et Salonium quidem Ebreduni, Sagittarium vero apud Vapingum episcopos instituit. Illi vero non velut episcopi religioni operam dabant, sed tanquam tyranni homicidiis, rerum alienarum pervasionibus, adulteriis quoque vacabant. Et in tantum eorum excrevit malitia, ut super Victorem Tricassinum antistitem, natalitii sui diem festum agentem, cum cohorte irruentes militari, ejus vestimenta scindentes, famulos caesos fugantes, apparatum prandii omnem raperent et ipsum cum hāc contumeliā solum relinquerent. Quā causā ad aures Guntranni regis delatā, ex ejus jussu collecta est synodus apud Lugdunum, quā praesidente sancto Nicetio, hos convictos a propriis expulit sedibus. Unde illi graviter indignati, regis gratiam sibi adquirentes, acceptis ab eo epistolis ad papam Romanum Joannem profecti sunt. Cui persuadentes se injuste damnatos, scripta ejus ad regem detulerunt, jubentia ut suis restituerentur locis. Quos rex, verbis corripiens, ad proprias jussit urbes redire. At illi, cum Victore quidem pacem facientes, homines qui ei injurias irrogaverant direxerunt, ut ipse de eis ulcisceretur. Qui Dominici praecepti memor, non reddens mala pro malis, illaesos dimisit ad propria. Salonius denique et Sagittarius, pessimis quotidie adjicientes pejora, in expeditionem, quam Mummolus contra Longobardos egit, pergentes, multa perpetrarunt homicidia. In civibus pari modo suis ita crudeliter saeviebant ut multos usque ad effusionem sanguinis caederent. Quod ubi regi Guntranno nuntiatum est, eos exhiberi praecepit, a praesentiā tamen suā usque ad audientiam sustinere. Hoc Sagittarius adeo indigne tulit, ut de rege indigna loquens, publice proclamaret filios regis non fore regnaturos, eо quod mater eorum ex Magnacharii fuisset familiā. Erant namque adhuc filii regis superstites. Propter hoc rex irā commotus, equos eorum et cuncta quae habebant abstulit, et ipsos in duobus monasteriis a se procul divisis poenitentiam agere constituit, mandans propriis judicibus circum ea loca constitutis, ut eos cum summā armatorum cautelā custodirent, ne forte elaberentur. Tunc forte seniore ex filiis regis aegrotante, accedentes quidam familiarum ejus ad eum, suaserunt ut praefatos episcopos ad proprias juberet regredi Ecclesias: ne fortassis ob eorum damnationem ira Dei super domum incumberet principis. Cumque rex petita non abnuisset, Salonius et Sagittarius reggressi ad sua, tam eximios sanctae religionis cultores se ostendebant, ut quotidie totum ex ordine Psalterium recitando, nunquam a psalmodiā cessare viderentur. Qui tamen post paululum ad suum in tantum reversi sunt vomitum, ut fornicationi et ebrietati inservientes, dum clerici matutinos psallerent hymnos, ipsi adhuc in convivio positi vina flagitarent. Incipiente vero aurorā, circumdati mulieribus usque ad tertiam diei horam somnum capiebant. Cumque in talibus versarentur, Deum post terga ponentes, ipsi quoque a Deo postpositi iram ejus incurrerunt, ut in sequentibus demonstrabimus.
Caput XXVIII.
recensereDe Chilperici in Eunodium (Ennodium) caeterosque Childeberti fautores saevitiā et de motu Britonum.
His diebus, Chilpericus Pictavam pervasit urbem, fidelesque nepotis sui, videlicet Childeberti regis, cum Ennodio duce, ab ejus sunt hominibus pulsi. Ennodius itaque in exilium trusus, facultatibus fisco subactis, post annum patriae et suis redditus est rebus. Dacco (Daccho) autem Gadarici filius, relicto Chilperico dum ubique vagaretur, a Draccoleno duce, qui dicebatur Industrius, fraude captus est, jurante sibi quod non interficeretur. Cum vero eum ad regem perduxisset, egit ut interimeretur. Quod ubi Dacco in custodiā positus agnovit, confessus cuidam presbytero peccata sua, poenitentiam nesciente rege petiit. Quā acceptā, interfectus est. Porro Dracolenus a Guntranno duce eo quo diximus interfectus est modo.
Britanni eo tempore graviter regionem vastando Redonicam, ad vicum, qui Cornutus dicitur, advenerunt. Contra quos Bibolenus dux missus recedentes insecutus est; Britanniamque ferro et igne depopulatur. Hoc adeo Britannos in majorem commovit iracundiam, ut sequenti anno non solum Redonicam, verum et Nanneticam infestarent provinciam. Qui tamen, legatis Felicis Nannetici episcopi emendationem polliciti, mendaces fuerunt.
Caput XXIX.
recensereDe violatione templi Dionysiani et reparatione.
Illo tempore, mulier quaedam, a zelante viro apud Parrhisios quod adultera esset impetita, dum opem petisset a suis parentibus, et illi, eam innocentem credentes, sacramentum pro eā viro vel ejus parentibus super sepulcrum sancti Dionysii fecissent, ab eis quod perjurassent redarguti sunt. Et causā usque ad jurgium prorumpente, cum propter nobilitatem eorum (erant enim primi in palatio regis Chilperici) neutra pars alteri cederet, gladiis se invicem percutientes sacram basilicam sanguine polluerunt. Interea ecclesiā sine officiis manente divinis, dum haec ad regem delata fuissent, interminatus est nulli eorum prorsus fore benevolum, donec Ragnemundi Parrhisiasci antistitis, in cujus dioecesi haec acta fuerant, reconciliatione veniam mererentur. Quos episcopus, facinus confitentes, poenitentiā indictā, communioni restituit ecclesiamque reconciliavit.
Caput XXX.
recensereDe Nantini Engolismensis morte formidandā.
Tunc temporis Nantinus Engolismensis comes hujusmodi ex causā gravem divinitus est passus mortis paenam: Maracharius avunculus ejus comitatu praedictae urbis diu potitus, ad clericatum accedens, post non multum tempus episcopus est factus. Quem cum adversarii ejus, immisso in capite piscis veneno, nefandissime necassent, non diu laetati sunt. Nam Frontonius, cujus consilio hoc perpetratum est scelus, uno tantum anno post eum functus est episcopatu. Cumque ei Heraclius Burdegalensis presbyter successisset, a Nantino, qui ob ulciscendam avunculi mortem comitatum a rege emerat, gravissime increpabatur, quod avunculi sui interfectores secum retineret. Quare in majus crescente controversiā, comes villas ecclesiae ab avunculo per testaementum relictas pervasit, asserens quod non deberet ea tenere testamenta, quorum testator ab ejus fuerat clericis interemptus. Post haec crudeliori exardescens iracundiā, interfectis etiam quibusdam laicis, unum ex presbyteris lanceā vulneratum, dum adhuc viveret, suspendi ac ad confessionem criminis cogi jussit. Qui diu revinctis post terga manibus pendens, fluente e patenti vulnere sanguine innocentem reddidit spiritum. Pro tantis igitur sceleribus Nantinus ab Heraclio excommunicatus, convenientes apud Santonas urbem quosdam sacerdotum rogavit ut pro se antistitem interpellarent, pollicitus se res ecclesiae redditurum et mala quae commiserat emendaturum. Antistes vero, rogantibus annuens fratribus, eum communioni restituit. Sed comes ad Engolismam reversus, domos quas pervaserat destruxit, dicens: "Si haec ecclesia recipit, saltem deserta inveniantur». Episcopus sane, his auditis, iterum communione eum privans vitā decessit. Nantinus quoque a quibusdam episcopis pecuniā corruptis communioni redditus, in morbum incidit. Cum vero validā cruciaretur febre, clamabat: "Heu! heu! quae tormenta ab Heraclio illata patior! Ipse me nunc cruciat, ipsius igne consumor. Mortem peto, ne diu male vivam». In his vocibus constitutus interiit. Audiant ista qui sacerdotibus, vel Deo servire cupientibus, injurias irrogant. Intelligant Deum esse vindicem injuste oppressorum.
Caput XXXI.
recensereDe Chilperici per Fredegundem in suos saevitiā.
Chilpericus etiam rex, suggerente Fredegunde reginā proscriptionibus gravissimis populum sibi subjectum atterere coepit. Quā de causā multi e plebe, nativum relinquentes solum, maluerunt exules novas quaerere sedes, quam patrios incolendo fines injusto ruere sub onere tributi. Inter caetera namque quae cogebantur solvere liberiori etiam orti progenie, e terrā propriā (proprio) cultā labore amphoram vini regiae inferebant mensae. Marcus referendarius, huic muneri praepositus, dum cunctas Aquitaniae urbes, quae ab regnum Chilperici respicere videbantur, ad haec solvenda verbis vel minis invitaret, a Lemovicinis seditione ortā jugulatur; et tomi universi quos secum ferebat igne cremati sunt. Porro Chilpericus, dum pessimis quotidie adjiceret pejora, febre arripitur validā. A quo cum convalescit languore, parvulus ejus filius nec dum baptisma consecutus aegrotare caepit gravius. Qui baptismatis gratiā imbutus, levato paulisper incommodo, matrem nequivit laetificare gaudio pleno. Nam fratrem ejus Clodobertum, cui aetas provectior, eo convalescente doluit similia incurrisse. Ita denique latens pestis in totam diffundebatur regiam prolem ac si a visceribus transiens paternis, in filiorum membris haereditariam videretur velle sibi vindicare sedem. Tandem Fredegundis, cujus toties dolor lacera torquebat praecordia, quoties semimortua natorum contemplabatur corpora, pristinae feritatis oblita, humani induit compassionem animi; adiensque regem, hujusmodi apud eum habuit sermonem: "Beneficiis, inquit, divinis nosmet, mi vir, benefactis respondere convenit, quos superna non punit clementia, tanto tempore perseverantes in malitiā. Neque enim flagella omnipotentis Dei sustinuimus, quasi rei, sed in virgā filiorum eruditi, propheticum illud dictum in nobis sumus experti: "Quia flagellat Dominus оmnеm filium quem recipit». (Hebr. XII). Ecce, nos nanque et febribus et variis saepe vexati calamitatibus, insuper filiorum amplexūs amittimus gratissimos, quos lacrymae viduarum et orphanorum, a nobis injuste oppressorum, morti reddidere proximos. Poeniteat nos tandem aliquando malorum quae gessimus; et conversi ad Dominum, placabilem eum super nostram imploremus fore malitiam. Neque enim, quamvis indignos, sibi supplices aversabitur, quia est misericors et miserator. Incendamus igitur iniquas descriptiones, et quas ad oppressionem constituimus pauperum, ad nostram nostrorumque deleamus salutem. Nihil est quod timeamus, si vere poeniteamus, quasi passuri gravia, qui pertulimus gravissima. Quid enim pati potest gravius, quam ut amittatur quod est charius? Quid vero nobis poterit esse dulcius quam natorum affectus? Quibus porro per tot annorum curricula partos reservamus thesauros, si praemittimus haeredes, quos optaveramus fieri successores? Cavendum profecto est ne illius Euangelici incurramus sententiam divitis: qui, innovando horrea et congregando multa, accepit responsum se non visurum diem crastinum nec suarum cogniturum haeredem rerum. Sed propitius jam potest esse qui vindicavit et mitior quam si non vindicasset». Hujusmodi orationem circumferens Fredegundis regina, transduxit Chilpericum regem a furore animi, atque intentionem ejus adeo emollivit, ut libellos, quibus nefanda continebatur lex, manu propriā voracibus traderet flammis. Quibus peractis, junior eorum filius diem obiit. Cujus corpusculum in oratorio sanctorum Dionysii ac sociorum ejus martyrum est humatum. Nec longum fluxerat tempus, alter quoque ex filiis superius nominatus Clodobertus, morti coepit esse proximus. Consternata mater anxiis gemitibus languentis filii, ad basilicam Sancti Medardi Suessionos eum defert. Ubi uterque parens votis, aureis donis sancti honorarunt sepulcrum. Sed adveniente nocte, aeger ultimum exhalavit spiritum. Cujus funus praefatae urbis populus, pullā veste circumamictus, cum maximo luctu ad ecclesiam Sanctorum Crispini et Crispiniani est prosecutus. Quo in loco praedictus regis filius tumulariam est sepulturam adeptus. Sequenti abhinc anno alius ex filiis Chilperici, Theodericus nomine, terminum sortitus est vitae. Unde Chilpericus divinae animadversionis judicium cervici imminere suae cognoscens, multa pauperibus Christi, seu ecclesiis, largitur donaria. Restiterat sane adhuc unus e regiā prole, quem Chilpericus custodiae mancipatum, suggerente Fredegunde, custodibus legavit puniendum. Ita efferbuerat Chilpericus in malitiā ut non ei sufficeret generi ejus imminens coelestis vindicta, nisi eam augmentaret per sua facinora.
Caput XXXII.
recensereDe inundatione aquarum, tempestate coeli, terraemotu et prodigiis multis.
Anno quinto Childeberti regis (qui fuit nonus decimus Chilperici atque Guntranni) tantae lues aquarum per universas regiones factae sunt Galliarum, ut flumina terminos, quos nunquam antea excesserant, praetergressa, pecora quidem exitio, aedificia vero quorumque locorum gravi afficerent ruinā. Quibus alvеоrum suorum metas repetentibus, pluviisque cessantibus, circa mensem, qui September dicitur, denuo arbores floruerunt.
Tunc quoque fulgur per coelum cucurrisse visum est sonitusque tanquam ruentium arborum per totam pene terram auditus.
Burdegalensis civitas terraemotu concussa est; et de Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt evulsi, quibus immensa pecorum hominumque multitudo percussa interiit.
Vicus Burdegalensis, incendio divinitus orto nulliusque hominis incitamentis augmentato inflammatus, multos exussit, subito comprehendens domos et areas frugibus refertas.
Aurelianensis urbs simili incendio vastata est.
Apud Carnotinum pagum de effracto pane sanguis effluxit.
In urbe Pictavā lupus e sylvis veniens, per portam ingressus est; quā cum caeteris clausā, lupum cives in mediā interemerunt urbe. Coelum quoque ardere visum est et Liger fluvius plus solito excrevit. Ventus auster tam violens fuit, ut sylvas prosterneret, domos vel sepes erueret, hominesque usque ad internecionem volutaret. Cujus turbinis spatium, eo loci quo visus est cucurrisse, tenuit in latitudinem jugera septem, licet longitudo quanta esset non posset aestimari.
Sed haec prodigia, gravia sunt subsecuta mala. Nam et discordia inter reges orta bella excitavit civilia, et dysenteriae morbus totas prope occupavit Gallias. Quā peste Austrigildis regina Guntranno regi nupta laborans, querelam marito adversus medicos detulit, quasi illorum negligentiā erga se aegritudo convaluisset. Jussu Guntranni diversis poenis medici interierunt: ipsaque post deficiens mortua est.
Caput XXXIII.
recensereDe legatis captis et remissis. De Maurelii episcopi laudabilis obitu deque Gregorii Turonensis pro fide catholicā victoriā.
Quibus diebus Chilpericus legatos Mirionis Galliciae regis, qui Suevis imperitabat, ad Guntrannum regem missos, apud Pictavium cepit et Parrhisius in custodiā posuit. Quos tamen post annum liberos ad propria remisit. Maurilius quoque Caturcensis pontifex, dum propter podagrae infirmitatem candens ferrum tibiis seu pedibus imponeret, languorem pessimum incurrit. Quo ingravescente, dum multi episcopatum ambirent, ipse Ursicinum eligens, dum adhuc superstes esset, benedici fecit, sicque ab hoc saeculo migravit. Fuit autem eleemosynarius valde, scripturis in tantum eruditus divinis, ut genealogias Veteris Tcstamenti plerumque memoriter recenseret. Pauperes ecclesiae suae erga iniquorum judicum oppressionem sustentabat, ut illud Job Domino decantaret dicens: "Pater eram pauperum, et causam eorum diligentissime investigabam». (Job. XXIX. 16).
Tunc et Gregorius Turonensis cum Egilano Leuvigildi Hispanorum regis legato, quem ad Chilpericum miserat, quia erat ipse Egila Arianus, de fide sanctae Trinitatis conflictum habuit et eum mirabiliter superavit. Qui quamvis negasset se aliquando fieri catholicum, tamen infirmitate impulsus est ipsam amplecti religionem.
Caput XXXIV.
recensereDe Tiberii Constantini obitu et Mauricii in imperium successione.
Tiberius vero Constantinus postquam imperium VII rexit annis, sentiens diem suae imminere vocationis, una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium, genere Cappadocem, virum strenuum, elegit ad imperium suamque filiam regalibus ornamentis ornatam ei tradidit, dicens: "Sit tibi imperium cum hac puellā concessum: utere eo feliciter, in mente habens aequitatem ас justitiam praecipua optimi imperatoris esse insignia». Haec postquam dixit, corpoream relinquens sarcinam, ad aeternam migravit patriam, maximum sui obitūs populis sibi subditis relinquens luctum. Fuit enim summae bonitatis, in eleemosynis promptus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo difuncto, Mauricius purpurā indutus, diademate redimitus, ad circum processit et, acclamatis sibi laudibus, largitis populo (ut moris est) muneribus, primus ex Graecorum genere in imperium confirmatus est.
Caput XXXV.
recensereDe primo Longobardorum rege.
At vero Longobardi, cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Flavium Authari, supra memorati principis Clephonis filium, regem sibi statuerunt. Cui ob restaurationem regni, duces qui tunc erant, mediam totius substantiae suae partem contribuerunt, ut esset unde rex ipse sive qui ei obsequebantur per diversa distributi officia alerentur. Erat sane hoc mirabile in gente Longobardorum. Nulla erat violentia, nullae struebantur insidiae; unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat.
Caput XXXVI.
recensereDe Mauricio imperatore Francos in Longobardos sollicitante.
Hoc tempore, Mauricius imperator Childeberto regi Francorum quinquaginta millia solidorum per legatos suos eā vel maxime direxit gratiā, ut cum exercitu supra Longobardos irrueret eosque Italiā pelleret. Qui, nil moratus, cum innumerā Francorum multitudine Italiam subito introivit. Longobardi vero conserendae manūs spem abjicientes, munimentis suarum se commisēre urbium, et, intercurrentibus legatis oblatisque muneribus, pactum cum Childeberto fecerunt. Quo ad Gallias remeante cognito imperator Mauricius quod cum Longobardis foedus iniisset, solidos, quos ei ob Longobardorum expulsionem dederat, repetere coepit. At ille, suarum virium potentiā fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.
Caput XXXVII.
recensereDe persecutione catholicorum in Hispaniā.
Exstitit in illis diebus apud Hispanias persecutio dira catholicorum, quae tali quādam ex causā a Gadsundā matre Brunichildis est excitata. Herminigildus, Leuvigildi regis filius, sororem Childeberti habebat uxorem. Qui videlicet Herminigildus praedicatione Leandri, Hispalensis pontificis, atque adhortatione suae conjugis ab Arianā haeresi (quā pater suus languebat) ad catholicam fidem conversus fuerat. Gadsunda autem tentabat si posset Ingundam suam neptem flectere, ut maritum qualicunque perderet morte. Sed cum id nequisset implere, suadet regi ut filium cum uxore propriā alterius civitatis jubeat incolere domicilia, dicens se offendi eo quod alterius essent fidei. Cumque hac injuriā Herminigildus minime flecteretur ad neganda verae fidei sacramenta, impius pater eum sepsit custodiā. Quem postmodum, in ipso sacro paschali die, securi percussum interemit. Ingundis vero post mariti ac martyris funus ab Hispaniis fugiens, dum genuina Galliae repeteret arva, in manūs militum incidens, qui limitem Hispaniae adversus Gothos tuebantur, cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta, ubi diem clausit extremum. Filius vero Constantinopolim imperatori Mauricio est directus. Captivitate sororis Childebertus compertā, et de his quae contra eam gesta fuerant certior factus, exercitum in Hispaniam trajecit, cum Gothis praelio conflixit maximamque cladem eis inferens victor exinde regressus est.
Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum mittens, eum ut contra Longobardos exercitum dirigeret, orabat. Childebertus existimans suam adhuc germanam Constantinopoli degere, legatis Mauricii acquiescens, ut suam posset sororem recipere, iterum Francorum exercitum ad Italiam contra Longobardos direxit. Verum Longobardis aciem producere atque adversariis ire obviam meditantibus, Franci ac Alemanni, dissensionem inter se habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam remearunt.
Caput XXXVIII.
recensereDe Ioanne, Benedicto et Pelagio Romanis pontificibus. De Mummoli in Avennionem profugio. De Childeberti ad Chilpericum transitione. De Lupo Campanorum duce. De Chilperici in Petrogoricos expeditione. De Baudastis interitu, et de Hospitii reclusi sanctitate, et beati Martini Galliciensis transitu, et de comete et portento coelesti.
Romanam porro Ecclesiam post Joannem Benedictus suscepit regendam. Post quem Pelagius absque jussione principis ordinatus est, eo quod Longobardi obsiderent Romam, nec posset quisquam a Romā progredi.
Mummolus patricius a Guntranno rege desciscens, in Avennionem castrum se contulit, ubi adversus insectantes armis sese defensare aliisque subsidiis munire parabat.
Childebertus etiam, Guntranni pace relictā, Chilperico conjungitur, promittente Chilperico, eo quod sine liberis esset, Childebertum regni sui facturum se haeredem. Cujus promissionis, ut in caeteris solitus erat, mendax apparuit.
Lupus dux Campaniensis ab Ursione et Bertefrido in fugam actus, cum jam jamque aut capiendus aut interficiendus cum suo exercitu foret, Brunichilde pro eо intercedente, ab imminenti periculo eripitur. Praesidium tamen ejus supra memorati duces direptioni tradiderunt.
Chilpericus Desiderium ducem ad pervadendas Petrogoricum (Petrogorium) et Agennum, Aquitaniae urbes, cum instructis dirigit copiis. Qui fugato Ragnoaldo duce, praedictas urbes invasit uxoremque Ragnoaldi cunctis rebus expoliavit.
Baudastis dux cum maximā sui exercitūs parte in Wasconiā periit.
Fuit illo tempore reclusus quidam Dei servus, Hospitius nomine, apud Nicensem urbem. Qui catenis super nudum corpus constrictus ferreis, desuper cilicio tegebatur. Caeteris quidem diebus purum panem et paucos dactylos edebat; in Quadragesimā vero radicibus earum, quas eremus ferebat, herbarum alebatur. Per quem, in terris solo adhuc corpore conversantem, virtutes multas ad laudem et gloriam nominis sui Dominus ostendere est dignatus.
Eā tempestate beatus Martinus Galliciensis migravit ad Dominum. Hic Pannoniā oriundus, loca sancta in Oriente circumiens, abunde se illic litteris imbuit, et per Galliciam revertens, in basilicā, quae prima apud Hispanos in honore sancti Martini dedicata est, pontifex ordinatus, triginta in hoc officio explevit annos.
Anno septimo Childeberti regis, qui fuit XXI Chilperici atque Guntranni, stella cometes visa est in die sancto Paschae.
Apud Suessionensem civitatem coelum ardere visum est. In pago Parrhisiaco sanguis de nube fluens, vestimenta multorum hominum cruentavit. Valetudines variae ac mortalitas magna eo anno Francorum attrivēre gentem.
Caput XXXIX.
recensereDe Rodini ducis obitu et pietate.
Tunc quoque Rodinus dux mortuus est verus eleemosynarius, bonitatis plenus, juste se in cunctis agens ac pauperes Christi diligens. Hic dum unā dierum mortuum sepelire vellet, propriis praecepit pueris monumentum quoddam aperire, ut in eo defunctum poneret. Quod illi cum maturato implessent, invenerunt immensi ponderis thesaurum solidorumque non contemnendum numerum, elevatumque a terrā detulerunt ante domini sui praesentiam. Ille vero donum coeleste intelligens, pauperibus cuncta (ut consueverat) largitus, talentum sibi creditum ei a quo acceperat duplicatum per manūs retransmisit egenorum. Multa autem signa et prodigia eo anno in coelo sunt visa.
Caput XL.
recensereDe Chilperici in haeresim Sabellianam lapsu et resipiscentiā.
Per idem tempus Chilpericus rex Sabellianam volens promulgare haeresim, scripsit Galliarum episcopis, ut, Trinitate abjectā, unum tantum dicerent Deum, asserens eundem esse Patrem qui Filius vel Spiritus Sanctus est, et eundem Filium ac Spiritum Sanctum qui Pater est, nec divisionem personarum in Deum ullo modo cadere. Quod cum Gregorio Turonensi, qui tunc caeteros episcopos sanctitate praeibat, suadere conaretur, et tamen in hac ratione Hilarium atque Augustinum sibi contrarios fateretur, ait ad eum beatus antistes: "Cavendum est, domine mi rex, ne et ille irascatur tibi cujus illi fuerunt famuli, qui, ut tu ipse fateris, in istā credulitate sunt contrarii». Porro rege cum fastu respondente quod sapientiores eo ex hoc forent interrogandi, sacerdos dixit non esse sapientem quicunque aliter ex fide ас ipse sentiret. Salvio autem Albigensi episcopo ad palatium venienti suadebat ut sibi consentaneus existeret, lectā in auribus ejus chartulā, in quā memoratam haeresim conscripserat. Quam ille beatus in tantum abhorruit, ut, si in ejus forte manibus devenisset, in partes scissam minaretur igne cremare. Denique cernens rex omnes sibi contraria sentire, ab illā quidem quievit intentione. Addidit autem nostris litteris ω, id est omega, Graecam, et tres alias, quarum characteres ab ipso inventos cum propriis sonis hic subscripsimus χ ch, θ th, φ ph; directisque epistolis ad civitates sibi parentes, praecepit ut pueri in his docerentur et libri pumice planati rescriberentur.
Caput XLI.
recensereDe Agricolā et Dalmatio sanctis.
His diebus Agricola Cabilonensis et Dalmatius Rutenensis, viri in sanctitate praecipui et pontificatum optime administrantes, e saeculo migraverunt. E quibus Agricola, qui utique in vitā beati Germani Parrhisiorum praesulis memoratur, ecclesiam suae civitatis columnis fulcivit, marmore variavit, musivo depinxit. Dalmatius vero suam saepe destruendo, dum meliorare nititur, imperfectam reliquit.
Caput XLII.
recensereDe Leudastis comitis ob tyrannidam expulsione.
Leudastis sane Turonicus comes eo tempore a comitatu submotus est, eo quod populum injuste opprimeret et Gregorio pontifici (cui frequenter sacramenta dederat se nunquam nociturum) injurias irrogaret. Succedenteque Eunomio, Leudastis contra episcopum felle commotus, quasi ejus consilio ista sibi evenissent, ad regem perrexit, accusans Gregorium quod civitatem Turonicam regi Guntranno tradere vellet et de reginā permulta loqueretur mala, affirmans eam cum Bertranno Burdegalensi episcopo misceri. Habebat autem cooperatorem Riculfum clericum, qui contra magistrum multos est machinatus dolos. Rex itaque, pro his quae de reginā dicta erant, synodum adunari praecepit. Convenientibus ergo apud Britannicum villam episcopis, et Bertranno injuste sibi crimen impositum esse conquerente, Gregorius, ex decreto fratrum, ter jusjurandum praebuit se id nunquam fuisse locutum, et quamvis id contrarium auctoritatibus viderent, ad satisfaciendum tamen regi peractum est. Quamobrem adeuntes pontifices regem, dixerunt ei: “Frater et coepiscopus noster Gregorius sacramentis se innocentem ostendit. Quid nunc de te, vel eo qui Bertranno episcopo, fratri nostro calumniam inflixit, agendum censes, nisi et communione privemini?” Quibus respondit rex a semetipso haec non dixisse, sed a Leudaste indicata narrasse. Quaesitum Leudasten, nec inventum (ipse enim sibi timens audientiam fugerat) antistites excommunicaverunt eum et absentibus ne eum in communionem reciperent, scripserunt. Eo loci mirabilem patientiam regis qui aderant mirati sunt: quia, quamvis tale scelus de reginā diffamatum foret, quod ipsi quoque ignominiam generaret, nunquam tamen ita animo commotus est, ut quemlibet injuste opprimeret. Quod alias sane non consueverat agere. Solummodo Leudastem, eo quod contra episcopum falsum tulerat testimonium, excommunicatum ab omni suo jussit eliminari regno. Tunc Leudastis universas suas res, quae ei per beneficium regis concessae fuerant, a civitate Turonicā in Biturigum (Bituricensium) fines asportavit; et diu huc illucque oberrans, tandem, post longum aevi spatium, reconciliatus Ecclesiae et in gratiam receptus a rege, dum moneretur a Pontifice Gregorio quatenus observaret se a reginae animo contra se turbato, parvipendens admonitionem, dum illa in quādam oraret ecclesiā, ad pedes ejus provolvitur. A quā despectus, dum oratorium fuisset egressus et quaedam mercimonia emere vellet, ut muneribus sibi reginam conciliaret, ab ejus pueris circumvallatur. E quibus unum gladio percutiens, a reliquis in fugam actus, in medio ponte Parrhisiacae urbis, pede inter duo ligna lapso tibiam sibi fregit. Unde sublatus, et in unam villam jussu regis ad sanandum deportatus, a missis reginae inter duos vectes effracto gutture, infelicem vitam finivit.
Hoc ergo exitu periit, qui ut crimen episcopo suo objiceret, multos in vincula conjecerat, quosdam etiam verberibus affecerat. Nec in ipsis quoque sceleribus degenerabat. Nam de fiscalinis ortus servis, primum culinae deputatus est regiae. Sed, quia lippis erat oculis, inde in pistrinum redigitur. Ubi dum inter fermentatas massas se delectari assimulat, fugā se servitio subtraxit. Quam dum, saepius reductus, repetit, auris abscissione signatus est. Qui hanc injuriam tegere non valens, ad uxorem Chariberti regis se contulit. Cui adulationibus familiarissimus factus, custos equorum efficitur. Inde comitatum super caeteros nactus custodes, post mortem reginae comitatum Turonicum a Chariberto percepit. De quo cum ignominiā, quam praefati sumus, dejectus est. Riculfus vero clericus, qui contra antistitem proprium falsus non dubitavit esse testis, praecipiente rege tanta sustinuit flagella ut, etiamsi aereus foret, miraculum tamen spectantibus praeberet tanta patiens tormenta. Verum a capitali supplicio, interventu beati Gregorii, liberatus est. Qui, inter cruciatūs et verbera, hoc confessus est ideo se talia de reginā adinvenisse, ut, eā de regno ejectā, Clodoveus (qui solus ex filiis Chilperici supererat) a patre regnum suscipiens regnaret. Hic etenim Clodoveus, ex aliā uxore Chilperici natus, post mortem filiorum regis qui ex Fredegunde geniti erant, instigante ipsā reginā, apud Brenacum villam a patre manere jussus est, ut simili quo fratres morbo deperiret. Nam apud eundem vicum dysenteriae tunc saeviebat pestis. Sed ille ubi mortis evasit discrimen, dolos persentiscens novercae, fastuose eam despiciens jactitabat se solum haeredem regni relictum. Non defuēre tamen qui delatoriā contra eum usi arte, non solum quae ipse injuriose loquebatur de reginā, verum et aliqua ad ipsam referrent mendacia, asserentes maleficio matris cujusdam meretriculae, quae cum Clodoveo solita erat cubare, ejus filios interiisse. Regina, hoc audito, iracundiā commota, puellam quidem caesam ante hospitium Clodovei palo praecepit infigi. Matrem vero ejus, verberibus laceratam, vera fuisse quae dicta erant profiteri coegit. Cum a rege ultionem posceret, rex, venatum profectus, filium ut ad se veniret jussum alligari fecit, et reginae direxit. Quem illa sepsit in custodiā, interrogans rei veritatem, vel qui ex principibus ei faverent. Verum ille nihil criminum confessus, amicos suos seu familiares detexit. Illa eum post biduum trans Matronam in villam, Nocetum nomine, duci et ibi in custodiā cultro interimi mandans, regi per subintroductas insinuari fecit personas, quod ipse se interfecisset, et adhuc cultrum in loco vulneris persisteret. Quod rex audiens, nullum pro morte filii concipiens luctum, eum ibidem sepeliri mandavit. Mater Clodovei crudeliter necata, soror a pueris reginae illusa, in monasterium est detrusa. Mulier, quae contra eum locuta fuerat, ut viva ureretur adjudicata, dum mendacium dixisse frustra clamaret, ad stipitem ligata vivens exusta est. Thesaurarius Clodovei, a Cupano stabuli comite de Biturico retractus et reginae vinctus directus, ab ipsā, rogante pro eо beato Gregorio Turonico episcopo, vinculis ac poenis absolutus est.
Caput XLIII.
recensereDe Chilperici spectaculis. De Salvii visione, et quae eam secuta sunt.
Per idem tempus Chilpericus apud Suessionas vel Parrhisios circos aedificari jubens, spectacula populis praebuit. Sane post memoratam synodum, dum beatus Gregorius, ad propria rediturus, cum sancto Salvio familiare colloquium in atrio domūs regiae haberet, ait ad eum vir Domini Salvius: ”Videsne, o frater, super tectum aulae, quae ego cerno?” Cui cum ille responderet se nil aliud quam tegulas, quas rex pridem superponi jusserat, videre, rogaretque ut, si ipse aliud quidlibet cerneret, indicaret (aestimabat enim illum solito more jocari), ille iterato ad eum: “Conspicio, inquit, gladium irae Dei super haec dependentem domum». Nec frustra haec vaticinatus est. Nam post viginti dies duo filii regis mortui sunt: de quibus paulo post dicemus. Ipse quoque archipraesul Gregorius, unā noctium post matutinos hymnos, strato recubans, vidit angelum Dei super ecclesiam volantem, qui clarā voce dicebat: “Heu! heu! percussit Deus Chilpericum et cunctos filios ejus. Nec erit ex his qui nunc vivunt, ullus in regno ejus successor». Tunc enim quatuor adhuc superstites erant.
Hoc tempore synodus apud Lugdunum congregata, multos episcoporum negligenter agentium coarguit (coercuit).
Caput XLIV.
recensereDe benedictione quam Judaeus respuit, Chilpericus expetiit, et de Eparchii reclusi obitu.
Interea Chilpericus, in villā Novientum (Novigentum) nominatā consistens, dum Parrhisios iter suum destinavisset, praefatum Gregorium antistitem rogabat, ut cuidam Judaeo, nomine Prisco, sibi familiarissimo manūs imponeret. Sed reluctantem Judaeum et se non credere reclamantem, insuper et fidei nostrae derogantem, opportunā satis disputatione beatus pontifex redarguit. Cui rex: “Quia, inquit, o sancte sacerdos, perfidus benedictionem respuit, utique et ipsa elongabitur ab eo. Ego vero tibi dico verbis Jacob, quibus ille contra se luctantem allocutus est angelum: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII)». Pontifex igitur benedicens regi, ac unā cum eo cibum accipiens, ad propria rediit.
Eo tempore obiit Eparchius apud Engonismam (Engolismam) reclusus, vir magnificae sanctitatis, qui hominem, furti gratiā patibulo suspensum, vitae restituit.
Caput XLV.
recensereDe Theodoro Massiliensi episcopo et Lupo cive Turonensi: de eclipsi lunae, et prodigioso sanguinis fluxu aliisque portentis.
Ipsis diebus Theodorus, Massiliae episcopus, a Dinamio rectore Provinciae comprehensus injuste et injuriis affectus, dum inde liber ad regem Childebertum properaret, iterum a Guntranno rege capitur. Cujus clerici odio eum habentes, hoc audito res ecclesiae invadunt, promptuaria spoliant; de ipso etiam pontifice crimina falso proloquuntur. Tunc Childebertus rex ad avunculum suum regem Guntrannum dirigit, mandans partem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, sibi reddi; sin alias, sciret se eo plura amissurum. His Guntranno nequaquam assentiente, et insuper vias in regno suo custodiri jubente, ne quis fidelium nepotis sui Massiliam adiret, Childebertus Gundulfum, senatorii generis virum, suum vero domesticum, ducem creatum, memoratam direxit ad urbem. Qui per Turonicam eo tendens civitatem, a beato Gregorio agnitus (quod matris ejus esset avunculus) humanissime diebus quinque apud ipsum est habitus, ac itineris necessariis sumptis est profectus. Cumque a Dinamio et clericis ipsi quidem introitus urbis, episcopo vero Theodoro, qui jam custodiā solutus se ei junxerat, ingressus negaretur ecclesiae, tandem aliquando Dinamio suaserunt, ut in ecclesiā Beati Stephani, quae muris vicina erat, eis collocuturus descenderet. Quo dum venisset, ab ostiariis ipse solus receptus est, caeteris qui eum sequebantur exclusis. Deductusque a Gundulfo ac antistite in salutatorium, increpatur graviter. Illis itaque, qui cum eo venerant et se non receptos indignabantur, fugatis, Gundulfus seniores capi praecepit, volens eos ad urbem deducere, ut illi portas aperirent. Interim Dinamius, agnoscens se captum teneri, ad pedes eorum ruit, pollicens se portas reseraturum regique simul et pontifici de reliquo fidem servaturum. Suā igitur fide dimissus, ducem pariter cum pontifice, exsultante omni populo, recepit in urbem. Clerici sane, qui eo impulsore nequiter contra suum egerant pastorem, dum ad domum ejus se contulissent, fldejussores dare compulsi sunt ut regi Childeberto se praesentarent. Gundulfus autem, receptā Massiliā et episcopo suae sedi restituto, ad regem reversus est. Dinamius autem, spretā quam promiserat fide antistiti, ad Guntrannum regem mittit qui dicerent se quidem urbem tradere velle, sed Theodorum obstare; nec illi cives ullātenus parituros, nisi sacerdos alicubi truderetur in exilium. Quibus verbis rex irritatus, eum sibi vinctum exhiberi jussit. Sed cum antistes, sibi metuens, non facile egrederetur ab urbe, evenit necessitas dedicandae basilicae suburbanae. Dum igitur eo properaret, ex insidiis subito adversarii prorumpentes, clericos caeterosque obsequentes caesos in fugam agunt ipsumque equo proprio dejectum vili imponentes jumento, ad regem deduxēre. Cui Aquensem pervenienti ad urbem, Pientius episcopus clericos ac caetera viae attribuit necessaria. Porro rex eo discusso, dum immunem invenisset a culpā, multis honoratum muneribus ad suam reverti imperavit ecclesiam. Qui a plebe cum laetitiā receptus, invenit ecclesiae res suasque a clericis pervasas. His quippe pro causis foedus inter Guntrannum et Childebertum ruptum, discordiaque immensa acta est.
Veruntamen regibus hoc modo ab invicem dissidentibus, Lupus quidam civis Turonicus uxore defunctā, dum clericatum expeteret, a fratre Ambrosio ne id faceret prohibitus est, pollicente conjugem se ejus congruam generi illi provisurum. Cui rei dum studet dare operam, ab adultero, qui cum conjuge Ambrosii stupri rem habebat, utrique perempti sunt. Dumque unus alterum Deo subtrahere ac vitae praesentis oblectamentis tradere nititur, et se et illum perdidit.
Hoc anno Luna eclipsim passa est, et intra territorium Turonicum verus de effracto pane sanguis effluxit. In Sylvanectensi pago hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine introrsum aspersa apparuit. Murus Suessionensis divinitus subversus est. Andegavis terraemotus factus est. Intra muros urbis Burdegalensis ingressi lupi canes devoraverunt ignisque per coelum cucurrisse visus est.
Caput XLVI.
recensereDe Prisci Judaei obstinatione et interitu.
Eā tempestate Chilpericus rex, dum multos Judaeorum baptizari jussisset, et ipse eos ex sacro lavacro suscepisset, nullatenus Priscum familiarem suum (cujus supra meminimus) verbis ad credendum convertere poterat. Jubens ergo eum custodiae mancipari, ab eo muneribus seducitur, ut daretur ei spatium filium suum Massilensi Hebraeae conjungendi, ac tum demum jussa compleret. Sed qui noluit confiteri Christum, non longo post tempore descendit ad infernum. Nam orto inter ipsum ас quemdam Patirum, ex Judaeo conversum, jurgio, ab eo gladio percussus interiit.
Caput XLVII.
recensereDe Chilperici ob interfectum praesidii pontis Parrhisiensis in Guntrannum ultione.
Apud pontem Parrhisiacae urbis memoratus princeps custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui Guntranni advenientes arcerentur. Hos Asclepius, officio quondam ducis functus, nocte unā omnes interemit, pagumque ponti proximum depopulatus est. Quapropter Chilpericus cum exercitu super fratrem irruere volens, consiliis bonorum virorum monitus restitit, mittens fratri legatos, ut mala sibi illata corrigeret. Ille justitiae amator, prout monebatur, agere non distulit. Verumtamen Chilpericus his non contentus, aliquas a fratre civitates auferens, novos eis comites praefecit, praeceptum dans, ut earum tributa suo inferrentur thesauro.
Caput XLVIII.
recensereDe tabellariis Charterii episcopi deprehensis, et Theodorici ortu.
His diebus a Nunnichio comite Lemovicino duo detenti sunt homines, ex nomine Charterii Petrogorici antistitis litteras ferentes. In quibus, inter alia quae de Chilperico continebantur maledicta, hoc etiam legebatur, quod episcopus quereretur se de paradiso pulsum descendisse ad infernum: utique hoc volens intelligi, quod a regno Guntranni in dominium devenisset Chilperici. Quibus regi pariter cum delatoribus directis praecipitur adduci episcopus, de his rationem redditurus: sed cum non facile convinceretur, ad propria illaesus regredi jubetur.
Denique post funera filiorum, Chilperico filius nascitur, quem sequenti anno Parrhisiis in Paschali festo baptizari fecit Theodoricumque nominavit.
Caput XLIX.
recensereDe legatione foeciali Childeberti ad Chilpericum.
Porro Childebertus Aegidium Remensem archiepiscopum, cum aliis optimatibus, ad Chilpericum patruum suum confirmandi foederis, quod inierant, causā dirigit. Ex quibus Aegidius in hunc modum legationis retulit ordinem: "Pacem, quam tecum, gloriose rex, inclytus nepos tuus firmavit, petit omnino a te stabiliri. Fratris denique tui benevolentiā ideo uti nequit, quia partem ejus ex Massiliā injuste retinet, neque transfugas reddere ei vult suos. Idcirco si, junctis viribus vestris, unanimes ejus expugnationem adorsi fueritis, ultio debita pro illatis injuriis ab eo facile exigi poterit». Ad haec ita respondit rex: "Fratris, inquit, mei culpa tam est in aperto, ut difficile occultari queat. Nam si dulcissimus nepos meus animo malefacta recenseat sua, reliquis praetermissis, reperiet patrem suum fraude Guntranni interisse. Quapropter et ego me spondeo adjutorem illi in ultionem paternae futurum necis, qui amisi fratrem magnae, si nunc viveret, dilectionis». Haec dum rex perorasset, datis obsidibus foedus stabilitum est. Continuo Chilpericus exercitum de regno suo commoveri praecepit, qui civitates fratri subditas obsidens, circumjacentes depopularetur agros. Tunc Berulfus partium ejus dux, cum Turonicis et Andegavis unā ex parte, Desiderius et Bladastis ex alio latere cum maximā multitudine, Bituricenses aggrediuntur. Quibus rex hoc dedit mandati ut, captā urbe, sacramenta de nomine exigerent suo. Sed Biturigi apud castrum Mediolanense, quod nunc Magdunum dicitur, quindecim armatorum millia Desyderio duci opponentes, cum eo conflixēre. Reliqui duces urbem obsidione cinxerunt. Chilpericus vero, licet nondum exercitus Childeberti advenisset, tamen quosdam de ejus ducibus secum habens, universas copias suas per Parrhisios transducens, cuncta vastando Milidunum venit. Cui Guntrannus non dubitavit obviam ire, in solo Deo spem habens, cuneumque hostium, prae cupiditate ab aliis segregatum, crepusculo noctis aggressus ultimā lebefactavit pernicie. In crastinum, intercurrentibus legatis, frater cum fratre paciscitur, pollicentibus utrisque commissorum correctionem. Quippe Chilpericus, cum millites furto ас rapinis abstinere moneret, nec tamen obtemperarent, comitem Rothomagensem gladio percussit: sicque reliquos coercens, ad propria reduxit, cunctam prius restituens praedam, captivosque relaxans. At illi qui Bituricos obsederant, accepto nuntio ut inde recederent, quaecunque oculi viderant, manūs rapiebant, dum ad sua redirent.