EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Lauda Sion
Sequentia festi Sanctissimi Corporis Christi
Versio Missalis Romani (1962)
editio: incognita
fons: incognitus


Lauda, Sion, Salvatórem,
Lauda ducem et pastórem,
In hymnis et cánticis.

Quantum potes, tantum aude :
Quia maior omni laude,
Nec láudare súfficis.

Laudi thema speciális,
Panis vivus et vitális
Hódie propónitur.

Quem in sacræ mensa cenæ,
Turbæ fratrum duodénæ
Datum non ambígitur.

Sit laus plena, sit sonóra,
Sit iucúnda, sit decóra
Mentis iubilátio.

Dies enim solémnis ágitur,
In qua mensæ prima recólitur
Huius institútio.

In hac mensa novi Regis,
Novum Pascha novæ legis
Phase vetus términat.

Vetustátem nóvitas,
Umbram fugat véritas,
Noctem lux elíminat.

Quod in cena Christus gessit,
Faciéndum hoc expréssit
In sui memóriam.

Docti sacris institútis,
Panem, vinum in salútis
Consecrámus hóstiam.

Dogma datur Christiánis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sánguinem.

Quod non capis, quod non vides,
Animósa firmat fides,
Præter rerum órdinem.

Sub divérsis speciébus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res exímiæ.

Caro cibus, sanguis potus :
Manet tamen Christus totus,
Sub utráque spécie.

A suménte non concísus,
Non confráctus, non divísus :
Integer accípitur.

Sumit unus, sumnt mille :
Quantum isti, tantum ille :
Nec sumptus consúmitur.

Sumunt boni, sumunt mali :
Sorte tamen inæquali,
Vitæ vel intéritus.

Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptiónis
Quam sit dispar éxitus.

Fracto demum sacraménto,
Ne vacílles, sed meménto,
Tantum esse sub fragménto,
Quantum tot tégitur.

Nulla rei fit scissúra :
Signi tantum fit fractúra :
Qua nec status nec statúra
Signáti minúitur.

Ecce panis Angelórum,
Factus cibus viatórum :
Vere panis filiórum,
Non metténdus cánibus.

In figúris præsignátur,
Cum Isaac immolátur :
Agnus paschæ deputátur :
Datur manna pátribus.

Bone Pastor, panis vere,
Iesu, nostri miserére :
Tu nos pasce, nos tuére :
Tu nos bona fac vidére
In terra vivéntium.

Tu, qui cuncta scis et vales :
Qui nos pascis hic mortáles :
Tuos ibi commensáles,
Coherédes et sodáles
Fac sanctórum cívium.

Amen. Allelúia.