EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Salve, Regina
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

Salve, Regína,
Mater misericórdiæ
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus,
éxsules filii Evæ,
Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum
ventris tui,
nobis, post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.