11 | 13 |
12
recensereTRACTATUS CXI.
De eo quod Dominus dicit, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; usque ad id, Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Cap. XVII, V\. 24-26. 1. In magnam spem Dominus Jesus suos erigit, qua major omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in ejus tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Audite, inquam, et quo spes nostra levetur attendite. Christus Jesus dicit, Filius Dei unigenitus qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax (Psal CXV, 11) non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit (Joan. XIV, 6); qui mundum vicit (Id. XVI, 33), de his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi? Nonne illi de quibus alio loco dicit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Id. VI, 44)? Jam quomodo ea quae fieri dicit a Patre, faciat et ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut jam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo: ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in hujus orationis exordio: Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam (Id. XVII, 2). Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos voluerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos judicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam: quamvis et ipsorum potestas data sit, cui potestas data est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam: hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus: nec poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se velle dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39), quasi alia Patris, alia Filii sit voluntas aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis, quamvis fidelis, quam in se caput nostrum transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adjuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas. 2. Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate jam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed eo modo dicere potuit, ubi ego sum, quo intelligeremus quod cito fuerat ascensurus in coelum, ut jam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante jam dixerat loquens ad Nicodemum, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui in coelo est (Joan. III, 13). Nam et ibi non dixit, Erit; sed, est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In coelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram collocata. Propter spem tanti hujus boni et Apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II, 4-6). Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus, Ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi jam esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod jam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut fieret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait, Excitaturus est, et in coelestibus sedere facturus; sed, excitavit, et sedere in coelestibus fecit: quia non inaniter sed fideliter jam deputat factum quod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est, Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio: quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel finita, vel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae contemplationis vel intentionis avertat. Et non inquiratur aequalis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit. Sed qui vult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter confitenti ait, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); secundum id quod homo erat, anima ejus ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere jam beata, quamvis ubique sicut ille esse non poterat; tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere, Volo ut ubi ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse enim cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam quicumque ubicumque fuerint, est et ille: sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter dictum est, Si ascendero in coelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8)? aut vero Christus non est Dei Sapientia, quae attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24)? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehendunt (Joan. I, 5). Ac per hoc, ut de re visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente; ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem: propter quod dicit, Qui non est mecum, adversum me est (Matth. XII, 30). Sed cum Patri Deo dicebat, Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). 3. Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum dixisset, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus adjunxit, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Ut videant, dixit; non, ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in Epistola ad Hebraeos recte definita est, Convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1); cur non merces fidei definiatur, Visio rerum quae creditae sperabantur? Cum viderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intelligamus, non quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet judicium vivorum atque mortuorum, tunc tolletur impius, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10); quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): nec mundicordes sunt impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum; sic enim tolletur impius ne videat claritatem Domini: justi autem ibunt in vitam aeternam (Id. XXV, 46). Et quae est vita aeterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): non utique sicut eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi clarificata judicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus. Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus; accipiamus hoc dictum, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi aeternus ubi semper est, ipse Pater est, et locus Patris Filius est; quia, Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est (Id. XIV, 10); et in hac oratione, Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego in te: et locus noster ipsi sunt, quia sequitur, Ut et ipsi in nobis unum sint (Id. XVII, 21): et nos locus Dei sumus, quoniam templum ejus sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3), quae nos sumus. Sed quis idoneus loca ista, vel quae sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur: et lux quaedam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur: quae cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt, pura, nequiverit; non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pellatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparatur. 4. Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre cum illo erimus in quo est? Neque hinc Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo est. Ecce velut jam factum est quod oravit ut fieret, dicens, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum: sed nunc per fidem. Quando autem fiet per speciem? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4). Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus Faciet hoc cui Filius cum dixisset, Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subjunxit, Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi. 5. Pater, inquit, juste, mundus te non cognovit. Quia justus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognovit: mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim eum cognoscere, nisi vita aeterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognovit, quia justus es, et meritis ejus, ut non cognosceret, tribuisti: et propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur, Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter ipsum, quia gratia Dei per Jesum Christum est Dominum nostrum, Et hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt: ergo gratia cognoverunt. 6. Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem: notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio, dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De graeco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinae; sicut dicimus, Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit; cum dici debuisse videatur, Fideli servitute servivit, strenua militia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam dilexisti me; tali et Apostolus usus est, Bonum certamen certavi (II Tim. IV, 7): non ait, bono certamine, quod usitatius et tanquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subjunxit, et ego in ipsis; tanquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo; aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus ejus sumus. Finita est Salvatoris oratio, incipit passio: ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donaverit, aliis sermonibus disputetur.
TRACTATUS CXII.
In id quod sequitur, Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis, etc.; usque ad id, Comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Cap. XVIII, V\. 1-12. 1. Terminato magno prolixoque sermone quem post coenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adjuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps ejus passionem Joannes evangelista sic orsus est: « Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. » Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum ejus illa finita esset oratio, de cujus verbis ait, Haec cum dixisset Jesus: sed alia quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat; nec stando et audiendo, sed potius sedendo et legendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam praebendo, illa condiscat. Credat tamen antequam sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo evangelista esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaque hujus beati Joannis narrationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in eis quae manifesta sunt non immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. Non ergo sic accipiamus quod ait, Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est, Haec cum dixisset Jesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba finiret. 2. Sciebat, inquit, et Judas, qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est, Sciebat locum qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit, Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto Patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Cohors non Judaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere: quanquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe ejus abscondebatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem nihil valuisset nisi quod ipse voluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis et discernendos bonos a malis. 3. « Jesus itaque, » sicut Evangelista secutus adjungit, « sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dicit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. » Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisaeorum? ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis, Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit; et impios dejicit. Quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium, Ego sum, dicit Christus; et a Judaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes coelestia, terrena desiderant. Certe ad comprehendendum Jesum persecutores cum traditore venerunt, quem quaerebant invenerunt, audierunt Ego sum: quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc voluit, qui potuit quidquid voluit? Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi, non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat. Eum quippe illi occidendum quaerebant saeviendo; sed quaerebat nos et ipse moriendo. Proinde quia tenere volentibus, nec valentibus, ostendit potestatem suam; jam teneant eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam. 4. « Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Si me, » inquit, « quaeritis, sinite hos abire. » Inimicos videt, et hoc faciunt quod jubet; sinunt eos abire, quos non vult perire. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicumque non pereunt? 5. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum principis sacerdotum, et abscidit ejus auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen hujus servi expressit: sicut Lucas solus, quod ejus auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum (Luc. XXII, 51). Malchus autem interpretatur Regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Rom. VII, 6)? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar (Galat. IV, 24). Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, non quod significandum est cogitavit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 32). Verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). 6. Cohors autem et tribunus et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt; nec audierunt, Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt: et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt, Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16). Haec hodie satis sint; tractabuntur. Deo volente, sermone alio quae sequuntur.
TRACTATUS CXIII.
Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Cap. XVIII, V\. 13-27. 1. Posteaquam persecutores tradente Juda comprehensum Dominum ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 2), et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); ut intelligatur Judas, non laudabilis utilitate traditionis hujus, sed sceleris voluntate damnabilis: Adduxerunt eum, sicut Joannes evangelista narrat, ad Annam primum. Nec tacet causam cur ita factum sit: Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui consilium dedit Judaeis, Quia expedit unum hominem mori pro populo. Merito et Matthaeus cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat (Matth. XXVI, 57); quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer ejus fuerit: ubi intelligendum est hoc eumdem Caipham fieri voluisse. 2. Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Joannes ita significare, et addere, quem diligebat Jesus (Joan. XIII, 23, et XIX, 26). Fortassis ergo et hic ipse est: quisquis tamen sit, sequentia videamus. « Discipulus autem ille, » inquit, « erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis: Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et ut ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. » Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. Ubi est illa promittentis audacia, et de se plurimum praefidentis? Ubi sunt verba illa, quando ait, Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37)? Hoccine est sequi magistrum, se negare discipulum? siccine pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae jam coepta est negatione apostoli Petri, debemus advertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. Dominus enim non ait Petro, Discipulum meum te negabis; sed, me negabis (Matth. XXVI, 34). Negavit ergo ipsum, cum se negavit ejus esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? Quamvis enim discipuli Christi nondum appellarentur hoc nomine: post ascensionem quippe ejus in Antiochia primum coeperunt appellari discipuli Christiani (Act. XI, 26): jam tamen erat res ipsa illo postea vocabulo nuncupanda, jam erant discipuli qui postea appellati sunt Christiani; et hoc commune nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui ergo se Christi negavit esse discipulum, ipsam rem negavit, cujus nomen est vocari christianum. Quam multi postea, non dico senes et anus, in quibus hujus vitae satietas facilius potuit mortem pro Christi confessione contemnere; nec solum juventus utriusque sexus, de qua aetate convenienter videtur exigi fortitudo; sed etiam pueri puellaeque potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum in regnum coelorum fortiter et violenter intravit, quod tunc iste non potuit, qui claves regni ejus accepit (Matth. XVI, 19)? Ecce unde dictum est, Sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos redemit; ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? 3. Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Non hiems erat, sed tamen frigus erat: quod solet etiam aequinoctio verno aliquando contingere. « Erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. » Non praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit Dominus Jesus, Ego palam locutus sum mundo; et maxime illud quod ait, In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc ipso recentiore sermone, quem post coenam discipulis est locutus, ait illis: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25)? Si ergo ipsis conjunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam erat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione qui discipuli ejus non erant, multo utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis: tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo, In occulto locutus sum nihil? Sed intelligendum est ita eum dixisse, Palam locutus sum mundo; ac si dixisset, Multi me audierunt. Ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur; cum scriptum sit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15): praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis; sicut ipse Dominus ait illis, quos adhuc paucos habebat, Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27)? Ergo et hoc ipsum quod ab ipso dici videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto: quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat, taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. Sic ergo dici potest aliquid et palam simul et non palam, vel in occulto simul et non in occulto, quomodo dictum est, Ut videntes videant, et non videant (Marc. IV, 12). Quomodo enim videant, nisi quia palam, non in occulto; et quomodo idem ipsi rursus non videant, nisi quia non palam, sed in occulto? Ea tamen ipsa quae audierant et non intellexerant, talia erant, ut non possent juste ac veraciter criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt, ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae frustrarentur. Ideo dicebat, Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. 4. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, justius? Ejus est enim de quo prophetica vox praecesserat, Intende, et prospere procede, et regna; propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV, 5). Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut aliqua hujusmodi qualibet poena, venetiam graviore puniri? Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis: Cur non fecit quod ipse praecepit (Matth. V, 39)? percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere. Quid quod et veraciter, mansuete, justeque respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit, quod demonstrandum fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter praebeat homo et iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus? Beatus est enim qui in omnibus quae injuste pro justitia patitur, potest veraciter dicere, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: hinc fit quippe quod sequitur, Cantabo et psallam (Psal. LVI, 8); quod Paulus et Barnabas etiam in vinculis durissimis facere potuerunt. 5. Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Ad illum, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternos quippe intelligendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore coeperit Domini praecursor Joannes praedicare regnum coelorum, et congregare discipulos. Sic enim dicit: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto (Luc. III, 2), et caetera. Proinde isti ambo pontifices vicissim suos annos agebant: et erat annus Caiphae quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus esset, ad eum ductus est: sed prius ad Annam secundum Joannem venerunt cum illo; non quia collega, sed quia socer ejus erat. Et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum, vel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri. 6. Sed cum dixisset Evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina ejus negatione contigerat. Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante jam dixerat: deinde quae secuta sunt jungit. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Jam semel negaverat; ecce iterum. Deinde ut tertia negatio compleatur, Dicit unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste dixerat, Animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat, Ter me negabis (Joan. XIII, 38). Sed trina Petri negatione completa, jam et iste sermo compleatur, ut deinceps quae de Domino apud Pontium Pilatum praesidem gesta sunt, ab alio consideremus exordio.
TRACTATUS CXIV.
Ab eo loco, Adducunt ergo Jesum ad Caipham in praetorium; usque ad id, Ut sermo Jesu imploretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Cap. XVIII, V\. 28-32. 1. Quae cum Domino vel de Domino nostro Jesu Christo apud Pontium Pilatum praesidem gesta sint, quantum Joannes evangelista indicat, deinde videamus. Redit enim ad locum narrationis suae ubi eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Jam quippe dixerat, Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem (Joan. XVIII, 24): atque inde regressus ubi dimiserat Petrum calefacientem se ad ignem in atrio, posteaquam totam ejus negationem, quae ter facta est, terminavit, Adducunt ergo Jesum, inquit, ad Caipham in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat. Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Jesum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo Jesum reliquerat audiendum: aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum judicem ferret. 2. Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Jesum: non introierunt in praetorium, hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium, exponens causam, Ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha. Dies enim agere coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. O impia caecitas! Habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio? Alienigenae judicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant: ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et vitae dator occidebatur; non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur. 3. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus libera i, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Jesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam jam ipse praedixerat, Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12). 4. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non interficit? Sic desipiunt, qui non sectantur. sed insectantur sapientiam. Quid est autem, Nobis non licet interficere quemquam? Si malefactor est, cur non licet? Nonne Lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo seductoribus parcant (Deut. XIII, 5)? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi sanctitatem, quem celebrare jam coeperant; propter quem de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruistis, falsi Israelitae? itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati ejus a vobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxistis, adduxistis, si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non eum a vobis interfectum esse jactate. Si autem illis omnibus vestris praecedentibus factis, etiam Crucifige, crucifige, clamastis (Joan. XIX, 6); audite quod contra vos etiam propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5). Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera justum interfecistis, quando vobis interficere quemquam non licere dixistis. Hinc est quod ad comprehendendum Jesum, cum sacerdotum non venissent principes, sed misissent; Lucas tamen evangelista in eodem narrationis suae loco ait: Dixit autem, inquit, Jesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis (Luc. XXII, 52), et caetera. Sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per eos quos miserant ad comprehendendum Jesum, quid aliud quam ipsi in suae jussionis potestate venerunt? sic omnes qui crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt. 5. Quod vero Joannes evangelista subjungit, Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus: si mortem crucis hic velimus accipere, tanquam ideo dixerint Judaei, Nobis non licet interficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud crucifigi; non video quomodo id possit consequenter intelligi, cum hoc ad Pilati verba responderint, quibus eis dixerat, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum. Numquid ergo eum non poterant accipere, et ipsi eum crucifigere, si par tale genus supplicii interfectionem cujusquam vitare cupiebant? Quis autem non videat quam sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet quemquam interficere? Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis, etiam interfectionem vocat, sicut legimus apud Marcum, ubi ait: « Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget » (Marc. X, 33, 34)? Nimirum ergo ista dicendo significavit Dominus qua esset morte moriturus: non quod hic mortem crucis vellet intelligi, sed quod eum Judaei fuissent Gentibus tradituri, hoc est Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Judaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Jesus futurum esse praedixerat; ideo Pilatus qui judex Romanus erat, cum vellet eum reddere Judaeis, ut secundum Legem suam judicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes, Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic impletus est sermo Jesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum interficerent Gentes; minore scelere quam Judaei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.
TRACTATUS CXV.
De eo quod dicitur, Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus; usque ad id, Erat autem Barabbas latro. Cap. XVIII, V\. 33-40. 1. Quid Pilatus dixerit Christo, quidve Pilato ille responderit, isto sermone considerandum atque tractandum est. Cum enim dictum esset Judaeis, « Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum » atque illi respondissent, « Nobis non licet occidere quemquam; introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? Et respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? » Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut scriberetur quod nos voluit ut sciremus. « Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. » Hoc est quod bonus magister scire nos voluit: sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno ejus opinio, sive Gentium, sive Judaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi propterea morte fuisset plectendus, quod illicitum affectaverit regnum; vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes, et videlicet cavendum erat ne ejus regnum sive Romanis, sive Judaeis esset adversum. Poterat autem Dominus quod ait, Regnum meum non est de hoc mundo, etc., ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit, Tu es rex Judaeorum? sed eum vicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente ostendere voluit hoc sibi apud illum fuisse a Judaeis velut crimen objectum: patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse noverat, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11); eisque post responsionem Pilati, jam Judaeis et Gentibus opportunius aptiusque respondens, Regnum meum non est de hoc mundo. Quod si interroganti Pilato continuo respondisset; non etiam Judaeis, sed solis Gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Nunc vero quoniam respondit Pilatus, Numquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; abstulit a se suspicionem, qua posset putari a semetipso dixisse quod Jesum regem dixerat esse Judaeorum, id se a Judaeis audisse demonstrans. Deinde dicendo, Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine objectum: tanquam diceret, Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset si puniendus judici traderetur, qui se diceret regem: si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi judici dignus esset. 2. Audite ergo, Judaei et Gentes; audi, circumcisio; audi, praeputium; audite, omnia regna terrena: Non impedio dominationem vestram in hoc mundo, Regnum meum non est hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo quo Herodes ille major, cum Christus natus nuntiaretur, expavit, et tot infantes ut ad eum mors perveniret, occidit (Matth. II, 3, 16), timendo magis quam irascendo crudelior, Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad regnum quod non est de hoc mundo; venite credendo, et nolite saevire metuendo. Dicit quidem in prophetia de Deo Patre, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6); sed Sion illa et mons ille non est de hoc mundo. Quod est enim ejus regnum nisi credentes in eum, quibus dicit, De mundo non estis, sicut et ego non sum de mundo? Quamvis eos esse vellet in mundo: propter quod de illis dixit ad Patrem, Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo (Joan. XVII, 16, 15). Unde et hic non ait, Regnum meum non est in hoc mundo; sed, non est de hoc mundo. Et cum hoc probaret dicens, Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis: non ait, Nunc autem regnum meum non est hic; sed, non est hinc. Hic est enim regnum ejus usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi, quando messores venient, id est Angeli, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 38-41); quod utique non fieret, si regnum ejus non esset hic. Sed tamen non est hinc; quia peregrinatur in mundo: regno suo quippe dicit, De mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo (Joan. XV, 19). Erant ergo de mundo, quando regnum ejus non erant, sed ad mundi principem pertinebant. De mundo est ergo quidquid hominum a vero quidem Deo creatum, sed ex Adam vitiata atque damnata stirpe generatum est: factum est autem regnum non jam de mundo, quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): de quo regno dicit, Regnum meum non est de hoc mundo; vel, Regnum meum non est hinc. 3. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Non quia regem se timuit confiteri; sed Tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim cujus regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cujus regnum putetur esse de hoc mundo. Talem quippe ille sentiebat qui dixerat, Ergo rex es tu? cui responsum est, Tu dicis quia rex sum ego. Dictum est enim, Tu dicis, ac si dictum esset, carnalis carnaliter dicis. 4. Deinde subjungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Non est producenda hujus pronominis syllaba, quod ait, In hoc natus sum, tanquam dixerit, In hac re natus sum: sed corripienda, tanquam dixerit, Ad hanc rem natus sum, vel ad hoc natus sum; sicut ait, Ad hoc veni in mundum. In graeco namque Evangelio nihil est hujus locutionis ambiguum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum. In hoc ergo se dixit natum, id est propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de Virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides (II Thess. III, 2), adjunxit, atque ait: Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Audit utique interioribus auribus, id est, obaudit meae voci: quod tantumdem valeret si diceret, Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: ejus quippe vox est, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6): et dixit alio quoque loco, Ego testimonium perhibeo de me (Id. VIII, 18). Quod vero ait, Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam, gratiam commendavit qua secundum propositum vocat. De quo proposito dicit Apostolus, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum Dei vocati sunt (Rom. VIII, 28); propositum scilicet vocantis, non vocatorum: quod alibi apertius ita positum est, Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam (II Tim. I, 8, 9). Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt quibus ut audiant veritatem, hoc est ut obaudiant veritati, et credant in veritatem, ex ipsa veritate praestatur; nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit meam vocem, ex veritate est; ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati: non autem hoc ait; sed ait, Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Ac per hoc non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem; sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud, quam donante Christo credit in Christum? 5. Dixit ei Pilatus: Quid est veritas? Nec exspectavit audire responsum; sed cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dixit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Credo cum dixisset Pilatus, Quid est veritas? in mentem illi venisse continuo consuetudinem Judaeorum, qua solebat eis dimitti unus in Pascha: et ideo non exspectavit ut responderet ei Jesus quid est veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per Pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est, Avelli tamen ex ejus corde non potuit Jesum regem esse Judaeorum, tanquam hoc ibi, sicut in titulo, ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit. Sed hoc audito, Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. Non reprehendimus, o Judaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem: quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Judaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione divinae sapientiae per homines fallaces ejusdem umbrae veritas implebatur; quia ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur. Hinc ea sequuntur quae injuriosa Christo Pilatus et cohors ejus ingessit; sed alia disputatione tractanda sunt.
TRACTATUS CXVI.
In id quod sequitur, Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit; usque ad id, Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. Cap. XIX, V\. 1-16. 1. Cum Judaei clamassent, non Jesum sibi a Pilato dimitti velle per Pascha, sed Barabbam latronem; non salvatorem, sed interfectorem; non datorem vitae, sed ademptorem: Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judaei satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses cohortem suam etiam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et jussit, quamvis hoc Evangelista tacuerit. Dixit enim quid deinde fecerint milites; Pilatum tamen id jussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Judaeorum. Et dabani ei alapas. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus: sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria. 2. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive jusserit ea, sive permiserit; illa scilicet causa, quam supra diximus, ut haec ejus ludibria inimici libentissime biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis, Ecce homo: si regi invidetis, jam parcite, quia dejectum videtis; flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est, alapis caesus est; fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius et increscit. 3. « Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. » Ecce altera major invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu, regiae potestatis: et tamen neutrum sibi Jesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo constitutus super Sion montem sanctum ejus: et utrumque nunc demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior. 4. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini nostri Jesu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum, et apud ipsum Pilatum (Matth. XXVI, 63, XXVII, 14; Marc. XIV, 61, XV, 5; Luc. XXIII, 7-9, et Joan. XIX, 9): ut non frustra de illo prophetia praecesserit, Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7); tunc utique quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Cum ergo judicaretur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis. 5. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper: propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1); et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Caesaris potestate. Quapropter non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit: propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere multo magis malum est, quam timendo. Et ideo non ait verax magister, Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum; tanquam ille non haberet: sed ait, majus habet peccatum; ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus est. 6. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et invenies jamdudum eum quaerere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum est, Propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Judaei, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebat eum dimittere. 7. Judaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato. terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt, Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret: sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quaemadmodum Legem gentis alienae. 8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium qui dixit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 25), quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus. Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, Dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo, Regem vestrum crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur. 9. Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eis illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupiebat quando dicebat, Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum? Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes, Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 31); et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed, ut crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate praesidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut eos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur, Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur, Milites ergo cum crucifixissent eum (Joan. XIV, 23): quamvis evangelista etiamsi totum Judaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed haec sequentia alio sermone tractanda sunt.
TRACTATUS CXVII.
De eo quod sequitur, Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum; usque ad id, Respondit Pilatus. Quod scripsi, scripsi, Cap. XIX, V\. 17 22. 1. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Jesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum (Marc. XV, 23); nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Joanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta ejus crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas (Matth. XXVII, 45; Marc. XV, 33, et Luc. XXIII, 44). Sed quoniam Judaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et ejus milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta jam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6): ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Jesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Judaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt. 2. Est et alia hujus solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Joannes ait, Erat autem hora diei quasi sexta, aut hora quasi sexta; sed ait, Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta (Ibid. 14). Parasceve autem latine Praeparatio est: sed isto verbo graeco libentius utuntur Judaei in hujusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. Erat ergo praeparatio Paschae. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus (I Cor. V, 7): cujus Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus (tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes, Reus est mortis [Matth. XXVI, 66]; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cujus umbra erat Pascha Judaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conjicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae et tres diurnae. Unde in hac parasceve Paschae, id est praeparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta jam sexta currere coeperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi immolatio: quae facta est hora tertia secundum Marcum, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istius difficilis quaestionis, eligat quisque quam volet Melius autem quid eligat judicabit, qui de Consensu Evangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit (Lib. 3 de Consensu Evangelist., cap. 13, n. 40-50). Quod si et aliae solutiones ejus potuerint inveniri, cumulatius evangelicae veritatis constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiae vanitatis. Nunc ad narrationem Joannis evangelistae post ista breviter tractata redeamus. 3. Susceperunt autem, inquit, Jesum, et eduxerunt: et bajulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus, portans crucem suam Jesus. Grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas, videt regem bajulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14), ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat (Matth. V, 15). Bajulans ergo sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est Christus (Id. XXVII, 38, Marc. XV, 27, et Luc. XXIII, 33): de quo praemissa dixerat prophetia, Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12). 4. « Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: erat autem scriptum, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine: Rex Judaeorum. » Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: hebraea, propter Judaeos in Dei Lege gloriantes; graeca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes. 5. Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit. Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Tit. Psal. LVI, LVII)? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noli scribere, inquiunt, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit, Rex sum Judaeorum. Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis? Numquid enim propterea non erit verum. quia Jesus ait, Rex sum Judaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Sed Judaeorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini; ne propter montem Sion solis Judaeis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subjecit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 6-8). Unde et ipse jam per os proprium loquens apud Judaeos: Habeo, inquit, alias oves quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri (Rom. XI, 17). Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, Rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi semen Abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine (Id. IX, 7, 8). Et Gentes erant quibus dicebat, Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29); pertinentium ad Jerusalem liberam matrem nostram aeternam in coelis, Saram spiritualem, ancillam et filios ejus de domo libertatis ejicientem (Galat. IV, 22-31). Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia Dominus quod dixit, dixit.
TRACTATUS CXVIII.
In haec verba, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, etc. Cap. XIX, V\ V\. 23, 24. 1. Ea quae gesta sunt juxta crucem Domini, cum jam crucifixus esset, isto, quantum adjuvat, sermone tractemus. « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes; unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum: dixerunt ergo ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. » Factum est quod voluerunt Judaei: non ipsi, sed milites qui parebant Pilato, judicante ipso, crucifixerunt Jesum; et tamen si voluntates, si insidias, si operam, si traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique Judaei crucifixerunt Jesum. 2. Sed de partitione et sortitione vestimentorum ejus non est praetereunter loquendum. Quamvis enim omnes Evangelistae quatuor hujus rei meminerint, caeteri tamen brevius quam Joannes: et clause illi, iste vero apertissime. Nam Matthaeus ait: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes (Matth. XXVII, 35). Marcus: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret (Marc. XV, 24). Lucas: Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes (Luc. XXIII, 34). Joannes autem et quot partes de vestimentis ejus fecerint, dixit, id est, quatuor, ut singulas tollerent. Unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait, Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus, Acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et tunicam. Et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica quam simul cum caeteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens, Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserunt narrans: Dixerunt ergo, inquit, ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos ejus inutiliter tollerent; quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Hujus evangelistae narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo subjungens, Ut scriptura, inquit, impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem. Non enim, ait, sortiti; sed, partiti: nec ait, sortientes partiti sunt; sed in caeteris vestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit, et in vestem meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam quod ipse donaverit, cum prius eam quae oboriri potest, tanquam Evangelistae inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans nullius caeterorum verba narrationi Joannis esse contraria. 3. Matthaeus enim dicendo, Diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ad totam divisionem vestimentorum voluit intelligi etiam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique omnes vestes dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est etiam quod ait Lucas, Dividentes vestimenta ejus, miserunt sortes: dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut inter eos universa vestimentorum ejus divisio compleretur. Quid autem interest utrum dicatur, Dividentes miserunt sortes, quod ait Lucas; an, Diviserunt, sortem mittentes, quod ait Matthaeus: nisi quod Lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numero posuit; quae locutio Scripturis sanctis insolita non est: quamvis nonnulli codices sortem reperiantur habere, non sortes? Marcus itaque solus videtur aliquam intulisse quaestionem: dicendo enim, Mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tanquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas obscuritatem facit: sic enim dictum est, Mittentes sortem super eis, ac si diceretur, Mittentes sortem cum dividerentur: quod et factum est. Omnium quippe vestimentorum ejus divisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo ait, Quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quae divisa sunt vestimenta referendum est; sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret: de qua quoniam narrare praetermisit qualis fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit, quae ne conscinderetur, veniret in sortem; propterea positum est quod ait, Quis quid tolleret, id est, quis eam tolleret: tanquam si totum ita diceretur, Diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis tunicam quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret. 4. Quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita vestis Domini Jesu Christi, quadripartitam figuravit ejus Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se Angelos suos, ut colligant electos ejus a quatuor ventis (Matth. XXIV, 31): quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente, Occidente, Aquilone et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. De charitate autem locuturus Apostolus, Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31): et alio loco ait, Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19); itemque alibi, Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est; merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur: et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit. Sicut in Apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit, Tu es Christus Filius Dei vivi; et ei dicitur, Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 15, 16, 19), tanquam ligandi et solvendi solus acceperit potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit: ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset, desuper contexta; addidit, per totum. Quod si referamus ad id quod significat, nemo ejus est expers qui pertinere invenitur ad totum: a quo toto, sicut graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit: et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto judicio Dei ceditur. 5. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intelligitur quod ait Apostolus, Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Ephes. III, 18). Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus; et significat opera bona, in latitudine charitatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur; et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur; quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum: profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac dijudicari non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait Apostolus, Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24), quam magnum bonum est? Nec tamen facit hoc, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est spiritus malus. Postremo quid est, quod omnes noverunt, Signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur; quando per crucem Christi, quam fecerunt mali, in celebratione Sacramentorum ejus bonum nobis omne signatur? Sed haec hactenus: quae autem sequuntur, alias, ut Deus opitulabitur, disserendo videbimus.
TRACTATUS CXIX.
Ab eo quod sequitur, Et milites quidem haec fecerunt; usque ad id, Et inclinato capite tradidit spiritum. Cap. XIX, V\. 24-30. 1. Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum ejus etiam sorte missa completa est, quae deinde narret Joannes evangelista videamus. « Et milites quidem, » inquit, « haec fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit discipulo, Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. » Haec nimirum est illa hora de qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Hanc itaque horam praedixerat quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vero quod Maria pepererat, pendebat in cruce. 2. Moralis igitur insinuatur locus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex hac sana doctrina didicerat Paulus apostolus quod docebat, quando dicebat: Si quis autem suis, et maxime domesticis non providet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Quid autem tam cuique domesticum quam parentes filiis, aut parentibus filii? Hujus itaque saluberrimi praecepti ipse magister sanctorum de seipso constituebat exemplum, quando non ut famulae Deus quam creaverat et regebat, sed ut matri homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium providebat. Nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat: ait enim Evangelista, Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Jesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret (Joan. XIII, 23); credo ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret. 3. Sed in quae sua Joannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Sed ibi quoque audierat, Quicumque ista dimiserit propter me, accipiet in hoc saeculo centies tantum (Matth. XIX, 27, 29). Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quae susciperet ejus matrem qui illa donaverat. Sed in ea societate beatus Joannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli erant, quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Quomodo ergo matrem magistri et Domini sui discipulus et famulus accepit in sua, ubi aliquid suum nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro legitur, Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad pedes Apostolorum: distribuebatur autem unicuique prout opus erat (Act. IV, 32-35), intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris ejus portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est, Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad ejus curam quidquid ei esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat; sed officia, sed propria dispensatione exsequenda curabat. 4. Deinde subjungit: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. » Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste quae passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de quo praedictum legitur, Et homo est, et quis agnoscet eum? quoniam homines per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. Vidit ergo quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura praedixerat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22), Sitio, inquit: tanquam diceret, Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo, Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9). Christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8), non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus. 5. Nec moveat quomodo spongia ori ejus potuerit admoveri, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum (Matth. XXVII, 48, et Marc. XV, 36), ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel graeca vel latina, vel alia quaelibet sonum significans, qui lingua promitur; sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur. Sed sonos significantes vocis humanae usitatissime dicimus linguas: Scripturam vero arundinem dici, quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. Faciebat ista populus impius, patiebatur ista misericors Christus. Qui faciebat, quid faceret nesciebat: qui patiebatur autem, non solum quid fieret et cur fieret sciebat, verum etiam de male facientibus bene ipse faciebat. 6. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid, nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? Deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, tanquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18), peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, Inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Jesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem ponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta morientis?
TRACTATUS CXX.
Ab eo quod sequitur, Judaei ergo, quoniam parasceve erat, etc.; usque ad id, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. Cap. XIX, V\. 31-42, et cap. XX, V\. 1-9. 1. Posteaquam Dominus Jesus, peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sunt, Evangelista narrante videamus. « Judaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. » Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent. 2. « Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. » Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret, Latus ejus percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed, aperuit: ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde Sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum; haec et lavacrum praestat, et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere jussus est (Gen. VI, 16), qua intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis (Id. II, 22), et appellata est vita materque vivorum (Id. III, 20). Magnum quippe significavit bonum, ante magnum praevaricationis malum. Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei conjux, quod de latere dormientis effluxit. O mors unde mortui reviviscunt! Quid isto sanguine mundius? quid vulnere isto salubrius? 3. Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus: et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Non dixit, ut et vos sciatis; sed ut credatis: scit enim qui vidit, cujus credat testimonio qui non vidit. Magis autem ad fidem credere pertinet quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem accommodare? Facta sunt enim haec, inquit, ut Scriptura impleretur. Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit, Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat, Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, ad hoc pertinet testimonium, Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha jussi sunt ovis immolatione in veteri Lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): de quo et Isaias propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Item quia subjunxerat dicens, Sed unus militum lancea latus ejus aperuit; ad hoc pertinet alterum testimonium, Videbunt in quem confixerunt: ubi promissus est Christus, in ea qua crucifixus est carne venturus. 4. « Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. Venit autem Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. » Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed ut quod dictum est, primum, ad superiorem sensum pertineat. Venerat enim Nicodemus ad Jesum nocte primum, quod idem Joannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus (Joan. III, 1, 2). Hic ergo intelligendum est ad Jesum, non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea ut fieret audiendo discipulus: quod certe modo in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur. Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. Non mihi videtur Evangelista frustra dicere voluisse, sicut mos est Judaeis sepelire: ita quippe, nisi fallor, admonuit in hujusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cujusque gentis esse servandum. 5. Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est; ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. « Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. » Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret; quando jam propter parasceven, quam coenam puram Judaei latine usitatius apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat. 6. Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento. Una sabbati est, quem jam diem dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in Evangelistis primam sabbati nominavit (Matth. XXVIII, 1). Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Nonnulli codices etiam graeci habent, Tulerunt Dominum meum, quod videri dictum potest propensiore charitatis vel famulatus affectu; sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habuimus, non invenimus. 7. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et il alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum; et tamen quasi hoc sequeretur adjunctum est. Cum enim jam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt; atque ait, currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit alius ille discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio cuncta narrat. 8. « Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum; et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. » Putamusne nihil ista significant? Nequaquam hoc putaverim. Sed ad alia festinamus, in quibus immorari quaestionis vel obscuritatis alicujus necessitate compellimur. Nam ista quae per seipsa manifesta sunt, quid singula etiam significent, quaerere sanctae quidem deliciae sunt, sed otiosorum, quod non sumus nos. 9. Tunc ergo introiit, et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum. Prior venit, et posterior intravit. Neque hoc utique vacat, sed mihi ad ista non vacat. Et vidit, inquit, et credidit. Hic nonnulli parum attendentes, putant hoc Joannem credidisse, quod Jesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi enim vult quod statim adjunxit, Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere? Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo vidit? quid credidit? Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo quando id ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur; consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem alium differamus.