In Evangelium Ioannis tractatus (ed. Migne)/11

(ed. Migne) TRACTATUS CI - CX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 10 12 

TRACTATUS CI. De eo quod Dominus dicit, Modicum et jam non videbitis me; usque ad id, Et in illo die me non rogabitis quidquam. Cap. XVI, V\. 16-23. 1. Haec Domini verba ubi ait, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium: Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem, Quid est hoc quod dicit nobis, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo, Quid est hoc quod dicit, Modicum? Nescimus quid loquitur. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in praecedentibus quia non dixerat, Modicum, sed dixerat, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 10); tanquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, jam nobis utique manifestum est: post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait, Jam non videbitis me, quia isto verbo, id est, jam, hoc intelligi voluit quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit, De justitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Supra, Tract. 95): quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent. 2. Cognovit autem Jesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati: mundus autem, quo nomine significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi hujus intelligi, id est hominum mundi hujus amicorum. Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4): quibus inimicitiis Dei factum est ut nec ejus Unigenito parceretur. 3. Deinde subjungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum: et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Nec ista similitudo ad intelligendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio ejus in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc majus esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Jesus, significatum est quod ait Apostolus, Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). 4. Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his quae sequuntur intentio. Quid est enim quod ait, Et in illo die me non rogabitis quidquam? Hoc verbum quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi, ut haec ambiguitas nec inde solvatur: quanquam etsi solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel (Act. I, 6): cum vero jam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum ejus acciperet (Id. VII, 58). Et quis audeat vel cogitare vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, charissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis hujus ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit. 5. Puto enim quod ait, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstravit (Joan. XX, 27): sed potius ad illud unde jam dixerat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi (Id. XIV, 21). Jam quippe resurrexerat, jam se illis in carne monstraverat, jam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium, in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus: scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ista visio non vitae hujus est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. Haec est autem vita aeterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12 et 13). Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cujus nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8, 10)? De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 6. De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi, Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua, Novissima hora est (I Joan. II, 18). Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait, Modicum et jam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conversatus ascendit in coelum (Act. I, 3, 9). Illis ergo ait, Modicum et jam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erant ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae: sicut universae promisit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum, ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est, Mundus autem gaudebit: nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12); quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sed hujus sermonis iste sit finis: habent enim quaestionem molestissimam quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius, si Dominus voluerit, explicari.

TRACTATUS CII.

De eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque ad id, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Cap. XVI, V\. 23-28. 1. Domini verba nunc ista tractanda sunt, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superioribus hujus dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis (Supra, Tract. 73). Non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in ejus nomine, etiamsi non taceat litteris ac syllabis Christum; quoniam in ejus nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in ejus nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia non utcumque dictum est, dabit; sed dabit vobis. 2. Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium est: et quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit (Galat. VI, 3). In comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Et quod sequitur, Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit. 3. Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem; ut quod ait, Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12): annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait, Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psal. CII, 5)? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Petitio namque alicujus est indigentiae, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit. 4. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Jesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spirituale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat, « Sapientiam loquimur inter perfectos » (I Cor. II, 6); et, « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus » (Id. III, 1); et, « Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. » Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire neque intelligere. Cum vero spiritualis coeperit omnia dijudicare, ipse autem a nemine dijudicari (I Cor. II, 12-15), etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intelligentia, Deum non corpus esse, sed spiritum: ita palam de Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in ejus nomine petunt qui petunt; quia in sono ejus nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cujus est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati ejus lucis acquiescunt, qua teste ac judice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait, Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit. 5. Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos (I Joan. IV, 10). Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium: diffundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus (Rom. V, 5), per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret. 6. Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic ad mundum veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.

TRACTATUS CIII.

De eo quod sequitur, Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris; usque ad id, Sed confidite, ego vici mundum. Cap. XVI, V\. 29-33. 1. Quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post ejus resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, multis judiciis per totum Evangelium declaratur: unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista: « Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi. » Ipse Dominus paulo ante dixerat, « Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis. » Quomodo ergo isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Numquid hora jam venerat, qua non jam in proverbiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum ejus ostendit, quae ita sese habet: « Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem » (Joan. XVI, 25-28). Cum per haec omnia verba adhuc illam promittat horam qua non jam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et venerit in mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem: cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis; nisi quia illa quae scit ipse non intelligentibus esse proverbia, illi usque adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant? Parvuli enim erant, et nondum spiritualiter dijudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant. 2. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens, « Respondit eis Jesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est. » Paulo ante dixerat, « Relinquo mundum, et vado ad Patrem; » nunc dicit, « Pater mecum est. » Quis vadit ad eum qui cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intelligitur, utcumque sugitur; et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dixerint, quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum, Non opus est tibi ut quemquam interroges; non, ut quis te interroget. Dixerunt quippe, Scimus quia nosti omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia; non ipse interrogare, tanquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur, Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt, Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid velint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per ejus interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant, In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem majus erat, ad quod intelligendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille, Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse. 3. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Illud initium fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intelligentibus et aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina dixisset, ait, Modo creditis? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseveraturae. Quod enim adjunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post ejus ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait, Modo creditis? Ecce venit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tanquam diceret, Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans, Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. In ea vero pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis, Confidite, ego vici mundum. Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subjecit, per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57): qui dixerat suis, Confidite, ego vici mundum.

TRACTATUS CIV.

In id quod sequitur, Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te. Cap. XVII, V\. 1. 1. Ante ista quae nunc sumus adjuvante Domino tractaturi, dixerat Jesus, Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur vel omnia quae locutus est eis, vel ea maxime quae dixit jam pro eis moriturus, tanquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba, quae parum intelligentibus discipulis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait: « Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis » (Joan. XIV, 25, 26). Haec nimirum futura fuerat illa hora, qua se promiserat non jam in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante Spiritu sancto, intelligentibus jam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum esse de Patre, quod eis utique jam intelligentibus non esset proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritualium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa Trinitas quae inseparabiliter operatur, intelligentibus est verbum, non intelligentibus autem proverbium. 2. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque fuisset ut confiderent, quia ipse vicit mundum; eo qui erat ad illos sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare jam coepit. Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Poterat Dominus Unigenitus et coaeternus Patri in forma servi et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum tempus ut moreretur impegit, sed tempus Christus quo moreretur elegit: qui etiam tempus quo de Virgine natus est, cum Patre constituit, de quo sine tempore natus est. Secundum quam veram sanamque doctrinam, etiam Paulus apostolus, « Cum autem venit, » inquit, « plenitudo temporis, misit Deus Filium suum » (Galat. IV, 4); et Deus per Prophetam, « Tempore, » ait, « acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te » (Isai. XLIX, 8); et rursus Apostolus, « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis » (II Cor. VI, 2). Dicat ergo, Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas: tanquam dicens, Pater, quam propter homines et apud homines ad me clarificandum simul constituimus, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. 3. Clarificatum a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis ejus humilitas quam claritas commendatur, Apostolo teste, qui dicit, « Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis » : deinde sequitur, et de ejus clarificatione jam dicit, « Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. » Haec est clarificatio Domini nostri Jesu Christi, quae ab ejus resurrectione sumpsit exordium. Humilitas ergo ejus incipit in sermone Apostoli, ab eo loco ubi ait, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et pervenit usque, ad mortem crucis. Claritas vero ejus incipit ab eo loco ubi ait, Propter quod et Deus exaltavit eum; et pervenit usque, in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 7-11). Nam et ipsum nomen, si inspiciantur codices graeci, ex qua lingua Epistolae apostolicae translatae sunt in latinam, quod hic legitur gloria, ibi legitur δόξα: unde verbum derivatum est in graeco ut diceretur δόξασον, quod interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam glorifica dicere, quod tantumdem valet. Et ideo posset etiam in Apostoli Epistola, ubi est gloria, claritas poni: quod si fieret tantumdem valeret. Ut autem non recedatur a verborum sonis, quemadmodum a claritate clarificatio, sic a gloria glorificatio derivatur. Ut ergo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est passione: non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset. Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est praemium. Sed hoc factum est in forma servi; in forma vero Dei semper fuit, semper erit claritas: imo non fuit quasi jam non sit, nec erit quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est claritas. Quod ergo ait, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; sic intelligendum est, tanquam dixerit, Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult quod sequitur, Ut Filius tuus clarificet te? Numquid etiam Deus Pater pertulit humilitatem carnis sive passionis, ex qua illum clarificari oporteret? Quomodo igitur eum clarificaturus erat Filius, cujus claritas sempiterna nec ex forma humana potuit videri minor, nec in divina posset esse amplior? Sed istam quaestionem in hunc sermonem nolo arctare, aut hinc eum facere longiorem.

TRACTATUS CV.

Ab eo quod Dominus ait, Ut Filius tuus clarificet te; usque ad id, Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Cap. XVII, V\. 1-5. 1. Glorificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater suscitavit a mortuis, et ad suam dexteram collocavit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit, Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam, ut Filius tuus clarificet te; merito quaeritur quomodo Patrem clarificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed in seipsa claritas Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Judaea tantummodo Deus notus erat (Psal. LXXV, 2): nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini (Psal. CXII, 3, 1). Hoc autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus; profecto Patrem clarificavit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset: nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse verborum: Clarifica, inquit, Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; tanquam diceret, Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. 2. Deinde magis magisque pandens quomodo clarificet Patrem Filius: Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans; quemadmodum rursus a parte superiore significatus est homo totus, ubi ait Apostolus, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1). Quid enim dixit, Omnis anima, nisi, omnis homo? Et hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est: nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), et in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16). Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius tuus, id est, notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim et Spiritus sanctus intelligitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Pater et Filius, nec tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius; quoniam tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam, et, haec est vita aeterna, ut cognoscant te; sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna: tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. Summa tunc Dei clarificatio; quia summa gloria, quae graece dicitur δόξα. Unde dictum est δόξασον, quod latini quidam interpretati sunt, clarifica; quidam, glorifica. A veteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est definita: Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio vel glorificatio. 4. Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Non ait, jussisti; sed, dedisti: ubi commendatur evidens gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Unigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus, Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21): nisi quia consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime novit? Sicut longe ante in prophetia praeteriti temporis usus est verbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17, 18); non ait, Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso Evangelio, Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): quibus ait postea, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. XVI, 12). Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit: nam et per prophetam dictum de illo est, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX). 5. Secundum hoc etiam quod sequitur dicit: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Nam supra dixerat, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: in quo verborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret Filius. Modo autem dixit, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me; tanquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius usum secundum id quod futurum erat, eoque ordine quo futurum erat, Clarifica Filium, ut te clarificet Filius: modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificaverat; quid ostendit, nisi superius ubi ait, Ego te clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tanquam fecisset quod facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem? Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis verbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscuritas: veluti si dixisset, Ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait, Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus est ejusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus; tanquam illud isto exponeretur eis quos poterat permovere, quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. Dicendo enim clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando; Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Sed ideo postea de clarificando Patre ubi ait, Ego te clarificavi, verbum praeteriti temporis ponere maluit, ut monstraret in praedestinatione jam factum, et pro jam facto habendum quod certissime fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus, Patrem super terram glorificaret et Filius. 6. Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo quod adjunxit, Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Ordo verborum est, quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait, Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione: fac in mundo, quod apud te jam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intelligendum putarunt, tanquam natura humana quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum, et homo mutaretur in Deum; imo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis vel duplicari Dei Verbum dicturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conversa, Verbum Dei quantum erat et quod erat hoc erit, ubi est homo si non perit? 7. Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non video convenire, nihil nos urget, si Filio dicente, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, intelligamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et hoc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret. Si enim de nobis dixit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum glorificavit, quando nos in ipso, ut membra ejus essemus, elegit? Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus; quia priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Sed ille qui per ipsum in quantum Verbum ejus est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17); profecto secundum id quod mediator Dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, si tunc elegit etiam nos in ipso. Quid enim dicit Apostolus? « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit » (Id. VIII, 28-30). 8. Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum ut efficiamur conformes imaginis ejus, hoc dixisse videtur Apostolus. Quasi vero quisquam regulam fidei fideliter intuens, Filium Dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare hominem non potest. Recte quippe dicitur non praedestinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum jam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus? Illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum in suarum exordio Litterarum. Nam et in prima Epistolarum ejus, quae est ad Romanos, et ipsius Epistolae principium est, ubi legitur: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Id. I, 1-4). Secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas ejus ex resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cujus dexteram sedet. Cum ergo videret illius praedestinatae suae clarificationis venisse jam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione jam factum, oravit dicens, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te: tanquam diceret, Claritatem quam habui apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Sed quoniam diu nos tenuit hujus discussio quaestionis, alio quae sequuntur sermone tractanda sunt.

TRACTATUS CVI.

De eo quod Dominus dicit, Manifestavi nomen tuum hominibus; usque ad id, Et crediderunt quia tu me misisti. Cap. XVII, V\. 6-8. 1. De his verbis Domini, sicut ipse donaverit, sermone isto disputaturi sumus, quae ita se habent: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenavit, et ad quos antequam orare inciperet, tam multa locutus est; non pertinet hoc ad illam clarificationem, sive ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat vel glorificat Patrem. Quanta est enim vel qualis gloria, duodecim vel undecim potius innotuisse mortalibus? Si autem quod ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes intelligi voluit, etiam qui in eum fuerant credituri, ad ejus magnam quae futura erat ex omnibus gentibus Ecclesiam pertinentes, de qua in Psalmo canitur, In Ecclesia magna confitebor tibi (Psal. XXXIV, 18); est plane ista clarificatio qua Filius clarificat Patrem, cum ejus nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale est hoc quod ait, Manifestavi novem tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale illud quod paulo ante dixerat, Ego te clarificavi super terram (Joan. XVII, 4); pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse dicens se quod erat sine ulla dubitatione facturus. 2. Sed de his qui jam erant discipuli ejus, non de omnibus qui in illum fuerant credituri eum dixisse quod dixit, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur, credibilius esse demonstrant. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de futuris omnibus fidelibus dici potuerunt spe jam perfecta, cum adhuc essent futura: sed ut de his solis quos tunc habebat discipulis haec loqui intelligatur, illud magis urget quod paulo post ait, Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur; Judam significans qui tradidit eum: ex isto quippe duodenario numero Apostolorum solus periit. Deinde subjungit: Nunc autem ad te venio. Unde manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia, Cum essem cum eis, ego servabam eos, veluti jam cum eis ea praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem suam mox futuram, de qua dixit, Nunc autem ad te venio: iturus utique ad dexteram Patris; unde venturus est ad vivos et mortuos judicandos praesentia itidem corporali, secundum fidei regulam sanamque doctrinam: nam praesentia spirituali cum eis erat utique futurus post ascensionem suam, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non itaque recte intelliguntur de quibus dixerit, Cum essem cum eis, ego servabam illos, nisi hi quos in se credentes servare jam coeperat praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut eos cum Patre servaret praesentia spirituali. Post vero adjungit et caeteros suos, ubi dicit: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi manifestius ostendit quod non de omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur, ab eo loco ubi ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi; sed de his tantum qui eum, cum illa diceret, audiebant. 3. Ab ipso itaque orationis ejus exordio, ubi sublevatis oculis in coelum, dixit, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te; omnes suos volebat intelligi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset, ut Filius tuus clarificet te; mox quemadmodum id fieret, demonstravit dicens, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternum: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 1-20). Non enim potest cognitione hominum clarificari Pater, nisi et ille cognoscatur per quem clarificatur, id est, per quem populis innotescit. Haec est glorificatio Patris, quae non circa solos illos Apostolos facta est, sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Neque enim de solis Apostolis potest intelligi, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam; sed utique de omnibus quibus in eum credentibus vita aeterna datur. 4. Jam nunc ergo videamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur, discipulis suis dicat. Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Non ergo noverant Dei nomen, cum essent Judaei? Et ubi est quod legitur, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2)? Ergo manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem: non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali jam ratione utenti, non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi hujus fatetur auctorem. In hoc ergo quod fecit hunc mundum coelo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est injuriis suis cum diis falsis colendus, notus in Judaea Deus. In hoc vero quod Pater est hujus Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen ejus prius occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixerat, quod veniret hora cum jam non in proverbiis, inquit, loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25)? An vero annuntiatio manifesta putabitur in proverbiis? Cur ergo dictum est, Palam annuntiabo vobis, nisi quia in proverbiis non est palam? quod autem non in proverbiis occultatur, sed verbis manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestavit quod nondum palam dixit? Proinde sic intelligendum est, pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Id. XV, 15): quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret. 5. Quid est autem, Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de illis quod non esset de mundo. Sed hoc illis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est etiam quod sequitur, Tui erant et mihi eos dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti Filii ejus; et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Deus Filius, quod nondum habuit idem ipse homo Filius; quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat universa cum Patre. Quapropter quod dixit, Tui erant, non inde se separavit Deus Filius, sine quo nihil unquam Pater habuit; sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et simul utrumque semper habuit, quia nunquam fuit et non potuit. Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo Filius potuit; quoniam ille qui nunquam fuit et non potuit, nunquam sine Patre fuit, nunquam sine illo Pater fuit. Ac per hoc sicut Pater aeternus omnipotens, ita Filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens, utique omnitenens. Id enim potius verbum e verbo interpretamur, si proprie volumus dicere, quod a Graecis dicitur παντοκράτωρ: quod nostri non sic interpretarentur, ut omnipotens dicerent, cum sit παντοκράτωρ omnitenens, nisi tantumdem valere sentirent. Quid ergo unquam habere potuit aeternus omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? Quod itaque ait, Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper omnipotens fuit, non semper homo fuit. Quamobrem, cum Patri potius tribuisse videatur ut ab eo illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est; etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus, homini Christo quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui hoc loco dicit, Tui erant, et mihi eos dedisti, jam superius eisdem discipulis dixerat, Ego vos de mundo elegi (Joan. XV, 19). Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. De mundo sibi a Patre dicit Filius datos homines quibus alio loco dicit, Ego vos elegi de mundo. Quos Deus Filius de mundo elegit cum Patre, idem ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre: non enim Pater illos Filio dedisset, nisi elegisset. Ac per hoc Filius sicut non inde separavit Patrem, quando dixit, Ego vos de mundo elegi, quoniam simul eos elegit et Pater: sic non inde separavit et se, quando dixit, Tui erant, quia et ipsius Filii pariter erant. Nunc autem homo idem ipse Filius accepit eos qui non erant ipsius, quia et formam servi accepit Deus idem quae non erat ipsius. 6. Sequitur ac dicit, Et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: id est, cognoverunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit qui haberet omnia. Quia verba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur. Et cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est, vere: quod enim dixit, cognoverunt vere, exponere voluit adjungendo, et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere: id enim est a te exivi, quod est, tu me misisti. Cum ergo dixisset, cognoverunt vere, ne quisquam putaret istam cognitionem jam per speciem factam, non per fidem; exponendo addidit, et crediderunt, ut subaudiamus vere, et intelligamus hoc dictum esse, cognoverunt vere, quod est crediderunt vere: non eo modo quem significavit paulo ante, cum dixit, Modo creditis? Venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis (Id. XVI, 31 et 32). Sed crediderunt vere, id est quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non jam in propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales, quales eos dicit verbis praeteriti temporis, quasi jam essent, praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia. Quem priusquam acciperent quomodo servaverunt ejus sermonem, quod de illis quasi fecerint, dixit; quando primus eorum ter eum negavit (Matth. XXVI, 69-74), cum ex ore ejus audisset quid futurum esset homini qui eum coram hominibus negavisset (Id. X, 33)? Dedit ergo eis verba sicut dixit, quae dedit ei Pater: sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritualiter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. 7. Ipsi autem Filio quomodo Pater ea verba dederit, quibus verbis homo poterit explicare? Facilior sane quaestio videtur, si secundum id quod filius est hominis, accepisse a Patre illa verba credatur. Quanquam natus ex Virgine quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit; quando etiam ipsam quae de Virgine facta est, generationem ejus quis enarrabit? Si vero secundum id quod est de Patre genitus Patrique coaeternus, accepisse a Patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet quae non habebat acceperit; quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo aliter Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia? Sed jam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone.

TRACTATUS CVII.

De eo quod dicit Jesus, Ego pro eis rogo, etc., usque ad id, Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Cap. XVII, V\. 9-13. 1. Cum de his quos jam discipulos habebat, Dominus loqueretur ad Patrem, inter alia etiam dixit hoc: Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sea pro his quos dedisti mihi. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro his quos ei Pater dedit, rogare se dicit: per hoc enim quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. 2. Deinde subjungit, Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit: cum adhuc Filius sequatur, et dicat, Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis: non quomodo dictum est uni ex duobus filiis, majori scilicet, Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt (Luc. XV, 31). Illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur Ecclesiae; in qua universa Ecclesia et illi duo intelliguntur filii major et minor, cum omnibus Angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei (Matth. XXII, 30): hoc autem ita dictum est, Et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset aequalis: de ipsa quippe agebat, cum diceret, Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea. Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cujusquam sint, nisi ejus a quo creati et sanctificati sunt: ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut ejus sint cujus et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum de Spiritu sancto loqueretur, Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15); de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet; sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius. 3. Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem tanquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura: superius autem a Patre poscebat ut fieret. Sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua dixerat, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te (Joan. XVII, 1, 5); utique requirendum est. Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis? Possumus plane sic intelligere dixisse Dominum de Apostolis, quod clarificatus sit in eis: dicendo enim esse jam factum, ostendit jam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum. 4. Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Si horam prorsus illam qua loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo erant; et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat: non enim secundum provectum cordis et vitae id accipere possumus vel debemus, ut illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant; ille autem jam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum est hic enim verbum unum, quod nos ita intelligere omnino non sinat: quia non ait, Et non sum in mundo; sed, Jam non sum in mundo: per hoc ostendens fuisse se in mundo, jam non esse. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum jam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit jam non esse; profecto praesentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam jam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc ostendens, quod se jam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus, Jam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hoc de morituris solet dici. Quanquam et ipse Dominus tanquam praevidens quid lecturos movere posset adjecit, Et ego ad te venio: sic exponens quodammodo cur dixerit, Jam non sum in mundo. 5. Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: Ut sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait, Ut nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait, Ut sint unum sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio verum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod ejusdem naturae Deus est cujus et Pater, secundum quod alibi dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc, Pater major me est (Id. XIV, 28), dixit. Sed quoniam una eademque persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat: intelligimus autem Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est. 6. Hic autem sequitur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo, in quo eos quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana praesentia constitutus: sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Id. XVI, 23). Neque hoc tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius: simul enim nos custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos: sicut Verbum caro factum descendit ut levaret, non cecidit ut jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus; et intelligamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo servabat discipulos suos Filius praesentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spirituali: et quando ab eis abstulit Filius praesentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritualem. Quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodiae paternae non eos abstulit: et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit; sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique Filio. 7. Sequitur ergo Filius, et dicit: Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Filius perditionis dictus est traditor Christi, perditioni praedestinatus, secundum Scripturam quae de illo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur. 8. Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat, Jam non sum in mundo: quod cur dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo jam non erat. Quod sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius expressum est, ubi ait, Ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et juste et pie vivendum est in hoc saeculo.

TRACTATUS CVIII. De eo quod ait Jesus, Ego dedi eis sermonem tuum; usque ad id, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Cap. XVII, V\. 14-19). 1. Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subjiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod jam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi (Joan. XV, 19). Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi jam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto. 2. Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis jam non essent de mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo jam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant; aut si jam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adjutorio gratiae Dei, sed illo eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Sanctificantur itaque in veritate haeredes Testamenti Novi, cujus veritatis umbrae fuerant sanctificationes Veteris Testamenti: et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Item quando ait, Veritas liberabit vos, paulo post exponens quid dixerit, Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 32, 36); ut ostenderet hoc se prius dixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit, Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me? 3. Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit: Sermo, inquit, tuus veritas est. Quid aliud dixit, quam, Ego veritas sum? Graecum quippe Evangelium λόγος habet, quod etiam ibi legitur, ubi dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum novimus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 1, 14). Unde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est, Verbum tuum veritas est; sicut in quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est In principio erat sermo. In graeco autem sine ulla varietate, et ibi et hic λόγος est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in Unigenito suo, suos haeredes ejusque cohaeredes. 4. Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adjungit, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi Apostolos suos? Nam et ipsum nomen Apostolorum, quoniam graecum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3); et misit Filius ejus eos quos natos in carne peccati sanctificavit a labe peccati. 5. Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Jesus factus est caput Ecclesiae, illi membra sunt ejus; ideo ait quod sequitur, Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim, Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt ejus, et unus est Christus caput et corpus: docente Apostolo atque dicente de semine Abrahae, Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis; cum dixisset superius, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 16). Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est, Ergo semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. I, 24). Non dixit, pressurarum mearum, sed, Christi: quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras ejus pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset, Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut intelligeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificaret in se, mox addidit, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod veritas est Verbum illud in principio Deus? In quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se; quia unus Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter sua vero membra, Et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tanquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi, quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego? Deinde jam non solum de Apostolis, sed etiam de suis caeteris membris incipit dicere: quod donante ipso, alio sermone tractandum est.


TRACTATUS CIX.

In illud, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Cap. XVII, V\. 20. 1. Dominus Jesus jam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, cum quibus coenaverat ultimam coenam, de qua traditor ejus per buccellam manifestatus exierat, et cum quibus post ejus egressum antequam pro eis oraret, multa jam fuerat locutus; adjunxit et caeteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem, Non pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant: sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat, Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis (Joan. XV, 27); et per hos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur, et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque hi tantum intelligendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent, Apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, caeteris praedicaverunt: atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est ejus Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt. 2. Potest itaque videri Jesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione verba ejus. Si enim pro eis prius oravit, sicut jam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis qui per verbum eorum in illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid Joseph ille ab Arimathia, qui corpus ejus a Pilato petiit, quem jam discipulum ejus fuisse iste ipse Joannes evangelista testatur (Joan. XIX, 38)? Numquid Maria mater ejus, et aliae feminae, quas ejus discipulas in Evangelio jam tunc fuisse didicimus? Numquid cum illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Joannes evangelista, Multi crediderunt in eum (Id. II, 23, IV, 39, VII, 31, VIII, 30, et X, 42)? Nam unde erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem jumento, dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini; et cum eis pueri, de quibus ipse ait fuisse praedictum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Matth. XXI, 7, 16; Psal. VIII, 3)? Unde quingenti fratres, quibus simul post resurrectionem non apparuisset (I Cor. XV, 6), nisi in eum ante credidissent? Unde illi centum et novem, qui cum istis undecim centum et viginti erant, quando simul congregati post ejus ascensum exspectaverunt, et acceperunt promissum Spiritum sanctum (Act. I, 15, et II, 4)? Unde erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est, Multi crediderunt in eum? Non ergo pro eis tunc oravit Salvator, quoniam pro eis oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum eorum in eum non jam crediderant, sed fuerant credituri. Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum jam ante crediderant. Omitto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna prophetissa (Luc. II, 25-38); de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetaverunt antequam de Virgine nasceretur (Id. I, 41-45, 67-79); de filio eorum Joanne praecursore ejus, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem praedicavit, et aliis agnoscendum cum praesens esset ostendit (Joan. I, 19-36, et III, 26-36): hos omitto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis justis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei et hominum in carne venturum revelante Spiritu credidisset? Sed numquid ei pro Apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et jam ante crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit? 3. Intelligendum est igitur, quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi volebat: quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi, tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus est satanas (Matth. XVI, 16, 23). Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti jam fuerant, et resurrecturum Christum revelante Spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redempturum Israel, visa ejus morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus, quam post ejus resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis et confirmatis Apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credidisse quemadmodum in Christum credi oportebat, id est, ut fidem resurrectionis ejus tenerent. Ac per hoc et illos omnes qui jam in eum credidisse videbantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. 4. Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc solvendam beatus Apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum se dicit factum Apostolum: et de ipso suo evangelio loquens ait, Neque enim ab homine ego accepi illud, neque didici; sed per revelationem Jesu Christi (Galat. I, 1, 12). Quomodo igitur erat in eis de quibus dictum est, credituri sunt per verbum eorum in me? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Jesum: et tamen sic credidit, ut quem videbat crucifixum, confiteretur non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo, Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). 5. Proinde relinquitur, ut si Dominus Jesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac vita, quae tentatio est super terram (Job VII, 1), vel tunc erant, vel futuri erant, orasse credendus est, sic intelligamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod praedicaverunt in mundo, hic significatum esse credamus; dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Jam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per revelationem Jesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit. Unde et contulit cum eis Evangelium, ne forte in vacuum cucurrisset aut curreret; et dexteras ei dederunt: quia et in illo, quamvis non per eos illi datum, tamen verbum suum, quod jam praedicabant, et in quo fundati fuerant, invenerunt (Galat. II, 2, 9). De quo verbo resurrectionis Christi idem dicit apostolus, « Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis » (I Cor. XV, 11); et iterum, « Hoc est, » inquit, « verbum fidei quod praedicamus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris » (Rom. X, 8 et 9). Et in Actibus Apostolorum legitur quod in Christo Deus definierit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis (Act. XVII, 31). Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per Apostolos, qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo verbum eorum dictum est. Neque enim propterea non est verbum Dei, quia dictum est verbum eorum; cum dicat idem apostolus Thessalonicenses excepisse a se, non ut verbum hominum, sed, sicut est, vere verbum Dei (I Thess. II, 13). Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit; eorum vero verbum dictum est, quia hoc praedicandum illis Deus primitus ac praecipue commendavit. Ac per hoc etiam ille latro in sua fide verbum eorum habebat: quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus ac praecipue pertinebat. Denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a viduis Graecorum, antequam Paulus credidisset in Christum; responderunt Apostoli, qui Domino ante cohaeserant: Non est bonum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis (Act. VI, 1-4). Tunc ordinandos diaconos providerunt, ne ipsi a praedicandi verbi avocarentur officio. Unde merito dictum est verbum eorum, quod est verbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, crediderunt, vel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Redemptor noster oravit, cum rogans pro Apostolis qui cum illo tunc erant, adjunxit etiam illos qui per eorum verbum in eum fuerant credituri. Quid autem adjunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.


TRACTATUS CX. De eo quod sequitur, Ut omnes unum sint, etc., usque ad id, Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Cap. XVII, V\. 21-23. 1. Cum Dominus Jesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum habebat, atque adjunxisset suos alios, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; velut quaereremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et superius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII, 11). Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes unum simus; sed, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (subintelligitur, unum sumus; quod apertius dicitur postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant, Ut sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt: nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus; quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, ejusdem substantiae est cujus et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commendare, quod alio loco ait, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30); ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tanquam Deus in templo suo: sumus autem nos in illis, tanquam creatura in Creatore suo. 2. Deinde cum dixisset, Ut et ipsi in nobis unum sint, adjunxit, Ut mundus credat quia tu me misisti. Quid est hoc? Numquidnam tunc crediturus est mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus, unum sumus, juxta illud Apostoli, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 28); etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo, Omnes unum sint, ut mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat, Ut omnes unum sint, de quibus dixerat, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, continuo subjungens, Ut omnes unum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat, Non pro mundo rogo (Joan. XVII, 9), pro mundo rogat ut credat. Quoniam est mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est, Non enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): unde et Apostolus, Deus, inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Pro isto mundo rogat, dicens, Ut mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait, Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti: nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tanquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit, Ut mundus credat; sicut orando dixit, Ut omnes unum sint; orando dixit, Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat: quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo plenius fiat, ubique ponamus; erit hujus expositio sententiae manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te: rogo ut et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima charitate, gratiae Dei noverimus tribuendum esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc tribuerent, adjecit, in Domino (Ephes. V, 8). 3. Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat, Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis verbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Et quos, nisi eosdem quos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius; nec aliter, sed similiter facit (Joan. V, 21, 19). Ac per hoc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam inde est, Solvite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud (Id. II, 19). Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intelligendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre: ut intelligamus ita Filium non esse a Patris opere separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior: cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendant, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit, Claritatem quam dedisti mihi; quia et ipse dedit eam sibi: nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixerit, dedi eis; quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit, Ut omnes unum sint: ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait, Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit; nam continuo subjunxit, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 4. Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ita dictum est, tanquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23): et hic paulo ante non dixerit, Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut, Ipsi in me et ego in te; sed, Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait, Ego in eis et tu in me, ita dictum est ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait, Vos Christi, Christus vero Dei (I Cor. III, 23). Quod vero addidit, Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui jam nihil possit adjici, perfruamur. Unde id quod sequitur, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tanquam iterum dixerit, Ut credat mundus: aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius, Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti (Joan. XVII, 8). Hoc dixit posterius crediderunt, quod prius dixerat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit, Ut credat mundus; hic autem, Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit, Ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen, Sint consummati in unum; atque ita subnexuit, Ut credat mundus quia tu me misisti: hic vero, Ut sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit, Ut credat mundus; sed, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi, Ut credat mundus; hic, Ut cognoscat mundus: tamen et ibi et hic, quia tu me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem charitatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret, Ut cognoscant quia tu me misisti: tantumdem valeret quantum hoc quod ait, Ut cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit, Ego in eis et tu in me: tanquam diceret, Ego in eis ad quos misisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per me. 5. Propterea sequitur etiam illud quod ait, Et dilexisti eos sicut et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra ejus quae adoptavit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati sumus; quia dictum est, Dilexisti eos sicut et me. Neque enim semper aequalitatem significat, qui dicit, Sicut illud, ita et illud: sed aliquando tantum, Quia est illud, est et illud; aut, Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum jam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset: et tamen superius ait, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum (Joan. XVII, 18); tanquam diceret, Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco, Dilexisti eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam, Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est diligendi membra ejus, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum divinitatem, quia genuit illum aequalem sibi; diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est, et propter Verbum est ei chara Verbi caro: nos autem diligit, quoniam sumus ejus membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus. 6. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus, neque mutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii ejus, non coepit diligere; sed ante mundi constitutionem dilexit nos, ut cum ejus Unigenito etiam nos filii ejus essemus, priusquam omnino aliquid essemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi ideo nos reconciliaverit ei Filius, ut jam inciperet amare quos oderat; sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant qui oderant invicem: sed jam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat, inquit, dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8, 9). Habebat itaque ille erga nos charitatem, etiam cum inimicitias adversum eum exercentes operaremur iniquitatem: et tamen ei verissime dictum est, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psal. V, 7). Proinde miro et divino modo et quando nos oderat, diligebat: oderat enim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas nostra opus ejus non omni ex parte consumpserat, noverat simul in unoquoque nostrum et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem in omnibus intelligi potest de illo, cui veraciter dicitur, Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25). Non enim quodcumque odisset esse voluisset, aut omnino esset quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret. Merito quippe odit, et velut a regula suae artis alienum improbat vitium: amat tamen suum etiam in vitiosis vel sanatione beneficium, vel damnatione judicium. Ita Deus, et nihil odit eorum quae fecit: naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quae odit, ipse non fecit; et de malis eisdem vel sanando ea per misericordiam, vel ordinando per judicium, bona sunt ipsa quae facit. Cum igitur eorum quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui; et quanto amplius ipsum Unigenitum, in quo condita sunt omnia visibilia et invisibilia, quae in suis generibus ordinata ordinatissime diligit? Membra quippe Unigeniti ad Angelorum sanctorum aequalitatem gratiae suae largitate perducit: Unigenitus autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus Angelorum, natura qua Deus est, non Angelis, sed Patri potius aequalis; gratia vero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam cujuslibet angeli, cum sit una persona carnis et Verbi? 7. Quanquam non desint qui etiam nos Angelis praeferant; quia pro nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est aliud, quam de impietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait Apostolus, juxta tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Hic ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur. Nam quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter aegrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est haec nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos praeferimus Angelis, quia cum et angeli peccaverint, nihil eis tale unde sanarentur impensum est? Quasi aliquid eis vel parvum fuerit impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc quaeri posset utrum ideo fuisset factum, quod steteramus excellentius, an quod desperatius jacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius intelligimus quod tanto damnabilior eorum judicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos peccare debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunc autem in offendendo Creatorem tanto exsecrabilius beneficio ejus ingrati exstiterunt, quanto beneficentius sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri fierent deceptores. Hoc itaque nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, ut propter ipsum cujus membra nos esse voluit, aequales Angelis sanctis simus (Luc. XX, 36), quibus et natura inferiores conditi sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque socii deberemus.