9 | 11 |
10
recensereTRACTATUS XCI. In haec verba, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit; usque ad id, Quia odio habuerunt me gratis. Cap. XV, V\ V\. 24, 25. 1. Dixerat Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit. Utique enim qui odit veritatem, necesse est oderit et a quo veritas nata est: unde jam quantum datum est, locuti sumus. Deinde addidit unde nobis nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in eis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera. 2. Sed quid est hoc quod cum dixisset, Si opera non fecissem in eis, mox addidit, quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse majora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam antiquos fecisse Prophetas. Fecit enim Elias (III Reg. XVII, 21, 22), fecit Elisaeus et cum in hac carne viveret (IV Reg. IV, 35), et cum in suo monumento sepultus jaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit (Id. XIII, 21). Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pavit (Matth. XIV, 15-21, et XV, 32-38); quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret praestitit (Id. XIV, 25 et 29); quod aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9); quod aperuit oculos caeci nati (Id. IX, 7), et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque percussit (Exod. VII-XII), diviso mari populum duxit (Id. XIV, 21-29), manna de coelo esurientibus impetravit (Id. XVI,) aquam de Petra sitientibus fudit (Id. XVII, 6)? Quis nisi Jesus Nave populo transituro Jordanis fluenta divisit (Josue III), et currentem solem emissa ad Deum oratione frenavit et fixit (Id. X, 12-14)? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est (Judic. XV, 19)? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est (IV Reg. II, 11)? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae? Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium vixit innocuus (Dan. VI, 22)? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus (Id. III, 93)? 3. Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceantur quos jubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit; Marcus evangelista quodam loco ait: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes; et erat omnis civitas ad januam congregata: et curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat (Marc. I, 32-34). Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portavit (Matth. VIII, 17). Item alio loco dicit Marcus: Et quocumque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant (Marc. VI, 56). Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intelligendum est quod ait, in eis, non inter eos vel coram eis; sed prorsus in eis, quia sanavit eos. Haec quippe intelligi voluit quae non solum facerent admirationem, verum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine, matrisque integritatem solus potuit nec conceptus violare nec natus: sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. Ad cognoscendam quippe hujus miraculi veritatem, non communi cum eis aspectu, sed discreto ab eis discipulatu Apostoli pervenerunt. Jam vero illud quod die tertia in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et nunquam deinde moriturus cum illa ascendit in coelum, superat etiam cuncta quae fecit: sed neque hoc factum est in Judaeis, neque coram eis; et nondum hoc fecerat, quando dicebat, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit. 4. Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec enim viderunt, et hoc eis exprobrans adjungit, et dicit, Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum; quem tamen a Deo petimus, addendo, da nobis (Matth. VI, 11). Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Dominum impii; sic diligunt justi, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit. TRACTATUS XCII. In haec verba, Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, etc. Cap. XV, V\ V\. 26, 27. 1. Dominus Jesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tanquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi futurus praesentia spirituali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dei gratia esse quod sunt, suis autem vitiis fuisse quod fuerunt. Deinde persecutores et suos et ipsorum Judaeos evidenter expressit, ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos. Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent et Filium et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus jam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait, Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tanquam consequenter adjunxit, unde modo disputare suscepimus: « Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. » Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat. « Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis? » An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intelligamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant, tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem fuderunt (Act. II, 2). Christi enim sanguis sic in remis ionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat, Odio habuerunt me gratis: cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me: tanquam diceret, Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes. 2. Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis: dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi charitas Dei diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis (Rom. V, 5). Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare (Matth. XXVI, 69-74). Timor autem iste non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Denique ante passionem Domini, servilis timor ejus interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini liberalis ejus amor ab ipso Principe libertatis (Joan. XXI, 15): et ideo ibi turbabatur, hic tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiae largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam ejus frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quae veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Judaeorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum praecaeteris promptius emicaret, ejusque interfectores de illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat (Act. II-V.): ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiae, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore praedicantis pretiosissimae veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Judaeos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque miranda sua beneficia praevidebat, quando dicebat, « Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis. » Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem. TRACTATUS XCIII. De eo quod Dominus dicit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini; usque ad id, Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. Cap. XVI, V\. 1-4. 1. In his quae praecedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque praeparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores: addens et promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adjiciens quod et ipsi fierent testes ejus, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando: ut possit impleri, In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum jam verba ejus audisset, ubi dixerat, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20); et hoc in illo jam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari: succubuit et negavit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat praedicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri convenerat nosset; sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat faceret: instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est, Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in Psalmo, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum. 2. Deinde quid passuri essent, jam exprimens ait: Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis Judaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Judaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum, tanquam rami naturales in olea permanerent (Id. XI, 17); nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae Synagogae Judaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes ejus effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Judaeorum crediderunt in eum; sed propter metum Judaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 42 et 43). Crediderunt ergo in eum, sed non sic quomodo eos volebat credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes (Id. V, 44)? Discipulis ergo sic in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiae Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); nec de illorum de quibus dictum est, Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei: illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18). Merito eis dicitur, Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 2 et 3), eos expellunt qui non in sua, sed in Dei justitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est. 3. Denique cum hoc eis dixisset, adjecit: Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo: et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque me. Hoc est, non cognoverunt Deum nec ejus Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subjecit, tanquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Judaicis pellerentur. Praenuntians enim quae mala essent pro ejus testimonio perpessuri, Extra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait, Et venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum diceret, si aliquid boni post mala ista praediceret. Quid sibi ergo vult, Extra synagogas facient vos: sed venit hora? Tanquam hoc dicturus fuisset: Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam; aut, Separabunt quidem illi vos, sed venit hora laetitiae vestrae. Quid ergo tibi facit hoc verbum quod ait, Sed venit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere debuisse videatur indicativo modo, Et venit hora? Sed non ait, Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret. An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac vita sine Judaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est, Extra synogogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere debuisse videatur, Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est, Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret; sed, Venit, inquit, hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intelligerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Judaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Judaismi, tanquam divinae veritatis, averterent. Hoc enim de Judaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat, Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. Judaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium; credens quod desererent Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia totus mundus post eum abiit (Joan. XII, 19): si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Id. XI, 48, 50). Et in hoc ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Id. XV, 20); ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestitisse obsequium putaverunt, sic etiam illos. 4. Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem formidare: separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2): obsequium se putant praestare Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! Sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: ex parte, inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis fracti sunt, ut insereretur oleaster (Id. XI, 25, 17). Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus, ut ejus discipuli expulsi a congregationibus Judaeorum, ex ipsis quoque Judaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem formidarent (Act. II-IV). Hinc ergo accensi caeteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos. Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit adjungens: Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit (Psal. XLI, 9): quando nox Judaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit. TRACTATUS XCIV. De eo quod dicit Jesus, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram; usque ad id, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Cap. XVI, V\. 5-7. 1. Cum Dominus Jesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post ejus abscessum, subjunxit, atque ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad eum qui me misit. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam (Matth. XXIV, 9; Marc. XIII, 9-13, et Luc. XXI, 12-17): qua peracta secundum Joannem ista locutus est, ubi ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est, Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum jam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur (Matth. X, 17)? Quid sibi ergo vult quod hic ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat? 2. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia ejus praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut charitate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Judaei absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo: quoniam charitas omnia tolerat (I Cor. XIII, 7), quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum (Rom. V, 5). Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a charitate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis (Joan. XVI, 4). Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum venerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis. 3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis interrogat me, Quo vadis? Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc venire non possent (Joan. XIII, 36). Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt (Act. I, 9-11). 4. Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adjungit, Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos: tanquam diceret, Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse (Joan. I, 32); imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo, Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Unde ille qui jam acceperat Spiritum: Etsi noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritualiter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus dicendo, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. 5. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritualiter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus sanctus; ubi est ejus promissio dicentis, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et, Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23): cum et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intelligunt, nunquam videri potest separatio naturarum. 6. Quod autem sequitur, Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est (Id. XVI, 8-11): tanquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tanquam ipsa sit justitia non videre Christum, et tanquam ipsum sit judicium quod princeps hujus mundi, hoc est diabolus judicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adjuverit explicandum. TRACTATUS XCV. In haec verba superioris lectionis, Cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, etc. Cap. XVI, V\. 8-11. 1. Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Judaeos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret (Id. XV, 22, 19)? Numquid non arguit de justitia, ubi ait: Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII, 25)? Numquid non arguit de judicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41)? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte, quia Christus in Judaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et in Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 7 et 8). Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum (Rom. V, 5), quae foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit, Ille arguet mundum: tanquam diceret, Ille diffundet in cordibus vestris charitatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis (Supra, Tract. 20); sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intelligatur et Trinitas. 2. Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de justitia et de judicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae caeteris posuit; quia hoc manente caetera detinentur, et hoc discedente caetera remittuntur. De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de justitia. Numquid enim si arguendus est peccator propterea quia peccator est, arguendum putabit quisquam et justum propterea quia justus est? Absit. Nam et si aliquando justus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est, Non est justus in terra qui faciet bonum, et non peccabit. Quocirca etiam cum justus arguitur, de peccato arguitur, non de justitia. Quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum, Noli effici justus multum (Eccle. VII, 21, 17); non est notata justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit multum justus, ipso nimio fit injustus. Multum enim se facit justum, qui dicit se non habere peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate sufficiente effici justum; nec recte vivendo justus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de justitia, nisi de justitia credentium? Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de justitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit, De justitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non ait, Et jam non videbunt me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in me: exponens autem quam diceret justitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de justitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebrae: Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur (Ephes. V, 13). Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit, Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium justitiam sic oportuit definiri, Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Beati enim qui non vident, et credunt (Joan. XX, 29). Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17; Habac. II, 4, et Hebr. XI, 1). Est enim fides, sicut in Epistola quae ad Hebraeos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur. 3. Sed quid est, Jam non videbitis me? Non enim ait, Ad Patrem vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur, significasse intelligeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum: sed dicendo, Jam non videbitis me, velut nunquam eos de caetero visuros Christum, veritas praenuntiavit. Haeccine justitia est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua justus vivit, quoniam credit, quem modo non videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc justitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse justum, confitentem se Christum vidisse post ascensionem ejus in coelum (I Cor. XV, 8), de quo utique jam tempore dixerat, Jam non videbitis me? Numquid secundum hanc justitiam justus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55)? Quid ergo est, Ad Patrem vado, et jam non videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc erat mortalis in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo Christum, id est talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant jam visuri; et ipsa est justitia fidei, de qua dicit Apostolus, Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Erit itaque, inquit, vestra justitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et jam non videbitis me: quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem, sed sempiternum; non videbitis judicandum, sed judicaturum: et de hac fide vestra, id est justitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum. 4. Arguet etiam de judicio, quia princeps hujus mundi judicatus est. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30); id est, nihil juris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum? Per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intelligitur mundus, ubi dictum est, Et mundus per eum factus est: sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo subjungit atque ait, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10), hoc est homines infideles, quibus toto orbe terrarum mundus est plenus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus; de quo ipse dicit, Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17). Mundus eo judicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps ergo mundi hujus, hoc est princeps tenebrarum harum, id est infidelium; de quibus eruitur mundus, quibus dicitur, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): princeps mundi hujus de quo alibi dicit, Nunc princeps mundi hujus missus est foras (Joan. XII, 31), utique judicatus est; quoniam judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. Et de hoc itaque judicio quo princeps judicatus est mundi, arguitur a Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe judicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos servari (II Petr. II, 4); quomodo non a Spiritu sancto de hoc judicio mundus arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur Apostolus? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur: transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum, quos justificatos non imitantur: caveant futurum judicium, ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum. TRACTATUS XCVI. In haec verba, Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo: cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Cap. XVI, V\ V\. 12, 13. 1. In isto sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis suis, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixerit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15): et hic dicat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tanquam fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fecisse propheta testatur dicens, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX), jam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. Nunc ergo quae ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant, vultis forsitan scire. Sed quis nostrum audeat eorum se dicere jam capacem, quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio dicerentur; nec vos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me ista quae vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut sint in vobis aliqui ad ea capienda jam idonei, quae alii capere nondum valent; et si non omnia de quibus magister Deus ille dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli, quibus dicebat, Non potestis me sequi modo; unde primus eorum Petrus, qui hoc jam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam putabat (Joan. XIII, 36-38): et tamen postea et viri et mulieres, pueri et puellae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posse inventae sunt oves, quod tunc quando ista Dominus loquebatur, nondum poterant portare pastores. Numquid ergo debuit illis ovibus dici in illo tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere; numquid, inquam, debuit eis dici, Quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat; quando eum os ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus: praesertim jam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subjunxit, atque ait, Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos venerat Spiritus sanctus. 2. Ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse jam misso Spiritu sancto, quae tunc eo nondum misso non poterant portare discipuli: numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit, quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus vel audiremus? Aliud est enim scire utrum a nobis vel a vobis portari possint; aliud autem scire quae sint, sive portari possint, sive non possint. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat, Ista vel illa sunt? Aut si dicere audeat, unde probat? Quis enim est tam vanus aut temerarius, qui cum dixerit etiam vera quibus voluerit, quae voluerit, sine ullo testimonio divino affirmet ea esse quae tunc Dominus dicere noluit? Quis hoc nostrum faciat, et non maximam culpam temeritatis incurrat, in quo nec prophetica nec apostolica excellit auctoritas? Nam profecto si eorum aliquid legissemus in Libris canonica auctoritate firmatis, qui post ascensionem Domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse, nisi illic id etiam legeretur, hoc ex eis esse quae tunc Dominus noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. Tanquam si, verbi gratia, ego dicerem, illud quod legimus in hujus Evangelii capite, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2), et alia quae sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec ea Dominum Jesum dixisse narratum est, cum hic esset in carne, sed haec unus ex Apostolis ejus, ac Spiritu ejus sibi revelante conscripsit, ex his esse quae noluit tunc Dominus dicere, quia ea discipuli portare non poterant; quis me audiat tam temere ista dicentem? Si autem ubi hoc legimus, ibi hoc etiam legeremus, quis non tanto apostolo crederet? 3. Sed id quoque mihi videtur absurdissime dici, ea tunc non potuisse portare discipulos, quae de invisibilibus et altissimis rebus invenimus in apostolicis Litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec ea Dominum quando cum illis visibiliter erat, dixisse narratur. Cur enim ea tunc ferre non poterant, quae nunc in eorum Libris quis non legat, quis non ferat, etiamsi non intelligat? Nonnulla quidem homines infideles in Scripturis sanctis et non intelligunt cum legunt vel audiunt, et lecta vel audita ferre non possunt: sicut Pagani, quod per eum qui crucifixus est, factus est mundus; sicut Judaei, quod Filius Dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum solvit; sicut Sabelliani, quia Trinitas est Pater et Filius et Spiritus sanctus; sicut Ariani, quia aequalis est Patri Filius, et Patri ac Filio Spiritus sanctus; sicut Photiniani, quia non homo tantum similis nobis, sed etiam Deus Deo Patri aequalis est Christus; sicut Manichaei, quod Christus Jesus per quem liberandi sumus, nasci in carne et de carne dignatus est: et caeteri omnes perversarum ac diversarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in Scripturis sanctis et in fide catholica reperitur, quod contra eorum proferatur errores; sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Sed omnia quae post ascensionem Domini canonica veritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis vel etiam catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intelligit? Quomodo ergo aliquid eorum quae post ascensionem Domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso Spiritu sancto, cum omnia nunc ferant catechumeni nondum accepto Spiritu sancto? Quia etsi non eis fidelium sacramenta produntur, non ideo fit quod ea ferre non possunt; sed ut ab eis tanto ardentius concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur. 4. Quapropter, charissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare: sed potius in charitate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui datus est vobis (Rom. V, 5); ut spiritu ferventes et spiritualia diligentes, spritualem lucem spiritualemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu nosse possitis. Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur. Si ergo in charitate proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos omnem veritatem: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni veritate: unde dictum est, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Sic fiet ut non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc dicere, sed sitis omnes docibiles Deo (Joan. VI, 45); ut ea ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique tota et perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lineamentorum, sine notis litterarum, sine serie syllabarum, ipsa mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et tamen accepistis; et non solum ferre potuistis, verum etiam libenter audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dei natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10); nondum ea portare possemus. Proinde quod ait, Docebit vos omnem veritatem, vel, deducet vos in omni veritate, non arbitror in hac vita in cujusquam mente posse compleri (quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam [Sap. IX, 15], possit omnem cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus, Ex parte scimus? ); sed quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua idem dicit apostolus, Tunc autem facie ad faciem; et, Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 9, 12): non quod in hac vita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per charitatem Spiritus, dicens, Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in omni veritate. 5. Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in charitate Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait Apostolus, Quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est et dicere (Ephes. V, 12): ne cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; et per Spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari. Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix cernitur. « Renovamini ergo spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23), et intelligite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et beneplacitum et perfectum » (Rom. XII, 2): « ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei » (Ephes. III, 17-19). Isto enim modo vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris charitatem. TRACTATUS XCVII. In eamdem lectionem. 1. Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus, nunc pignus accepimus (II Cor. I, 22), quo verbo intelligeremus ejus plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia; et eorum pectora desiderio majore succendit, si quisque in ea charitate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare; humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit jam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint: sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso unigenito Patris Verbo, Patrique coaeterno; quinam portare homines possent, etiam si jam essent spirituales, quales adhuc Apostoli non fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea veniente sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus et verus et immutabilis est Deus. Et quis eum tacet? Ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intelligendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non recedat? Quis est cujus acies ad eum mentis accedat? Quis est qui eum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sic innotescere voluisset? Et quis hominum jam istam sileat Trinitatem: et tamen quis hominum sicut Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quae de Dei aeternitate, veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelliguntur: imo ab aliis intelliguntur, ab aliis non intelliguntur. Qui enim male intelligit, non intelligit. Ab eis ipsis autem a quibus bene intelliguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur spatiosa mole, sed intelligentia luminosa; quia et ipse cibus intelligibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis; non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum (I Cor. III, 6), petere ac sperare debetis. 2. Proinde, sicut praeterito sermone commonui, cavete, maxime qui parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus sub hac occasione deceptis ac deceptoribus, quia Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa dijudicanda: maxime propter obscoenissimas turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad hoc Deo sinente, ut ejus ubique sint tremenda judicia, et in comparatione impurae nequitiae dulcescat purissima disciplina; atque ut illi det honorem, timorem autem vel pudorem sibi, qui in illa mala vel illo regente non cecidit, vel illo inde levante surrexit. Cavete timendo et orando, ne irruatis in illud aenigma Salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta, convocat praetereuntes dicens, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem (Prov. IX, 13-17). Haec enim mulier vanitas est impiorum, cum sint insipientissimi, aliquid se scire opinantium, sicut de ista muliere dictum est, inops panis effecta. Quae cum sit inops panis, promittit panes; id est, cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis. Occultos tamen panes promittit, quos dicit libenter attingi, et aquae furtivae dulcedinem; ut ea scilicet libentius et dulcius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo nefarii doctores sua venena curiosis; ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia meruit habere secretum, et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, cujus prohibitam quodammodo furantur audientiam. 3. Hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate deceptis vel decipiendis magicarum artium doctrina commendat. Hinc illae illicitae divinationes inspectis pecudum visceribus occisorum, aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus daemonum, insusurrantur auribus hominum periturorum per colloquia perditorum. Propter haec illicita atque punienda secreta, mulier illa non solum insipiens, verum audax etiam nuncupatur. Sed haec non solum a re ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid quod mulier haec insipiens et audax, sub christiano vocabulo tot scelestas haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit? Utinam tales quales in theatris sive cantantur, sive saltantur, sive mimica scurrilitate ridentur; et non quasdam tales, quales adversus Deum fingere potuisse sic illam doleamus insipientiam, ut miremur audaciam. Omnes autem insipientissimi haeretici, qui se christianos vocari volunt, audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit Spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus erubescit immundus. 4. Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens ait: « Erit enim tempus quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua magistros sibi coacervabunt prurientes auditu: et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur » (II Tim. IV, 3, 4). Illa enim secreti furtique commemoratio qua dicitur, Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem, pruritum facit audientibus in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis etiam in carne corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia praevidentem, et ea vitanda salubriter admonentem: Profanas, inquit, verborum novitates evita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit (Id. II, 16, 17). Et non ait, verborum novitates; sed addidit, profanas. Sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates, sicut ipsum nomen Christianorum quando dici coeperit, scriptum est. In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum (Act. XI, 26): et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus impietatem quoque Arianorum haereticorum novum nomen Patris Homousion condiderunt: sed non rem novam tali nomine signaverunt; hoc enim vocatur Homousion, quod est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), unius videlicet ejusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur, Mandatum novum do vobis (Id. XIII, 34); nec Testamentum appellaretur Novum, nec cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Ab hac pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco Apostolus ubi dicit: « O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt » (I Tim. VI, 20). Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere; et fidem rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere. 5. Dicet aliquis: Nihilne spirituales viri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? Si respondero, Non habent, continuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli Pauli: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales » (I Cor. III, 1 et 2); et illud, « Sapientiam loquimur inter perfectos; » et illud « Spiritualibus spiritualia comparantes: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi » (Id. II, 6, 13 et 14). Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpusque vitare, dicatur carnales sustinere non posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est, ut jam istum aliquando claudamus. TRACTATUS XCVIII. In eamdem lectionem. 1. Ex verbis Domini nostri, ubi dicit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, exortam difficilem quaestionem me recolo distulisse, ut inde otiosius tractaretur, quia illum modus competens compellebat finire sermonem. Nunc ergo quoniam tempus est promissa reddendi, pertractetur ut Dominus ipse donaverit, qui cordi nostro ut proponeretur ingessit. Haec est autem quaestio: utrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritualibus dicant. Quia si dixerimus, Non habent; respondebitur nobis, Quid est ergo quod dicebat Apostolus scribens ad Corinthios: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales » (I Cor. III, 1 et 2)? Si autem dixerimus, Habent; timendum et cavendum est, ne sub hac occasione in occultis nefaria doceantur, et spiritualium nomine, velut ea quae carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, verum etiam praedicatione laudanda videantur. 2. Primum ergo scire debet Charitas vestra, quod ipse Christus crucifixus, quo velut lacte parvulos aluisse se dicit Apostolus; ipsa vero caro ejus, in qua facta est vera mors ejus et vulnera vera confixi, sanguisque percussi, non eo modo a carnalibus quo ab spiritualibus cogitatur, et illis est lac, istis cibus; quia et si non audiunt amplius, intelligunt amplius. Non enim aequaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ita fit ut praedicatus ab Apostolis Christus crucifixus, et Judaeis esset scandalum, et Gentibus stultitia, et ipsis vocatis Judaeis et Graecis Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 23, 24): sed carnalibus parvulis id tantum credendo tenentibus, spiritualibus autem capacioribus id etiam intelligendo cernentibus; illis ergo tanquam lacteus potus, istis tanquam solidus cibus: non quia hoc illi aliter in populis, isti aliter in cubiculis cognoverunt; sed quod eodem modo utrique cum palam diceretur audiebant, pro suo modo quique capiebant. Cum enim Christus propterea sit crucifixus, ut in remissionem peccatorum sanguinem funderet, qua ejus Unigeniti passione divina gratia commendatur, ut nemo in homine glorietur; quomodo intelligebant Christum crucifixum qui adhuc dicebant, Ego sum Pauli (Ibid., 12)? Numquid quomodo ipse Paulus qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14)? De ipso itaque Christo crucifixo, et ipse cibum pro sua capacitate sumebat, et illos lacte pro eorum infirmitate nutriebat. Denique illa quae scripsit ad Corinthios, aliter utique ab ipsis parvulis, aliter a capacioribus posse intelligi sciens, ait: Si quis est inter vos propheta aut spiritualis, agnoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum: si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 37, 38). Solidam profecto voluit esse scientiam spiritualium, ubi non sola fides accommodaretur, sed certa cognitio teneretur; ac per hoc illi ea ipsa credebant, quae spirituales insuper agnoscebant. Ignorabitur autem, ait, qui ignorat; quia nondum ei revelatum est, ut quod credit sciat. Quod cum fit in hominis mente, ipse dicitur cognosci a Deo; quia Deus illum cognoscentem facit, sicut alibi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Neque enim tunc cognoverat eos Deus, praecognitos et electos ante mundi constitutionem (Eph. I, 4); sed tunc eos seipsum cognoscere fecerat. 3. Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spirituales atque carnales, pro suo quique modulo capiunt; illi ut parvuli, isti ut majores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum: nulla videtur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur, et abscondantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda majoribus, hoc est intelligentioribus; et hoc ideo faciendum putetur, quia dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Hoc ipsum enim quod non judicavit se scire in eis nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), ipsis non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; quia id sicut spirituales capere non valebant. Quicumque autem spirituales inter eos erant, idem quod illi tanquam carnales audiebant, spirituali ipsi intellectu capiebant: ut sic intelligatur quod ait, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, ac si diceret, Non potuistis quasi spirituales, sed quasi carnales capere quod loquebar. Animalis enim homo, id est, qui secundum hominem sapit, animalis dictus ab anima, carnalis a carne, quia ex anima et carne constat totus homo; non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), id est, quid gratiae credentibus crux conferat Christi; et putat hoc illa cruce actum esse tantummodo, ut nobis usque ad mortem pro veritate certantibus imitandum praeberetur exemplum. Nam si scirent hujusmodi homines, qui nolunt esse nisi homines, quemadmodum Christus crucifixus factus sit nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur in Domino glorietur (Id. I, 30, 31); procul dubio non gloriarentur in homine, nec carnaliter dicerent, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephae: sed spiritualiter, Ego sum Christi (Ibid. 12). 4. Verum illud adhuc quaestionem facit, quod in Epistola ad Hebraeos legitur: « Cum jam deberetis tempore ipso esse doctores, iterum doctrina indigetis, quae sint elementa sermonum Dei; et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo. Omnis enim qui lactatur, inexpertus est verbum justitiae; infans est enim. Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo » (Hebr. V, 12-14). Hic enim videmus tanquam definitum esse quem perfectorum dicit solidum cibum; et hoc esse illud quod ad Corinthios scriptum est, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 6). Quos autem perfectos voluerit hoc loco intelligi, subjecit atque ait, Qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo. Hoc ergo qui invalida et inexercitata mente non possunt, profecto nisi fidei quodam lacte teneantur, ut et invisibilia quae non vident, et intelligibilia, quae nondum intelligunt, credant, facile ad vanas et sacrilegas fabulas promissione scientiae ducuntur: ut et bonum et malum nonnisi corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum nonnisi aliquod esse corpus existiment, et malum nisi substantiam putare non possint; cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia, qui est Deus. Quod profecto quisquis non solum credit, verum etiam exercitatis interioribus animi sensibus intelligit, percipit, novit; non est jam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum Deum, sicut Manichaei, vel si quae aliae pestes ita desipiunt. 5. Sed mente adhuc parvulis, quos dicit Apostolus carnales lacte nutriendos, omnis de hac re sermo, quo agitur ut non solum credatur, verum etiam intelligatur sciaturque quod dicitur, percipere talia non valentibus onerosus est, faciliusque illos premit quam pascit. Ex quo fit ut spirituales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est; nec tamen sic disserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem. Propterea dicit scribens ad Colossenses; Et si corpore absens sum, spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinationem vestram, et id quod deest fidei vestrae in Christo (Coloss. II, 5). Et ad Thessalonicenses: Nocte ac die, inquit, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quae desunt fidei vestrae (I Thess. III, 10). Intelligendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur, non solido cibo: cujus lactis ad Hebraeos commemoratur ubertas eis quos volebat cibi soliditate jam pascere. Propter quod ait: « Ideoque remittentes initii Christi verbum, in consummationem respiciamus; non iterum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, et impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni » (Hebr. VI, 1, 2). Haec est lactis ubertas, sine quo non vivunt qui jam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum a malo, non credendo tantum, verum etiam intelligendo (quod pertinet ad solidum cibum) separare non possunt. Quod autem in lactis commemoratione posuit et doctrinam, ipsa est quae per symbolum traditur et orationem dominicam. 6. Sed huic lacti absit ut sit contrarius cibus rerum spiritualium firma intelligentia capiendus, qui Colossensibus et Thessalonicensibus defuit, et supplendus, fuit. Quando enim suppletur quod defuit, non improbatur quod fuit. Nam et in ipsis quae sumimus alimentis, usque adeo non est lacti contrarius solidus cibus, ut ipse lactescat, quo possit esse aptus infantibus, ad quos per matris vel nutricis pervenit carnem: sicut fecit etiam mater ipsa sapientia, quae cum sit in excelsis Angelorum solidus cibus, dignata est quodammodo lactescere parvulis, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Sed ipse homo Christus, qui vera carne, vera cruce, vera morte, vera resurrectione sincerum lac dicitur parvulorum, cum bene ab spiritualibus capitur, invenitur Dominus Angelorum. Proinde nec sic parvuli sunt lactandi, ut semper non intelligant Deum Christum; nec sic ablactandi, ut deserant hominem Christum. Quod alio modo idipsum ita dici potest: nec sic lactandi sunt, ut creatorem nunquam intelligant Christum; nec sic ablactandi, ut mediatorem unquam deserant Christum. In hoc quippe non convenit huic rei similitudo materni lactis et solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer quando ablactatur, ut ab alimentis infantiae jam recedat, inter solidos cibos non repetit ubera quae sugebat; Christus autem crucifixus, et lac sugentibus, et cibus est proficientibus. Fundamenti vero ideo est aptior similitudo, quia ut perficiatur quod struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum. 7. Quae cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis parvuli in Christo, proficite ad solidum cibum mentis, non ventris. Proficite ad separandum bonum a malo, et magis magisque inhaerete Mediatori, per quem liberamini a malo; quod non est a vobis loco separandum, sed in vobis potius est sanandum. Quisquis autem vobis dixerit. Nolite credere verum hominem Christum, aut non a vero Deo corpus cujuslibet hominis vel cujuslibet animantis creatum, aut non a vero Deo Vetus Testamentum datum, et si quid hujusmodi; haec enim vobis prius ideo non dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad vera capienda cor nondum habebatis idoneum: non vobis iste cibum praeparat, sed venenum: Propter quod beatus Apostolus eos alloquens qui sibi jam videbantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset, Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Et ne forte incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere promittendo scientiam veritatis, et hoc putarent esse quod dixit Apostolus, id quoque vobis Deus revelabit; continuo subjunxit, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam, velut viam quae te ducat ad patriam, pervenisti; et sic intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas: adde aedificium, noli tamen relinquere fundamentum. Sic debent majores docere aliquid parvulos, ut omnium Dominum Christum, et seipsis longe majores Prophetas et Apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. Non autem solum vaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis: verum etiam ipsos qui de ipsa divinae immutabilitate naturae, vel incorporea creatura, sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et hominum Mediatore conantur avertere, tanquam pestem insidiosiorem caeteris fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus, Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I, 21). Quid enim prodest habere intelligentiam veram de immutabili bono, ei qui non tenet per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Non ait, plus quam accepistis; sed, praeter quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipse praejudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit: qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit de via. 8. Quod itaque ait Dominus, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; adjicienda illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant evertenda. Et ille quidem, sicut in pristino sermone jam exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quae docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo concipiuntur ab Angelis; hoc infirmitas humana in qua adhuc erant, ferre non posset. Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint ambo docibiles Deo (Joan. VI, 45). Quanquam et inter ipsos spirituales sunt utique aliis alii capaciores atque meliores; ita ut quidam illorum ad ea pervenerit quae non licet homini loqui. Qua occasione vani quidam Apocalypsim Pauli, quam sana non recipit Ecclesia, nescio quibus fabulis plenam, stultissima praesumptione finxerunt; dicentes hanc esse unde dixerat raptum se fuisse in tertium coelum, et illic audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2, 4). Utcumque illorum tolerabilis esset audacia, si se audisse dixisset quae adhuc non licet homini loqui: cum vero dixerit, quae non licet homini loqui; isti qui sunt qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui? Sed jam istum sermonem hoc fine concludam; per quem vos esse cupio sapientes quidem in bono, integros autem a malo. TRACTATUS XCIX. In illud, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. Cap. XVI, V\. 13. 1. Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit, Non possum a me facere quidquam: sicut audio, judico (Joan. V, 30). Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus (Supra, Tract. XIX-XXII): ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8), praenuntiasse Filius videretur, et in judicio futuram, quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia in judicio non forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est (Joan. V, 22, 27). In quibus verbis ejus manifestatur non eam formam praesentandam esse judicio, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): in qua videtur etiam ad faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam: sicut audio, judico. Adam namque per cujus unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, judicavit; quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19), non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis judicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cujusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit Jesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur anobis, quod absit a nobis Propter quam personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): aliquando secundum id quod homo est, sicuti est illud, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28); secundum quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cujuscumque substantia, magna exoritur difficultas. 2. Illud enim quod sicut columba Spiritus sanctus apparuit specie corporali (Matth. III, 16), visio fuit ad horam facta atque transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II, 3). Qui ergo dicit columbam ad unitatem personae Spiritui sancto fuisse conjunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intelligat nihil horum debere se dicere. Ista enim quae de substantia Dei quoquo modo ut opus erat significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominante natura, quae in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus (Luc. IX, 35); nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tanquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum. Sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cujusquam creaturae creatura sit factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligentiam vestram pro mei moduli facultate perveniat. 3. Prius itaque nosse debetis, et intelligere qui potestis, credere autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Et gustus intelligi potest, secundum quem Deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo (Apoc. III, 16): et Deus Christus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV, 34). Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II, 6). Non sunt haec in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla ejus mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte major, in alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur. 4. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intelligit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur, In principio erat Verbum (Joan. I, 9, 1); et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3); et fontem bibit, de quo dicitur, Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10); et tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28): nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intelligenda est vel credenda, quae longe alteque naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse: potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso est; et dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intelligamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. 5. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Non enim dictum est, quaecumque audivit, aut, quaecumque audit; sed, quaecumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14): tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut jam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet a quo est: ab illo est a quo procedit. 6. Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20): habes et Apostolum, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra (Galat. IV, 6). Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4-6). Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Jesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 11, 9). Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus. 7. Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum: cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus (Joan. IV, 24), id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem exiisse (Luc. VIII, 46). Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Id. I, 34, 35): et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto (Id. XXIV, 49); et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes (Act. I, 8). De hac virtute credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). 8. Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit, De Patre procedit (Joan. XV, 26)? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16). Si igitur intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre procedit, ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. 9. Hic utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso. Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia iste jam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem. TRACTATUS C. In ejusdem lectionis verba postrema. Cap. XVI, V\. 13-15. 1. Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur, Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis jam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur attendite. Et quae ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, immorandum: nihil enim habet quaestionis, cujus a nobis expositio flagitetur. Sed quod adjungit, Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in cordibus credentium charitatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama ejus diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit, Ille me clarificabit, tanquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum: quale est etiam illud, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Verbum quippe graecum quod est δοξάσει, alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae graece dicitur δόξα, unde dictum est verbum δοξάσει, et claritas interpretatur et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest. 2. Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est: in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putatur: et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus: et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Hic laudatores non falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quisquam justum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter Deum, hoc est propter veram justitiam, sed solam quaerat et diligat ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est ejus fama cum laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud homines impios consequatur; errant in utroque qui laudant: et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum justo, hoc est veraciter justo, causa ipsius justitiae frequens est fama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari justum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte judicant, et diligunt justum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua? 3. Sed non est vera ejus apud haereticos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi, primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichaei. Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudant, ac sic produnt quod amant: Christum vero non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria ejus loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera ejus in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo ejus gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Quia itaque post ejus exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum. 4. Quod autem ait, De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia quae habet Pater, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito, sed ex duobus majori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. XV, 31] ); eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri, Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10): ut hic iste sermo claudatur; quoniam quae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.