8 | 10 |
TRACTATUS LXXXI. De eo quod ait, Manete in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Cap. XV, V\. 4-7. 1. Vitem se dixit esse Jesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem: unde jampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est vitis, et de suis palmitibus, hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me, et ego in vobis. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere. 2. Denique adjungit et dicit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio, fratres mei: corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Ecce cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem (II Tim. III, 8), qui respondent et loquuntur niquitatem, dicentes: A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod justi sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania praesumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso facit justitiam: hoc est altum elationis vestrae. Sed veritas contradicit, et dicit, Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite. Ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, ventosa loquacitate jactamini. Haec sunt inania praesumptionis vestrae. Sed quid vos sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Haec sunt profunda submersionis vestrae. 3. Etiam atque etiam considerate quid adhuc veritas adjungat et dicat: Ego sum, inquit, vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset, hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere; sed, nihil potestis facere. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. Quia etsi parum attulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat: tamen nisi in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset. Verum quia ita sine ista gratia non potest vivi, ut et mors in potestate sit liberi arbitrii: Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Ligna itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint: denique, sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur (Ezech. XV, 5). Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis; si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, in vite sit. 4. Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione namque hujus saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba ejus in nobis manent. quodcumque voluerimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba ejus quae manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba ejus. Nam utique ad verba ejus pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Ab hujus orationis verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid petierimus, fiet nobis. Tunc enim dicenda sunt verba ejus in nobis manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit: quando autem verba ejus manent in memoria, nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod scriptum est, Et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea (Psal. CII, 18). Multi enim memoria retinent, ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent ea. In his verba Christi non manent, qui attingunt quodammodo, non cohaerent: et ideo illis non erunt in beneficium, sed in testimonium. Et quia sic insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis, ut judicentur ex eis. TRACTATUS LXXXII. De eo quod Dominus dicit, In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, usque ad id Et maneo in ejus dilectione. Cap. XV, V\. 8-10. 1. Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur discipulis loquendo commendans: In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sive glorificatus sive clarificatus dicatur, ex uno graeco verbo utrumque translatum est, quod est δοξάζειν Δόξα enim quae graece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum existimavi, quia dicit Apostolus, Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum (Rom. IV, 2). Haec est ad Deum gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide justificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur: quoniam palmes, sicut jam superius dixi, non potest ferre fructum a semetipso (Tract. 81, n. 2). Si enim in hoc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli; non hoc gloriae nostrae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed ejus est gloria. Unde et alibi cum dixisset, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona; ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). In hoc enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli. A quo efficimur, nisi ab illo cujus misericordia praevenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 10). 2. Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in Epistola sua idem iste evangelista dixit: Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Quod autem ait, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Mediator quippe monstratur, cum dicit, me Pater, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur ejus discipuli. 3. Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? Audi quid sequitur: Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt dilectionem? Sed quis ambigat quod dilectio praecedit? Unde enim praecepta servet non habet, qui non diligit. Quod ergo ait, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. Tanquam diceret, Nolite vos putare manere in dilectione mea, si non servatis praecepta mea: si enim servaveritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea servabitis. Ut nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum ejus praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, minus diligimus. Quamvis quod ait, Manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse diligit nos: sed ex verbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe, Et ego dilexi vos; cui verbo continuo subjunxit, Manete in dilectione mea: illa ergo qua dilexit nos. Quid est ergo, Manete in dilectione mea, nisi, manete in gratia mea? Et quid est, Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi, ex hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo, manebitis, si praecepta mea servabitis? Non ergo ut nos diligat, prius ejus praecepta servamus; sed nisi nos diligat, praecepta ejus servare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. 4. Sed quid illud est quod adjungit: Sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione? Utique etiam hic hanc dilectionem Patris intelligi voluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; atque his verbis illa subjunxit, Manete in dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de Patre, Maneo in ejus dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum Pater. Sed numquid et hic gratia intelligenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius: cum simus nos filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Christus Jesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur, Et Jesus proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52). Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit major, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita ejus cuncta coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta ejus. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est ejus (Psal. III, 4), Deus enim erat Verbum, Unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). TRACTATUS LXXXIII. In haec verba, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Cap. XV, V\ V\. 11, 12. 1. Audistis, charissimi, Dominum dicentem discipulis suis, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi ejus habere consortium? Propter quod beato Petro dixerat, Si non lavero te, non habebis partem mecum (Id. XIII, 8). Gaudium ergo ejus in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa est et gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Nec recte possumus dicere quod gaudium ejus plenum non erat: non enim Deus imperfecte aliquando gaudebat. Sed illud ejus gaudium in nobis non erat: quia nec nos in quibus esse posset jam eramus; nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae veritate gaudebat. Poinde gaudium jam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat: neque enim ullus in illo ejus gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id facere coepit, quod se facturum esse praescivit, gaudium ejus, quo beatus est, crevit; alioqui beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei beatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit major ex nobis. Gaudium igitur ejus de salute nostra, quod in illo semper fuit cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis quando vocavit nos; et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus: sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce unde dictum existimo, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum. Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a me praesciremini; sed fit et in vobis, cum hoc efficimini quod praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum: quia beati eritis, quod nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis. 2. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Sive dicatur praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo graeco utrumque interpretatur, quod est ἐντολή. Jamvero istam sententiam et antea dixerat, de qua me vobis, ut potui, disputasse meminisse debetis (Supra, Tract. 65). Ibi enim sic ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Hujus itaque mandati repetitio, commendatio est: nisi quod ibi, Mandatum, inquit, novum do vobis; hic autem, Hoc est, inquit, mandatum meum: ibi, tanquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tanquam non sit aliud ejus mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est meum, ne contemnendum putemus. 3. Quod autem hic ita dixit, Hoc est mandatum meum, velut non sit aliud, quid putamus, fratres mei? Numquidnam solum ejus de ista dilectione mandatum est, qua diligimus invicem? Nonne est et aliud majus, ut diligamus Deum? Aut vero de sola Deus nobis dilectione mandavit, ut alia non requiramus? Tria certe commendat Apostolus dicens: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13). Et si in charitate, hoc est in dilectione concluduntur duo illa praecepta; major tamen dicta est esse, non sola. De fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa de spe, quis potest cuncta colligere, quis enumerando sufficere? Sed intueamur quod ait idem apostolus, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit (Jacobi II, 19), nec diligit: nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare veniam qui non diligit: nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes: et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum, quomodo diligit proximum tanquam seipsum; quandoquidem non diligit et seipsum? Est quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam (Psal. X, 6). Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus: quoniam quidquid est aliud hic habemus. Discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectione qua se invicem diligunt homines sicut homines: nam ut discerneretur, adjunctum est, sicut dilexi vos. Utquid enim diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a caeteris, qui non ad hoc se invicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt: ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus: pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). TRACTATUS LXXXIV. In illud, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Cap. XV, V\. 13. 1. Plenitudinem dilectionis qua nos invicem diligere debemus, fratres charissimi, definivit Dominus dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius dixerat, Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; quibus verbis addidit quod nunc audistis, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista Joannes in Epistola sua dicit, Ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16); diligentes utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. Nimirum hoc est quod legitur in Proverbiis Salomonis: Si sederis coenare ad mensam potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1 et 2). Nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus qui animam suam posuit pro nobis? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est considerare et intelligere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? Et quid est sic mittere manum, ut scias quia talia te oportet praeparare, nisi quod jam dixi, quia sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Hoc est talia praeparare. Hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt: quorum si non inaniter memorias celebramus, atque in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum vestigiis adhaereamus; quia impleverunt ipsi charitatem qua Dominus dixit non posse esse majorem. Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter acceperunt. 2. Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. Ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18); nos autem nec quantum volumus vivimus, et morimur etiamsi nolumus: ille moriens mox in se occidit mortem; nos in ejus morte liberamur a morte: illius caro non vidit corruptionem (Act. II, 31); nostra post corruptionem, in fine saeculi per illum induetur incorruptionem: ille nobis non indiguit ut nos salvos faceret; nos sine illo nihil possumus facere: ille se nobis palmitibus praebuet vitem; nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro nobis: neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt. In caeteris enim quae dixi, quamvis nec omnia dicere potui, martyr Christi longe impar est Christo Quod si quisquam se, non dico potentiae Christi, sed innocentiae comparabit; non dicam et alienum se putando sanare, sed suum saltem nullum habere peccatum: etiam sic avidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad ilium, non capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum sententia commonetur, quae continuo subjungit atque dicit, Quod si avidior es, noli concupiscere cibos ejus; satius est enim ut nihil inde sumas, quam ut tibi plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam habent fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse, justum non potest exhibere, sed fingere Ideo dictum est, Haec enim habent vitam fallacem. Unus est solus qui et carnem hominis habere, et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur, nobis praecipitur, ac tali verbo atque proverbio humana infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli extendere te, cum sis pauper, contra divitem. Dives est enim qui nec haereditario nec proprio unquam debito obnoxius, et ipse justus est, et alios justificat Christus. Noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. Tuo autem consilio, inquit, abstine te. Unde, nisi a praesumptione fallaci? Ille quippe quia non tantum est homo, sed etiam Deus, ideo nunquam reus. Si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit Oculum tuum, oculum videlicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum, nusquam parebit; quia videri non potest, quemadmodum videre tu potes. Parabit enim sibi pennas sicut aquilae, et vadet in domum praepositi sui (Prov. XXIII, 3-5): unde ad nos utique venit, nec tales qualis venit invenit. Diligamus ergo invicem, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Galat. II, 20). Majorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eumque sic imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia. TRACTATUS LXXXV. De eo quod dicit, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Cap. XV, V\ V\. 14, 15. 1. Cum Dominus Jesus commendasset charitatem quam exhibuit nobis moriendo pro nobis, atque dixisset, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna dignatio! cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta domini sui fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi, unde servi boni possunt probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos novit servos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco servos utique objurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)? Cum ergo dicitis, inquit, Domine; jussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo obedienti ipse dicturus est, Euge, serve bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21)? Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus. 2. Sed quod sequitur attendamus. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Quomodo ergo intellecturi sumus, et servum et amicum esse servum bonum, cum dicat, Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus? Ita nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente succedat. Quid est hoc? Itane cum praecepta Domini fecerimus, servi non erimus? Itane tunc servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis contradicere potest veritati quae ait, Jam non dico vos servos? Et cur hoc dixerit, docet: Quia servus, inquit, nescit quid faciat dominus ejus. Numquidnam servo bono et probato dominus ejus non etiam secreta sua committit? Quid est ergo quod ait, Servus nescit quid faciat dominus ejus? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit? Aut quomodo servus est, qui non servit? Et tamen Dominus loquitur, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos. O rem mirabilem! Cum servire non possimus, nisi praecepta Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo servus non ero. 3. Intelligamus, fratres, intelligamus, et hoc in nobis Dominus faciat ut intelligamus, faciat etiam ut intellecta faciamus. Hoc autem si scimus, profecto scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos tales non facit nisi Dominus, et per hoc ad ejus amicitiam pertinemus. Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt duo genera timentium; sic duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera servorum. Est timor quem perfecta charitas foras mittit (I Joan. IV, 18), et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Illum timorem qui non est in charitate, attendebat Apostolus, cum dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Illum autem timorem castum attendebat, cum dicebat: Noli altum sapere, sed time (Id. XI, 20). In illo timore quem foras charitas mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda: utrumque enim junxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem, dicendo, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Ad hanc servitutem servum pertinentem intuebatur et Dominus dicens, Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Non utique ille servus pertinens ad timorem castum, cui dicitur, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui: sed ille servus pertinens ad timorem foras a charitate mittendum, de quo alibi dicit, Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 35). Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri (Id. I, 12), non servi, sed filii simus: ut miro quodam et ineffabili, sed tamen vero modo, servi non servi esse possimus; servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans in gaudium domini sui; non servi autem timore foras mittendo, ad quem pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non servi simus, Dominum facere sciamus. Hoc autem servus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus ejus; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus ejus; et in se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur, quasi non acceperit (I Cor. IV, 7). Nos autem, charissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam justos ipse facit nos, et non ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non enim spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Ab ipso quidquid boni est, donatur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur (Id I, 31). Quod vero sequitur, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, ita est profundum, ut nullo modo sit isto sermone coarctandum, sed in alium differendum. TRACTATUS LXXXVI. De eo quod Dominus ait, Vos autem dixi amicos; usque ad id, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Cap. XV, V\ V\. 15, 16. 1. Merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod ait Dominus, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quis enim audeat affirmare vel credere ullum hominum scire omnia quaecumque a Patre audivit unigenitus Filius; quando ne hoc quidem quisquam capit, quomodo a Patre audiat ullum verbum, cum ipse sit Patris unicum Verbum? Quid, quod aliquanto post, in hoc ipso tamen sermone, quem post coenam ante passionem ad discipulos habuit, Multa, inquit, habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12)? Quo igitur pacto intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audivit a Patre, cum propterea quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt fecit (Isai. XLV, 11). Sicut enim dicit per prophetam, Foderunt manus meas et pedes meos (Psal. XXI, 18); nec ait, fossuri sunt; velut praeterita dicens, et ea tamen futura praedicens: ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse discipulis, quae se novit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae, de qua dicit Apostolus, Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Ibi quippe dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 10, 12). Nam et ipse Apostolus salvos nos dicit esse factos per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5): qui tamen alio loco, Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25). Unde etiam ejus coapostolus Petrus: In quem modo, inquit, non videntes creditis; quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum vestrarum (I Petr. I, 8 et 9). Si ergo nunc tempus est fidei, salus autem animarum merces est fidei; quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), peragendum diem, atque in fine dici recipiendam esse mercedem, non solum redemptionem corporis nostri, de qua dicit apostolus Paulus (Rom. VIII, 23); verum etiam salutem animarum nostrarum, de qua dicit Apostolus Petrus? Utriusque enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalitate in spe potius habetur, quam in re tenetur. Verum hoc interest, quod exterior noster homo, id est corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, jam renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Itaque sicut immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamvis jam pignore accepto salvi facti esse dicamur; ita omnium notitiam quaecumque Unigenitus audivit a Patre, futuram sperare debemus, quamvis hoc jam se fecisse dixerit Christus. 2. Non vos me elegistis, inquit, sed ego vos elegi. Haec est illa ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo diligit? Numquid jam in nobis erat quod in Psalmo canitur: Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11)? Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim jam credideramus in eum, ut eligeret nos: nam si jam credentes elegit, electus elegit. Cur ergo diceret, Non vos me elegistis, nisi quia misericordia ejus praevenit nos (Psal. LVIII, 11)? Hic certe vacat vana illorum ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt contra gratiam Dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4), quia praescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit, Non vos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos praesciverat; simul etiam praescisset quod eum non fuissemus prius electuri. Non enim aliter esse possemus boni: nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent. Alioquin gratia jam non est gratia, si praecessisse contendimus merita. Haec quippe electio gratiae est, de qua dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Unde subjungit: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Audi, ingrate, audi: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Non est ut dicas, Ideo electus sum, quia jam credebam. Si enim credebas in eum, jam elegeras eum. Sed audi: Non vos me elegistis. Non est ut dicas, Antequam crederem, jam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 23)? Quid ergo dicturi sumus audiendo, Non vos me elegistis; nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Non est enim gratia, si praecesserant merita: est autem gratia; haec igitur non invenit, sed effecit merita. 3. Et videte, charissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Nonne iste est fructus de quo jam dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? Elegit ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus: nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Ut eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. Proinde in omnibus misericordia ejus praevenit nos. Et fructus, inquit, vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Maneat ergo dilectio; ipse est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate: et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. Quod autem accipere salvandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Salvatoris: sed hoc petimus in nomine Salvatoris, quod pertinet ad rationem salutis. TRACTATUS LXXXVII. De eo quod dicit Jesus, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; usque ad id, Sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus. Cap. XV, V\. 17-19. 1. In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat Dominus: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posu vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. De quibus verbis jam nos quod Dominus dedit, disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum de quo ait, Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adjunxit, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc utique dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus; et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, invicem diligamus: quem fructum sine illo habere non possumus, sicut palmites facere sine vite nihil possunt. Charitas ergo est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Hac diligimus invicem, hac diligimus Deum. Neque enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi diligentes Deum Diligit enim unusquisque proximum tanquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit Deum, non diligit seipsum. In his enim duobus praeceptis charitatis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40): hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit, Fructus, inquit, spiritus charitas est: ac deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 22). Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseveranter manendo, nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus. 2. Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset, Haec mando vobis, ut diligatis invicem; adjecit, atque ait, Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Cur ergo se membrum supra verticem extollit? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite. Si de mundo, inquit, essetis, mundus quod suum erat diligeret. Universae utique hoc dicit Ecclesiae, quam plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat: sicut est illud, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Itemque illud. Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 16). Et in Epistola sua Joannes ait: Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi (I Joan. II, 1 et 2). Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. 3. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. Ex ea quippe massa quae tota in Adam periit, fiunt vasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens ad reconciliationem: quem mundus odit, ex eadem massa pertinens ad vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem (Rom. IX, 21-23). Denique cum dixisset, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret; continuo subjecit, Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice vitiata: sed gratuita, hoc est vera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret, non invenit: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5 et 6). 4. Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemptionis; diligit se utique falsa dilectione, non vera. Proinde falso se diligit, et vere odit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit: et rursus odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se naturam, diligit vitium: odit quod factus est per Dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam voluntatem. Unde nos quoque illum diligere et prohibemur, si recte intelligimus, et jubemur: prohibemur scilicet, ubi nobis dicitur, Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15); jubemur autem, ubi nobis dicitur, Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 27). Ipsi sunt mundus qui nos odit. Ergo et prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in seipso; et jubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, Dei scilicet opificium, et diversas bonitatis suae consolationes. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, jubemurque diligere naturam, cum ipse in se diligat vitium, oderitque naturam: ut nos eum et diligamus et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque perverse. TRACTATUS LXXXVIII. De eo quod ait Jesus, Mementote sermonis mei, etc., usque ad id, Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Cap. XV, V\ V\. 20, 21. 1. Exhortans Dominus servos suos ad mundi odia perferenda patienter, nullum majus eis et melius quam de seipso proponit exemplum: quoniam, sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quod utique si facimus, ipso adjuvante facimus, qui dixit, Sine me nihil potestis facere. Denique quibus jam dixerat, Si odit vos mundus, scitote quia me priorem vobis odio habuit: et nunc in eo quod audistis, cum legeretur Evangelium, Mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi vobis, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Dicendo autem, Non est servus major domino suo, nonne evidenter ostendit quemadmodum intelligere debeamus quod superius dixerat, Jam non dico vos servos (Joan. XV, 5; XVIII, 15)? Ecce enim eos servos dicit. Nam quid est aliud, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur? Manifestum est igitur illum servum, qui non manet in domo in aeternum (Id VIII, 35), illum pertinentem ad timorem quem foras charitas mittit (I Joan. IV, 18), esse intelligendum, ubi dictum est, Jam non dico vos servos: hic autem ubi dicitur, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur, illum significari servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Hic enim servus est auditurus, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). 2. Sed haec, inquit, omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Quae omnia facient, nisi quae dixit, odio habebunt scilicet, et persequentur, sermonemque contemnent? Quoniam si sermonem non servarent eorum, nec tamen odissent eos, neque persequerentur; vel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur: non omnia facerent. Haec autem omnia facient vobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam, me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Haec enim omnia facient vobis propter nomen meum: non vestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Hoc est enim propter me, vel propter nomen meum: quia, sicut Apostolus docet, Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Faciunt quippe ista mali malis; sed non propter justitiam: et ideo miseri utrique, et qui faciunt, et qui patiuntur. Faciunt et boni malis: ubi etsi faciunt isti propter justitiam, non tamen illi propter justitiam patiuntur. 3. Sed dicit aliquis: Si mali quando persequuntur bonos propter nomen Christi, propter justitiam boni patiuntur, profecto propter justitiam haec eis mali faciunt; quod si ita est, ergo et quando boni malos propter justitiam persequuntur, propter justitiam etiam mali patiuntur. Si enim possunt mali persecutionem facere bonis propter nomen Christi, cur non possunt mali persecutionem pati a bonis propter nomen Christi; et quid est, nisi propter justitiam? Nam si non propter quod boni faciunt, propter hoc mali patiuntur; quia faciunt boni propter justitiam, patiuntur mali propter injustitiam: nec mali ergo propter hoc possunt facere propter quod boni patiuntur, quia faciunt mali propter injustitiam, patiuntur boni propter justitiam. Quomodo ergo erit verum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum; cum illi non propter nomen Christi faciunt, id est, non propter justitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita solvitur, si eo modo intelligamus dictum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, ut totum referatur ad justos; tanquam dictum sit, Haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum: ut hoc sit, facient vobis, quod est, patiemini ab eis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tanquam diceret, propter nomen meum quod in vobis oderunt; ita potest accipi, et propter justitiam quam in vobis oderunt: ac per hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter justitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis: ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatem quae in illis punitur, et propter justitiam quae in eorum poena exercetur. 4. Item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis; sicut impii reges et judices, cum essent persecutores piorum, utique et homicidas, et adulteros, et quoscumque maleficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant; quomodo intelligendum est quod ait Dominus, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret (Joan. XV, 19). Neque enim quos punit diligit mundus, a quo videmus supra dicta scelerum genera plerumque puniri: nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus itaque ille qui intelligitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocet; et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis consceleratis favet. Ergo, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, vel ita dictum est, propter quod vos patimini; vel ita, propter quod et ipsi faciunt: quia et hoc in vobis dum persequuntur, oderunt. Et addidit: Quia nesciunt eum qui misit me. Hoc secundum eam scientiam dictum intelligendum est, de qua et alibi scriptum est, Scire autem te, sensus est consummatus (Sap. VI, 16). Hac quippe scientia qui sciunt Patrem a quo missus est Christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit Christus; quia et ipsi cum eis colliguntur a Christo. TRACTATUS LXXXIX. De eo quod dicit Dominus, Si non venissem, et locutus eis fuissem; usque ad id, Qui me odit, et Patrem meum odit. Cap. XV, V\ V\. 22, 23. 1. Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. De quibus autem hoc dixerit si quaeramus, invenimus eum ad haec verba venisse ab eo quod dixerat, Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit: nunc vero quod addidit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, Judaeos ostendit expressius. De his ergo et illa dicebat; nam hoc indicat verborum ipsa contextio. De his enim dicit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus dicebat, Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me: his enim verbis et ista subjungit, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Judaeis locutus est Christus, non aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos ejus; imo vero non in eis solis, sed hos quoque ad eumdem mundum per tinere monstravit. Quid est ergo, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe ejus quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est: tanquam et ipse caput et princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). 2. Sed quod adjunxit, atque ait, Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, potest movere quaerentes, utrum hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere illos excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus. Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquitur Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait, Qui vos recipit, me recipit (Matth. X, 40): et, Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? 3. Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in Ecclesia veniret ad Gentes, et priusquam Evangelium ejus audirent, vitae hujus fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint habere hanc excusationem? Possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt: et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quae quidem Apostoli verba, quoniam id quod ait, peribunt, terribilius sonat quam quod ait, judicabuntur; non solum nihil adjuvare hanc excusationem videntur ostendere, verum etiam plus gravare. Qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine Lege peribunt. 4. Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius videtur sonnisse quod dictum est, per Legem judicabuntur, merito quaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud judicari per Legem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt isti in hac poena leviore ponendi, quia neque in Lege peccaverunt, sed omnino Legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege, qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum fatentur (Id. VII, 12); sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine Lege sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per Legem judicabuntur, sic accipiendum est tanquam dixerit, non peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Judaeis: qui certe utrique nisi in eo Salvatore salventur, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius perituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua perditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur: tanta est autem suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum; quae quomodo se habeat, altius judicat sapientia divina, quam conjectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possint dicere, Non vidimus, non audivimus: sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cujus inscrutabilia sunt judicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur. 5. Qui me odit, inquit, et Patrem meum edit. Hic nobis fortasse dicatur: Quis potest odisse quem nescit? Et utique antequam diceret, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, dixerat discipulis suis, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt? Si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum, sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non veritas utrumque dixisset, quia ejus Patrem et nesciunt et oderunt. Sed quomodo id fieri possit, si adjuvante Domino per nos demonstrari potest; quia haec disputatio est jam claudenda, nunc non potest. TRACTATUS XC. In illud, Qui me odit, et Patrem meum odit. Cap. XV, V\. 23. 1. Audistis Dominum dicentem, Qui me odit, et Patrem meum odit; qui superius dixerat, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera didicimus, dicendus ignotus? An quia ejus faciem non vidimus? Quam cum et ipse non videat, nulli tamen potest potior esse quam sibi. Non igitur in ejus facie corporali nobis intimatur cujusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando ejus mores et vita non latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed utique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit, quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, videre quod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc vere fit cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de absentibus vel etiam mortuis, sive fama, sive litteris perferuntur; hinc fit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus. 2. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et pudicitiam diligamus: et si illum vel illum injustum esse justumve nescimus, amemus tamen justitiam, et injustitiam detestemur; non quas nobis ipsi errando confingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam in Dei veritate conspicimus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de occultis hominum aliquando, imo assidue non vera sentimus. Hoc enim ad humanam tentationem pertinere arbitror, sine qua duci ista non potest vita, ita ut Apostolus diceret, Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum; et ideo non ejus latebras perscrutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quanquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones intelligere non possumus, quia homines sumus; judicia tamen, id est, definitas firmasque sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (Id. IV, 5). Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque probatio; profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio. 3. Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem injustum putamus, et tamen justus est et justitiam in eo nescientes diligimus, devitemus, aversemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo vitam victumque habere nolimus; eumque etiam, si disciplinae imponendae necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tanquam malum affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi gratia, cum sit pudicus, a nobis creditur impudicus. Sine dubio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo: ergo etiam ipsum diligo, et nescio. Et si impudicum odi, non ergo ipsum odi; quia non est quod odi: et tamen dilecto meo, cum quo semper in charitate pudicitiae habitat anima mea, facio ignarus injuriam, non errans in discretione virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit); oderit autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo injustus hominem oderit justum, et dum aestimat se sui similem injustum diligere, nesciens diligat justum; et tamen dum eum credit injustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem hominem, sic et Deum. Denique si interrogarentur Judaei, utrum diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur: tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat: oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc quia veritatem qua judicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa judicante damnentur.