12 |
13
recensereTRACTATUS CXXI. De eo quod sequitur, Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; usque ad id, Beati qui non viderunt et crediderunt. Cap. XX, V\. 10-29. 1. Sublatum esse Dominum de monumento, discipulis ejus Petro et Joanni nuntiaverat Maria Magdalene: quo illi venientes, invenerunt sola linteamina, quibus corpus fuerat involutum; et quid aliud credere potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli: id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus. Et oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis jam vacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Tenebat itaque ad monumentum jam dolor iste mulierem. Cum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum. Cur hoc fecerit nescio. Non enim nesciebat non ibi esse jam quem quaerebat; quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiaverat; et illi ad monumentum venerant, et non solum intuendo, sed etiam intrando corpus Domini quaesierant, nec invenerant. Quid sibi ergo vult quod ista cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? Utrum quod nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? An potius divino instinctu in animo ejus effectum est ut prospiceret? Prospexit enim, Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod unus ad caput, et ad pedes alter sedebat? An, quoniam qui graece Angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi Evangelium velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem significabant esse nuntiandum? Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posueruut eum. Angeli lacrymas prohibebant: ubi quid aliud quam futurum quodammodo gaudium nuntiabant? Ita enim dixerunt, Quid ploras? ac si dicerent, Noli plorare. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt, inquit, Dominum meum: Dominum suum vocans corpus exanime Domini sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora jam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus. 2. Denique « haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit ei, Rabboni; quod dicitur Magister. » Nemo calumnietur mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Jesum Magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat: ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. Appellabat dominum cujus ancilla non erat, ut per eum perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit, Sustulerunt Dominum meum; aliter autem, Domine, si tu sustulisti eum. Nam et Prophetae appellaverunt dominos eos qui homines erant; sed aliter illum de quo scriptum est, Dominus nomen ei (Psal. LXVII, 5). Sed ista mulier quae jam fuerat conversa retrorsum ut videret Jesum, quando eum putavit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur, quomodo rursus conversa dicitur, ut ei diceret, Rabboni; nisi quia tunc conversa corpore, quod non erat, putavit, nunc corde conversa, quod erat agnovit? 3. « Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. » Est in his verbis quod breviter quidem, sed tamen attentius pertractare debemus. Jesus quippe mulierem quae illum magistrum agnovit et appellavit, cum haec ei responderet, fidem docebat: et hortulanus ille in ejus corde, tanquam in horto suo granum sinapis seminabat. Quid est ergo, Noli me tangere? Et tanquam hujus prohibitionis causa quaereretur, adjunxit, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid est hoc? Si stans in terra non tangitur, sedens in coelo quomodo ab hominibus tangeretur? Qui certe antequam ascenderet, discipulis se tangendum obtulit dicens, sicut Lucas evangelista testatur, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): vel quando dixit discipulo Thomae, Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Quis autem tam sit absurdus, ut dicat eum a discipulis quidem antequam ad Patrem ascendisset, voluisse se tangi; a mulieribus autem noluisse, nisi cum ascendisset ad Patrem? Sed nec sic, qui vellet, desipere sineretur. Leguntur enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad Patrem ascenderet, tetigisse Jesum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrerit illis Jesus dicens, Avete. Illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum (Matth. XXVIII, 9). Hoc a Joanne praetermissum est, sed a Matthaeo verum dictum. Restat ergo ut aliquod in his verbis lateat sacramentum; quod sive inveniamus, sive invenire minime valeamus, inesse tamen nullo modo dubitare debemus. Aut ergo sic dictum est, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de Gentibus, quae in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem: aut sic in se credi voluit Jesus, hoc est, sic se spiritualiter tangi, quod ipse et Pater unum sint. Ejus quippe intimis sensibus quodammodo ascendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat aequalem: aliter non recte tangitur, id est, aliter non recte in eum creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem Patri, quod utique prohibetur cum ei dicitur, Noli me tangere: id est, Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta es. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? Nondum enim ascendi, inquit, ad Patrem meum: ibi me tanges, quando me credideris Patri non imparem Deum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Non ait, Patrem nostrum: aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Et Deum meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit, Deum nostrum: ergo et hic aliter meum, aliter vestrum; Deum meum sub quo et ego homo sum, Deum vestrum inter quos et ipsum mediator sum. 4. « Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Cum esset ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. » Clavi enim manus fixerant, lancea latus ejus aperuerat: ubi ad dubitantium corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Moli autem corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Iteratio confirmatio est; ipse quippe dat per prophetam promissam pacem super pacem (Isai. XXVI, 3). Sicut misit me Pater, inquit, et ego mitto vos. Aequalem Patri Filium novimus, sed hic verba Mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo, Ille me, et ego vos. Hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum. Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, relenta sunt. Ecclesiae charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit: eorum autem qui non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit, Accipite Spiritum sanctum; hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subjecit. 5. « Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus: Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. » Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum quem non videbat neque tangebat; sed per hoc quod videbat atque tangebat, illud jam remota dubitatione credebat. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti. Non ait, tetigisti me; sed, vidisti me: quoniam generalis quodammodo sensus est visus. Nam et per alios quatuor sensus nominari solet: velut cum dicimus, Audi et vide quam bene sonet, olfac et vide quam bene oleat, gusta et vide quam bene sapiat, tange et vide quam bene caleat. Ubique sonuit, Vide, cum visus proprie non negetur ad oculos pertinere. Unde et hic ipse Dominus, Infer, inquit, digitum tuum huc, et vide manus meas: quid aliud ait quam, Tange et vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo, Quia vidisti me, inquit, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum: non enim scriptum est, Et tetigit Thomas. Sed sive aspiciendo tantum, sive etiam tangendo viderit et crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque commendat, Beati qui non viderunt, et crediderunt. Praeteriti temporis usus est verbis, tanquam ille qui quod erat futurum, in sua noverat praedestinatione jam factum. Sed jam sermo iste a prolixitate cohibendus est: donabit Dominus ut de his quae restant alias disputemus.
TRACTATUS CXXII. De eo quod sequitur, Multa quidem et alia signa fecit Jesus; usque ad id, Et cum tanti essent, non est scissum rete. Cap. XX, V\ V\. 30, 31, et cap. XXI, V\. 1-11. 1. Post narrationem rei gestae, in qua Thomas discipulus oblatis sibi tangendis in Christi carne vulnerum locis, vidit quod credere nolebat et credidit; interponit haec evangelista Joannes, et dicit: « Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei; et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. » Hoc capitulum velut libri hujus indicat finem: sed narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione mortuorum. Ad hoc itaque commendandum valere arbitror, quod tanquam finis interpositus est libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi prooemium, quod ei quodammodo faceret eminentiorem locum, quae narratio incipit ita: « Postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. » 2. Quaeri solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint Petrus et filii Zebedaei ad id quod fuerunt priusquam a Domino vocarentur: erant enim piscatores quando eis dixit, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio ejus relictis omnibus adhaererent: in tantum ut cum ab eo dives ille tristis abscederet, cui dixerat, Vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesauram in coelo; et veni, sequere me, diceret ei Petrus, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Id. XIX, 21, 22, 27). Quid est ergo quod nunc quasi Apostolatu relicto fiunt quod fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tanquam obliti quod audierant, Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62)? Quod si fecissent defuncto Jesu, priusquam resurrexisset a mortuis: quod quidem non poterant, quoniam dies quo crucifixus est, totos eos tenebat attentos, usque ad ejus sepulturam, quae ante vesperam facta est; sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium servantibus, operari utique non licebat; tertio vero die Dominus resurrexit, eosque revocavit ad spem quam de illo non habere jam coeperant: tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupaverat, desperatione fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus, non solum videndam, verum etiam tangendam atque palpandam redivivae carnis evidentissimam veritatem; post inspecta vulnerum loca, usque ad apostoli Thomae confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum ejus insufflatione Spiritum sanctum, post verba in suas aures ejus ore prolata, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 21-23): subito fiunt sicut fuerant, non hominum, sed piscium piscatores. 3. His ergo quos hoc movet respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua, licita scilicet atque concessa, victum necessarium quaerere, sui Apostolatus integritate servata, si quando unde viverent aliud non haberent. Nisi forte quispiam putare audebit aut dicere, apostolum Paulum non pertinuisse ad eorum perfectionem qui relictis omnibus Christum secuti sunt, quoniam ne quemquam eorum gravaret quibus Evangelium praedicabat, suum victum suis manibus transigebat (II Thess. III, 8): ubi magis impletum est quod ait, Plus omnibus illis laboravi; et adjunxit, Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10): ut hoc quoque appareat Dei gratiae deputandum, quod et animo et corpore poterat usque adeo plus illis omnibus laborare, ut neque cessaret ab Evangelio praedicando, neque tamen ex Evangelio, sicut illi, sustentaret hanc vitam; cum id per tot gentes in quibus Christi nomen non fuerat prophetatum, multo latius atque fertilius seminaret. Ubi ostendit ex Evangelio vivendi, hoc est victum habendi, non necessitatem Apostolis impositam, sed potestatem datam. Quam potestatem commemorat idem apostolus dicens: « Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Si alii potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus, » inquit, « usi hac potestate. » Et paulo post: « Qui altari serviunt, » inquit, « altari compartiuntur; sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum. » Satis igitur apertum est, non imperatum, sed in potestate Apostolis positum, ut aliunde non viverent nisi ex Evangelio, et ab eis quibus Evangelium praedicando spiritualia seminabant, carnalia meterent; hoc est, carnis hujus sustentaculum sumerent, et tanquam milites Christi stipendium debitum acciperent, sicut a provincialibus Christi. Unde idem ipse miles egregius paulo superius de hac re dixerat, Quis militat suis stipendiis unquam (I Cor. IX, 11-15, 7)? Quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. Si ergo beatus Paulus ut ea potestate, quam profecto cum caeteris Evangelii praedicatoribus habebat, non cum caeteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine Christi penitus alienas doctrina ejus quasi venalis offenderet, aliter educatus, artem quam non noverat didicit, ut dum suis manibus transigitur doctor, nullus gravaretur auditor; quanto magis beatus Petrus, qui jam piscator fuerat, quod noverat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde viveret, non invenit? 4. Sed respondebit quispiam: Et cur non invenit, cum Dominus promiserit dicens, Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33)? Prorsus etiam sic Dominus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit? qui non ob aliud credendus est eis ingessisse penuriam qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum: ut simul et praedicatores Evangelii sui pasceret, et ipsum Evangelium tanto sacramento quod erat de numero piscium commendaturus augeret. De qua re etiam nos quod ipse apposuerit, dicere jam debemus. 5. Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum illo erant: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navem: et illa nocte nihil apprehenderunt. Mane autem jam facto stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 6. Hoc est magnum sacramentum in magno Joannis Evangelio; et ut vehementius commendaretur, loco ultimo scriptum. Quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, Petrus, et Thomas, et Nathanael, et duo filii Zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numero finem significant temporis. Universum quippe septem diebus volvitur tempus. Ad hoc pertinet quod mane facto Jesus stetit in littore; quia etiam littus finis est maris, et ideo finem significat saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus. Quod ipse Dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit: Et eam trahunt, inquit, ad littus. Quod littus quid esset exponens, ait: Sic erit in consummatione saeculi (Matth. XIII, 48, 49). 7. Sed illa verbi est, non rei gestae parabola: re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus alia piscatione significavit Ecclesiam qualiter nunc sit. Quod autem illud fecit in initio praedicationis suae, hoc vero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam capturam piscium, bonos et malos significare, quos nunc habet Ecclesia; istam vero tantummodo bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine hujus saeculi resurrectione mortuorum. Denique ibi Jesus non sicut hic in littore stabat, quando jussit pisces capi; sed ascendens in unam navim quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Et illic quod captum est piscium in naviculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. His signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in fine saeculi figurata est: ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem Domini factum est; quia ibi nos Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter, Laxate, inquit, retia vestra in capturam, ut permixtos intelligamus bonos et malos: hic autem, inquit, Mittite in dexteram navigii rete, ut significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. Ibi rete propter significanda schismata rumpebatur: hic vero quoniam tunc jam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit ad Evangelistam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete; tanquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc bonum. Ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo navigia mergerentur (Luc. V, 3-7), id est, in submersionem premerentur: non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim existunt in Ecclesia, tanta quae gemimus; nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis? Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Quid est, jam non valebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in littore, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? Ideo non valuerunt sic trahere retia, ut in navem refunderent quos ceperant pisces; sicut de illis omnibus factum est, quibus rete disruptum, et naviculae pressae sunt. Habet autem istos dextros Ecclesia post finem vitae hujus in somne pacis, velut in profundo latentes, donec ad littus rete perveniat quo trahebatur, quasi a cubitis ducentis. Quod autem illic duabus naviculis, propter circumcisionem et praeputium; hoc isto loco ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis et praeputii, tanquam centum et centum; quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit. Postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tanquam illud ibi fiat quod praedictum est per prophetam, Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6): hic vero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cujus numeri ratio Domino adjuvante reddenda est. 8. Si enim numerum constituamus qui Legem significet, quid erunt nisi decem? Decalogum quippe Legis, id est, decem notissima illa praecepta digito Dei duabus lapideis tabulis primum fuisse conscripta certissimum nobis est (Deut. IX, 10). Sed Lex quando non adjuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo in littera est: propter hoc enim maxime ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quem non vivificat spiritus; sed ut operemur praecepta Legis, non viribus nostris, sed munere Salvatoris. Cum autem accedit ad Legem gratia, id est, ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. Isto quippe numero, id est septenario, significari Spiritum sanctum, advertenda Litterarum sacrarum documenta testantur. Nempe enim sanctitas vel sanctificatio ad sanctum proprie pertinet Spiritum: unde cum et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est (Joan. IV, 24); et Pater sanctus, et Filius sanctus sit: proprio tamen nomine amborum Spiritus vocatur Spiritus sanctus. Ubi ergo primum in Lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? Non enim sanctificavit Deus diem primum, in quo fecit lucem; aut secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discrevit mare a terra, et terra herbam lignumque produxit; aut quartum, in quo sidera sunt creata; aut quintum, in quo animalia quae in aquis vivunt et in aere volitant; aut sextum, in quo terrestris anima viva et ipse homo: sed sanctificavit diem septimum, in quo requievit ab operibus suis (Gen. I, et II, 3). Convenienter igitur septenario numero significatur Spiritus sanctus. Isaias etiam propheta, Requiescet, inquit, in eo Spiritus Dei: eumque deinceps commendans opere vel munere septenario, Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit illum spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Quid in Apocalypsi? nonne septem spiritus Dei dicuntur (Apoc. III, 1), cum sit unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11)? Sed operatio septenaria unius Spiritus sic appellata est ab eodem Spiritu, qui scribenti adfuit, ut septem spiritus dicerentur. Cum itaque Legis denario Spiritus sanctus per septenarium numerum accedit, fiunt decem et septem: qui numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus crescens, ad centum quinquaginta tres pervenit. Ad unum enim si adjicias duo, fiunt utique tres; his si adjicias tres et quatuor, fiunt omnes decem; deinde si adjicias omnes numeros qui sequuntur usque ad decem et septem, ad supradictum numerum summa perducitur; id est, si ad decem, quo ab uno usque ad quatuor perveneras, addas quinque, fiunt quindecim: his addas sex, et fiunt viginti unum; his addas septem, et fiunt viginti octo; his addas octo et novem et decem, et fiunt quinquaginta quinque; his addas undecim et duodecim et tredecim, et fiunt nonaginta unum; his rursum quatuordecim et quindecim et sexdecim, et fiunt centum triginta sex: huic numero adde illum qui restat de quo agitur, id est decem et septem, et piscium numerus ille complebitur. Non ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad vitam resurrecturi significantur aeternam, sed millia sanctorum ad gratiam Spiritus pertinentium: qua gratia cum Lege Dei tanquam cum adversario concordatur; ut vivificante Spiritu littera non occidat, sed quod per litteram jubetur, Spiritu adjuvante compleatur, et si quid minus fit, remittatur. Omnes ergo ad istam gratiam pertinentes, hoc numero figurantur, hoc est figurate significantur. Qui numerus ter habet etiam quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium Trinitatis: quinquagenarius autem multiplicatis septem per septem, et unius adjectione completur; nam septies septem fiunt quadraginta novem. Unus autem additur, ut eo significetur unum esse qui per septem propter operationem septenariam demonstratur: et novimus Spiritum sanctum post ascensionem Domini quinquagesimo die missum, quem discipuli jussi sunt exspectare promissum (Act. II, 2-4; I, 4). 9. Non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. Sic enim scriptum est: Et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Cum enim dixisset Dominus, Non veni solvere Legem, sed implere, daturus utique Spiritum per quem Lex posset impleri, tanquam septem additurus ad decem; paucissimis verbis interpositis ait, Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Iste ergo poterit pertinere ad numerum piscium magnorum. Minimus autem ille qui solvit factis quod docet verbis, in tali Ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos et malos, quia et ipsa dicitur regnum coelorum: propter quod ait, Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti (Matth. XIII, 47). Ubi vult intelligi etiam bonos, et malos; quos dicit in littore, id est, in fine saeculi separandos. Denique ut ostenderet istos minimos reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae solvunt male vivendo, nec quasi minimos in vita aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros; cum dixisset, Minimus vocabitur in regno coelorum, continuo subjecit, Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 17-20). Illi sunt certe, Scribae et Pharisaei, qui cathedram Moysi sedent, et de quibus ait, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3): docent sermonibus, quod solvunt moribus. Consequens est ergo, ut qui minimus est in regno coelorum, qualis nunc est Ecclesia, non intret in regnum coelorum, qualis tunc erit Ecclesia; quoniam docendo quod solvit, ad eorum societatem qui faciunt quod docent, non pertinebit: et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Et quia hic magnus erit, ideo ibi erit, ubi minimus ille non erit. Usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, major sit eo quo hic nemo major est (Id. XI, 11). Sed tamen qui hic magni sunt, id est, qui in regno coelorum, ubi sagena congregat bonos et malos, faciunt bona quae docent, ipsi erunt in illa regni coelorum aeternitate majores, quos isti ad dexteram et resurrectionem vitae pertinentes indicant pisces. Sequitur de prandio Domini cum istis septem discipulis, et de his quae post prandium locutus est, ac de ipsius Evangelii termino, ut Deus quod donaverit disseramus: sed hoc non est isto sermone coarctandum.
TRACTATUS CXXIII.
De eo quod dicit Jesus, Venite, prandete; usque ad id, Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Cap. XXI, V\. 12-19. 1. In eo quod tertio Dominus post resurrectionem manifestavit se discipulis suis, beati Joannis apostoli Evangelium terminatur: in quo jam pertractavimus, ut valuimus, partem priorem, usque ad eum locum ubi narratum est captos fuisse pisces centum quinquaginta tres a discipulis quibus se demonstravit, et cum magni essent, retia non esse disrupta. Deinde quae sequuntur consideranda sunt, et quantum adjuvat Dominus, sicut res postulare videbitur, disserenda. Peracta quippe illa piscatione, Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, Tu quis es? scientes quia Dominus est. Si ergo sciebant, quid opus erat ut interrogarent? si autem non opus erat, quare dictum est, non audebant; quasi opus esset, sed timore aliquo non auderent? Sensus ergo hic est: tanta erat evidentia veritatis, qua Jesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet; quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est, Nemo audebat eum interrogare, Tu quis es? ac si diceretur, Nemo audebat dubitare quod ipse esset. 2. Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. Ecce dictum est etiam quid pranderent: de quo prandio aliquid suave ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. Superius narratum est quod isti discipuli, quando descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Ubi non est intelligendum etiam superpositum panem fuisse prunis, sed tantum subaudiendum, Viderunt. Quod verbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Jubente etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos fecisse quamvis a narrante non esset expressum, tamen Dominum jussisse non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc (Joan. XXI, 9, 10). Et utique jubente illo eos non fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis superpositum viderant, huic adjungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos vidisse narratum est. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est et panis qui de coelo descendit (Id. VI, 41). Huic incorporatur Ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam. Propter quod dictum est, Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc; ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra universitas intelligi figurata, tanto Sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. Hoc Domini prandium est cum discipulis suis, ad quod Joannes Evangelium suum, cum haberet de Christo alia multa quae diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium; et eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc prandium demonstratur. 3. Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum surrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit et credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies id fecerit, dictum non est): nam ipso primo die non semel visus est, sicut Evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant: sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes ejus, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit, eademque una propter unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties voluit usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis non scripta sint omnia. 4. « Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me; et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi; cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. » Hunc invenit exitum ille negator, et amator; praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus: hunc invenit exitum, ut pro ejus nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Faciat ejus resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur. Praeposterum fuit quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem veritas. Animam suam se positurum pro Christo Petrus putabat (Joan. XIII, 37), pro liberatore liberandus; cum Christus venisset animam suam positurus pro suis omnibus, in quibus erat et Petrus; quod ecce jam factum est. Nunc jam firmitas cordis ad suscipiendam mortem pro nomine Domini vera ipso donante sumatur, non falsa nobis errantibus praesumatur. Nunc est ut vitae hujus non metuamus interitum; quia resurgente Domino vitae alterius praecessit exemplum. Nunc est, Petre, ut mortem non timeas; quia vivit quem mortuum dolebas, et quem pro nobis mori carnali amore prohibebas (Matth. XVI, 21, 22). Ausus es praevenire ductorem, formidasti ejus persecutorem: jam pretio pro te fuso, nunc est ut sequaris emptorem, et sequaris omnino usque ad mortem crucis. Verba ejus audisti, quem jam veracem probasti; passurum te ipse praedixit, qui te praedixerat negaturum. 5. Sed prius Dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed iterum ac tertio, utrum Petrus eum diligat; nec aliud toties audit a Petro, quam se diligi; nec aliud toties commendat Petro, quam suas oves pasci. Redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori, et plus vocis elicuisse videatur mors imminens, quam vita praesens. Sit amoris officium, pascere dominicum gregem; si fuit timoris indicium, negare pastorem. Qui hoc animo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincuntur amare, non Christum; vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate, non obediendi et subveniendi et Deo placendi charitate. Contra hos ergo vigilat toties inculcata ista vox Christi, quos Apostolus gemit sua quaerere, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Nam quid est aliud, Diligis me? pasce oves meas, quam si diceretur, Si me diligis, non te pascere cogita: sed oves meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in eis quaere, non tuam; dominium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eorum societate qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos amantes, et caetera quae huic malorum initio connectuntur? Cum enim dixisset Apostolus, « Erunt enim homines seipsos amantes; » secutus adjunxit, « Amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes » (II Tim. III, 1-5). Haec omnia mala ab eo velut fonte manant, quod primum posuit, seipsos amantes. Merito dicitur Petro, Diligis me? et respondet, Amo te; eique refertur, Pasce agnos meos: et hoc iterum, hoc tertio. Ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et dilectionem: nam etiam Dominus novissime non ait, Diligis me; sed, Amas me? Non ergo nos, sed ipsum amemus; et in pascendis ovibus ejus ea quae sunt ejus, non ea quae sunt nostra quaeramus. Nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non Deum amat, non se amat; et quisquis Deum, non seipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se: non ergo se amat, qui ne vivat se amat. Cum vero ille diligitur de quo vivitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea non se diligit, ut eum diligat de quo vivit. Non sint ergo seipsos amantes qui pascunt oves Christi, ne tanquam suas, sed tanquam ipsius eas pascant; et velint ex illis sua lucra conquirere, sicut amatores pecuniae; vel eis dominari, sicut elati; vel gloriari de honoribus quos ab eis sumunt, sicut superbi; vel in tantum progredi ut etiam haereses faciant, sicut blasphemi: nec cedant sanctis patribus, sicut parentibus non obedientes; et eis qui illos corrigere volunt quia perire nolunt, mala pro bonis reddant, sicut ingrati: interficiant animas et suas et alienas, sicut scelesti; materna Ecclesiae viscera dissipent, sicut irreligiosi; non compatiantur infirmis, sicut sine affectione; famam sanctorum maculare conentur, sicut detractores; cupiditates pessimas non refrenent, sicut incontinentes; exerceant lites, sicut immites; nesciant subvenire, sicut sine benignitate; indicent inimicis piorum quae occultanda cognoverint, sicut proditores; humanam verecundiam inverecunda exagitatione perturbent, sicut procaces; non intelligant neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7), sicut caecati; laetitias carnales spiritualibus gaudiis anteponant, sic ut voluptatum amatores magis quam Dei. Haec enim atque hujusmodi vitia, sive uni homini accidant omnia, sive his alia, illis alia dominentur, ex illa radice quodammodo pullulant, cum sunt homines seipsos amantes. Quod vitium maxime cavendum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quaerant, non quae Jesu Christi; et in usus cupiditatum suarum conferant, pro quibus sanguis fusus est Christi. Cujus amor in eo qui pascit oves ejus, in tam magnum debet spiritualem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, et quando cum Christo vivere volumus. Nam et apostolus Paulus dicit se habere concupiscentiam dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23): ingemiscit tamen gravatus, et non vult exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4). Et huic Dominus dilectori suo, Cum senueris, inquit, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc enim ei dixit, significans qua morte clarificaturus erat Deum. Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget, et ducet, non quo vis, sed quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed utique crucifigendus quo nollet est ductus: nam crucifixus non quo nolebat abiit, sed potius quo volebat. Solutus quippe a corpore volebat esse cum Christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam vitam concupiscebat aeternam: ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea volens eductus est: nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est, Cum senueris, duceris quo non vis. Propter nos consolandos hunc etiam in se transfiguravit ipse Salvator, dicens, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39): qui utique mori venerat, nec habebat mortis necessitatem, sed voluntatem, potestate positurus animam suam, et rursus eam potestate sumpturus. Sed molestia quantacumque sit mortis, debet eam vincere vis amoris, quo amatur ille qui cum sit vita nostra, etiam mortem voluit perferre pro nobis. Nam si nulla esset mortis vel parva molestia, non esset tam magna martyrum gloria. Sed si pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis (Joan. X, 18, 11), ex ipsis ovibus tam multos sibi martyres fecit; quanto magis debent usque ad mortem pro veritate certare, et usque ad sanguinem adversus peccatum, quibus oves ipsas pascendas, hoc est, docendas regendasque committit? Ac per hoc praecedente passionis ejus exemplo, quis non videat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum multae etiam imitatae sunt oves, sub quo pastore uno in grege uno, et pastores ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves, pro quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ovis est factus.
TRACTATUS CXXIV.
Ab eo loco, Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me, etc., usque in finem Evangelii. Cap. XXI, V\. 19-25). 1. Non parva quaestio est, cur apostolo Petro, quando se tertio manifestavit discipulis, dixerit Dominus, Sequere me; de apostolo autem Joanne, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Huic quaestioni, quantum Dominus ipse donaverit, sive pertractandae, sive solvendae sermonem novissimum hujus operis impendimus. Cum ergo praenuntiasset Dominus Petro, qua morte clarificaturus esset Deum, dicit ei: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem: qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Jesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus, Non moritur; sed, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Ecce quousque in hoc Evangelio extenditur quaestio, quae sua profunditate non mediocriter mentem scrutantis exercet. Cur enim dicitur Petro, Sequere me, nec dicitur caeteris qui simul aderant? Et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in illis septem alius filius Zebedaei frater Joannis, qui post ejus ascensionem, ab Herode manifestatur occisus (Act. XII, 2)? Verum aliquis dixerit, quoniam Jacobus non est crucifixus, merito dictum esse Petro, Sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut Christus, expertus est. Sit hoc, si nihil aliud quod sit convenientius potuerit inveniri. Cur ergo de Joanne dictum est, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? et repetitum est, Tu me sequere; tanquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud dictum esse credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus ille moriturus, sed donec Jesus veniret, ista maneret in vita? Sed hanc opinionem Joannes ipse abstulit, non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim subjungeret, Non dixit Jesus, Non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret? 2. Sed cui placet, adhuc resistat; et dicat verum esse quod ait Joannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus verbis, qualia eum dixisse narravit; et asserat apostolum Joannem vivere, atque in illo sepulcro ejus quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum jacere contendat. Assumat in argumentum, quod illic terra sensim scatere, et quasi ebullire perhibetur; atque hoc ejus anhelitu fieri, sive constanter sive pertinaciter asseveret. Non enim possunt deesse qui credant, si non desunt qui etiam Moysen asserant vivere; quia scriptum est ejus sepulcrum non inveniri (Deut. XXXIV, 6), et apparuit cum Domino in monte, ubi et Elias fuit (Matth. XVII, 3), quem mortuum legimus non esse, sed raptum (IV Reg. II, 11). Quasi Moysi corpus non potuerit alicubi sic abscondi, ut prorsus homines lateret ubi esset, atque inde ad horam divinitus excitari, quando cum Christo Elias et ipse sunt visi: sicut ad horam multa sanctorum corpora surrexerunt, quando passus est Christus, et post ejus resurrectionem apparuerunt multis in sancta, sicut scriptum est, civitate (Matth. XXVII, 52, 53). Sed tamen, ut dicere coeperam, si quidam Moysen mortuum negant, quem Scriptura ipsa, ubi sepulcrum ejus nusquam inveniri legimus, mortuum tamen esse sine ulla ambiguitate testatur; quanto magis Joannes ex istorum occasione verborum ubi Dominus ait, Sic eum volo manere donec venio, creditur vivus dormire sub terra? Quem tradunt etiam (quod in quibusdam Scripturis quamvis apocryphis reperitur), quando sibi fieri jussit sepulcrum, incolumem fuisse praesentem; eoque effosso et diligentissime praeparato, ibi se tanquam in lectulo collocasse, statimque eum esse defunctum: ut autem isti putant, qui haec verba Domini sic intelligunt, non defunctum, sed defuncto similem cubuisse; et cum mortuus putaretur, sepultum fuisse dormientem; et donec Christus veniat sic manere, suamque vitam scaturigine pulveris indicare: qui pulvis creditur, ut ab imo ad superficiem tumuli ascendat, flatu quiescentis impelli. Huic opinioni supervacaneum existimo reluctari. Viderint enim qui locum sciunt, utrum hoc ibi faciat vel patiatur terra quod dicitur; quia et revera non a levibus hominibus id audivimus. 3. Interim cedamus opinioni, quam certis documentis refellere non valemus, ne rursus aliud quod a nobis quaeratur exsurgat, Cur super humatum mortuum ipsa humus quodammodo vivere ac spirare videatur. Sed numquid hinc tanta ista solvitur quaestio, si magno miraculo, qualia potest facere Omnipotens, tamdiu vivum corpus in sopore sub terra est, donec veniat terminus saeculi? Quin imo fit amplior et difficilior, cur discipulo Jesus, quem diligebat prae caeteris, in tantum ut super pectus ejus discumbere mereretur, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum: cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam, ab onere ipsius corporis solverit, eique concesserit quod apostolus Paulus se concupisse dixit, et scripsit, Dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Si autem quod magis creditur, ideo sanctus Joannes ait, non dixisse Dominum, Non moritur, ne illis verbis quae dixit, hoc voluisse intelligi putaretur; corpusque ejus in sepulcro ejus exanime sicut aliorum mortuorum jacet: restat ut si vere ibi fit quod sparsit fama de terra, quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat ut eo modo commendetur pretiosa mors ejus, quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum pro fide Christi persecutor occidit), aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit Dominus de homine morituro, Sic eum volo manere donec veniam. 4. Illud etiam in his duobus apostolis Petro et Joanne quem non moveat ad quaerendum, cur Joannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus? Ubicumque enim se commemorat Joannes, ut nomine suo tacito ipse possit intelligi, hoc addit quod eum diligebat Jesus, quasi solum diligeret, ut hoc signo discerneretur a caeteris, quos utique omnes diligebat: quid ergo, nisi amplius se dilectum, cum hoc diceret, volebat intelligi? quod absit ut mendaciter diceret. Quod autem majus dare potuit Jesus majoris erga eum suae dilectionis indicium, quam ut homo cum caeteris condiscipulis suis socius tantae salutis, solus tamen discubuerit super pectus ipsius Salvatoris? Porro quod apostolus Petrus plus aliis dilexit Christum, possunt quidem documenta multa proferri: sed ut longe in alia non eamus, ipsius tertiae manifestationis Domini paulo superiore lectione, quae istam praecedit, satis evidenter apparet, ubi interrogans eum, dixit, Diligis me plus his? Quod utique sciebat, et tamen interrogabat, ut etiam nos qui legimus Evangelium, amorem Petri erga Dominum, et illo interrogante et isto respondente nossemus. Quod autem in eo quod respondit Petrus, Amo te, non addidit, plus his, hoc respondit quod de seipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius videre non poterat. Sed tamen superioribus verbis dicendo, Etiam, Domine, tu scis (Joan. XXI, 15, 16), satis et ipse declaravit, scientem Dominum interrogasse quod interrogavit. Sciebat igitur Dominus non solum quod diligeret, verum etiam quod plus illis eum diligeret Petrus. Et tamen si proponamus quaerentes, quis duorum sit melior, utrum qui plus, an qui minus diligit Christum; quis dubitabit respondere, eum qui plus diligit esse meliorem? Item si proponamus quis duorum sit melior, utrum quem minus, an quem plus diligit Christus; eum qui plus diligitur a Christo, meliorem procul dubio respondebimus. In illa ergo comparatione quam prius posui, Petrus Joanni; in hac vero altera, Joannes anteponitur Petro. Proinde tertiam sic proponimus: quis est duorum discipulorum melior, qui minus quam condiscipulus ejus diligit Christum, et plus quam condiscipulus ejus diligitur a Christo? an ille quem minus quam condiscipulum ejus diligit Christus, cum plus ipse quam suus condiscipulus diligat Christum? Hic plane cunctatur responsio, et augetur quaestio. Quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile responderem; si justitiam Liberatoris nostri minus eum diligentis a quo plus diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum defenderem, perviderem. 5. Aggrediar igitur in ejus manifesta misericordia, cujus est occulta justitia, de solvenda quaestione tam ingenti, pro viribus quas ipse donaverit, disputare: hucusque enim proposita est, non exposita. Exponendae vero ejus hoc sit exordium; ut meminerimus in hoc corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. IX, 15), vitam nos miseram vivere. Sed qui jam redempti per Mediatorem sumus, et Spiritum sanctum pignus accepimus, beatam vitam in spe habemus, etsi re ipsa nondum tenemus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). In malis autem quae quisque patitur, non in bonis quibus fruitur, opus est patientia. Hanc itaque vitam de qua scriptum est, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)? in qua quotidie clamamus ad Dominum, Libera nos a malo (Matth. VI, 13), cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis: quamvis ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productior est enim poena quam culpa; ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et quem jam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa. Haec est istorum dierum, quos in hac mortalitate agimus malos, quamvis in ea diligamus videre dies bonos, flenda quidem, sed non reprehendenda conditio. Venit enim de ira Dei justa, de qua Scriptura loquens, Homo, inquit, natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae (Job XIV, 1): cum ira Dei non sit ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla justi supplicii constitutio. In hac ira sua Deus non continens, sicut scriptum est, miserationes suas (Psal. LXXVI, 10), praeter alia solatia miserorum quae generi humano praebere non cessat, in plenitudine temporis, quo ipse sciebat hoc esse faciendum, misit Filium suum unigenitum (Galat. IV, 4), per quem creavit universa, ut manens Deus fieret homo, et esset mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): in quem credentes, per lavacrum regenerationis soluto reatu omnium peccatorum, et originalis videlicet quod generatio trahit, contra quam maxime regeneratio est instituta, et caeterorum quae male agendo contracta sunt, liberarentur a damnatione perpetua, et viverent in fide et spe et charitate, peregrinantes in hoc saeculo, atque in ejus tentationibus laboriosis et periculosis, consolationibus autem Dei et corporalibus et spiritualibus ambularent ad conspectum ejus, viam tenentes, quod eis factus est Christus. Et quia in ipso quoque ambulantes non sunt sine peccatis, quae de hujus vitae infirmitate subrepunt, dedit eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adjuvaretur oratio, ubi eos dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa: cujus Ecclesiae Petrus apostolus, propter Apostolatus sui primatum, gerebat figurata generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus christianus, abundantiore gratia unus idemque primus apostolus: sed quando ei dictum est, Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, universam significabat Ecclesiam, quae in hoc saeculo diversis tentationibus velut imbribus, fluminibus, tempestatibus quatitur, et non cadit, quoniam fundata est super petram, unde Petrus nomen accepit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra; sicut non Christus a christiano, sed christianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, quia dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi (Id. XVI, 16-19). Super hanc ergo, inquit, petram quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4): super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (Id. III, 11). Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum accepit in Petro, id est potestatem ligandi solvendique peccata. Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est per significationem Petrus in petra; qua significatione intelligitur Christus petra. Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia quam significabat Petrus, quamdiu degit in malis, amando et sequendo Christum liberatur a malis. Magis autem sequitur in eis qui certant pro veritate usque ad mortem. Sed universitati dicitur, Sequere me, pro qua universitate passus est Christus: de quo dicit idem Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ecce propter quod ei dictum est, Sequere me. Est autem alia vita immortalis, quae non est in malis: ibi facie ad faciem videbimus, quod hic per speculum et in aenigmate videtur (I Cor. XIII, 12), quando multum in conspicienda veritate proficitur. Duas itaque vitas sibi divinitus praedicatas et commendatas novit Ecclesia, quarum est una in fide, altera in specie; una in tempore peregrinationis, altera in aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis; una declinat a malo et facit bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum; una cum hoste pugnat, altera sine hoste regnat; una fortis est in adversis, altera nihil sentit adversi; una carnales libidines frenat, altera spiritualibus delectationibus vacat; una est vincendi cura sollicita, altera victoriae pace secura; una in tentationibus adjuvatur, altera sine ulla tentatione in ipso adjutore laetatur; una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata ut sua sibi ignoscantur ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci; una flagellatur malis, ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiae caret omni malo, ut sine ulla tentatione superbiae cohaereat summo bono; una bona et mala discernit, altera quae sola bona sunt cernit: ergo una bona est, sed adhuc misera; altera melior et beata. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Joannem. Tota hic agitur ista usque in hujus saeculi finem, et illic invenit finem: differtur illa complenda post hujus saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet finem. Ideo dicitur huic, Sequere me: de illo autem, Sic eum volo manere donec veniam; quid a te? Tu me sequere. Quid enim est hoc? Quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi, Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest: Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Sequitur enim Christum, perveniens usque ad mortem pia plenitudo patientiae: manet autem donec veniat Christus, tunc manifestanda plenitudo scientiae. Hic quippe tolerantur mala hujus mundi in terra morientium, ibi videbuntur bona Domini in terra viventium. Quod enim ait, Volo eum manere donec veniam, non sic intelligendum est quasi dixerit, remanere vel permanere; sed, exspectare: quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum venerit Christus, implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est, Tu me sequere, nisi nunc agatur, non pervenietur ad illud quod exspectatur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo. At ipse nos minus diligit quales nunc sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi vero amplius nos diligit; quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus: nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et transferat ab his quae non diligit. Hic ergo minus, ubi non vult remaneamus: ibi amplius, quo vult transeamus, et unde non vult pereamus. Amet ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur: ametur ab eo Joannes, ut in illa immortalitate servemur. 6. Sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius Joannem quam Petrum amaverit Christus, non cur amplius Petrus quam Joannes amaverit Christum. Neque enim, si plus nos diligit Christus in futuro saeculo, ubi cum illo sine fine vivemus, quam in isto unde eruimur, ut illic semper simus, propterea nos tunc eum minus dilecturi sumus quando meliores erimus; cum meliores utique nisi amplius eum diligendo, nullo modo esse possimus. Cur ergo Joannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat, in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est, Volo eum manere, id est exspectare, donec veniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse venerit, habeamus? Nam sicut in Epistola sua idem dicit apostolus, Nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Tunc ergo amplius quod videbimus, diligemus. Ipse autem Dominus illam quae futura est vitam nostram, qualis in nobis futura sit sciens, praedestinatione plus amat, ut ad eam nos amando perducat. Quocirca quoniam universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), miseriam nostram praesentem novimus, quia sentimus; et ideo misericordiam Domini, quam nobis de miseria liberandis exhiberi volumus, plus amamus, eamque quotidie maxime pro peccatorum remissione poscimus et habemus: hoc per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum; quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nondum novimus nec habemus: haec per Joannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et ad ejus in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec veniat Dominus exspectantem; sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum. 7. Nemo tamen istos insignes apostolos separet. Et in eo quod significabat Petrus, ambo erant; et in eo quod significabat Joannes, ambo futuri erant. Significando sequebatur iste, manebat ille: credendo autem ambo mala praesentia hujus miseriae tolerabant, ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda. Quas duas vitas Petrus et Joannes figuraverunt, singuli singulas: verum et in hac temporaliter ambulaverunt ambo per fidem, et illa in aeternum fruentur ambo per speciem. Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter hujus vitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et solvenda peccata claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit: eisdemque omnibus sanctis propter vitae illius secretissimae quietissimum sinum, super pectus Christi Joannes evangelista discubuit. Quoniam nec iste solus, sed universa Ecclesia ligat solvitque peccata: nec ille in principio Verbum Deum apud Deum, et caetera de Christi divinitate, et de totius divinitatis trinitate atque unitate sublimia, quae in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo atque in aenigmate contuenda sunt, quae praedicando ructaret, de fonte Dominici pectoris solus bibit; sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro sua cujusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. Sunt qui senserint, et hi quidem non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Joannem apostolum propterea plus amatum, quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus vixerit (Hieron. lib. 1 contra Jovinianum). Hoc quidem in Scripturis canonicis non evidenter apparet: verumtamen id quoque multum adjuvat congruentiam hujusce sententiae, quod illa vita per eum significata est, ubi non erunt nuptiae. 8. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt autem, inquit, et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret? sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent: quamvis salva rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita exponitur: sed quando id quod apertum est vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur; quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum graeco nomine, non solum graecarum, verum etiam latinarum litterarum magistri hyperbolen vocant. Qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis Litteris invenitur: ut est, Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII, 9); et, Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psal. LXVII, 22); et multa hujusmodi, quae Scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. De quibus operosius disputarem, nisi Evangelista terminante Evangelium suum, etiam ipse compellerer meum terminare sermonem.