VI | VIII |
HOMILIA VII.
recensereExponitur versus 18 cum quinque sequentibus, maxime de sacrae lectionis utilitate, et de exhibendis ea cautione charitatis officiis, ut nobis potissimum per poenitentiam intendamus.
1. Sicut nostis, fratres charissimi, consuetudo prophetiae est nunc ista, nunc illa aspicere, et ab aliis in aliud subito verba derivare, sicut Psalmista cum de Domino loqueretur, dicens: Deus judex justus, fortis et longanimis, nunquid irascitur per singulos dies? Nisi convertamini, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum; et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 12, seq.); repente subjungit: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem; lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit (Ibid., 15). Ecce cum Domini narraret justitiam, quasi non mutata voce, repente peccatoris intulit culpam. Quod unum me exempli causa dixisse sufficiat, quia quisquis in prophetis usum lectionis habet, quam crebro ista faciant non ignorat. Unde nunc Ezechiel propheta cum de rotis loqueretur, adjunxit:
- VERS. 18.---Et totum corpus plenum oculis in circuitu
ipsorum quatuor.
2. Qui enim non ipsarum, sed ipsorum dixit, profecto indicat quia repente sermo ejus a rotis ad animalia rediit. Per quae nimirum perfecti quique, ut praedictum est, designantur. Corpora itaque animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Et hoc est laboriosius, ubi sanctorum mens vehementer invigilat, ne se ante eorum oculos mala sub bonorum specie abscondant. Circumspecta ergo est vita sanctorum, ne sic sit libera, ut superba sit, quia saepe superbia excedit in verbis, et videri appetit libertas puritatis. Ne sic sit humilis, ut formidolosa, quia aliquando timor restringit animum, et loqui quae recta sunt non praesumit, sed tamen in ipsa timida cogitatione humilitatem esse se simulat. Ne sic sit parca, ut tenax sit, quia plerumque tenacia parcimonia appetit aestimari, ut juste ac necessarie videatur tenere quidquid egenti proximo misericorditer non vult impendere. Ne sic sit misericors, ut effusa sit, quia nonnunquam effusionem esse misericordiam putat. Aliud enim est pietatis studio necessaria proximis dare, atque aliud ea quae possidentur sine mercedis intentione dispergere. Quidquid ergo agitur, in radice intentionis pensandum est quo merito apud judicium creatoris habeatur. Unde et idem creator dicit: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Luc. XI, 34). Oculum videlicet intentionem, corpus vero actionem nominans. Quia si nostra intentio apud Deum simplex fuerit, in ejus judicio nostra actio tenebrosa non erit. Igitur quia sancti viri solerter invigilant ut se undique aspiciant, et ubique custodiant, ne aut mala propter ea ipsa appetant, aut haec eadem sub specie bonorum agant, scilicet ne se eis vitia virtutes esse mentiantur, totum corpus plenum in circuitu oculis habent, quia omnis eorum actio providentia sollicitudinis et repletur et circumdatur.
3. Hinc est quod Paulus apostolus dum cuidam poenitenti de perpetrato facinore Corinthios prospiceret voluisse misereri, ait: Si cui aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus (II Cor. II, 10). Si enim parcendum erat, cur se humilitate tanta voluntati discipulorum magister egregius sociat, ut neque ipse discipulis, neque ab eo discipuli in compassionis causa divisi viderentur, nisi quia sollicito providentiae oculo attendit, quod plerumque dum alter donat, alter irascitur? Et quale est jam misericordiae sacrificium, quod cum discordia proximi offertur? Unde recte ait: Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus. Quia videlicet inde alterius cordi rixae malum solet immittere, unde alterum conspicit pietatis negotium fecisse. Imperfectum enim bonum est quod sic agitur, ut ne quid ei ex alio latere mali subrepat non attendatur, nisi forte hoc quod sine cujuspiam scandalo fieri non potest, culpa sit non fecisse.
4. Hoc vero ideo dicimus, ut notum vestrae dilectioni faciamus quia in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro auctore didicimus, qui, dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, per quod se nihil debere respondit, dicens: Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, an ab alienis (Matth. XVII, 24, 25)? Cui cum diceretur ab alienis, illico respondit: Ergo liberi sunt filii. Sed postquam liberum se esse monstravit, ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdidit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te (Ibid., 26). Qui rursum cum diceret quia omne quod in os intrat non coinquinat hominem, tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt? (Matth. XV, 11, seq.) At ille respondens, ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. Ecce magistra Veritas, ne in quorumdam cordibus scandalum gigneretur, quod non debuit tributum dedit; et rursum quia generari scandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit. 5. Ex qua re nobis considerandum est quia, in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum quam veritas relinquatur. Corpora ergo animalium plena sunt oculis cum se hinc inde caute circumspiciunt. 6. Sed sciendum nobis est quia saepe, dum aliis rebus intendimus, fit ut alias negligamus; et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam Pharisaeus ille qui ascenderat in templum orare, testante Evangelio, quid dixit agnovimus. Ait enim: Deus, gratias ago tibi (Luc. XVIII, 11). Recte autem gratias Deo agebat, a quo acceperat bona quae fecerat. Qui etiam subjungit: Quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic Publicanus; jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo (Ibid., 12). Ecce ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam
81
misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum Pharisaeus habuerat, sed ad humilitatis custodiam oculum non habebat. Et quid prodest quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur, unde ab hostibus intretur? Quid ergo prodest custodia quae pene ubique circumponitur, quando inimicis tota civitas per neglectum loci unius aperitur? Pharisaeus autem qui jejunium exhibuit, decimas dedit, Deo gratias retulit, quasi pene per circuitum in suae civitatis custodia vigilavit. Sed quia unum in se foramen superbiae non attendit, ibi hostem pertulit, ubi per negligentiam oculum clausit. Quia ergo sanctorum mentes undique se circumspicientes invigilant, atque in omni suo opere pavoris et sollicitudinis oculum circumducunt, ne aut prava agant, aut recta quae praecepta sunt non agant, aut bonis actibus expletis, in suis cogitationibus intumescant, et tanto gravius offendant quanto justi videntur foris et occultius peccant, recte dicitur: Totum corpus eorum plenum oculis in circuitu. 7. Sciendum quoque quod in translatione veteri non habetur: Totum corpus eorum plenum oculis in circuitu, sed dicitur: Dorsa eorum plena oculis. Quae videlicet sententia ab aedificationis intellectu non discrepat. Ea enim quae sunt in facie saepe etiam peccatores homines custodire solent. Justi autem viri, quia se et in eis custodiunt quae in promptu et in facie non videntur, in dorsis oculos habere referuntur. Qui ergo et ea quae in occultis sunt discutiunt, atque ab ipsis se custodiant quae latent, profecto oculos in dorsis habent. Quod tamen intelligi et aliter potest, quia ea quae sunt ante faciem nostram videmus, dorsa autem nostra alius in nobis videt, et nos videre non possumus. Quia autem sancti viri solerter se aspiciunt in quibus ab aliis judicari possunt, et districte se vident, sicut saepe districte ab aliis videntur, qui in se nec ea quae se latere poterant ignorant, lumen in dorso portant. Sequitur:
82
VERS. 19.---Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. 8. Ambulant animalia cum sancti viri in Scriptura sacra intelligunt quemadmodum moraliter vivant. Elevantur vero a terra animalia, cum sancti viri se in contemplatione suspendunt. Et quia unusquisque sanctorum quanto ipse in Scriptura sacra profecerit, tanto haec eadem Scriptura sacra proficit apud ipsum, recte dicitur: Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae, quia divina eloquia cum legente crescunt; nam tanto illa quisque altius intelligit, quanto in eis altius intendit. Unde nec elevantur rotae, si non elevantur animalia, quia nisi legentium mentes ad alta profecerint, divina dicta, velut in imis, non intellecta jacent. Cum enim legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae (si tepidus videtur sensus divini eloquii) ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectus lumine emicat, rota et otiosa et in terra est, quia animal non elevatur a terra. At vero si animal ambulet, id est bene vivendi ordinem quaerat, et per gressum cordis inveniat quemadmodum gressum boni operis ponat, ambulant pariter et rotae, quia tantum in sacro eloquio provectum invenis, quantum apud illud ipse profeceris. Si vero pennatum animal sese in contemplatione tetenderit, rotae protinus a terra sublevantur, quia terrena non esse intelligis, quae prius in sacro eloquio juxta terrenum morem dicta credidisti. Fitque ut Scripturae sacrae verba esse coelestia sentias, si accensus per contemplationis gratiam temetipsum ad coelestia suspendas. Et mira atque ineffabilis sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur. Quia ergo animal ad alta se sublevat, rota volat. Sequitur: VERS. 20.---Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur, sequentes eum.
83
9. Quo enim spiritus legentis tendit, illuc et divina eloquia levantur, quia si in eis altum quid videndo et sentiendo quaesieris, haec eadem sacra eloquia tecum crescunt, tecum in altiora ascendunt. Bene autem de eisdem rotis dicitur: Sequentes eum. Legentis enim spiritus, si quid in eis scire morale aut historicum quaerit, sensus hunc moralis historiae sequitur. Si quid typicum, mox figurata locutio agnoscitur. Si quid contemplativum, statim rotae quasi pennas accipiunt, et in aere suspenduntur, quia in verbis sacri eloquii intelligentia coelestis aperitur. Quocunque ergo ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur, sequentes eum. Rotae enim spiritum sequuntur, quia verba sacri eloquii, ut saepe jam dictum est, juxta sensum legentium per intellectum crescunt. 10. In una enim eademque Scripturae sententia alius sola historia pascitur, alius typicam, alius vero intelligentiam per typum contemplativam quaerit. Et fit plerumque ut, sicut dictum est, in una eademque sententia cuncta simul tria valeant inveniri. S. Moyses enim cum de ardenti rubo vocatus fuisset (Exod. III, 3), accessit propius ut videret visum, et ecce rubus ardebat, et non consumebatur. Magnum est hoc miraculum. Si solam in eo historiam requiras, est unde legentis nutriatur animus, ut videas quod in ligno ignis ardeat, et non consumat. Jam vero si typicam intelligentiam quaeras, quid flamma nisi legem, de qua scriptum est: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2)? et quid rubus ille, nisi Judaicum populum designavit, peccatorum suorum spinis obsitum? Sed rubus ardens consumi non potuit, quia Judaicus populus et ignem quidem legis accepit, et tamen peccatorum suorum spinas non deseruit, nec ejus vitia divini sermonis flamma concremavit. Fortasse in hoc facto alius majora per typum contemplari desiderat. Hujus quia sensus excrescit, elevantur pariter et rotae. Inter homines enim perfectus homo factus est unicus Dei Filius, qui sua peccata non habuit, sed spinas nostrae nequitiae
84
suscepit, atque usque ad passionem pro nobis humiliari dignatus est, et in semetipso ignem tribulationis nostrae suscipere. Sed arsit, et non arsit, quia et ex humanitate est mortuus, et tamen immortalis ex divinitate permansit. Suscepit a nobis unde sacrificium fieret pro nobis, et tamen impassibilis atque incommutabilis permansit in propriis, ut nos commutaret a nostris. Alius fortasse per historiam, moralitatem, atque alius per allegoriae intelligentiam contemplationem requirit. Patet cunctis juxta historiam hoc quod in lege scriptum est, ut turtur quae pro peccato offertur, retorqueatur caput ejus ad pennulas, ita ut collo inhaereat, et non penitus abrumpatur (Levit. I, 15; V, 8). In quibus verbis dubius legentibus sensus historicus non est. Sed si haec intelligere moraliter requiras, agitatur rota dum ad moralem intelligentiam ducitur sacri verbi sententia. Nos enim ipsi in omnipotentis Dei sacrificio esse turtur debemus, ita ut caput nostrum retorqueatur ad pennulas, id est animus ad virtutes. Non enim immerito per caput mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput ad pennulas retorqueri praecipitur, ut ea quae dicis facias, et os ad opera conjungas. Nec ita caput abscindendum est, ut a corpore dividatur, sed ex parte decisum, corpori suo jubetur inhaerere, quia videlicet mens nostra a carnali delectatione incidenda est, sed a carnis cura necessaria incidenda non est. Hinc enim scriptum est: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Quae ergo in desideriis fieri prohibetur, procul dubio in necessitate conceditur. Caput ergo turturis ex parte abscissum est, et ex parte inhaeret, ut, sicut dictum est, et a voluntate carnis mens nostra incisa sit, et tamen a necessitate non sit abscissa. Quid, si hoc sacrificii genus sub typica Redemptoris nostri intelligentia alius ad contemplationem requirat? Ascendat ergo ad fortiora animus, eleventur animalia, ut eleventur pariter et rotae. Quis enim caput nostrum est, nisi Redemptor generis humani? De quo scriptum est: Ipsum dedit caput supra
85
omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius (Ephes. I, 22). Quem cum Judaei persequerentur, nomen ejus delere de terra conati sunt. Cumque eum crucifixum et sepultum viderent, hunc se ab amore omnium divisisse crediderunt. Sed caput turturis et incisum est, et tamen a suo corpore divisum non est, quia ex eo quod pro nobis mortem pertulit, omnes nos sib verius in ipsa sua morte conjunxit; et per hoc quod se nostris oculis visibiliter subtraxit, nostris se mentibus invisibiliter radicavit. Caput ergo turturis incisum inhaesit corpori, quia pro nobis quidem Redemptor noster passus est, sed a nobis separatus per passionem non est. Quia igitur dicta sacri eloquii cum legentium spiritu excrescunt, recte nunc dicitur: Quocunque ibat spiritus, illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur, sequentes eum. Et subditur: IBID.---Spiritus enim vitae erat in rotis. 11. In rotis enim spiritus vitae est, quia per sacra eloquia dono spiritus vivificamur, ut mortifera a nobis opera repellamus. Potest etiam intelligi quia spiritus vadit cum legentis animum diversis modis et ordinibus tangit Deus, quando hunc per verba sacri eloquii modo in zelo excitans, ad ultionem erigit, modo ad patientiam mitigat, modo in praedicationem instruit, modo ad poenitentiae lamenta compungit. Sed curramus breviter per haec eadem verba quae diximus, et videamus quomodo sequuntur rotae spiritum, qui vitae spiritus dicitur, et rotis inesse perhibetur. Certe si legentis animum spiritus vitae in zeli fervore tetigerit, protinus in sacris eloquiis videt quod Moyses, ad castra rediens, et populum per idola peccasse cognoscens, hunc per fervorem spiritus gladiis stravit (Exod. XXXII, 27); quod Phinees, persequendo luxuriam, iram Domini gladio placavit (Num. XXV, 8); quod Petrus sibimet mentientes, verbo perculit et occidit (Act. V, 5,
86
10). Quod Paulus, negligentibus discipulis, virga minatur (I Cor. IV, 21). 12. Si vitae spiritus legentis animum ad servandam patientiam tangit, statim sequuntur et rotae, quia in sacris eloquiis invenit quod Moyses et Aaron, cum loquentes recta persecutionem populi passi sunt, ad tabernaculum cucurrerunt, pro ipso populo exorantes quem fugiebant (Num. XX, 6). Sancta autem eorum mens et tumorem superbientium pertulit, et tamen contra eos ad odium non erupit. Patientia enim vera est, quae et ipsum amat quem portat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. In eisdem quoque eloquiis (I Reg. VIII, 22) invenit quod Samuel de principatu dejectus orasse se etiam pro dejicientibus confitetur; quod nemo sanctorum ad coelestem gloriam nisi patientiam servando pervenit; quod ipse auctor generis humani sputa, colaphos, spineam coronam, crucem, lanceam pertulit, et tamen pro persecutoribus oravit. 13. Si vitae spiritus legentis animum ad studium praedicationis excitat, statim sequuntur et rotae, quia in sacris eloquiis invenit S. Moyses, jubente Domino, contra Aegypti regem in quantis se praedicationis liberae verbis erexit (Exod. V, 10); quod S. Stephanus Judaeis perfidiantibus diceret: Vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51), nec inter lapides timuit (Ibid., 57); quod S. Petrus, fustibus caesus, ne in nomine Jesu loqueretur, cum magna libertate respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Ibid., V, 28, 29); quod S. Paulus catenarum vinculis stringitur (Philip. I, 14), sed tamen verbum Dei non est alligatum (II Tim. II, 9). 14. Si vitae spiritus ad poenitentiae lamenta compungit, sequuntur protinus et rotae, cum Scripturae sacrae verba S. David poenitentem proferunt; quod et reprehensus a propheta, quia subjectus coelesti Regi non
87
fuit, subjecto increpanti non erubuit confiteri quod fecit (II Reg. XII, 13); quod publicanus, qui reatum suae nequitiae cognovit, etsi injustus ad templum venit, justificatus a templo rediit (Luc. XVIII, 13, 14); quod S. Petrus negationis maculas lacrymis lavit (Matth. XXVI, 75); quod latro qui in cruce cognovit culpam, in ipsa jam morte invenit veniam (Luc. XXIII, 43). De quibus adhuc rotis eadem propheta replicat, atque subjungit: VERS. 21.---Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae, sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis. 15. Haec, sicut nostis, fratres charissimi, ex maxima parte jam dicta sunt, sed iterata descriptione narrantur. Nec nos itaque pigeat eadem breviter exponendo repetere, quae spiritus per prophetam dignatus est replicando narrare. Hoc enim solum in his verbis novum additur, quod dictum est: Cum stantibus stabant. Sunt autem quidam qui usque ad hoc proficiunt, ut terrena quae acceperunt bene dispensare noverint, misericordiae operibus intendant, oppressis subveniant. Hi videlicet vadunt, in eo quod se ad proximi utilitatem tendunt. Cum his ergo rotae gradiuntur, quia sacra eloquia dictorum suorum passus in eorum itinere disponunt. Et sunt alii qui in fide quam acceperunt ita ad tenendum fortes sunt, ut adversis quibusque resistere valeant, et non solum minime ad perversitatem trahantur perfidiae, sed etiam perversa loquentes impugnent, eosque ad rectitudinem pertrahant. Cum istis stantibus stant etiam et rotae, quia eis rectitudinem suam sacri eloquii verba confirmant, cum in eis audiunt: State et tenete traditiones quas didicistis (II Thess. II, 15). Et rursum: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9). Et sunt alii qui omnia terrena despiciunt, nulla quae praetereunt, possidere dignantur, et in Dei se, ut praedictum est, contemplatione suspendunt. Cum his ergo elevatis et
88
rotae pariter levantur, quia in quantum quisque ad alta profecerit, intantum ei et sacra eloquia de altioribus loquuntur. Vadunt ergo animalia ad utilitatem proximi, stant ad custodiam sui, elevantur ad contemplationem Dei. 16. Sed et rotae pariter vadunt, stant, elevantur, quia quaesita sacra lectio talis invenitur, qualis et fit ipse, a quo quaeritur. Ad activam enim vitam profecisti, ambulat tecum. Ad immobilitatem atque constantiam spiritus profecisti, stat tecum. Ad contemplativam vitam per Dei gratiam pervenisti, volat tecum. Et rursum subditur: Quia spiritus vitae erat in rotis. Quod idcirco secundo dicitur vitae spiritus in rotis esse, quia Scripturae sacrae duo sunt Testamenta, quae utraque Dei spiritus scribi voluit, ut nos a morte animae liberaret. Vel certe quia duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant. Secundo ergo dicitur quod spiritus vitae erat in rotis, quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis. Per praecepta enim Scripturae sacrae reviviscimus, qui mortui in culpa jacebamus. Unde omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me (Psal. CXVIII, 93). Justificationes enim praecepta Domini dicuntur, in quibus nos corrigendo justificat. De quibus Psalmista apertius dicit: In tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos (Ibid., 16). In eis itaque nos vivificat, quia per haec nobis spiritualem vitam demonstrat, eamque per afflatum spiritus nostris mentibus infundit. Quod quia quotidie per donum gratiae in electorum mentibus agitur, recte dicitur: Spiritus vitae erat in rotis. 17. Haec nobis Scriptura in tenebris vitae praesentis facta est lumen itineris. Hinc etenim Petrus ait: Cui benefacitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco (II Petr. I, 19). Hinc Psalmista dicit:
89
Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Scimus tamen quia et ipsa nobis nostra lucerna obscura est, nisi hanc nostris mentibus veritas illustret. Unde iterum Psalmista ait: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29). Quid enim lucerna ardens, nisi lumen est? Sed lumen creatum nobis non lucet, nisi illuminetur a lumine non creato. Quia ergo omnipotens Deus ad salutem nostram sanctorum Testamentorum dicta et ipse creavit, et ipse aperuit, spiritus vitae erat in rotis. Sequitur: VERS. 22.---Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, extenti super capita eorum desuper. 18. Haec, largiente Domino, duobus modis exponemus, ut lectoris judicio quid eligendum censeat relinquamus. Possunt enim firmamenti nomine coelestes potestates intelligi. Quod firmamentum recte quasi aspectus crystalli dicitur, quia videlicet crystallum forte quidem nimis est, sed ex aqua solidatur. Et natura angelica, quando creata est, liberum arbitrium accepit, utrum vellet in humilitate persistere, et in omnipotentis Dei conspectu permanere, an ad superbiam laberetur, et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit. Sed quia cadentibus aliis, sancti angeli in sua beatitudine perstiterunt, atque hoc acceperunt in munere, ut jam cadere omnino non possint, in eis natura sua, quia jam duci mutabiliter non potest, quasi in magnitudinem crystalli durata est. Quod crystallum horribile et extensum super capita animalium dicitur, quia illae potestates angelicae, quae omnipotentis Dei conspectui assistunt, nobis adhuc in hac corruptione positis, terribiles atque pavendae sunt. Quarum nunc gaudia, quia sensum nostrarum mentium excedunt, super capita animalium esse memorantur. Quis enim in carne corruptibili positus comprehendere valeat quae sit illa angelorum ineffabilis
90
et sine fine laetitia? quae beatitudo, sine defectu vultum videre creatoris, atque in ejus delectatione sine immutatione persistere? 19. Potest autem firmamenti nomine ipse per figuram noster Redemptor intelligi, verus Deus super omnia, et factus inter omnia homo perfectus, in quo nostra natura apud Patrem confirmata est. De quo etiam per Psalmistam prophetando dicitur: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX, 18). Humana etenim natura priusquam a creatore omnium susciperetur, terra erat; nam firmamentum non erat. Peccatori quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). At postquam assumpta est ab auctore omnium, atque in coelis sublevata, et super angelos ducta, firmamentum facta est, quae terra fuit. Sed firmamentum quod aspicitur, cujus habeat similitudinem, subinfertur, cum dicitur: Quasi aspectus crystalli horribilis. Crystallum, sicut dictum est, ex aqua congelascit, et robustum fit. Scimus vero quanta sit aquae mobilitas. Corpus autem Redemptoris nostri, quia usque ad mortem passionibus subjacuit, aquae simile juxta aliquid fuit, quia nascendo, crescendo, lassescendo, esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem suam per momenta temporum mobiliter decucurrit. Cujus cursum Propheta intuens, ait: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Sed quia per resurrectionis suae gloriam ex ipsa sua corruptione in incorruptionis virtutem convaluit, quasi crystalli more ex aqua duruit, ut in illo et haec eadem natura esset, et in ipsa quae jam fuerat corruptionis mutabilitas non esset. Aqua ergo in crystallum versa est, quando corruptionis ejus infirmitas per resurrectionem suam ad incorruptionis est firmitatem mutata. 20. Sed notandum quod hoc crystallum horribile, id est pavendum, dicitur. Quis autem nesciat cujus pulchritudinis sit crystallum? Et mirum quomodo in hoc
91
crystallo conveniat pulchritudo cum pavore. Sed omnibus vera scientibus constat quia Redemptor humani generis cum judex apparuerit, et speciosus justis, et terribilis erit injustis. Quem enim mansuetum aspiciunt electi, hunc eumdem pavendum atque terribilem conspiciunt reprobi. Sed hunc ideo tunc electi terribilem non videbunt, quia modo terrorem illius considerare non cessant. Studiose enim considerant quam terribilis ad judicium veniat, culpas anteactas deflent, imminentes declinant; pavorem illius quotidie ante oculos mentis ponunt, et quam tremendus appareat sine cessatione suspecti sunt, atque quotidie timendo agunt ne quando venerit pertimescant. Similitudo ergo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis. Et quia ipse pavor ejus, quem in suis cogitationibus tenent, eorum mentes protegit, recte subjungitur: Extenti super capita eorum desuper. Firmamentum hoc quod in similitudinem crystalli super capita eorum animalium apparet, et horribile et extentum est, quia bonorum mentes unde terret, inde protegit. Si enim pavendus in eorum cordibus non esset, protector et modo a peccatis et post a suppliciis non fuisset. Quia autem semper considerant qui pavor ex judicio immineat, virtutum pennas in rectitudine conservant. Unde et apte mox subditur: VERS. 25.---Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum. 21. Tunc pennae virtutum sub firmamento rectae sunt, quando bonum quod alter habet, hoc alteri impendit, ut qui terrenam substantiam accepit, indigentis proximi inopiam sublevet; qui doctrinae gratia plenus est, ignorantis proximi tenebras verbo suae praedicationis illustret, qui temporali potestate subnixus est, oppressos a violentiis relevet; qui prophetiae spiritu plenus est, a vita proximi mala imminentia, bona suadendo, declinet; qui gratiam curationis accepit, intercessione sua saluti infirmantium pie et humiliter impendat; qui, a terrenis
92
actibus liber, soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus proximis exoret. Fit autem saepe ut qui terrena substantia nimis occupatur orationi non quantum debet invigilet. Et fit plerumque ut is qui ad exorandum Dominum cunctis mundi oneribus exutus vacat sustentationem vivendi non habeat. Sed dum dives porrigit alimentum atque vestimentum pauperi, et dum pauper orationem suam animae divitis impendit, pennae animalium rectae alterius ad alterum tenduntur. Nam dum ille mihi verbum praedicationis exhibet, et lumine veritatis ex corde meo ignorantiae tenebras expellit, dumque illi ego, quia fortasse a mundi hujus potente opprimitur, solatium meae defensionis impertior, atque hunc de violentis manibus evello, vicissim nobis pennas nostras tendimus, ut nos affectu et ope vicaria ex bono quod accepimus tangamus. Unde bene primus pastor admonet, dicens: Omnium finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus; ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem sine murmurationibus. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes (I Petr. IV, 7, seq.). Quod ergo apud Ezechielem penna, hoc apud Petrum apostolum accepta gratia dicitur. Et quod ille ait: Rectae pennae alterius ad alterum, hoc Ecclesiae pastor dicit: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes (Ibid., 10). Pennae enim nostrae rectae jam non sunt, si ad utilitatem nostram solummodo reflectuntur. Sed tunc rectae fiunt, cum in utilitatem proximi dirigimus quod habemus. Quia enim bona nostra non a nobis sunt, sed ab eo haec accepimus a quo factum est ut essemus, tanto ea nobis non debemus retinere privata, quanto ea nobis conspicimus ab auctore nostro ad communem utilitatem data. Unde recte Petrus apostolus in exhortatione hujus rei subdit, dicens: Sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petr. IV, 10). Atque adhuc adjicit: Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat
93
Deus (Ibid., 11). Ac si aperte dicat: Humiliter impendite bonum proximis, quia scitis vobis non a vobis esse quod habetis. Quaelibet enim penna virtutis cum ad proximum impertiendo tenditur, recta non erit, si humilitate caruerit. Sequitur: IBID.---Unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. 22. Quia per corpus actio, per alas vero virtutes signentur, supra jam diximus (Hom. 4, n. 5). Et cum dicat: Sub firmamento autem pennae eorum recte alterius ad alterum, quaerendum est qualiter subditur: Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Qua in re hoc patenter indicatur, quia et pennas alius ad alterum tendebant, et tamen duabus alis corpus proprium velabant. Quid est hoc, nisi quia sic debemus virtutes quas accepimus, aliis impendere, ut ea in quibus peccavimus, non desinamus caute cogitare, et reatum nostrum quotidie per timorem et poenitentiam plangere? Duas enim alas superius, quibus corpus velatur, timorem et poenitentiam diximus. Sic ergo in charitate crescamus, ut pennas tendamus in proximos; et nunquam desinamus cogitare et plangere nosmetipsos. Pennae tendantur juxta, pennae cooperiant corpora, ut et de bonis actibus praebeamus exempla, et mala quae egimus abscondant a judicio timor et poenitentia. In translatione autem veteri de his alis dicitur: Singulis duae conjunctae, et tegentes corpora eorum. In quibus verbis intelligitur quia et ipsae erant pennae quae jungebantur alterius ad alterum, et ipsae quae eorum corpora cooperiebant. Quod per figuram bene accipitur, quia illae nos virtutes apud omnipotentem Deum protegunt, quas ex charitate proximis impertimur atque conjungimus; cum quibus dum concorditer vivimus, mala quae fecimus velamus. Possunt ergo etiam per has alas duo praecepta charitatis intelligi, amor scilicet Dei, et proximi. Amando enim Deum, nostra in nobis mala persequimur, id est corpus velamus.
94
Diligendo autem proximum, ei in quo prodesse possumus festinamus, id est alas ad alterum tendimus. 23. Hoc autem quod subditur, Et alterum similiter velabatur, in translatione veteri non habetur. Et quaeri potest cur postquam dictum est: Unumquodque duabus alis velabat corpus suum, subjungitur: Et alterum similiter velabatur. Translationem autem Septuaginta interpretum, Aquilae, Theodotionis, et Symmachi sollicite perscrutantes, nihil ex his verbis invenimus; sed beati Hieronymi scripta relegentes agnovimus quia hanc sententiam in Hebraea veritate ita positam, non quidem juxta verbum, sed juxta sensum invenerit. Quaeri etenim potest cur postquam dictum est: Unumquodque velabat corpus suum, statim subditur: Et alterum similiter velabatur. Si enim diceret unum et alterum, loquendi ratio staret. Postquam vero dictum est Unumquodque, cur adjicitur alterum, cum in unoquoque omnes comprehenduntur? Sed si et perfectorum vitam, et proficientium merita distinguimus, et unumquodque et alterum non irrationabiliter positum videmus. Qui enim et sua deflent, et virtutum pennas ad proximos in exemplum tendunt, procul dubio perfecti sunt. Sunt autem plerique parvulorum qui eorum lacrymas conspiciunt et imitantur. Et qui nudi in suis pravitatibus esse potuissent, sanctos vigilantioresque viros considerant; moxque suis pravitatibus irati, accenduntur ut plangant, et inflammantur ad poenitentiam. Atque ut velare sanctos corpora sua conspiciunt, ita ipsi quoque lacrymarum suarum alis velantur. Seipsos enim magnis increpationibus feriunt; cur qui virtutes non habent peccata sua minime deplorant, si adhuc et illi plangere non desinunt, qui jam virtutum pennas per exempla ad proximos tendunt. 24. In quibus verbis necesse est ut nos qui parvuli adhuc sumus perfectorum semper et virtutes et lacrymas ante mentis nostrae oculos ponamus. Imitemur quae in
95
fillis aspicimus, ut dum coeperimus per incrementa crescere, possimus ab illo districto examine mala quae fecimus velare. In assiduis enim fletibus, in quotidiana nostra poenitentia habemus sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis. De quo etiam per Joannem dicitur: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1). Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus. Sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est dicitur justus. Nos enim causas injustas habemus, justus vero advocatus injustas causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, charissimi fratres mei? Sed ecce occurrit animo quid agamus. Mala quae fecimus, et deseramus, et accusemus. Scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Quilibet etenim peccator conversus in fletibus jam justus esse inchoat cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim justus non sit qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster justos nos defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.