VII | IX |
HOMILIA VIII.
recensereA versu 24 quae supersunt capitis primi explicantur, cum initio capitis secundi; et de Christi divinitate, de verbi Incarnatione, de praedicatione, de Ecclesiae congregatione, multiplicatione, unitate, plurimis disseritur. Quod per exempla justorum multi proficiunt, superioris locutionis fine tractatum est. Atque hoc ipsum propheta nobis certius aperit cum his quae dixerat adjungit:
- VERS. 24.--- Et audiebam sonum alarum, quasi sonum
aquarum multarum.
1. Solent in sacro eloquio per aquas, populi designari. Unde per Joannem dicitur: Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII, 15). Idcirco autem aquis populus designatur, quia et in vita sonum habet ex tumultu carnis, et quotidie defluit ex decursu mortalitatis. Ut autem saepe jam diximus, alae sunt animalium, virtutes sanctorum. Quid est ergo quod propheta alarum sonum audit quas sonum aquarum multarum, nisi quod omnipotentis Dei pietate illae alae virtutum, quae in paucis prius sanctis sonabant, etiam nunc praedicatione diffusa, in multarum populorum conversatione resonant? Incarnato enim, passo, ac resurgente Domino, pauca pennata animalia fuerunt, quia rari valde exstiterunt, qui coelestia desiderarent, et virtutum pennis se in alta suspenderent. Sed postquam divinitatis ejus praedicatio in mundo diffusa est, quanti jam parvuli, quanti graviores, quanti fortes juvenes, quanti imbecilles, quantae conversae peccatrices, quantae anus virgines per fidem, per spem, per amorem ad coelestia evolant, quis dicere, quis aestimare sufficiat? Ecce alarum sonitus, qui prius in paucis animalibus fuit, jam nunc in populis resonat, jam nunc mundi multitudinem ad coeleste desiderium pennae virtutum levant. Bene ergo dicitur: Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quia, sicut praefati sumus, ille virtutum sonus qui in aurem Dei prius ex paucis sanctis factus est, postmodum ex aquis multis id est ex innumerabilibus est populis multiplicatus. De quo sono adhuc bene additur:
- IBID.---Quasi sonum sublimis Dei.
2. Quid est quod alarum sonus in sanctis animalibus quasi sonus sublimis Dei dicitur, nisi quod omnipotens Deus et ipse implet mentes sanctorum coelesti desiderio, et ipse exaudit impletas? Ipse etenim creat in sanctorum cordibus amorem, et ipse ex amantibus cordibus precem suscipit. Negationem suam Petrus flevit amare, sed tamen illic praemittitur quia Jesus respexit Petrum (Luc. XXII, 61, 62). Venit Maria Magdalene post multas maculas culpae, ad pedes Redemptoris nostri cum lacrymis (Ibid., VII, 38); sed quis illam infudit intus, nisi qui benigne suscepit foris? Quis illam ad lacrymas urgebat per compunctionis spiritum, nisi qui hanc exterius coram simul recumbentibus recipiebat ad veniam? Redemptor igitur noster peccatricis mulieris mentem extrahebat cum de culpa compungeret, suscipiebat ut a culpa liberaret. Bene ergo iste alarum sonus quasi sonus sublimis Dei dicitur, quia quidquid in sanctorum virtutibus agitur, ejus est gratiae qui merita largitur:
3. Qui recte per prophetam sublimis Deus esse memoratur. In Scriptura etenim sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative enim dicitur, sicut scriptum est: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Et sicut Moyses ait: Si quis hoc vel illud fecerit, applica illum ad deos, videlicet ad sacerdotes (Exod. XXII, 8). Qui rursum dicit: Diis non detrahes (Ibid., 28), id est sacerdotibus. Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1). Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ipse ad S. Moysen dicit: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6). Unde Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Qui enim nuncupative dicitur Deus, inter omnia; qui vero essentialiter, Deus super omnia est. Ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non hunc Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit, quia et electus quisque, sicut praemisimus, vel in exemplo justitiae praerogando positus dici Deus potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative deus; Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus. Quem ergo Paulus Deum super omnia, hunc Ezechiel propheta Deum sublimem nominat. Postquam vero dictum est: Audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quia adhuc additur: Quasi sonum sublimis Dei, etiam hoc intelligere possumus quod futurum electis omnibus scimus. Alarum etenim sonitus, sicut diximus, fuit in praedicatoribus sanctis: aquarum sonitus, in conversis et sequentibus populis. Sed idem ipse sonitus erit quandoque sonus sublimis Dei, quia multitudo, quae nunc ad fidem per sanctos doctores trahitur, quandoque in coelestem patriam congregabitur, ut ibi omnes electi sine fine laudent, cum viderint sine fine quem laudent. Et quia tunc perfecte corpus Redemptoris efficitur omnis multitudo sanctorum, juxta Pauli vocem dicentis: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21); eique ita tunc inhaerent, ut eis de corruptione, quae per resurrectionem vincitur, jam nihil in suo sancto amore contradicat, sed unita gloriae sui Redemptoris fiat; recte dicitur: Quasi sonum sublimis Dei. 4. Notandus est ordo describentis, quia prius sonus ex alis animalium, qui postmodum quasi sonus aquarum multarum, ad extremum vero quasi sonus sublimis Dei dicitur. Quod enim prius praedicaverunt sancti, hoc postmodum crediderunt atque tenuerunt conversi ad fidem populi, qui ad extremum quoque liberatori omnium reddent laudem in coelestia sublevati. Sonus itaque animalium fit quasi sonus aquarum, et sonus aquarum fit quasi sonus sublimis Dei, quia laudem omnipotentis Domini, quam prius in mundo pauci, hanc postmodum multi clamaverunt. Et quam nunc multi clamant, cum adhuc eis in semetipsis sua corruptio repugnat, hanc in coelestem patriam electi omnes suo jam capiti uniti resonabunt. Adhuc autem sanctorum animalium opera virtutesque describuntur, cum subditur:
- IBID.---Cum ambularent, quasi sonus erat
multitudinis, ut sonitus castrorum.
5. Si per sonitum sublimis Dei laus nostri creatoris in coelesti patria designatur, mirandum non est quod rursus ad sanctorum opera in hac adhuc vita viventium propheticus sermo refunditur, quia sanctus Spiritus in corde prophetarum, quod simul ostendit intus, non simul ejicit per linguam foras. Aqua quippe scientiae qua prophetantis animus repletur, in contemplatione vehementer exuberat. Sed quia angustum est spiritui omne os hominis, id est foramen carnis, ad explendam illam immensitatemquae conspicitur, proferendo lingua variatur. Postquam ergo sonum alarum quasi sonum sublimis Dei esse conspexit in coelis, rursus ad terras redit, et pennata animalia quid hic agant loquitur, ut illic summo mereantur, dicens: Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonitus castrorum. Cum praedicatores sancti mundum praedicando et trahendo circumeunt, animalia ambulant. Et quia hi etiam quos colligunt, statim ut crediderint, in laudem nostri creatoris exsurgunt, fit sonus quasi sonus multitudinis. Et quia in praedicatione eadem bellum contra aereas potestates sumunt, recte subjungitur: Ut sonitus castrorum. Cum enim sanctis praedicatoribus fideles populi conjunguntur, contra malignos spiritus in procinctu fidei multitudines castrorum fiunt. Et dum quotidie fideles quique coelestibus desideriis replentur, terrena despiciunt, dura sibi pro amore supernae patriae proponunt, contra potestates aereas castra fiunt, quia armati fide et bonis operibus muniti gradiuntur. Quasi enim quibusdam castris spiritalis exercitus per Paulum dicitur: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Eph. VI, 11, 12).
5. Sanctorum ergo multitudines castra sunt; quae bellum contra potestates aereas susceperunt. Unde et sancta universalis Ecclesia ita sub specie dilectae describitur, ut dicatur: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 3). Quia enim Jerusalem pacis visio interpretatur, cujus nomine patria coelestis exprimitur, sancta Ecclesia suavis et decora ut Jerusalem dicitur, quia ejus vita et desiderium, visioni jam pacis intimae comparatur, ut in eo quod auctorem suum diligit, quod ejus speciem videre concupiscit, de quo scriptum est: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12), per ipsa jam amoris sui desideria angelis similis dicatur: quae quanto Deo amabilis efficitur, tanto agit ut malignis spiritibus terribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis, subjuncta comparatione ostenditur, id est, Ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 5). Quid est quod sancta Ecclesia hostibus suis ut castrorum acies sit timenda? Non enim a magno intellectu vacat ista comparatio, et idcirco est subtiliter intuenda. Scimus enim et constat quia castrorum acies tunc hostibus terribilis ostenditur, quando ita fuerit constipata atque densata, ut in nullo loco interrupta videatur. Nam si ita disponitur, ut locus vacuus per quem hostis possit ingredi dimittatur, profecto jam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo cum contra malignos spiritus spiritalis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est ut per charitatem semper uniti atque constricti, et nunquam interrupti per discordiam inveniamur, quia quaelibet bona in nobis opera fuerint, si charitas desit, per malum discordiae locus aperitur in acie, unde ad feriendos nos valeat hostis intrare.
7. Antiquus vero inimicus castitatem in nobis, si sine charitate fuerit, non timet, quia ipse nec carne premitur, ut in ejus luxuria dissolvatur. Abstinentiam non timet, quia ipse cibo non utitur, qui necessitate corporis non urgetur. Distributionem terrenarum rerum non timet, si eidem operi charitas desit, quia divitiarum subsidiis nec ipse eget. Valde autem in nobis charitatem veram, id est amorem humilem quem nobis vicissim impendimus timet, et nimis concordiae nostrae invidet, quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens amisit in coelo. Bene ergo dicitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 9), quia electorum multitudinem eo maligni spiritus pertimescunt, quo eos per charitatis concordiam unitos contra se et conglobatos aspiciunt.
8. Quanta autem sit concordiae virtus ostenditur, cum sine illa virtutes reliquae, virtutes non esse monstrantur. Magna enim est virtus abstinentiae; sed si quis ita ab alimentis abstineat, ut caeteros in cibo dijudicet, et alimenta eadem quae Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus etiam damnet (Rom. XIV, 3, 6), quid huic virtus abstinentiae facta est nisi laqueus culpae? Unde Psalmista quoque nullam esse abstinentiam sine concordia designans, ait: Laudate eum in tympano et choro (Psal. CL, 4). In tympano enim corium siccum resonat, in choro autem voces concorditer cantant. Quid ergo per tympanum nisi abstinentia, et quid per chorum nisi charitatis concordia designatur? Qui itaque sic abstinentiam tenet, ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano, sed non laudat in choro. Et sunt nonnulli qui dum plus sapere quam necesse est student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut habetes stultosque contemnunt. Unde per se Veritas admonet, dicens: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49), ut quisquis habere sal sapientiae studet, curet necesse est quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Quod vero de his duabus virtutibus diximus, hoc de caeteris omnibus sentiendum est. Unde Paulus terribiliter admonet, dicens: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14).
9. Quia autem nil sine concordia Deo placeat. ipsa per se Veritas demonstrat, dicens: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hinc ergo perpendite, quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abjicitur, per quod culpa laxatur. Quia vero electi semper in charitate conjuncti sunt, et haec eadem eorum charitas sonum laudis reddit auctori, malignis vero spiritibus, id est antiquis suis hostibus poenam incutit timoris, recte nunc de pennatis animalibus dicitur: Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonitus castrorum.
10. Libet autem ab exortu sanctae Ecclesiae fidei oculo usque ad finem mundi tendere, et haec eadem castra quomodo ambulent videre. Castra enim multitudines appellantur exercitus, cum in procinctu pergunt, aut in certo quolibet loco in itinere demorantur. Castris ergo via est vita praesentis saeculi, omnibus concorditer viventibus sanctis. Alia autem sunt castra praedicantium, qui huc illucque pro colligendis animabus in sancti operis procinctu laborant. Alia castra continentium, atque ab hoc mundo recedentium, qui contra malignorum spirituum bella quotidie in corde se praeparant. Alia castra bonorum conjugatorum, qui viventes in amore omnipotentis Dei concorditer, sic vicissim sibi carnis debitum solvunt, ut tamen quid Deo de bonis operibus debeant, nullatenus obliviscantur. Sed et si qua ut homines delinquunt, haec incessanter piis actibus redimunt. Quia ergo distincti fidelium ordines, ab exortu sanctae Ecclesiae usque ad finem mundi concorditer viventes, contra potestates aereas dimicant, castra ambulant; et fit quasi quidam castrorum sonitus, quia in eis ad laudem omnipotentis Dei et virtutum gladii et arma miraculorum sonant. De sanctis vero animalibus adhuc subditur:
- IBID.---Cumque starent, demittebantur pennae
eorum.
11. Stant sancta animalia quando ea quae Dei sunt intenta contemplatione considerant. Sed eorum pennae deponuntur, quia dum alta Dei judicia aspiciunt, suae eis virtutes vilescunt. Quod aperte exponitur cum statim subditur: VERS. 25.---Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas.
12. Firmamentum superius sub intellectu duplici judicavimus exponendum. Possunt enim, sicut dictum est (Hom. 1, n. 18, 19), firmamenti nomine coelestes potestates intelligi. Et potest firmamenti nomine incarnatus Unigenitus, per hoc quod in eum natura nostra ad aeternitatem firmata est, designari. Prius ergo quid sentimus de angelis, et postmodum de Domino angelorum, loquamur. Ecce enim dicitur: Cum fieret vox super firmamentum, stabant, et submittebant alas suas. Quo in loco, hoc primo sciendum est, quia submittere, non ab inferiori ad superiora tendere, sed a superiori ad inferiora alas deponere debet intelligi, propter hoc quod praemissum est: Cum starent demittebantur pennae eorum. Quaerendum itaque nobis est quae sit vox quae super firmamentum fit. Sed eamdem vocem melius intelligimus, si, ab imis ad superiora gradientes, quasi quibusdam passibus ascendamus. Sicut auditus corporis excitatur voce, ita sensus mentis excitatur intellectu, qui de interioribus agitur. Vox ergo est in mente, quasi quidam sonus intelligentiae. Sed sciendum est quia nostris sensibus aliquando vox carnis loquitur, aliquando vox animae, aliquando vox firmamenti, aliquando vox quae super firmamentum est.
13. Ponamus enim ante oculos quod quispiam sit laesus a proximo, qui ex humana ratione cogitat ut vicem laesioni reddat, malum pro malo retribuat, huic vox carnis loquitur in mente, quia cum divina mandata praecipiant bene nos facere his qui nos oderunt (Matth. V, 44), quisquis malefacere se odientibus cogitat, in ejus animo vox carnis sonat. Multa terrena quotidie agimus, post haec ad orationem redimus. Accenditur ad compunctionem animus, sed earum rerum quas egimus imagines versantur in mente, et intentionem compunctionis praepediunt in oratione; et quod volentes foris egimus, hoc interius patimur inviti, ut quaedam cogitationum phantasmata mentem per imagines corporeas dispergant, ne stricte totam in oratione se colligat. Haec quoque vox carnis est.
14. Cum vero et ista subigimus, atque ab oculis mentis cunctas corporeas imagines effugamus, ipsam in nobismetipsis naturam animae quaerentes, qualis sit quae carnem vivificare potest, sed semetipsam stringere in bonis cogitationibus sicut desiderat non potest, invenimus quemdam intellectualem spiritum per creatoris potentiam viventem, corpus quod sustinet vivificantem, sed tamen oblivioni subditum, mutabilitati subjectum, quem saepe timor afficit, laetitia extollit. Ipse itaque intellectus animae vox ejus est, quia sonat quod est, quae tamen adhuc vox sub firmamento est.
15. Sed transcendentes animam, vocem de firmamento quaerimus, cum illa sanctorum angelorum innumera multitudo in omnipotentis Domini conspectu qualis sit investigamus, quae sit in eis sine fine festivitas visionis Domini, quae laetitia sine defectu, qui amoris ardor non crucians, sed delectans; quantum in eis sit desiderium visionis Dei cum satietate, et quanta satietas cum desiderio. In quibus nec desiderium poenam generat, nec satietas fastidium parit. Quomodo inhaerendo beatitudini sint beati, quomodo contemplando semper aeternitatem sint aeterni, quomodo conjuncti vero lumini facti sint lux, quomodo aspicientes semper incommutabilem mutati sint in incommutabilitatem. Sed cum ista de angelis cogitamus, adhuc vox de firmamento est, non super firmamentum.
16. Transeat ergo animus, et ab ipsis transcendat omne quod creatum est. In solo creatoris sui lumine fidei oculos figat, quod unus vivificet omnia qui creavit Deus; quod ubique est et ubique totus est; quod incircumscriptus et incomprehensibilis sentiri potest, et videri non potest; quod nusquam deest, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe est; quod nec ibi deest, ubi longe est, quia ubi non est per gratiam, adest per vindictam; quod omnia tangit, nec tamen aequaliter omnia tangit. Quaedam enim tangit ut sint, nec tamen ut vivant et sentiant, sicut sunt cuncta insensibilia. Quaedam tangit ut sint, vivant, et sentiant, nec tamen ut discernant, sicut sunt bruta animalia. Quaedam tangit ut sint, vivant, et sentiant, et discernant, sicut est humana et angelica natura. Et cum ipse nunquam sibimetipsi sit dissimilis, dissimiliter tamen tangit dissimilia. Quod ubique praesens est, et inveniri vix potest; quod stantem sequimur, et apprehendere non valemus. Ponamus ergo ante oculos mentis quae illa natura sit quae tenet omnia, implet omnia, circumplectitur omnia, superexcedit omnia, sustinet omnia. Nec alia ex parte sustinet, atque alia superexcedit; neque alia ex parte implet, atque alia circumplectitur; sed circumplectendo implet, implendo circumplectitur, sustinendo superexcedit, superexcedendo sustinet. Hujus naturae potentiam cum strictus in ea cogitat animus, vox super firmamentum fit, quia ejus intellectum concipit, qui et angelorum sensum sua incomprehensibilitate transcendit.
17. Cum ergo vox super firmamentum fit, stant animalia, et submittunt alas suas, quia sanctorum mentes cum creatoris sui potentiam intenta contemplatione considerant, vilescunt eorum animo virtutes quas habent; et tanto fiunt apud se humiles, quanto eis illud altum est quod super angelos sonat. Fortasse enim doctores sunt; sed cum coeperint tacita mente cogitare quae sit ineffabilis Dei sapientia, quae mentes hominum sine strepitu verborum docet, et quomodo haec eadem sapientia si auditorum mentes non doceat, vox docentium vacue laborat, sua eis doctrina protinus vilescit, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Fortasse prophetae sunt; sed cum tacita mente considerant quia prophetiae suae oculo simul omnia Divinitatis mysteria penetrare non possunt, quoniam sicut ait Apostolus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9), in illa immensitate secretorum vident quia parum est omne quod vident, atque ex ipsa immensa altitudine luminis considerant quam minus sit illud quod intento oculo quasi per rimas viderunt. Deponant ergo alas suas, cum vox super firmamentum fit, id est humilientur in eo quod apprehendunt cum superna conspiciunt quae ab eis comprehendi non possunt.
18. Saepe etiam sanctorum cogitationibus ipsa quae habent bona blandiuntur, ut eorum mentes in aliqua sui fiducia elevent; sed protinus ad occulta Dei judicia, recurrunt, quomodo alii ex virtutibus ad infernum per elationem corruunt, alii ex vitiis correcti ad coelum per humilitatem levantur. Unde nos ad humilitatem revocans Propheta terret et admonet, dicens: Venite, et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5). Quis enim digne considerare valeat quantus super nos terror sit consiliorum Dei, quando et alter ex virtutibus in finem tendit ad vitia, et alter ex vitiis in virtutibus concludit finem? Quia juxta
107
Salomonis vocem: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei. Nec tamen scit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futuro servantur incerta (Eccle. IX, 1), Et: Est via quae videtur hominibus recta, et novissimum ejus ducit ad mortem (Prov. XIV, 12). Haec itaque occulti judicii profunda cogitare, quid est aliud quam alas deponere, id est de nulla jam virtute confidere, sed sub magno timore trepidare? Sive enim omnipotentis Dei naturam considerent, sive ejus judicia perpendant, trepidant, pertimescunt. Eis ergo quasi alas deponere est virtutes quas habent humiliare.
19. Sic Abraham alas deposuit, qui quando loqui cum Deo coepit, pulverem et cinerem se esse cognovit dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27)? Sic Moyses alas deposuit, qui eruditus omni scientia Aegyptiorum (Act. VII, 22), mox ut verba Domini audivit, verba se non habere deprehendit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius. Ex quo enim locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum (Exod. IV, 10). Ac si aperte diceret: Postquam a te verba vitae audio, confusum me in verbis prioribus agnosco. Sic Isaias, cujus vita Domino ad praedicandum placuerat, cum, eumdem Dominum contemplatus, carbone de altari in ore tactus est, ait: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum (Isai. VI, 3). Ecce ad superiora sublevatus, sibimetipsi de labiorum pollutione displicuit. Nisi enim coelestis munditiae alta conspiceret, esse se judicabilem non invenisset. Sic loquente Domino Jeremias clamat: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem., I, 6). Juxta enim ea verba quae audiebat verba se non habere cognoverat. Sic Daniel sublimem visionem videns, per plurimos dies elanguit et aegrotavit (Dan. VIII, 27), quia hi qui in virtutibus fortes sunt, cum altiora Dei conspiciunt, in sua sibimet aestimatione infirmi atque imbecilles fiunt. Sic beatus Job, de quo Dominus amicis illius dixit: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus (Job. XLII, 7), cum verba Dei colloquentis audiret, respondit, dicens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam (Ibid., 3). Et paulo post: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Ibid., 6). Qui enim quantum ad homines sapienter locutus fuerat, loquentem sibi Deum audiens, insipienter se locutum fuisse reprehendit, quia in contemplatione verae sapientiae sua ei sapientia viluit. Ad vocem ergo desuper venientem animalia alas deponunt, quia virtutem Dei sive in natura sua contemplari requiramus, sive in occultis judiciis investigare cogitemus, pro eo quod ejus alta nobis impenetrabilia sunt, nostra nobis si qua inesse bona credebantur vilescunt. Et qui in quantulacunque scientia volare credebamur, invisibilem super nos naturam, et impenetrabilia ejus judicia perpendentes, submissis alis humiliter stamus. Sequitur:
- VERS. 26.---Et super firmamentum quod erat
imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper.
20. Quid per thronum nisi illae virtutes angelicae designantur, quae ipsos quoque angelos dignitate loci superioris excedunt? Nam cum angeli nuntii dicantur, et saepe angeli ad annuntianda quaedam hominibus veniant, throni missi ad ministerium nuntii nusquam leguntur, quia eis longe sublimius creator omnium praesidet. Unde Paulus apostolus ordines coelestium agminum, quos ad tertium coelum raptus viderat, describens, ait: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Col. I, 16). Thronos igitur ante eos angelorum ordines dixit, quibus illos praelatos esse cognovit. Bene autem thronus lapidi sapphiro comparatur, quoniam lapis sapphirus aereum habet colorem. Virtutes ergo coelestium lapide sapphiro designantur, quia hi spiritus,
109
quibus Deus omnipotens altius praesidet, superioris loci in coelestibus dignitatem tenent. Super thronum vero similitudo hominis, quia et super illas virtutes, quae et ipsos angelos antecedunt, nostri est gloria Redemptoris. Notandum ergo qui ordo servatur. Super animalia enim firmamentum, super firmamentum thronus, super thronum homo esse describitur, quia et super sanctos homines adhuc in hac corruptione corporis viventes angeli, et super angelos superiores et Deo proximae angelicae potestates, super potestates vero Deo proximas elevatus est Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.
21. Sin vero, ut praediximus, firmamenti nomine Mediator Dei et hominum pro assumpta humanitate debet intelligi, quia sub unius nominis appellatione solent per prophetiae spiritum multa signari, vox super firmamentum facta est, quae super baptizatum Dominum de coelo sonuit, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Luc. III, 22). Vel sicut per evangelistam alium dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Quaeramus igitur quomodo hanc vocem animalia audiunt, et alas deponunt. Habacuc propheta requisitus dicat: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi (Habac. III, 1). Quid est autem quod Pater de Filio loquitur, dicens: In quo mihi complacui? Omnis enim qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quod poenitet, se sibi displicuisse indicat, quia emendat quod fecit. Et quia omnipotens Pater, sicut intelligi ab hominibus poterat, humano modo de peccatoribus locutus est, dicens: Poenitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 6), quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit. In solo autem sibi unigenito Domino nostro Jesu Christo complacuit, quia hunc inter homines hominem creasse eum non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo invenit, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In solo ergo sibi Redemptore nostro complacuit Pater, quia in eo solo non invenit culpam, in qua se reprehendat quasi per poenitentiam.
22. Sancta itaque animalia vocem super firmamentum audiant, et pertimescant, quia si solus sine peccato est, in ejus innocentia aspiciunt in quantis ipsa quotidie delinquant, quae necesse est ut incessanter defleant. Considerent quoque quia et ipse auctor vitae sine passionis dolore ex hac vita non exiit. Et haec ergo vox super firmamentum facta est, quia omnipotentis Patris sententia etiam de morte ac resurrectione Unigeniti processit. Sed cum vox super firmamentum fit, stant animalia, et submittunt alas suas, quia sancti quique cum ipsum quoque Unigenitum flagellatum in hoc mundo conspiciunt, deponunt si quid de suis meritis praesumunt. Nam si ipse hinc sine flagello non exiit, qui venit sine peccato, quomodo flagellis digni non erunt, qui huc cum peccato venerunt? Ipsum ergo firmamentum, quod est super caput animalium, id est quod transcendit mentes sanctorum, habet super se vocem, quia Redemptor noster eam quam cum Patre disposuit ex divinitate sententiam pertulit in carne, quam audientes justi terrentur, et omnem de suis viribus praesumptionem deponunt. Quibuslibet etenim virtutibus polleat, quid digna est vita peccatorum, si et ejus vita pro nobis flagello subjacuit, quae subdita nulli peccato fuit?
23. Sed ecce gravis nobis quaestio oritur, cum dicitur quia super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni. Si enim per firmamentum Dominus, et per lapidem sapphirum, et similitudinem throni summae illae potestates angelicae figurantur, quomodo super firmamentum, id est super Dominum esse credendae sunt, cum et mox subditur: Et super similitudinem throni, similitudo quasi aspectus hominis desuper? Nam si ita, ut dictum est, per firmamentum exprimitur Dominus, et rursus homo accipitur Dominus, qua ratione potest intelligi et ipse super thronum, et ipse sub throno? Sed astrictos hujus quaestionis nodos ipse solvit, de quo loquimur, qui afflatu sancti Spiritus ea quae clausa sunt aperit. Incarnatus enim Unigenitus Patris per hoc quod homo factus est, infra angelos fuit, sicut de eo scriptum est: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Resurgens autem et ascendens in coelos, omnibus angelicis potestatibus praesidet, sicut de eo illic rursum scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Ibid., 7). Et sicut ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Firmamentum ergo sub throno, et homo super thronum est, quia per humanae assumptionem naturae et ipse est sub angelis natus, et ipse super angelos exaltatus. Qui et priusquam per resurrectionis exaltaretur gloriam, divinitate super angelos fuit; sed tamen ab angelis, ut dictum est, humanitate minoratus, ex qua morti subjacuit. At postquam mortem resurgendo calcavit, humanitatem suam etiam majestatibus archangelorum superposuit. Prius itaque thronus super firmamentum, et post homo super thronum visus esse describitur, quia humani generis Redemptor humanitatem, quam descendendo sub angelis assumpsit, ascendendo super angelos exaltavit. Sic vero factum eum sub angelis dicimus, sicut factum sub lege, praedicante Apostolo, audivimus (Philip. II, 9). Assumptam ergo humanitatem sub angelis accipimus pro ea minoratione in qua dignatus est apparere.
24. Nam mox ut Verbum caro factum est, mox Deus homo potestate super angelos fuit. De ipso quippe ante passionem scriptum est: Ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Joan. I, 15; Matth. IV, 11). Sed tamen ut humanitatis ejus infirmitas monstraretur, rursum de eo scriptum est: Apparuit illi angelus de coelo, confortans eum (Luc. XXII, 43). In documento ergo utriusque naturae huic et angeli ministrare, hunc et angelus confortare describitur. Unus quippe in utraque natura, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Cui tamen ante passionem suam et angeli ministrant, et hunc angelus confortat. Post passionem vero atque resurrectionem ejus, huic angeli ministrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt, quia, ut praedictum est, etsi prius firmamentum sub throno apparuit, jam tamen homo super thronum est. In cujus persona, ut propheta sanctus adunationem utriusque naturae se vidisse ostenderet, protinus adjunxit:
- VERS. 27.---Et vidi quasi speciem electri.
25. Quid est quod aspectus hominis videtur in throno quasi species electri, nisi quod in electro, sicut longe superius diximus (Supra hom. 2, n. 14), aurum argentumque miscetur, ut res una ex metallis duobus fiat? In qua et per argentum auri claritas temperatur, et per auri claritatem species clarescit argenti. In Redemptore autem nostro utraque natura, id est divinitatis et humanitatis inconfuse ac inseparabiliter unita sibimet atque conjuncta est ut et per humanitatem divinitatis ejus claritas nostris posset oculis temperari, et per divinitatem humana in eo natura claresceret, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat haberet. Ipse vero aspectus hominis super thronum, et species electri quam vidit qualis ei apparuerit adhuc describens subjungit: IBID.---Velut aspectus ignis intrinsecus per circuitum, a lumbis ejus et desuper; et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu.
26. Quid est quod Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus a lumbis et desuper aspectum ignis intrinsecus per circuitum habere describitur, et a lumbis et deorsum speciem ignis splendentis in circuitu? Investigandum namque est quare a lumbis et desuper ignem intrinsecus, nec tamen splendentem ignem habere narratur; a lumbis vero et deorsum habere ignis speciem dicitur, non tamen hunc habere intrinsecus memoratur,
113
quia et splendentem et in circuitu hunc habere describitur. Quid enim lumborum nomine, nisi propago mortalitatis exprimitur? Propter quod etiam de Levi dicitur quia adhuc in lumbis patris erat cum Melchisedech occurrit Abrahae (Hebr. VII, 10). De lumbis vero Abrahae virgo Maria exiit, in cujus utero Unigenitus Patris per Spiritum sanctum incarnari dignatus est. Ex qua incarnatione universo innotuit mundo Deus, sicut per Psalmistam dicitur: Accingere gladium tuum circa femur tuum, potentissime (Psal XLIV, 4). Gladium etenim circa femur potentissimus sumpsit, quia sermo praedicationis illius ex incarnatione convaluit. Quid vero iste ignis designat, nisi ardorem sancti Spiritus, qui corda quae repleverit incendit? De quo ipsa Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Quid est ergo quod in hoc aspectu hominis qui prophetae apparuit a lumbis superius intrinsecus per circuitum ignis ardet, a lumbis vero inferius non ignis intrinsecus, sed in circuitu resplendet, nisi quod ante incarnationem unigeniti Redemptoris nostri, sola intra se Judaea ardorem amoris ejus habuit; post incarnationem vero illius in circuitu ejus ignis resplenduit, quia in universo mundo gentibus claritatem sancti Spiritus effudit? Prius ergo ignis intrinsecus erat, sed splendor non erat, quia Spiritus sanctus in multis quidem patribus Judaeam replebat, sed ad notitiam gentium necdum ejus lumen emicuerat. A lumbis vero ejus et deorsum ignis in circuitu splendet, quia postquam de Virgine carnem sumpsit, in humano genere longe lateque sancti Spiritus dona dilatavit. Et notandum quod ignis iste a lumbis superius per circuitum esse describitur, non extrinsecus sed intrinsecus, quia amoris flamma, sicut dictum est, in electis atque spiritalibus viris ubique in suis finibus Judaeam replevit. Nec tamen exibat extrinsecus, quia sese in multitudinem gentium non dilatabat. Quae ardoris flamma visa est postmodum in circuitu splendere, quia per mundi cardines in universis gentibus omnipotentis Dei coepit amor excrescere.
27. Erat ergo prius ignis intrinsecus, cum Jacob diceret: Salutare tuum exspectabo, Domine (Genes. XLIX, 18). Quod enim salutare dicimus Latine, hoc verbo Hebraico Jesus dicitur. In quo verbo beati Jacob mens ostenditur quomodo Jesu desiderio ardebat, quem se moriens exspectare perhibebat. Ardebat ignis cum Moyses diceret: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Ardebat ignis in mente cum David diceret: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et parebo ante faciem Dei mei? (Psal. XLI, 3.)? Qui incarnationem Verbi desiderans, ait: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Ardebat ignis cum Simeon, de corruptione vitae praesentis exire desiderans, audivit non prius visurum se mortem, nisi videret Christum Domini (Luc. II, 26). Sed ecce jam ignis iste quasi sub lumbis exterius resplendet, quia universa gentilitas incarnati Dei est amore succensa.
28. Quod tamen intelligi et aliter potest, quia Redemptor noster Deus Dominus Jesus Christus per humanitatem suam hominibus innotuit, qui per divinitatem notus angelis et ante incarnationem fuit. Nobis ergo a lumbis inferius resplendet in circuitu, cujus ignis intrinsecus a lumbis superius ardet in coelo, quia illi coelestes spiritus eum in divinitate sua conspiciunt, et amoris ejus ignibus accenduntur. Nos vero, qui hunc ex assumpta humanitate diligimus, adhuc in hac corruptibili vita positi, splendorem ignis illius foris habemus. Unus itaque super thronum est, qui et super lumbos ignem intrinsecus habet in angelis, et sub lumbis ignem in circuitu habet in hominibus, quia in omne quod ab angelis amatur, per omne quod ab hominibus desideratur, unus est qui in cordibus ardet amantium. Hinc est enim quod magnae illae potestates angelicae Seraphin, id est incendium, nominantur. Hinc de ipso omnium Creatore scriptum est: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29; Deut. IV, 24). Ignis enim Deus dicitur, quia flammis amoris sui incendit mentes quas replet. Et idcirco seraphin incendium dicuntur, quia potestates ei proximae in coelis inaestimabili amoris ejus igne succensae sunt. Ex hoc igne succensa ardent in terra corda justorum. Hoc igne calefacta redeunt ad poenitentiam corda peccantium, quae inflammata vehementer timorem in amorem vertunt. Nam quae prius tabescere metu coeperant, postmodum igne amoris flagrant. Et quia ejus membra sunt electi angeli in coelo, ejus membra sunt conversi homines in terra; unus homo est qui et super lumbos ardet intrinsecus, et sub lumbis inferius ignis sui splendorem in circuitu emittit, quia et angelos ad amorem suum per divinitatem tenuit, et homines ad sancti ardoris sui desiderium ex humanitate revocavit. Sequitur: VERS. 28.---Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae.
29. Arcum omnipotens Deus inter se atque homines in signo posuit, ut ultra mundum diluvio non deleret, dicens: Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus, et recordabor foederis mei vobiscum (Genes. IX, 13). Unde et in arcu eodem color aquae et ignis simul ostenditur, quia et ex parte est coeruleus, et ex parte rubicundus, ut utriusque judicii testis sit, unius videlicet faciendi, et alterius facti, sed quia mundus quidem judicii igne cremabitur, sed jam non ulterius faciendi, aqua jam diluvii non deletur (II Petr. III, 7). Quid est autem quod splendentem ignem a lumbis hominis throno praesidentis, sicut aspectus arcus cum fuerit in nube in die pluviae, propheta conspexit? Quia enim per ignem, sicut dictum est, ardor sancti Spiritus designatur, quae similitudo est arcus et spiritus ut ignis qui apparuit quasi aspectus arcus apparuisse diceretur? Sed si ipsi quam praediximus visioni arcus intendimus, quomodo arcus significet spiritum videmus. In arcu quippe, sicut praefatus sum, aqua et ignis apparent. Et post Mediatoris adventum, eo virtus Spiritus sancti in humano genere claruit, quo electos Dei et aqua baptismatis lavit, et igne divini amoris incendit. Quasi enim admisto colore aquae simul et ignis quidam arcus in nube ad propitiationem ponitur, cum Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Qui arcus in nube est in die pluviae, quia in dominica incarnatione, et in effusione praedicationis ostenditur, ut ad veniam corda credentium, Domino parcente, revocentur. Nubem enim Redemptoris carnem non inconvenienter accipimus, de qua per Psalmistam dicitur: Qui ponit nubem ascensum suum (Psal. CIII, 3). Nubem quippe ascensum suum posuit, quia is qui divinitate ubique est, carne ad coelestia ascendit. Expleta vero omni mystica visione, subjungit:
- IBID., ET CAP. II, VERS. 1.---Hic erat aspectus
splendoris per gyrum, et haec visio similitudinis gloriae Domini.
30. Quid enim in universo mundo sancti Spiritus gratia agat aspiciens, ait: Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Quae vero interius ejusdem sancti Spiritus gloriae maneat, considerare volens, sed sicut erat non valens, subjungit: Et haec visio similitudinis gloriae Domini. Non enim ait: Visio gloriae, sed similitudinis gloriae, ut videlicet ostendatur quia quantalibet se intentione mens humana tetenderit, etiamsi jam phantasias imaginum corporalium a cogitatione compescat, si jam omnes circumscriptos spiritus ab oculis cordis amoveat, adhuc tamen in carne mortali posita videre gloriam Dei non valet sicut est. Sed quidquid de illa est quod in mente resplendet, similitudo, et non ipsa est. Unde et ille praedicator qui raptus usque ad tertium coelum fuerat dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12).
31. Qua in re non despicienda nobis quaestio oritur, quomodo Joannes evangelista, cum erga miracula Redemptoris nostri Judaeorum perfidiam etiam ex verbis propheticis descripsisset, adjungit, dicens: Haec dixit Isaias quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 41). [a 1Kb] Et si Ezechiel non gloriam, sed gloriae similitudinem vidit, quid est quod iste similitudinem gloriae, et ille ejus gloriam vidisse describitur? Sed cum Joannes evangelista prius miracula Redemptoris nostri narravit, atque infidelitatem Judaeorum postmodum subdidit, hanc ejusdem Redemptoris nostri gloriam, quae in mundo apparuit, Isaiam vidisse manifestat. Omne enim quod in terra mirum divinitus agitur gloria omnipotentis Dei est, et ejus gloria in omnibus factis videtur. Isaias ergo ejus gloriam in terra vidit; Ezechiel vero ejus gloriam in coelo, sicuti est, videre non potuit, quia aliter est gloria ejus in rebus factis, atque aliter in semetipso. Haec ergo ejus gloria quae in rebus est videri potest, illa vero quae in ipso est videri modo nisi per similitudinem non potest. Sed hanc eamdem similitudinem gloriae quia propheta vel sublevatus portare non potuerit cognoscamus. Sequitur:
- IBID.---Et vidi, et cecidi in faciem meam.
32. Quid ergo de hoc viro fieret, si ita ut est ejus gloriam vidisset, qui similitudinem gloriae illius videns, sed ferre non valens, cecidit? Qua in re cum magno moerore pensare et considerare cum lacrymis debemus in quantam miseriam et infirmitatem cecidimus, qui et ipsum bonum ferre non possumus ad quod videndum creati sumus. Est tamen et aliud quod de prophetae facto consideremus in nobis. Propheta enim mox ut gloriae Domini similitudinem vidit, in faciem suam cecidit. Cujus similitudinem gloriae quia nos per spiritum prophetiae videre non possumus, hanc assidue cognoscere et sollicite contemplari in sacro eloquio, in coelestibus monitis, in praeceptis spiritualibus debemus. Qui cum aliquid de Deo conspicimus, in faciem nostram cadimus, quia ex malis erubescimus, quae nos meminimus perpetrasse. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Unde et Paulus quasi quibusdam in facie jacentibus dicebat: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)?
33. Ecce coelestis gratiae dono largiente, obvolutum mysteriis libri initium in Ezechiel propheta discussimus, et dicta mystica mortaliter disserentes, volantem prophetiae theoriam ad terram traximus, ut quae prius parvulorum animis mihique similium volabat, sed non elevabat, jam nunc ab eis legatur et cognoscatur, et volet et levet. Agamus ergo gratias Redemptori nostro, qui spiritali semper alimento nos reficit, qui panis vivus descendit de coelo, et dat vitam mundo (Joan. VI, 33). Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.