V | VII |
HOMILIA VI.
recensereExplanantur versus 15, 16, 17, cum media decimi octavi parte; deflexo ad sacrae Scripturae, ad Evangelii praesertim commendationem, prophetici sermonis sensu.
1. Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12), quia obscura est scientia in prophetis. Sed Salomonis voce attestante didicimus: Gloria regum celare verbum, et gloria Dei est investigare sermonem, quia et honor est hominum eorum secreta abscondere, et gloria Dei est mysteria sermonis ejus aperire (Prov. XXV, 2). Ipsa autem per se Veritas discipulis dicit: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27); id est, aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus auditis. Magnae vero utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum ut fatigatione dilatetur, et exercitatus capiat quod capere non posset otiosus. Habet quoque adhuc aliud majus, quia Scripturae sacrae intelligentia, quae si in cunctis esset aperta vilesceret, in quibusdam locis obscurioribus tanto majore dulcedine inventa reficit, quanto majore labore fatigat animum quaesita. Ecce enim sancti Ezechielis nunc voce dicitur:
- VERS. 15.---Cumque aspicerem animalia, apparuit
rota una super terram.
2. Quid autem rota, nisi sacram Scripturam signat, quae ex omni parte ad auditorum mentes volvitur, et nullo erroris angulo a praedicationis suae via retinetur? Ex omni autem parte volvitur, quia inter adversa et prospera recte et humiliter incedit. Circulus quippe praeceptorum illius modo sursum, modo deorsum est, quae perfectioribus spiritaliter dicuntur, infirmis juxta litteram congruunt; et ipsa quae parvuli juxta litteram intelligunt, docti viri per spiritalem intelligentiam in altum ducunt. Quis namque parvulorum in facto Esau et Jacob, quod alter ad venatum mittitur ut benedicatur, alter vero per suppositionem matris a patre benedicitur (Genes. XXVII, 3, 28), nisi juxta sacrae lectionis historiam pascitur? In qua videlicet historia si ad intellectum paulo subtilius astringatur, videt quia Jacob primogeniti benedictionem non per fraudem subripuit, sed sibi debitam accepit, quam, concedente fratre, datae lentis mercede emerat.
3. At vero si quis altius sentiens utrorumque facta velit per allegoriae arcana discutere, protinus ab historia in mysterium surgit. Quid est enim quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit, nisi quod omnipotens Deus Judaici populi bona operatione pasci desideravit? Sed illo tardante, minorem Rebecca supposuit, quia dum Judaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia instruxit, ut omnipotenti patri cibum boni operis offerret, benedictionemque majoris fratris acciperet. Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo de exterioribus sacrificiis non quaerens, per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi (Psal. LV, 12). Quid est quod idem Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, nisi quod haedus pro peccato offerri consuevit? Et gentilis populus carnis quidem in se peccata mactavit, sed coopertum se peccatis carnalibus confiteri non erubuit Quid est quod vestimentis fratris majoris induitur, nisi quod sacrae Scripturae praeceptis quae majori populo data fuerant in bona operatione vestitus est? Et eis minor in domo utitur, quae major foras exiens intus reliquit, quia illa gentilis populus praecepta tenet in mente, quae Judaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. Et quid est quod Isaac eumdem filium nescit quem benedicit, nisi hoc quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi, ob auditum auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45)? Quid est quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro veniant vidit, nisi quod omnipotens Deus, cum per prophetas suos praediceret gentilitati gratiam praerogandam, eam et in praesenti per gratiam non vidit, quia tunc in errore dereliquit, et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionis gratiam praevidit? Unde et eidem Jacob, gentilis populi figuram tenenti, in benedictione dicitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus Deus (Genes. XXVII, 27). Sicut enim in Evangelio Veritas dicit, Ager est hic mundus (Matth. XIII, 38), et quia gentilis populus ad fidem perductus per electos suos in universo mundo virtutibus redolet, odor filii odor est agri pleni.
4. Aliter namque olet flos uvae, quia magna est virtus et opinio praedicatorum quae debriant mentes audientium; aliter flos olivae, quia suave est opus misericordiae quod more olei refovet et lucet; aliter flos rosae, quia mira est fragrantia quae rutilat et redolet ex cruore martyrum; aliter flos lilii, quia candida vita carnis est de incorruptione virginitatis; aliter flos violae, quia magna est virtus humilium, qui ex desiderio loca ultima tenentes, se per humilitatem a terra in altum non sublevant, et coelestis regni purpuram in mente servant; aliter redolet spica, cum ad maturitatem perducitur, quia bonorum operum perfectio ad satietatem eorum qui justitiam esuriunt praeparatur. Quia ergo gentilis populus in electis suis ubique per mundum sparsus est, et ex eis virtutibus quas agit omnes qui intelligunt odore bonae opinionis replet, dicatur recte: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni. Sed quia easdem virtutes ex semetipso non habet, adjungat: Cui benedixit Dominus Deus.
5. Et quoniam idem electorum populus per quosdam etiam in contemplationem surgit, per quosdam vero in activae vitae solummodo opera pinguescit, recte illic additur: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae (Genes. XXVII, 28). Ros enim desuper et subtiliter cadit. Et toties de rore coeli accipimus, quoties per infusionem contemplationis intimae de supernis aliquid tenuiter videmus. Cum vero bona opera etiam per corpus agimus, de terrae pinguedine ditamur.
6. Quid est autem quod Esau tarde ad patrem redit, nisi quod Judaicus populus ad placendum Domino sero revertitur? Cui et hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit cum solvatur jugum de collo tuo (Ibid., 40). Quia a servitute peccati Judaicus populus in fine liberatur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).
7. Quem non parvulorum ipsa evangelica historia in miraculi operatione reficiat, quod hydrias vacuas Dominus aqua impleri praecepit, eamdemque aquam protinus in vinum vertit (Joan. II, 7)? Sed cum haec vigilantiores ingenio audiunt, et sacram historiam credendo venerantur, et quid interius innuat requirunt. Qui enim mutare aquam in vinum potuit, etiam vacuas hydrias valuit vino statim replere. Sed impleri hydrias aqua jubet, quia prius per sacrae lectionis historiam corda nostra replenda sunt. Et aquam nobis in vinum vertit, quando ipsa historia per allegoriae mysterium in spiritalem nobis intelligentiam commutatur. Rota ergo quasi per terram trahitur, quia parvulis humili sermone concordat, et tamen magnis spiritalia infundens, quasi circulum in altum levat; et inde sursum erigitur, unde terram tangere paulo ante videbatur.
8. Quia vero undique aedificat, quasi per circulum rota currit. Unde et in lege scriptum est: Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus et calamos, scyphos et sphaerulas ac lilia ex ipso procedentia (Exod. XXV, 31; XXXVII, 17). Quis in candelabro nisi Redemptor humani generis designatur? Qui in natura humanitatis infulsit lumine divinitatis, ut mundi candelabrum fieret, quatenus in ejus lumine omnis peccator in quibus jaceret tenebris videret. Qui pro eo quod naturam nostram sine culpa suscepit, candelabrum tabernaculi ex auro purissimo fieri jubetur. Ductile autem feriendo producitur, quia et Redemptor noster qui ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit, et sic ad resurrectionis gloriam pervenit. Ex auro ergo mundissimo ductile candelabrum fuit, quia et peccatum non habuit, et tamen ejus corpus per passionis contumelias ad immortalitatem profecit. Nam juxta virtutes animae quo percussionibus potuisset proficere, omnino non habuit. In membris autem suis, quae nos sumus, quotidie percussionibus proficit, quia dum nos tundimur et afficimur ut ejus corpus esse mereamur, ipse proficit. De cujus corpore scriptum est: Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Coloss. II, 19). Corpus quippe illius nos omnes sumus. Per nexus vero et conjunctiones corpus ligatur, quia dum capiti pectus, dum pectori brachia, dum brachiis manus, digiti manibus sunt conjuncti, ac membra caetera membris inhaerent, corpus omne perficitur, sicut sancti apostoli, quia Redemptori nostro propinqui steterunt, quasi pectus capiti adhaesit. Quos quia martyres sunt secuti, quasi conjuncta brachia pectori fuerunt. Quibus dum pastores et doctores subjuncti sunt per bona opera, manus brachiis inhaeserunt. Hoc vero omne corpus Redemptoris nostri quotidie per nexus et conjunctiones subministratur in coelo, quia cum ad eum illuc electae animae ducuntur, ei sua membra colligantur. De quo bene dicitur: Subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Ibid.), quia Deus omnipotens redemptor noster, qui in se quo proficiat non habet, adhuc per membra sua quotidie augmentum habet. Unde rursum scriptum est: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Hastile vero ejusdem candelabri ipsa Ecclesia debet intelligi, quae corpus ejus est, quia inter tot adversa liber stat. Calami autem qui de hastili prodeunt, praedicatores sunt, qui dulcem sonum in mundo ediderunt, videlicet canticum novum. Scyphi autem vino repleri solent. Quid ergo mentes auditorum nisi scyphi sunt, quae a sanctis praedicatoribus vino scientiae replentur? Sphaerula autem quid est aliud nisi volubilitas praedicationis? Sphera enim ex omni parte volvitur. Et praedicatio, quae nec adversitate retineri potest, nec prosperitatibus elevatur, sphaera est, quia est et inter adversa fortis, et inter prospera humilis, nec timoris habet angulum, nec elationis. In cursu ergo suo figi non valet, quia per cuncta se volubiliter trahit.
9. Ut autem hoc quod exempli causa protulimus exsequamur, bene post calamos, scyphos et sphaerulas, in candelabro lilia describuntur, quia post eam quam diximus praedicationis gratiam atque volubilitatem, illa virens patria sequitur, quae animabus sanctis, id est floribus vernat aeternis. Sphaerulae ergo ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Itaque sicut apud Moysen sphaerula, doctrina praedicationis accipitur; ita hic per rotam ipsa sacra Scriptura signatur. Propheta igitur dum sancta animalia videret, adjunxit: Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram.
10. Qua in re quaerendum est, cum inferius rotae describuntur, cur una rota prius apparuisse dicitur, nisi quia antiquo populo Vetus solummodo Testamentum datum est, quod ad erudiendam mentem illius quasi rota volveretur? Bene autem rota eadem super terram apparuisse dicitur. Peccanti enim homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Rota ergo super terram apparuit, quia Deus omnipotens legem super corda peccantium dedit. Sed quia haec pennata animalia sanctos, ut ante diximus, evangelistas designant, quomodo prius animalia, et postmodum rota una aspicitur, cum ante Testamentum Vetus fuerit, et postmodum sancti evangelistae secuti sint? Sed intelligere in his possumus quod illi prius a propheta visi sunt qui merito transcendunt. Nam quanto sanctum Evangelium Testamentum Vetus praecellit, tanto et praedicatores ejus in descriptione prophetica praeferri debuerunt.
11. Quamvis sit adhuc aliud quod in hac descriptione considerari debeat, quia prophetiae spiritus sic intra semetipsum anteriora et posteriora simul colligit, ut haec simul prophetae lingua proferre non possit. Sed ampla quae videt de dispertitis sermonibus emanat, et nunc ultima post prima, nunc vero prima post ultima loquitur. Unde Ezechiel propheta sub figura sanctae universalis Ecclesiae, et evangelistarum gloriam per quatuor animalium similitudinem videt, et tamen repente illa subjungit, quae anterioribus temporibus gesta sunt, ut patenter indicet simul se vidisse quod carnis lingua non sufficeret simul dicere. Quia vero per quatuor animalia
68
etiam perfectos omnes significari diximus, considerandum quoque est quosdam sanctorum et ante legem fuisse, qui naturali lege districte viverent, et omnipotenti Domino placerent. Post animalia ergo rota describitur, quia electorum multi apud omnipotentem Dominum perfecti et ante legem fuerunt. Sin vero animalia solos, ut diximus, Evangelistas debemus accipere, est adhuc aliud quod considerare debeamus. Videbat enim sanctus propheta quia haec ipsa verba quae obscuritatibus obvoluta proferebat, non Judaico populo, sed gentibus panderentur. Nobis igitur loquens prius animalia et post rotam describere debuit, quia nos ad fidem Domino largiente venientes, non per legem Evangelium, sed per sanctum Evangelium legem didicimus. Ubi vero, vel qualis rota apparuerit, adjungit cum dicit:---VERS. 15.---Juxta animalia habens quatuor facies. Ubi adhuc subditur: VERS. 16.---Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris; et una similitudo ipsarum quatuor, et aspectus earum et opera, quasi si sit rota in medio rotae. 12. Quid est hoc, quod cum una rota diceretur, paulo post adjungitur, Quasi si sit rota in medio rotae, nisi quod in Testamenti Veteris littera Testamentum Novum latuit per allegoriam? Unde et rota eadem quae juxta animalia apparuit quatuor facies habere describitur, quia Scriptura sacra per utraque Testamenta in quatuor partibus est distincta. Vetus etenim Testamentum in lege et prophetis, Novum vero in Evangeliis atque apostolorum Actibus et dictis. Scimus autem quia ubi faciem intendimus, ibi quod necesse est videmus. Rota ergo quatuor habet facies, quia prius resecanda mala in populis vidit per legem, postmodum vidit per prophetas, subtilius vero per Evangelium, ad extremum autem per apostolos ea quae in culpis hominum resecarentur aspexit. Potest quoque intelligi quod quatuor facies rota habeat, propter hoc quod Scriptura sacra per gratiam praedicationis extensa in quatuor mundi partes innotuit.
Unde et bene rota eadem una prius juxta animalia apparuisse et postmodum quatuor facies habuisse describitur, quia nisi lex Evangelio concordaret, in quatuor mundi partibus non innotesceret. 13. Sequitur: Et aspectus rotarum, et opus earum quasi visio maris. Recte sacra eloquia visioni maris similia narrantur, quia in eis magna sunt volumina sententiarum, cumuli sensuum. Nec immerito mari similis Scriptura sacra dicitur, quia firmantur in ea sententiae locutionis, sacramento baptismatis. Vel certe considerandum est quia navibus in mare navigamus, cum ad desideratas terras tendimus. Nobis autem quid est in desiderio nisi illa terra de qua scriptum est: Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6)? Ligno autem, ut dixi, evehitur qui mare transit. Et scimus quia sacra Scriptura lignum crucis per legem nobis praenuntiat, cum dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Quod Redemptori nostro Paulus attestatur, dicens: Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Per prophetas quoque lignum annuntiat, cum dicitur: Dominus regnabit a ligno (Psal. XCV, 10). Et rursum: Mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 9). Per Evangelium vero lignum crucis aperte ostenditur, ubi ipsa Domini passio quae prophetata est declaratur. Per apostolos autem haec eadem crux etiam in verbis et operibus tenetur, cum Paulus dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Et rursus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 14). Nobis ergo qui ad aeternam patriam tendimus Scriptura sacra per quatuor suas facies mare est. Quae crucem annuntiat, quia nos ad terram viventium ligno portat. Nisi autem mari Scripturam sacram similem cerneret propheta, minime dixisset: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis (Isai. XI, 9). Sequitur:
- VERS. 16.---Et una similitudo ipsarum quatuor, et
aspectus earum et opera, quasi si sit rota in medio rotae.
14. Una similitudo ipsarum est quatuor, quia quod praedicat lex, hoc etiam prophetae; quod denuntiant prophetae, hoc exhibet Evangelium; quod exhibuit Evangelium, hoc praedicaverunt apostoli per mundum. Una ergo est similitudo ipsarum quatuor, quia divina eloquia etsi temporibus distincta, sunt tamen sensibus unita.
15. Et aspectus earum et opera, quasi si sit rota in medio rotae. Rota intra rotam est Testamentum Novum, sicut diximus, intra Testamentum Vetus, quia quod designavit Testamentum Vetus, hoc Testamentum Novum exhibuit. Ut enim pauca de multis loquar, quid est quod Adam dormiente Eva producitur (Genes. II, 21, 22), nisi quod moriente Christo Ecclesia formatur? Quid est quod Isaac ad immolandum ducitur, et ligna portat, arae superimponitur et vivit (Genes. XXII, 6), nisi quod Redemptor noster ad passionem ductus lignum sibi crucis ipse portavit? Et sic in sacrificio pro nobis ex humanitate est mortuus, ut tamen immortalis maneret ex divinitate. Quid est quod homicida post mortem summi pontificis absolutus ad terram propriam redit (Num. XXXV, 25; Josue XX, 6), nisi quod humanum genus quod peccando sibimetipsi mortem intulit, post mortem veri sacerdotis, videlicet Redemptoris nostri peccatorum suorum vinculis solvitur, et in paradisi possessione reparatur? Quid est quod in tabernaculo propitiatorium fieri jubetur (Exod. XXV, 17), super quod duo cherubim, unum a summitate una, et alterum a summitate alia, ex auro mundissimo ponuntur expandentes alas, et operientes oraculum, qui se mutuo respiciunt versis vultibus in propitiatorium (Exod. XXV, 20), nisi quod utraque Testamenta ita sibi in Mediatore Dei et hominum congruunt, ut quod unum designat, hoc alterum exhibeat? Quid enim per propitiatorium, nisi ipse Redemptor humani generis designatur? De quo per Paulum dicitur: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III, 25). Quid vero per duo Cherubim, quae plenitudo scientiae dicuntur, nisi utraque Testamenta signata sunt? Ex quibus unum a summitate una propitiatorii, aliud vero a summitate altera stat, quia quod Testamentum Vetus de incarnatione nostri Redemptoris coepit prophetando promittere, hoc Testamentum Novum perfecte narrat expletum. Duo autem cherubim ex auro mundissimo facta sunt, quia utraque Testamenta pura ac simplici veritate describuntur. Expandunt vero alas, et oraculum operiunt, quia nos qui omnipotentis Dei oraculum sumus, a culpis imminentibus, Scripturae sacrae aedificatione protegimur. Cujus dum sententias sollicite aspicimus, ab errore ignorantiae, ejus alis velamur. Duo ergo cherubim se mutuo respiciunt versis vultibus in propitiatorium, quia utraque Testamenta in nullo a se discrepant. Et quasi ad semetipsa vicissim facies tenent, quia quod unum promittit, hoc aliud exhibet, dum inter se positum Mediatorem Dei et hominum vident. Facies quippe a semetipsis cherubim averterent, si quod unum Testamentum promitteret, aliud negaret. Sed dum concorditer de Mediatore Dei et hominum loquuntur, ut vicissim se respiciant, in propitiatorium intendunt. Rota ergo in medio rotae est, quia inest Testamento Veteri Testamentum Novum. Et, sicut saepe jam diximus, quod Testamentum Vetus promisit, hoc Novum exhibuit; et quod illud occulte annuntiat, hoc istud exhibitum aperte clamat. Prophetia ergo Testamenti Novi, Testamentum Vetus est; et expositio Testamenti Veteris, Testamentum Novum. Sequitur:
- VERS. 17.---Per quatuor partes earum ibant, et non
revertebantur.
16. Quo alibi divina eloquia, nisi ad corda hominum vadunt? Sed per quatuor partes euntes ibant, quia Scriptura sacra per legem ad corda hominum vadit, signando mysterium. Per prophetas vadit paulo apertius, prophetando Dominum. Per Evangelium vadit, exhibendo quem prophetavit. Per apostolos vadit, praedicando eum quem Pater pro nostra redemptione exhibuit. Habent ergo rotae facies et vias, quia ostendunt sacra eloquia notitiam praeceptorum cum exhibitione operum. Et per quatuor partes vadunt, quia distinctis, ut praediximus, temporibus loquuntur, vel certe quia in cunctis mundi regionibus incarnatum Dominum praedicant. De quibus aperte mox subditur:
- IBID.---Et non revertebantur, cum ambularent.
17. Haec superius de animalibus dicta sunt, sed non eadem intelligi de rotis quae de animalibus possunt. Rotas quippe signare Testamenta diximus. Et Testamentum Vetus ambulavit quidem, quia per praedicationem ad mentes hominum venit, sed post semetipsum reversum est, quia juxta litteram in praeceptis suis et sacrificiis usque ad finem servari non potuit. Non enim sine immutatione permansit, cum in eo spiritalis intelligentia defuit. Sed cum Redemptor noster in mundum venit, hoc spiritaliter fecit intelligi, quod carnaliter invenit teneri. Itaque dum spiritaliter littera ejus intelligitur, omnis in eo illa carnalis exhibitio vivificatur. Testamentum vero Novum etiam per Testamenti Veteris paginas testamentum aeternum appellatum est, quia intellectus illius nunquam mutatur. Bene ergo dicitur quod rotae euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent, quia dum Novum Testamentum non rescinditur, dum Vetus jam spiritaliter intellectum tenetur, post se non redeunt, quae usque ad finem mundi immutabilia persistunt. Ambulant ergo, sed non revertuntur, quia sic spiritaliter ad cor nostrum veniunt, ut eorum praecepta vel studia ulterius non mutentur. Sequitur:
- VERS. 18.---Statura quoque erat rotis, et altitudo, et
horribilis aspectus.
18. Quid est quod in Scripturae sacrae eloquiis tria haec inesse narrantur, ut staturam, altitudinem et horribilem aspectum, id est terribilem habere memorentur? Quaerendum nobis magnopere est quae divinae Scripturae statura, quae altitudo, qui horribilis aspectus dicitur. Sciendum ergo est quia stare ad vitam congruit bene operantis. Unde per Paulum dicitur: Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Qui etiam discipulis dicit: Sic state in Domino, charissimi (Philip. IV, 1). Et propheta, qui se vita ac moribus ante Dominum stare videbat, ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (IV Reg. III, 14). Altitudo vero est, coelestis regni promissio. Ad quam tunc pertingitur, quando jam mortalis vitae omnis corruptio subjugatur. Horribilis vero aspectus est terror gehennae, quae sine fine reprobos cruciat, et semper in cruciatu conservat. Statura ergo in rectitudine praeceptionis est, altitudo in celsitudine supernae promissionis, horribilis vero aspectus in minis atque terroribus supplicii sequentis. Scriptura igitur sacra staturam habet, quia mores ad standum dirigit, ut auditorum mentes ad terrenam concupiscentiam non curventur. Altitudinem habet, quia in coelesti patria aeternae vitae gaudia promittit. Horribilem quoque aspectum habet, quia omnibus reprobis gehennae supplicia minatur. Ostendit igitur staturam suam in aedificatione morum, ostendit altitudinem in promissione praemiorum, ostendit horribilem aspectum in terroribus suppliciorum. Recta est enim in praeceptis, alta in promissionibus, horribilis in minis. Habet staturam cum per prophetam dicit: Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillum, defendite viduam (Isai. I, 17). Et rursum: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et domesticos seminis tui ne despexeris (Ibid. LVIII, 7). Habet altitudinem cum per eumdem prophetam dicit: Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam (Ibid. LX, 19). Habet horribilem aspectum cum, infernum describens, dicit: Dies ultionis Domini, annus retributionis judicii Sion; et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur in sempiternum (Isai. XXXIV, 8, seq.). Quam beatus quoque Job describit, dicens: Terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitans (Job. X, 21, 22). Habet staturam cum per eam Dominus propitius pollicetur, dicens: Sicut coeli novi et terra nova, quae ego stare facio coram me, dicit Dominus; sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Isai. LXVI, 22). Illi enim veraciter coram Domino stant, qui vitam suam in pravitate non dissipant. Habet altitudinem cum statim subdit: Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, et veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus (Ibid., 23). Quid est mensis nisi perfectio dierum? Et quid est Sabbatum nisi requies in qua fieri opus servile non liceat? Mensis ergo ex mense est, quia qui hic perfecte vivunt, illuc ad perfectionem gloriae perducuntur. Sabbatum vero ex Sabbato est, quia qui hic cessant a perverso opere, illic quiescunt in coelesti retributione. Habet etiam horribilem aspectum cum protinus adjungit: Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Ibid., 24). Quid enim horribilius dici, quid cogitari potest, quam damnationis vulnera suscipere, et dolores vulnerum nunquam finire! De hoc horribili aspectu rotarum bene per Sophoniam dicitur, cum supervenire duris mentibus dies judicii denuntiatur: Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amora, tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Soph. I, 14).
19. Sed quia exterioris rotae dicta posuimus, restat nunc ut interioris quoque staturam, altitudinem, et horribilem aspectum proferre debeamus. Habet quippe rota interior staturam suam cum per sanctum Evangelium ad terrena desideria incurvare nos prohibet, Redemptoris nostri vocibus dicens: Attendite ut non graventur corda vestra in crapula et ebrietate, aut in curis hujus vitae (Luc. XXI, 34). Habet altitudinem cum de eodem Redemptore promittit, dicens: Quotquot autem crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quid enim hac potestate altius, quid hac altitudine sublimius dici potest, in qua creatus quisque efficitur filius creatoris? Habet horribilem aspectum cum de reprobis loquitur, dicens: Ibunt hi in supplicium aeternum (Matth. XXV, 46). Habet staturam cum Veritas discipulos admonet, dicens: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos non veterascentes (Luc. XII, 33). Habet promissionis altitudinem cum dicit: Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Habet horribilem aspectum cum subdit: Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid., 12). Quibus rursum voce Veritatis dicitur: Vos in peccatis vestris moriemini (Joan. VIII, 21, 24). Habet staturam cum primi pastoris vocibus dicit: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem (II Petr. I, 5). Habet altitudinem cum paulo post dicit: Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi (Ibid., 11). Qui rursus bonis pastoribus pollicetur, dicens: Cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam (I Petr. V, 4). Habet horribilem aspectum cum dicit: Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transibunt, elementa vero calore solventur (II Petr. III, 10, 6). Cum haec igitur omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Dei per quam coeli ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent? Habet staturam cum per Paulum nos a terrenis desideriis erigit, dicens: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Habet altitudinem cum promittit, dicens: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Ibid., 3). Habet horribilem aspectum cum minatur, dicens: In revelatione Domini nostri Jesu Christi de coelo, cum angelis virtutis ejus in flamma ignis, dantis vindictam his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus (II Thess. I, 7). Habet staturam cum nos admonet, dicens: Videte, ne quis alicui malum pro malo reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes (I Thess. V, 15). Habet altitudinem cum promittit, dicens: Si commorimur, et convivemus, si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11). Et rursum: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Habet horribilem aspectum cum minatur, dicens: Terribilis quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios (Hebr. X, 27). Qui rursus ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Ibid., 31). Quae omnia brevi quoque sententia stringit, dicens: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum (Ephes. III, 18). Lata quippe est charitas, quia et inimicorum dilectionem capit, et per eam charitatem qua nos Deus omnipotens late diligit etiam longanimiter portat. Hoc ergo nos debemus exhibere proximis, quod indignis nobis a creatore nostro conspicimus exhiberi. Latitudo itaque et longitudo ad staturam pertinet, quia per amorem mores dilatat, ut fraterna mala charitas longanimiter portet. Sublimitas autem est aeternorum illa remuneratio praemiorum, de cujus immensitate dicitur: Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Habet ergo in sublimitate altitudinem, quia aeterna sanctorum gaudia nulla nunc praevalent cogitatione penetrari. Profundum quoque est illa inaestimabilis damnatio suppliciorum, quae eos quos susceperit in ima demergit. In quibus sacra eloquia horribilem aspectum habent, quia inaestimabilem terrorem audientibus incutiunt, cum supplicia inferni loquuntur. Bene ergo dicitur: Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus, quia Scriptura sacra in utroque Testamento et admonendo recta est, et promittendo alta, et minando terribilis. Haec nos, fratres charissimi, hodierna die largiente Domino, dixisse sufficiat, ut ad disserenda ea quae subjuncta sunt otio reparati redeamus, in auctore omnium Deo et Domino nostro Jesu Christo confidentes, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.