There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
EZECHIELIS.

Tobiae // Daniel

Praefatio.

recensere

Ezechiel propheta de terra Cysare filius Buzi de genere sacerdotum (Ezech. I). Hic in Babylonem ductus est cum Joachin, et matre ejus, cum Daniele et tribus pueris. Hic habitabat juxta fluvium Chobar. Factum est autem in tricesimo anno, non solum aetatis ipsius, sed a quadragesimo octavo anno Josiae, quando inventum est Deuteronomium in templo, in quinto anno transmigrationis, in quarto mense, in quinta die mensis, exorsus est prophetare Ezechiel ad concaptivos propter causas hujusmodi: Legerant in epistola Jeremiae per septuaginta annos duraturam captivitatem, et flebant pro exsilii prolongatione. Praeterea murmurabant adversum Dominum, quod fraudulenter eos ejecisset. Dixerat enim, per os Jeremiae, remanentes in Jerusalem perituros; eis vero qui se traderent servo suo Nabuchodonosor bona pollicebatur. Nunc autem in contrarium res elapsa erat. Florebant enim qui remanserant, et ipsi jugo servitutis premebantur. Erant quoque inter eos, qui dicerent quod, dum servierant militiae coeli, omnibus bonis abundabant; ex quo vero cessaverant, perierant gladio, fame et peste (Jer. XLIV). Ad haec prophetaverat Ezechiel eversionem urbis, et templi incendium imminere, et eos qui remanserant in urbe fame perituros, et extra urbem gladio. Eos autem qui vivi traherentur gravem passuros servitutem; ipsos autem in pace, et quasi libera servitute mansuros (Ezech. XI). Ut autem auctoritatem praeberet ei Deus, ostendit ei quasdam visiones, similitudinem scilicet hominis, leonis, et vituli et aquilae (Ezech. I), non solum ad praefigurandum evangelistas, sed ut ostenderet Deum Israel Dominum esse totius creaturae, per haec digniora omnem intelligens creaturam. Homo enim praeest caeteris animantibus, aquila rex est avium, leo ferarum, bos jumentorum. Sub animalibus vero vidit rotam in medio rotae, ut ostenderet circumvolutionem omnium elementorum in Domini esse potestate; et super haec vidit firmamentum coloris sapphirini, et super firmamentum erat similitudo throni, et super thronum similitudo quasi aspectus hominis. Et ait Dominus ad eum: Fili hominis, mitto te ad filios Israel, quia domus exasperans est, si forte audiant, et quiescant, et sciant, quia propheta fuit in medio eorum. Et ecce manus missa ad eum, in qua erat liber scriptus intus, et foris, et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae (Ezech. II). Et ait Dominus: Comede volumen istud, quia dedi verba mea in ore tuo (Ezech. III). Et ivit propheta ad transmigrationem, juxta fluvium Chobar, ad acervum novarum frugum, et sedens in medio eorum posuit coram eis laterem, et descripsit in eo civitatem Jerusalem, et obsidionem adversus eam, et munitiones, et aggerem et castra et arietes in gyro; et anteposuit sartaginem ferream oculis suis, ne videret eos, et ait: Sic obfirmavit Dominus faciem suam ad Jerusalem, ne videat eam, et obsidebit eam. Signum est domui Israel (Ezech. IV). Et quia in Jerusalem erant multi de decem tribubus, qui ad eos confugerant, etiam de eis locutus est Dominus ad eum: Fili hominis, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam, et facies tibi panem de eis subcinericium in pondere viginti staterum, et operies illum in oculis eorum, ad coquendum, stercore humano. Cumque haec abhorreret propheta, concessit ei fimum boum, pro stercore humano. Et dices ad eos: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. Dixitque iterum Dominus ad eum: Sume tibi gladium radentem pilos, id est novaculam, et duces illum per caput tuum, et barbam, et tertiam partem pilorum combures igni in medio eorum, et tertiam partem concides gladio in circumitu, et tertiam partem disperges in ventum. Haec enim dicit Dominus ad Jerusalem: Tertia pars tui fame morietur, et peste in medio tui, et tertia pars tui gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem in omnem ventum dispergam (Ezech. V.).

De elevatione et visione Ezechielis.

recensere

Factum est autem in anno sexto, in sexto mense, in quinta die mensis, levavit spiritus prophetam inter coelum et terram, et adduxit eum in Jerusalem in visione Dei (Ezech. VIII). Et vidit ab aquilone in introitu portae idolum Baal, et ingressus vidit universa idola domus Israel depicta in circuitu per totum, et septuaginta viri de senioribus stabant, et Jeconias sacerdos cum eis, et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat. Et ingressus per ostium portae ad aquilonem vidit mulieres plangentes Thammuz mortuum, id est Adonidem, et laudantes redivivum, et vidit inter vestibulum et altare viginti quinque viros habentes dorsa ad templum, et adorantes ad ortum solis . Et dixit Dominus ad eum: Vidisti, fili hominis, quae faciunt. Nunquid leve est hoc? Ecce faciam eis in furore, nec parcet eis oculus meus. Et ecce sex viri veniebant, habentes vasa interitus in manibus suis, et erat vir in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus (Ezech. IX). Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium de abominationibus quas ibi faciunt. Et dixit Dominus sex viris: Transite per civitatem, sequentes eum, et percutite omnem super quem non videri is Tau. Nemini parcet oculus vester, et a sanctuario meo incipite. Cumque pertransirent, clamavit propheta: Heu, heu, heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel? Et dixit Dominus ad eum qui indutus erat lineis: Imple manum tuam prunis, et effundes super civitatem (Ezech. X), et hoc faciens combussit eam. Spiritus autem Domini levavit Ezechielem, et reduxit eum in Chaldaeam (Ezech. XI). Et locutus est ad transmigrationem quaecunque ostenderat ei Dominus.

De comminatione Jerusalem.

recensere

Post haec Ezechiel in conspectu eorum per diem coepit transportare vasa domus suae, quasi transmigrans ad alium locum (Ezech. XII). Vespere autem perfodit parietem, et per ruinam parietis asportaverunt eum in humeris servi ejus, velata facie, nihil videntem. Et dixerunt ad eum domus Israel: Quid tu facis? Qui respondit: Super regem, qui est in Jerusalem onus istud est. Parietem perfodient, ut educant eum, in caligine noctis egredietur, capietur in sagena , adducetur in Babylonem, et eam non videbit, ibique morietur. Postea locutus est ad domum Israel in aenigmate, dicens: Haec dicit Dominus: Aquila grandis magnarum alarum longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, hoc est Nabuchodonosor, venit ad Libanum, id est ad templum, et tulit medullam cedri, id est vasa Domini, et summitatem frondium transportavit, id est Joachin, et tulit de semine terrae, id est Mathaniam, et posuit illud in terra, et crevit in vineam, id est fecit eum regem, et accepit ab eo jusjurandum. Et facta est aquila altera grandis, id est Pharao. Et ecce vinea ista extendit palmites suos ad illam, ut irrigaret eam. Nunquid prosperabitur, qui fecit haec? Et qui dissolvit pactum, nunquid effugiet? Vivo ego, dicit Dominus, in medio Babylonis morietur (Ezech. XVII).---Et factum est verbum Domini ad Ezechielem in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus in qua confirmatus est rex Babylonis adversus Jerusalem hodie. Ecce ego tollam hodie a te desiderabile oculorum tuorum, et ingemisces tacens, non plorabis, non planges, luctum mortui faciens, non velabis ora amictu, nec cibos lugentium comedes, sed calceamenta erunt in pedibus tuis tanquam ad eundum. (Ezech. XXIV). Et mortua est uxor sua vespere, et non planxit, sed erat quasi iturus, et dixerunt ad eum, quid portenderet hoc. Qui respondit: Haec dicit Dominus: Ecce ego polluam sanctuarium meum desiderabile oculorum vestrorum, et prae nimia anxietate non plangetis, quia quisque de nece sua sollicitus erit. Postea consolationem gentis suae praedixit propheta, calamitates circumstantium nationum, quae vel juverant hostes contra Jerusalem, vel insultaverant captivis, id est filiorum Ammon, et Moab, Edom, Philisthiim, Tyri, et Sidonis, Aegypti, et Aethiopiae (Ezech. XXV XXXII).

De consolatione Jerusalem.

recensere

Et factum est in duodecimo anno transmigrationis undecimo mense, quinta die mensis, venit ad Ezechielem quidam, qui fugerat de Jerusalem dicens: Vastata est civitas (Ezech. XXXIII). In praecedenti tamen vespere Ezechiel praedixerat, de nuntio futuro. Et audiens omnis transmigratio excidium urbis, et incendium templi, levaverunt vocem suam, et dixerunt: Periit spes nostra, abscisi sumus. Et exclamavit Ezechiel: Haec dicit Dominus: Cum sanctificatus fuero in vobis tollam vos de gentibus, et adducam vos in terram vestram; et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. (Ezech. XXXVI).

De resurrectione mortuorum.

recensere

Et facta est super prophetam manus Domini, et eduxit eum in Spiritu, in campum qui plenus erat ossibus siccis vehementer . Et ait ad eum: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? et dixi: Domine, tu scis. Et dixit: Dic ad ea: Ossa arida, haec dicit Dominus: Ecce dabo super vos nervos, et succrescere faciam carnes, et superextendam vobis cutem, dabo vobis spiritum, et vivetis. Et adhuc eo loquente factus est sonus et commotio, et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam, et ecce super ea nervi, et carnes et cutis, sed spiritum non habebant (Ezech. XXXVII). Et dixit Dominus ad prophetam: Clama ad spiritum, et dices: Haec dicit Dominus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant Et sic factum est. Et viventes steterunt super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. Et dixit Dominus: Ossa haec universa domus Israel est. Et restituit spiritus prophetam in medio transmigrationis, et locutus est ad eos, quae monstraverat ei Dominus in signum duorum, scilicet revocationis eorum a captivitate, et resurrectionis corporum in fine. Tulit Ezechiel lignum unum, et scripsit super illud, lignum Judae, et sociorum ejus, et super alterum lignum scripsit, lignum Ephraim , et sociorum ejus, et conjunxit ea, et tenuit ea in una manu simul, et dixerunt ei: Quid tibi vis in his? Qui respondit: Haec dicit Dominus: Ecce ego congregabo regnum Juda, et regnum Ephraim, et faciam eos in gentem unam, et regnum unum, et servus meus David princeps erit eorum in perpetuum.---Et locutus est Dominus ad Ezechielem: Fili hominis, vaticinare adversus Gog et terram Magog, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego super te, Gog, princeps Mosoch et Thubal, seducam te, ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israel, et cades ibi tu, et omnia agmina tua, et dicam volucribus coeli et bestiis terrae: Properate, et currite undique ad victimam, quam immolo vobis super montes Israel, ut comedatis carnem fortium, et sanguinem principum terrae bibatis. Et ossibus corrosis dabo sepulcrum nominatum, et mittam ignem in terram Magog, et in his, qui habitant in insulis confidenter (Ezech. XXXVIII, XXXIX). Hoc fabulantur Hebraei futurum post regnum mille annorum, et quod tantus erit exercitus Gog. quod Hebraei per septem annos usum lignorum habebunt, non de silvis, sed de armis, et colligentur ossa septem annis, et sepelientur in valle, quae ob hoc dicetur Polyandrum , quasi multorum virorum sepultura.

Quod facta est manus Domini super Ezechielem.

recensere

In vicesimo quinto anno transmigrationis, ipse est annus tricesimus tertius regni Nabuchodonosor, primo mense, decima die mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in hac ipsa die facta est manus Domini super Ezechielem (Ezech. XL). Et adduxit eum in spiritu in terram Israel, super montem excelsum, et ostendit ei descriptionem civitatis, et templi, super quam ad litteram nostri siluerunt auctores. Porro Ezechiel, in Chaldaea inter concaptivos judicavit transgressores legis, et praecipue quosdam de tribu Dan et Gad, quod in Dominum committerent impia, legis persequendo custodes. Et fecit, ut dicit Epiphanius, contra eos prodigium magnum, quia filii eorum, et universa pecora a serpentibus perierunt; et praedixit quod tribus illae non reverterentur ad propria, sed in Mediae regionibus remanerent; propter quod exacerbati in eum, distraxerunt eum equis per crepidines saxorum, et excerebraverunt eum, et sepelierunt eum in agro Maulim in sepulcro Sem, et Artaxad, in spelunca duplici. In cujus similitudinem Abraham in Hebron sepulcrum Sarae composuit (Gen. XXIII). Duplex autem dicitur, eo quod camerata sit, et aversa a superficie terrae summitas ejus a parte una, verum ex parte alia in petra suspensa sit super terram. Iste propheta populo dedit signum in fluvio Chobar, ut quando deficeret sustinerent desolationem terrae suae, tunc sperarent regressum ad Jerusalem, quando inundaret. Ad eum quandoque convenerat plurima multitudo, concaptivorum ad fluvium Chobar; et Chaldaei rebellionem veriti, irruerunt super eos. Ipse vero precibus suis sistens aquas fluminis super aquas ambulans cum omni multitudine, ad alteram ripam se recepit, et quotquot hostium praesumpserant eos sequi, submersi sunt, et per orationem subito largam piscium copiam populo praestitit ad vescendum. Saepe quoque multis deficientibus vitam restituit.