There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
DANIELIS.

Ezekiel // Judith

Prophetavit etiam in Chaldaea Daniel, qui secundum Josephum et Epiphanium, de semine regio Judae fuit; secundum LXX vero de tribu Levi, qui in titulo fabulae Belis ita ponunt: Homo quidam erat sacerdos, nomine Daniel, filius Abdo, conviva regis Babylonis; natus fuit in Beteroth superiore. Et fuit adeo castus, quod a contribulibus suis spado putaretur. Librum ejus transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii cum magna difficultate. Scriptus enim erat Hebraicis litteris , sed Chaldaico sermone, nec legebatur ab Ecclesia secundum LXX, quia multum a veritate discordabat eorum editio, sed secundum Theodotionem, qui apud Hebraeos, nec Suzannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulam. De quo altius ordiemur, hoc praemittens, quod alii prophetarum longe ante captivitatem duarum tribuum de ea prophetarunt, ut Isaias et Osee; alii ea imminente, et dum fieret, ut Jeremias et Ezechiel; alii infra eam, ut Daniel et Habacuc; alii post eam, ut Aggaeus et Zacharias. Factum est autem, cum Nabuchodonosor duxisset in Babylonem nobiliores pueros Judaeorum et quosdam de semine regio, pulchriores inter eos et doctiores, qui stare possent in palatio regis, ut ait Josephus, castravit, quod etiam aliis gentibus quas vastaverat fecisse dignoscitur (Dan. I). Et tradidit eos praeposito eunuchorum, et fecit eos erudiri provincialibus litteris, pariter et Chaldaeis. Est autem Chaldaea lingua eadem, quae et Syra, propinqua Hebraeae, et jussit eis ministrari cibos de mensa sua. Fuerunt autem inter eos quatuor optimi de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias, et mutavit eis rex nomina, et dicti sunt, Baltasar, Sidrach, Misach, et Abdenago. Baltasar autem erat nomen regii generis, quod imposuit Danieli, ut dicit Epiphanius, eo quod jam cogitaret de ejus adoptione. Istis quatuor praepositus eunuchorum specialem posuit procuratorem Malasar. Hi proposuerunt non contaminari cibis gentilium. Sed cum cogeret eos Malasar edere de cibis, ne viderentur coram rege caeteris exiliores, dixerunt ad eum: Tenta nos, obsecro, diebus decem, et da nobis legumina, et aquam, et post haec contemplare vultus nostros, et reliquorum qui vescuntur cibo regio, et sicut videris, sic facias nobiscum. Porro Malasar tollebat cibaria et vinum eorum, et dabat eis legumina. Propter hoc animae eorum erant limpidae, non hebetes propter multitudinem ciborum, nec confusae pro varietate, et corpora eorum laboribus aptiora; et subito facti sunt eruditi, quia dedit eis Dominus scientiam, et disciplinam, et praecipue Danieli intelligentiam visionum et somniorum. Et exactis tribus annis statuti sunt in conspectu Nabuchodonosor , et de omnibus, quae sciscitatus est rex ab eis, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in regno ejus. Et fuit Daniel in honore in Chaldaea, etiam usque ad Darium et Cyrum . Hic terminatur prima Danielis pericopa . Sequuntur autem novem vel decem, quae visiones Danielis dicuntur, eo quod in eis, vel ipse aliquid viderit, vel visum ab alio explanavit,

Prima visio Danielis.

recensere

Porro in anno secundo regni sui vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et effugit ab eo somnium (Dan. II). Nec est intelligendus secundus annus regni ab origine, sed a consummatione. Consummatum autem ejus regnum dicitur, postquam subjugatis sibi nationibus reliquias Israel duxit ab Aegypto. Convocavit ergo rex conjectores Chaldaeorum, et dixit ad eos: Vidi somnium, sed ignoro, quid viderim . Qui responderunt Syriace: Dicat rex somnium servis suis, et interpretationem ejus indicabimus. Et ait rex. Nisi somnium et ejus conjecturam indicaveritis mihi, peribitis, et domus vestrae publicabuntur. Et dixerunt. Non est homo super terram, qui sermonem tuum possit implere exceptis diis, quorum conversatio non est cum hominibus. Tunc praecepit rex in ira magna, ut interficerentur omnes sapientes Babylonis. Et quaerebatur Daniel, et socii ejus, ut perirent. Quod cum accepisset Daniel, ingressus, rogavit regem, ut daret ei tempus ad solutionem, per unam noctem tantum, dicit Josephus. Et ingressus Daniel ad domum cum sociis suis oravit Deum, et per visionem noctis revelatum est ei mysterium, et benedicens Deum ingressus est ad regem. Et ait ad eum rex: Poterisne mihi somnium indicare, et interpretationem ejus? Qui respondit: Non potest hoc homo, sed est Deus in coelo revelans mysteria, qui indicavit tibi quae ventura sunt in novissimis temporibus. Visiones capitis tui, id est cordis tui, hae sunt. In corde enim est sapientia secundum Evangelium, non in capite secundum philosophum. Tu cogitabas in stratu tuo quis post te mundi teneret principatum, et ostendit tibi Deus regnaturos. Videbas coram te statuam grandem et terribilem, cujus caput et collum erat ex auro, collum et brachium de argento, venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis. Et abscissus est lapis de monte sine manibus, et percussit statuam in pedibus, et contrivit eam, et redacta est in favillam, quae rapitur vento, et non est inventus locus ejus. Lapis autem factus est mons magnus, et implevit universam terram. Nunc audi, rex, interpretationem ejus. Tu es caput aureum, cum his qui succedent tibi. Et post hoc consurget regnum aliud minus te, quod intelligendum est de regno Medorum et Persarum tanquam per duo brachia, per quae dejectum est regnum Babylonis. Et regnum tertium aliud aeneum, quod imperabit universae terrae, quod intelligendum est de regno Graecorum, quod vocalius, id est nominatius fuit caeteris, vel propter eloquentiam Graecorum, vel propter famam Alexandri. Et quartum regnum erit quasi ferreum, quia sicut ferrum domat omnia metalla, sic illud conteret omnia haec; quod intelligendum est de imperio Romanorum. Porro quia vidisti partem pedum testeam, partem ferream, sicut ferrum non potest misceri testae, sic erunt in eo civiles discordiae, et pars solidabitur, pars altera conteretur. Tunc suscitabit Deus regnum coeli, quod comminuet universa regna haec, et stabit in aeternum. Super hoc dicit Josephus: Significavit et Daniel regi de lapide, quod mihi non placuit indicare. Hoc autem referunt Hebraei ad regnum suum, quod exspectant. Tunc rex cecidit in faciem suam, et adoravit Danielem, dicens: Vere Deus vester Deus deorum est. Et dedit Danieli principatum super omnes provincias Babylonis, et super cunctos sapientes. Obtinuit autem Daniel a rege, ut tres socii ejus principatum haberent super provincias, ipse vero praeesset in Babylone, et staret in foribus regi.

Secunda visio Danielis.

recensere

Sequitur secunda visio Danielis, quae ob hoc tantum visio dicitur, quod vidit in ea rex in fornace quartum similem Filio Dei (Dan. III). Porro Nabuchodonosor fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine sex, et statuit eam in campo Dura, fluminis scilicet cujusdam, juxta quem gigantes aedificaverunt turrim. Septuaginta dicunt in campo Peribolom, quod interpretatur conclusum. Nam erecta statua circumsepivit rex campum, et convocavit rex omnes principes regionum ad dedicationem statuae, et praeco clamabat valenter: In hora qua audieritis sonitum musicorum, adorate statuam . Qui non adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Et adoraverunt omnes praeter socios Danielis, et accusati sunt ad regem, et succensa est fornax septuplum, et missi sunt vincti cum vestibus in medium fornacis, viros autem illos qui miserant eos, interfecit flamma ignis. Quae sequuntur, usque, Tunc obstupuit rex, dixit se Hieronymus non legisse in Hebraeo, sed quia in toto orbe dispersa erant , veru ante posito ea subjecit, ne apud imperitos partem voluminis videretur detruncasse. Porro fornax succensa erat malleolis, id est sarmentis, et pice, et stupa, et naphta, quod secundum Sallustium historiographum, quoddam genus fomitis est apud Persas, secundum alios autem ossa sunt olivarum arefacta cum amurca , secundum Plinium in terra Babylonis fluit ad modum bituminis. Et erupit flamma, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis, et effusa est super fornacem cubitis quadraginta novem: quod geometrica regula comprehensum est. Angelus autem descendit cum eis in fornacem, et excussit flammam, et induxit quasi ventum roris flantem, id est refrigerantem eos. Tunc Ananias oravit dicens: Justus es, Domine, peccavimus enim, et tradidisti nos in manus hostium. Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur a te, et, sicut in holocaustum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum hodie in conspectu tuo, ut placeat tibi . Tunc illi tres quasi uno ore benedicebant Deum dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, etc. et hortabantur omnem creaturam ad benedicendum Deum, procedentes a superioribus ad inferiores. Ex hoc autem quod praedictum est in animo contrito et spiritu humilitatis, et quod in canticis legitur: Benedicite, spiritus et animae justorum Domino, erraverunt quidam dicentes esse in homine, praeter Spiritum sanctum duo distincta , id est spiritum et animam . Hucusque in Hebraeo non habetur. Tunc obstupuit rex, et surgens propere ait: Nonne tres tantum misimus in ignem, et ecce video viros quatuor ambulantes in medio ignis, et species quarti similis est Filio Dei? quod de angelo intelligi potest. Tunc vocavit eos rex, et egressi sunt. Et mirabantur omnes quod capillus eorum non esset adustus, nec etiam saraballa immutata. Et ait rex: Non est Deus alius, qui ita possit salvare. Et posuit edictum, ut qui blasphemiam loqueretur in Deum eorum periret, et domus ejus vastaretur; et restituit eis principatum provinciarum.

Tertia visio Danielis de arbore, etc.

recensere

Sequitur tertia visio Danielis quam non scripsit Daniel, sed est epistola regis, quam non scripsit universo regno suo, postquam de bestia restitutus est in hominem et in regnum (Dan. IV). In qua praedicavit mirabilia, quae fecerat apud eum Deus excelsus, forma autem epistolae haec est, quam interseruit Daniel operi suo: Ego Nabuchodonosor florens, et elatus in superbiam, somnium vidi, quod perterruit me, et, convocatis cunctis sapientibus Babylonis, solutionem ejus non indicaverunt mihi, donec ingressus est collega Daniel cui nomen Balthasar , qui habet spiritum deorum sanctorum, et dixi ei: Videbam super stratum meum, et ecce arbor in medio terrae, cujus proceritas, usque ad coelum, et aspectus ejus, usque ad terminos terrae, et esca universorum in ea; et sub ea habitabant animalia, et bestiae, et in ramis ejus volucres, et ex ea vescebatur omnis caro. Et ecce vigil , et sanctus de coelo descendit, et ait: Succidite arborem, et ramos, et fructus ejus, et fugiant ex ea bestiae et volucres. Verumtamen germen ejus in terra sinite, et cum feris pars ejus in herbis terrae. Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei, et septem tempora commutentur super eam. In sententia vigilum decretum est, et petitio sanctorum est, donec cognoscant viventes, quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cui voluerit dabit illud (Dan. IV). Tunc Daniel tacitus cogitabat, quasi hora una conturbatus, quia mala portendebantur regi, et ait: Tu es rex, arbor illa, qui invaluisti, et potestas tua in terminis terrae, et audisti per vigilem sententiam Altissimi super te. Ab hominibus ejicient te, et cum feris erit habitatio tua. Fenum ut bos comedes septem tempora, id est anni mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et relinquetur tibi germen radicis, quia regnum tuum restituetur tibi. Quamobrem audi consilium meum. Peccata tua eleemosynis redime; forsan ignoscet tibi Deus (Dan. IV). Factum est autem post annum, deambulabat rex in aula, et loquebatur in spiritu elationis, dicens: Nonne haec est Babylon, quam aedificavi in robore regni, et in gloria decoris mei? Adhuc erat sermo in ore ejus, vox de coelo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor: Regnum transibit a te, et cum feris habitabis septem temporibus, donec scies quod dominetur Excelsus in regno hominum. Eadem hora ex hominibus abjectus est, et fenum, ut bos comedit, donec capilli ejus canescentes in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus, quasi ungues avium. Igitur post dies diffinitos a Domino ego Nabuchodonosor levavi oculos ad coelum, et sensus meus redditus est mihi, et benedixi Altissimo cui potestas sempiterna, et non est qui dicat ei: Quare sic fecisti? Et requisierunt me optimates mei, et in regno meo restitutus sum, et magnificentia amplior reddita est mihi. Ex his apparet, et Epiphanius attestatur, quod non corporis mutationem, sed mentis alienationem passus est, et ablatus est usus linguae ad loquendum, et herba data est naturae cibus humanae. Et videbatur ei quod bos esset in interioribus, et in posterioribus leo, secundum mysterium tyrannorum, qui in prima aetate voluptatibus dediti, et cervicosi jugo Belial subduntur; in fine vero interficiunt, diripiunt, et conculcant. Multi quoque egrediebantur, et videbant eum, solus Daniel non egrediebatur, quia toto tempore alienationis ejus orationi pro eo vacabat, et ad preces ejus anni septem, quos totidem dixit tempora, in septem menses versi sunt. In quibus quadraginta diebus insaniam patiebatur, et per alios quadraginta reversus ad cor hominis flebat, et supplicabat Deo, adeo quod ex nimiis fletibus, ut caro oculi ejus facti erant; et iterum per alios quadraginta dies vertebatur in insaniam, donec septem menses complerentur. Post quos revocatus est, non tamen regnavit, sed statuti sunt pro eo septem judices, et usque ad finem duodecim annorum poenitentiam egit, panem et carnes non comedens, et vinum non bibens. Leguminibus utebatur, et herbis, secundum consilium Danielis. Et cum iterum regnasset, voluit Danielem facere cohaeredem filiorum suorum. Et ait Daniel: Absit a me, ut patrum relinquens haereditatem, incircumcisorum donis inhaeream . Hic dicit Josephus quod libros Hebraicos ipse in Graecum transtulit eloquium. Et hic mutat Daniel ordinem historiae. Nos autem ordinem prosequamur.

Catalogus regum Babylonis.

recensere

Et mortuus est Nabuchodonosor magnus, et regnavit filius ejus Nabuchodonosor pro eo, qui de manubiis hostium templum Belis magnifice decoravit, civitatem reparans, ita ut nequaquam obsidentes valerent fluvium avertere, et paternis regalibus majora superaddidit, et in diebus quindecim consummavit, juxta quae lapides posuit grandes instar montis, et superplantavit arbores, et hortum, qui suspensilis dicebatur, eo quod uxor ejus, qui in finibus Mediae nutrita fuerat, regionem suam a longe videre desideraret. Hujus meminit Megastenes in libro Judiciorum, et asserit eum fortitudine, et actuum magnitudine Herculem transcendisse. Sed et Diocles in libro Coloniorum dicit quod iste Nabuchodonosor obsedit Tyrum tribus annis, et decem mensibus . Eo mortuo, regnavit pro eo Amilitana pagus. Hic est Evilmerodach, qui trigesimo septimo anno transmigrationis, mense duodecimo, vigesima septima die mensis sublevavit caput Joachim, regis Juda de carcere, et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone et comedebat coram rege cunctis diebus vitae suae, et hanc fecit cum eo misericordiam, quia pater ejus non servaverat ei fidem. Tradunt tamen quidam quod Evilmerodach frater minoris Nabuchodonosor, in diebus electionis paternae, multa egit impie in terra, et, patre restituto, accusatus apud eum, missus est in carcerem, ubi Joachim erat, usque ad mortem fratris sui. Cumque regnare coepisset, elevavit Joachim, quem socium habuerat in carcere, timensque ne resurgeret pater suus, qui de bestia redierat in hominem, consuluit Joachim. Ad cujus consilium cadaver patris sui effossum, divisit in trecentas partes, et dedit eas trecentis vulturibus. Et ait ad eum Joachim: Non resurget pater tuus, nisi redeant vultures in unum. Hic habuit tres filios Egessarium, qui et Recusat dictus est, et Labosardochum, et Nabar, qui Baltassar recognominatus est, ad quem post regna fratrum, regnum devolutum est.

Quarta visio Danielis.

recensere

Sequitur quarta visio Danielis, non secundum ordinem libri ejus, sed secundum historiam, in qua vidit secundum imagines quatuor bestiarum, quatuor regna, quae vidit Nabuchodonosor in statua quadriformi; sed additum est de Antichristo, et die judicii. Porro anno primo Baltassar vidit Daniel somnium, cujus summam scribens ait: Videbam, et ecce quatuor venti pugnabant in medio mari (Dan. VII). Hae sunt angelicae potestates, quae laborant pro regnis mundi quibus praesunt. Et quatuor bestiae ascendebant de mari, prima quasi leaena, et habebat alas aquilae. Et evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei. Hoc est regnum Assyriorum, quod comparatur leaenae propter violentiam et libidinis impatientiam, quia leaena semper in coitum gestit. Alas aquilae habuit propter longaevitatem. Nam in secunda aetate inchoans sub Sarug proavo Abrahae et descendit usque ad quintam sub Baltassar. Quod autem alae evulsae sunt, et stetit ut homo, et cor ei datum est, ad dejectionem Nabuchodonosor respicit, et restitutionem. Secunda bestia similis urso in parte, et tres ordines dentium erant in ore ejus, et in dentibus ejus principes tres, et dicebat ei: Surge, comede carnes plurimas, hoc est regnum Persarum, quod comparatur urso propter patientiam laboris et victus parcitatem. Nam pro pulmento sale utebantur, et cardamomo, sed similis fuit urso in parte, non ex toto, quia in populum Dei nihil crudeliter egit, unde in Zacharia dicuntur equi albi (Zach. VI). Tres ordines dentium habuit, id est tria regna in principio sui, Medorum, Persarum et Chaldaeorum, vel tres principes habuit super centum viginti satrapas. Quod dicebant ei, comede carnes plurimas, hoc refertur ad Assuerum, cui dixit Aman, ut occideret Judaeos (Esth. III). Tertia bestia quasi pardus, et habebat alas avis, et quatuor capita erant in ea, et potestas data est ei; hoc est regnum Graecorum, quod comparatur pardo, qui saltu ruit in mortem propter impetum Alexandri. Et varii colores, diversa sub eo regna significant. Alas habuit, quia nihil velocius victoria Alexandri; quatuor capita ejus quatuor sunt Alexandri successores . Nec hanc potestatem habuit a se Alexander, sed fuit virga furoris Domini in filios pestilentes. Quarta bestia terribilis, et fortis, dentes ferreos habens, comedens, et reliqua pedibus conculcans, hoc est regnum Romanorum, quod nulli bestiae comparavit Daniel, ut quidquid ferocius in bestiis cogitamus, intelligamus in Romanis. Hebraeus tamen dicit similem fuisse apro, secundum illud Psalmistae: Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXVI). Hoc regnum caetera conculcavit. Quod sequitur et habebat cornua decem, respicit ad finem mundi, quia tunc regnum Romanorum dividetur in decem regna; quod significatum est per decem soles in vaticinio Sibyllae. Et ecce cornu aliud parvum ortum est de medio eorum. Hic est Antichristus de tribu Dan ignobilis, in obscuro loco Babyloniae nasciturus. Ex seminibus quidem parentum concipietur, sed post conceptum spiritus malignus descendet in uterum matris, cujus virtute deinceps puer aletur, nascetur, adolescet; unde filius perditionis dicitur. Et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus, id est tres reges de decem prius interficiet, regem scilicet Africae, Aegypti, et Aethiopiae. Tunc alii septem victori colla submittent. Et ecce quasi oculi hominis erant in eo, id est alta et mirabilis scientia, quia magice miracula faciet, et inveniet thesauros absconditos. Et erit ei os loquens ingentia, quia Deum se dicet, et circumcidet se, dicet se Messiam esse, confluent ad eum Judaei, reaedificabit templum, et solium suum ponet in eo, convertet ad se homines terrore, muneribus, miraculis. Eliam, et Enoch interficiet. Aspiciebam haec, id est potestatem hujus, donec throni positi sunt, de quibus in Evangelio: Sedebitis super thronos (Luc. XXII), et Antiquus dierum sedit, id est Deus aeternus judex, qui apud Joannem solus in throno sedet (Apoc. VII).---Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli ejus, quasi lana munda, gloriam majestatis ejus significant. Thronus ejus flammae ignis. Rotae ejus ignis accensus: hoc est quod alibi dicitur in Psalmo: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI).---Fluvius igneus, et rapidus egrediebatur, a facie ejus; quod celeritatem judicii notat, quam dicit Apostolus (I Cor. XV), in momento, in ictu oculi futuram. Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assitebant ei, inculcatio est; nam decies centena millia, idem est quod millia millium hoc ad exercitus angelorum refertur. Judicium sedit, et libri aperti sunt, id est judicibus sedentibus, conscientiae singulorum patebunt. Et vidi quod interfecta esset bestia quarta, aliarumque ablata esset potestas, quia tunc cessabit omnis praelatio, cum tradet Christus regnum Deo Patri (ibid.).---Et ecce cum nubibus coeli, quasi Filius hominis veniebat, quia Christus bajulis nubibus ascendet in aera, secundum illud: Ita veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I), et usque ad Antiquum dierum perveniet, quia Christus per omnia aequalis est Patri, et dedit ei potestatem et honorem, et regnum sempiternum. Cumque vidisset haec Daniel accessit ad unum de assistentibus, et quaerebat veritatem. Qui exposuit ei singula, haec addens de Antichristo: Sanctos Altissimi conteret, et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis, id est usque ad annum, et duos annos, et dimidium anni. Hebraeus enim nomine temporis significat annum, et per numerum pluralem duos annos. Hebraeus enim habet dualem numerum, sicut et Graecus. Breve erit tempus hoc, sed nisi abbreviati essent illi, non salva fieret omnis caro.

Visio quinta Danielis.

recensere

Sequitur quinta visio Danielis Hebraice scripta in eo, praecedentes vero Chaldaice. Anno tertio Baltassar ego Daniel eram in Aelam regione, in Susis, quae est metropolis Aelamitarum (Dan. VIII); quae in Judith vocatur Ecbatanis (Judith I). In qua, ut Josephus dicit, fecit Daniel mausoleum regum. Et vidi in visione me esse super portam Ulai. Et est Ulai nomen portae, vel lacus ante portam. Et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa, et unum excelsius altero, atque succrescens; hic est Cyrus potentior Dario Et ventilabat cornibus contra occidentem, aquilonem et meridiem; et omnes bestiae non poterant resistere ei. Hoc ad ipsum regnum refertur, non ad personam. Et ecce hircus veniebat ab occidente, et non tangebat terram. Hic est Alexander quasi volans, per invia quaeque gradiens, ut hircus, ut ab hircis oculorum, quos diversi coloris habuit. Et venit ad arietem, quem videram, et efferatus est in eum, et percussit arietem, et comminuit duo cornua ejus, quia Darium, Arsami filium, percussit, et Medos et Persas sibi subjecit; et orta sunt ei quatuor cornua, id est quatuor successores, de quibus suo loco dicemus. De uno ex eis egressum est cornu modicum, et factum est grande. Hic est Antiochus Epiphanes descendens a Seleuco. Qui dum esset obses Romae, evasit in regnum, et magnificatus est contra meridiem, id est contra Aegyptios, et contra orientem, id est eos qui in Perside res novas moliebantur, et contra fortitudinem coeli, id est filios Israel. Et dejecit de stellis, et conculcavit eas, et usque ad principem fortitudinis, id est Deum magnificatus est, et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus, quia in templo statuam Jovis posuit. Et audivi unum de sanctis loquentem ad alterum, et dicentem: Usquequo juge sacrificium, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Qui respondit: Usque ad vesperam, et mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium, quia primo ingressu Antiochi in Jerusalem, usque ad mundationem templi factam a Juda Machabaeo per successiones diei et noctis fluxerunt sex anni, menses tres, et dies viginti. Cumque quaereret Daniel intelligentiam somnii, Gabriel venit ad eum, et indicavit ei. Et per hujusmodi visiones sanctorum, ut ait Josephus, deprehenditur error Epicureorum, qui hunc mundum sine rectore et sine Dei providentia casu ferri confirmant, quia si mundus sine praesule esset, olim deperisset, sicut navis desolata rectore, nec secundum prophetias omnia provenirent.

Visio sexta.

recensere

Sequitur sexta visio Danielis, quae quarta est in Daniele, sed Hieronymus sextam eam vocat in prologo Habacuc, et haec Chaldaice scripta est. Factum est ut Cyrus et Darius obsiderent Baltassar in Babylone. Baltassar vero fecit grande convivium optimatibus suis mille, et fecit ut afferrentur vasa, quae asportaverat Nabuchodonosor avus suus de templo Domini, et bibebant in eis rex, et optimates, et uxores, et concubinae ejus, et laudabant deos suos (Dan. V). Secundum Josephum, solemnitas erat in Babylone instituta ob tuitionem urbis. Fabulantur Hebraei quod Baltassar intellexerat septuaginta annos captivitatis, quos praedixerat Jeremias fluxisse, et tamen Hebraei non erant liberati a jurisdictione sua; unde exsultabat, et diis suis gratias agebat . Sane illa annorum septuagena nondum fluxerat, sed septima decas jam decurrebat. In eadem hora apparuit contra eum manus scribens in pariete. Cumque rex vidisset, et manum et scripturam, incertum est utrum astantes vidissent manum, scripturam quidem viderunt. Postquam manus evanuit, conturbatus est rex, et genua ejus ad se invicem collidebantur, et exclamavit fortiter ut introducerentur magi Chaldaeorum. Et ait ad eos: Qui legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus dixerit, purpura vestietur, torquem auream habebit in collo, et tertius erit in regno meo, id est unus erit trium principum, qui praesunt satrapis. Illi autem non potuerunt scripturam legere. Et ingressa est regina, non uxor, secundum Porphyrium, sed avia, secundum Josephum, vel mater secundum Origenem. Et ait ad regem: Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum habet, quem pater tuus, id est avus, principem magorum constituit. Hic vocetur, et omnia dicet tibi. Cumque intrasset Daniel promisit ei rex munera, quae et supra. Qui respondit: Munera tua sint tibi, vel alteri da. Scriptura autem legam tibi, rex, et exponam. Nosti quod Deus excelsus dederat regnum patri tuo, et non cognovit. Propterea fenum, ut bos, comedit, donec cognosceret. Tu quoque cum scires haec omnia, adversus Deum coeli elevatus es; et vasa ejus profanasti tradens ea manibus immundis, et bibens in eis, deos laudasti; qui nec vivunt, nec sentiunt, Deum vero qui statum tuum in manu sua habet, non glorificasti, propterea ista coram te exaltata sunt: MANE, THECEL, PHARES, quod sonat numerus, appensio, divisio. Et est sensus: Numeravit Deus regnum tuum, id est complevit illud, et est dictum per simile pecuniae, quae numerata tollitur, et absconditur, appensus es in statera, et inventus es minus habens, id est justo Dei judicio minus vives, quam putabas, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis, vel fractum est regnum tuum: nam Phares fragmentum significat. Et tradidit rex munera Danieli, quae promiserat . Eadem nocte capta est Babylon. Nam Cyrus diviserat Euphratem longe a civitate per plures rivos, ut alveum, qui influebat in civitatem, vadabilem faceret, et per ipsum ingressi sunt hostes in civitatem sub muro, et interfectus est Baltassar, et successit ei Darius in regnum, annos natus septuaginta duo ubi alii libri habent sexaginta duo, alii quadraginta et duo. Nam Cyrus ei tanquam majori honorem in omnibus deferebat. Quod autem eadem nocte visionis capta sit civitas, apparet in Isaia qui loquens ad Baltassar ait: Pone mensam, et contemplare in specula comedentes, et bibentes, surgite principes, arripite clypeos (Isa. XXI). Quidam tradunt quod mater Baltassar, pro qua factus est hortus suspensibilis, filia fuit Darii, et quia Baltassar filium non habebat, Darius festinabat occupare regnum.

Visio septima.

recensere

Sequitur septima visio Danielis (Dan. VI). Porro Darius sumens Danielem duxit eum secum in Mediam. Et fecerat eum unum de tribus satrapis, qui praeerant centum vicenis, sed in Daniele spiritus Dei amplior erat. Et cogitabat rex constituere eum super omne regnum. Unde principes invidebant ei, et quaerebant occasionem accusandi eum ex latere regis, id est pro eo quod erat ex latere regis. Fabulantur Hebraei, quia quaerebant occasionem in sermone, tactu, nutu, vel internuntio ad reginam, vel ad aliquam concubinarum regis, nullamque causam reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et super thesauros erat, dicit Josephus, quia adeo justus erat, ut munera oblata respueret. Et dixerunt principes: Non inveniemus occasionem adversus eum; nisi in lege Dei sui, et subripuerunt regi dicentes: Consilium inierunt cuncti principes regni tui, et satrapae, et judices, quod quicunque petierit aliquid a quocunque deo, vel homine, usque ad dies triginta, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. Nunc itaque confirma sententiam, et scribe decretum. Et acquievit rex. Porro Daniel ingressus est domum suam, et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem, tribus temporibus in die flectens genua, orabat. Tribus horis orabant Judaei in die, scilicet hora tertia, sexta, et nona, sicut legitur de Apostolo, quod tribus vicibus orabat in die; de Petro et Joanne, quod ascendebant ad horam orationis nonam (Act. III). In tertia orabant, quia tunc eis datus est decalogus in Sina (Exod. XX). In eadem orat Ecclesia, quia tunc est datus Spiritus sanctus super apostolos (Act. III). In sexta orabant, quia tunc erectus est serpens aeneus in deserto (Num. XXI). In eadem orat Ecclesia, quia tunc est Christus suspensus in ligno (Luc. XXIII). In nona orabant, quia tunc dedit petra aquam in Cades (Num. XX). In eadem orat Ecclesia, quia tunc de Christo lanceato exivit sanguis et aqua (Joan. XIX). Cumque invenissent viri illi Danielem orantem, accusaverunt eum ad regem de transgressione decreti. Et contristatus rex, posuit cor, ut liberaret eum laborans, usque ad occasum solis. Quod intelligentes viri dixerunt: Scito, quia lex hujus regni est, ut decretum regis non liceat immutari. Tunc miserunt Danielem in lacum leonum, et obsignavit rex annulo suo, et annulis optimatum lapidem, qui pro januis positus erat: Et incoenatus rex, totam noctem duxit insomnem, et diluculo rediit rex ad lacum, et flens exclamavit: Daniel, serve Dei, valuitne Deus tuus liberare te a leonibus? Qui respondit: Deus meus misit mihi angelum suum, et conclusit ora leonum, quia non est inventa in me iniquitas. Forte quia vidit angelum, vocatur haec pericopa visio. Et eductus est Daniel de lacu leonum in nullo laesus. Et dixerunt qui accusabant eum, non Dei providentia hoc factum, sed quia saturati erant leones. Tunc rex jussit leonibus multas carnes apponi, eisque satiatis, accusatores Danielis misit in lacum cum uxoribus et filiis, et non pervenerunt usque ad pavimentum, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerent. Tunc scripsit Darius universo regno suo dicens: Paveant omnes Deum Danielis; ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula. Et aegrotavit Daniel per dies plurimos. Cumque surrexisset, faciebat opera regis, forte mausoleum in Ecbatanis, quod hactenus manet, ut dicit Josephus, ita mirabile, ut ea die qua conspicitur putetur esse constructum. Ibi sepeliuntur Medorum reges et Persarum pariter, et Parthorum; et cui cura illius committitur sacerdos est Medorum.

Visio octava.

recensere

Sequitur octava visio Danielis (Dan. IX). In anno primo Darii filii Assueri, qui et Astyages dictus est, qui subjugavit sibi regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris Jeremiae, ut complerentur, id est ad completionem appropinquarent, desolationis Jerusalem anni septuaginta, et oravi Dominum in jejuniis, et sacco et cinere, dicens: Justus es, Domine, peccavimus, iniquitatem fecimus, et adduxisti eam super nos. Avertatur, obsecro, ira tua a civitate tua Jerusalem, et a monte sancto tuo. Ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est. Exaudi, Domine, placare, Domine, attende; et fac, ne moreris. Adhuc me loquente, ecce vir Gabriel tetigit me in tempore sacrificii vespertini, et ait: Ab exordio precum tuarum egressa est liberationis sententia a Deo. Ego autem veni, ut indicarem tibi eam, et etiam quaedam alia, quia vir desideriorum es tu. Tu ergo animadverte visionem, et sermonem intellige. Tunc aperuit ei liberationem spiritualem futuram per Christum, forsan imminentem, pro qua orabat; differt, quia post dicet de ea exauditum, ibi. Noli metuere (Dan. X). Addidit etiam de destructione per Romanos: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem tuam sanctam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetiae, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem; usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt. His verbis Christi incarnationem designat angelus, qui legem, prophetias implevit, peccata tulit, et justitiam adduxit, et unctus est oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV). Et proposuit hebdomadas, non dierum, sed annorum, ut septem anni sint hebdomada una. Abbreviatas vero dixit, ut intelligamus annos lunares, qui breviores sunt solaribus undecim diebus. Septuaginta ergo hebdomades annorum solarium faciunt annos quadringentos septuaginta quinque, lunarium vero annorum, faciunt annos quadringentos nonaginta. Est ergo sensus, quod ab exitu sermonis, ut reaedificetur Jerusalem, usque ad ducem Christum fluxerunt anni lunares quadringenti nonaginta. Coepit ergo Beda numerare a vigesimo anno regni Artaxerxis, in quo Nehemias, pincerna ejus, impetravit ab eo ut restituerentur muri Jerusalem, et restituit eos in multa angustia. Ab illa, inquam, licentia a rege accepta usque ad Christi passionem, fluxerunt anni lunares quadringenti nonaginta: et hanc summam annorum computat secundum annos regum, qui descenderunt, usque ad decimum octavum annum imperii Tiberii Caesaris. Et statim modicum interseruit Daniel, et reaedificabitur platea et muri in angustia temporum propter timorem. De septuaginta vero hebdomadibus annorum separavit Daniel ultimam dicens: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. Quod intelligendum est de tribus annis, et dimidio, quibus praedicavit Christus, et quod patribus promiserat confirmavit. Nam jam tres anni et dimidius hujus hebdomadis novissimae praeterierant, quando baptizatus est Dominus, et in dimidio ejusdem hebdomadis residuo circa finem, deficiet hostia et sacrificium, id est veniente veritate cessabunt umbrae, et in templo erit abominatio desolationis, id est abominanda et desolanda erunt sacrificia post mortem Christi, et usque ad finem mundi durabit haec desolatio. Supra vero in littera posuit Daniel tempus mortis Christi, dicens: Et post hebdomades sexaginta duas, subaudi, et septem, et novissimam, quam in duas partes divisimus, occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est , dixerunt enim: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). Et alibi: Hunc nescimus unde sit (Joan. VII).

Quod vero sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus, ad septuaginta hebdomades non pertinet. Sed prophetato tempore adventus Christi et mortis, prophetavit quid venturum erat populo, qui noluit eum recipere, dicens: Et dissipabit civitatem et sanctuarium, populus scilicet Romanus, cum duce suo venturo, et finis ejus erit vastitas, et post finem belli statuta a Deo in aeternum desolatio. Et nota quod ex duobus quae hic leguntur, scilicet ungetur Sanctus sanctorum, et deficiet hostia, sumitur illud quod solet dici Judaeis: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessavit unctio vestra. Africanus huic enumerationi Bedae consonat in principio, sed in fine differt . Non enim extendit septuaginta hebdomades, nisi usque ad decimum quintum annum Tiberii, in quo baptizatus est Christus. Tertullianus vero inchoat numerare hebdomadas illas a primo anno Darii, in quo egressus est sermo a Domino ad Danielem per angelum, ut iterum reaedificarentur muri Jerusalem. Et extendit eas usque ad captivitatem factam per Romanos. Et tunc pertinet ad septuaginta hebdomades; quod dictum est, quia civitatem, et sanctuarium dissipavit populus cum duce venturo. Hebraei sic exponunt: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum. Quasi dicat: O Daniel, scito ab hac die, qua nunc tibi loquor. Erat autem annus primus Darii, qui occidit Baltassar, et regnum Chaldaeorum in Persas Medosque transtulit, usque ad septuagesimum annum hebdomadarum, id est usque ad annos quadringentos nonaginta. Haec populo tuo per partes accident: primum propitiabitur tibi Deus sicut precaris, et delebitur peccatum, et finem accipiet praevaricatio. Nunc enim, urbe et templo destructis, in luctu est populus, sed in brevi restaurabitur, et non solum in his septuaginta hebdomadibus haec fient, sed nascetur Christus justitia sempiterna, et signabitur visio, et prophetes, ut propheta non inveniatur in Israel, et ungatur Sanctus sanctorum, de quo dicitur in Psalmo: Propterea unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV), qui dicit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XX). Scito ergo quoniam ab hac die quam nunc tibi loquor et Dei sermonem promitto, quod revertatur populus, et Jerusalem instauretur. Usque ad Christum et desolationem templi, hebdomades numerentur sexaginta duae, et aliae septem in quibus, juxta ordinem suum, duae res fient, de quibus ante dixi, quod revertatur populus, et reaedificetur platea a Nehemia et Esdra. In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei sententia in angustia temporum, quando rursus destruetur templum, et capietur civitas. Nam post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui negaturus est eum ; sive, ut quidam Hebraei dicunt, non erit ejus imperium, quod putabat se recepturum. Et quid dico de Christo occidendo et negaturo populo, penitus deserendo, cum et civitatem et sanctuarium dissipaturus sit populus Romanus cum duce venturo, id est Vespasiano. Quo mortuo, transactis septem hebdomadibus, id est annis quadraginta novem, Aelius Adrianus, a quo postea de ruinis Jerusalem urbs Aelia condita est, rebellantes Judaeos, Rufo magistro exercitus pugnante, superavit, et tunc defecit hostia et sacrificium, et usque ad consummationem mundi continuabitur desolatio. Non vos moveat, inquiunt Hebraei, si prius numerantur septem hebdomades, et postea sexaginta duae et rursus in duas partes dividatur una. Est enim hoc idioma Hebraei sermonis, et antiquae latinitatis, ut ante numerum minorem supputent, post majorem; verbi gratia, nos juxta proprietatem linguae nostrae dicimus: Vixit Abraham centum septuaginta quinque annis; ille econtrario, vixit Abraham quinque septuaginta centum annis. Non igitur ut legitur, ita adimpletur, sed ut totum pariter supputatur, ita finem accepit. Nec ignorandum quosdam illorum dixisse, quod una hebdomada de qua dicitur: Confirmabit pactum multis hebdomada una, dividatur in Vespasianum et Adrianum, ut, juxta historiam Josephi, Vespasianus et Titus tribus annis et sex mensibus pacem cum Judaeis fecerunt, tres autem annis, et sex menses sub Adriano, computentur, quando Jerusalem omnino subversa est, et Judaei catervatim caesi, ita ut Judaeae quoque finibus propellerentur. Haec aiunt Hebraei, non magnopere curantes, a primo anno Darii regis Persarum, usque ad extremam eversionem Jerusalem, quae sub Adriano accidit, computari olympiades centum septuaginta duas, hoc est annos sexcentos nonaginta sex, qui faciunt hebdomadas Hebraicas nonaginta novem et annos tres, quando Corbas dux Hebraeorum est oppressus, et Jerusalem usque ad solum diruta est.

Visio nona.

recensere

Sequitur nona visio Danielis, quam cum sequenti quidam dicunt esse unam (Dan. X). Sed Hieronymus, secundum Hebraicam veritatem, tradit esse duas, et utraque scripta est in Daniele Hebraice. Porro utramque vidit Daniel: unam quidem vidit, sed alteram audivit, anno tertio regni Cyri regis Persarum, et in eadem die ejusdem anni in hunc modum: Primo anno Darii, Daniel intelligens imminere septuagesimum annum captivitatis liberandae, oravit Dominum, ut Darius et Cyrus liberarent populum suum. Et data est sententia a Deo de licentia redeundi danda; et hanc egressam a Domino, supra nuntiavit Danieli Gabriel. Et ex tunc Darius disponebat de libertate et licentia danda Hebraeis, sed praeventus morte non implevit. Cyrus autem primo anno regni sui dedit eis eamdem libertatem, quam habebant indigenae, et licentiam redeundi. Ipsi vero quia fere omnes nati erant in Chaldaea, et possessiones ibi habebant, eligebant remanere in terra nativitatis suae. Pauci vero, qui ascendere disponebant in Judaeam, pigri erant et morosi, etiam usque ad tertium annum Cyri. Quod attendens Daniel, vehementius affligebatur dolore quam prius, et orabat Dominum, ut qui prius dederat regibus animum liberandi, daret et populo animum redeundi. Factum est ergo tertio anno regni Cyri, primo mense, prima die mensis, lugebat Daniel trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedit, carnes, et vinum non gustavit, nec usus est unguento pro balneis, more Persarum. Die autem vigesima quarta, dum esset juxta fluvium qui est Tigris, vidit. Et ecce vir vestitus lineis, accinctus zona aurea, cujus facies quasi fulgor, oculi ut lampades, torax corporis quasi chrysolithus, quae deorsum erant brachia, scilicet, femora, tibiae, et pedes quasi aes candens, et sermo ejus quasi vox multitudinis loquentis. Porro viri, qui erant cum eo territi fugerunt, et solus vidit visionem, et corruit in faciem suam. Sed vir ille accessit, et erigens eum, et confortans ait: Noli metuere, Daniel, quia ex die primo mensis, quo posuisti cor tuum, ut te affligeres coram Deo, exaudita sunt verba tua, et egressa est sententia a Deo de reditu populi, et eadem die volui ad te venire, ut nuntiarem tibi: sed princeps regni Persarum restitit mihi viginti diebus, et uno. Cumque tunc egrederer, apparuit princeps Graecorum, veniens, ut adversaretur principi Persarum, et mihi, et aliquantulam feci moram. Sed nunc venio, ut certificem te de reditu populi, et in his nemo est mihi adjutor, nisi Michael princeps vester. Hos duos principes Graecorum et Persarum, dicit Hieronymus, esse angelos malos, qui appositi sunt regnis illis ad exercitium. Laborabat itaque angelus Persarum, ne Hebraei liberarentur a dominio Persarum, tum quia delectabatur afflictionibus eorum, tum ut Persae diutius affligentes eos, gravius peccarent. Laborabat etiam angelus Graecorum, ut Persae et captivitas Hebraeorum cum eis, transirent in dominium Graecorum. Gregorius autem vult eos fuisse angelos bonos, qui satagebant ne tam cito liberarentur Judaei, ut, si quid adhuc erat purgandum in eis, purgaretur, et decoquerentur usque ad unguem. Praeterea addidit vir ille: Nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum; verumtamen prius annuntiabo tibi, quod expressum est in Scriptura veritatis, de quibusdam aliis, quorum geris sollicitudinem. Porro a primo anno Darii, orabat Daniel pro eo, ut staret et roboraretur regnum ejus, et sollicitus erat de successoribus regni Persarum, volens eos scire. De quorum manifestatione sequitur decima visio, in qua primum inducitur Daniel loquens sic:

Visio decima.

recensere

Ego autem a primo anno Darii meditabar in conspectu Dei, ut confortaretur et roboraretur ipse Darius (Dan. II). Et statim fit metaplasmus, qui frequens est in prophetis, et introducitur vir ille praedictus, loquens ad Danielem sic: Et tunc veritatem annuntiabo tibi, quia ecce adhuc post Darium et Cyrum, qui nunc sunt tres reges stabunt in Perside, Cambyses scilicet, Smerdes Magus, Darius filius Hystaspis, et quartus, scilicet Xerxes, filius Darii super omnes erit, et concitabit omnes adversum regnum Graeciae. De isto legitur, quia succendit Athenas, et bellum navale egit apud Salaminam quando Sophocles, et Euripides clari habebantur, et Themistocles in Persiam fugiens hausto sanguine tauri periit. Tunc vir, qui loquebatur Danieli, praetermisit omnes reges, usque ad Alexandrum Magnum, et ait: Surget vero rex fortis, et faciet quod placuerit ei, et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos coeli. In Aegypto enim, quae est ad meridiem primus regnavit Ptolemaeus, Lagi filius. In Macedonia Philippus, qui et Aridaeus, frater Alexandri, quae est ad occidentem Syriae et Babyloniae, et superioribus locis qui sunt ad orientem, praefuit Seleucus. Nicanor imperavit Asiae, et Ponto, et caeteris in eadem plaga provinciis. Antigonus vero ad septentrionem. Et hoc secundum orbis totius plagas dicimus. Qui autem in Judaea est ad aquilonem Syriam, ad meridiem Aegyptum habet. De regno Aegypti et Syriae tantum prosequitur Daniel, quia sub his afflictus est populus Dei vicissim. Porro post Alexandrum regnavit in Aegypto Ptolemaeus, Lagi filius, a quo sequentes reges Aegypti Ptolemaei dicti sunt. Post Ptolemaeus Philadelphus, post Ptolemaeus Evergetes, post Ptolemaeus Philopater, post Ptolemaeus Epiphanes. In Syria post Alexandrum regnavit Seleucus, post Antiochus Soler, a quo successores Antiochi dicti sunt, post Antiochus Theos, post, Antiochus Gallinicus, post Antiochus Magnus, post Antiochus Epiphanes. De his prosequitur vir loquens ad Danielem, incipiens a rege Aegypti sic: Et confortabitur rex austri. Hic est Ptolemaeus, Lagi filius, adeo fortis ut Pyrrhum regem Epirotarum expulsum restitueret in regnum, et, devicto Demetrio, filio Antigoni, Seleuco regni sui partem, quam Antigonus abstulerat restituit, Cyprum, Phaenicem, et regiones multas et insulas sibi subjugavit. Cui successit Ptolemaeus Philadelphus, qui primus ab Aethiopia adduxit quadringentos elephantes, turres ligneas eis superponens, in quibus posuit armatos ad dimicandum, sub quo LXX interpretes claruerunt. Hic pugnavit contra Antiochum Theos regem Syriae, sed postea foederati sunt. Nam Antiochus duxit uxorem Berenicem, filiam Philadelphi, repudiata priori uxore Laodice: quae cum redisset in gratiam viri, occidit veneno virum, et filium quem susceperat de Berenice, Gallinicum vero filium suum fecit regem Syriae. Evergetes vero, qui successit Philadelpho in ultionem Berenice sororis vastavit Syriam. Sed audito quod principes Aegypti conspiraverant adversus eum, rediit in Aegyptum, trahens secum de Syria praedam multam nimis, et simulacrorum duo millia sexcenta talenta. Porro Gallinicus duos filios reliquit, Seleucum et Antiochum Magnum; sed Antiochus, occiso fratre suo, regnavit, et congressus cum rege Aegypti Philopatre victus est, per desertum fugiens, et pene captus. Philopatri vero successit in Aegypto Epiphanes cum esset quatuor annorum, et coepit Antiochus Magnus infestare eum. Sed principes Aegypti dimicabant pro puero. Sub Epiphane, Onias sacerdos, assumptis plurimis Judaeorum, fugit in Aegyptum, et accepit a rege regionem quae Eliopoleos vocabatur, et in ea exstruxit templum simile templo Judaeorum, asserens se implere vaticinium Isaiae scribentis: Erit altare Domini in Aegypto, et titulus ejus in terminis ejus (Isa. XIX). Hoc templum permansit annis ducentis quinquaginta usque ad Vespasianum, qui civitatem ipsam, quae dicebatur Oniae, et templum funditus evertit. Porro Antiochus Magnus reliquit duos filios Seleucum et Antiochum Epiphanem; sed Epiphanes, per fraudem ejecto fratre, vel occiso, regnavit in Syria.

Hucusque de ordine historiae inter Porphyrium, et nostros nulla est contentio: quae sequuntur exponit Porphyrius de Antiocho tantum. Exposuit enim Danielem, ut infamaret eum. Nos autem mistim exposuimus de Antiocho et Antichristo, quaedam tamen specialiter de Antiocho, et quaedam de Antichristo, ut illud de Antiocho: Et comedentes panem cum eo, et caetera, usque illuc, et venient super eum trieres, et Romani. Antiochus enim Epiphanes dedit sororem suam uxorem Epiphanio regi Aegypti in dolum, qui suscepit ex ea duos filios. Tunc Antiochus ingressus est Aegyptum, tanquam visurus sororem et nepotes, sed inter epulas fecit occidi virum sororis, et voluit obtinere Aegyptum, sed Aegyptii viriliter resistentes dejecerunt eum. Post biennium reversus obsedit Alexandriam, et ecce legati Romanorum missi sunt ad Aegyptios liberandos, quibus foederati erant. Cumque applicuissent, egressus est eis obviam Antiochus, et dum starent in littore, dixit ei Marcus Publius Lenas: Senatus populusque Romanus praecipiunt tibi recedere ab amicis suis. Cumque ille peteret inducias respondendi, Marcus circa illum fecit circulum in sabulo cum virga, et ait: Senatus populusque Romanus praecipiunt tibi, ne egrediaris de hoc circulo, donec respondeas. Ad quem Antiochus: Si sic visum est senatui et populo Romano, recedendum est. Et recessit ab Aegypto. Similiter et quod sequitur de Antiocho tantum intelligendum est: Et erit in concupiscentiis feminarum. Nam Antichristus castus erit ob simulationem religionis. Quod vero sequitur: Deum in Moazim in loco suo venerabitur, utrique congruit. Moazim enim praesidium sonat, et Antiochus in Jerusalem praesidium posuit, et idolum Jovis, Antichristus vero diabolum Deum, et praesidem suum venerabitur. Porro Antichristo tantum congruit id quod sequitur: Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria. Apadno interpretatur solium suum. Et est sensus: Figet tabernaculum solii sui in Jerusalem, quae sita est inter mare Mortuum, et Tyrrhenum. Et super montem inclytum et sanctum, id est in monte Oliveti, et ponet tabernaculum suum, et veniet usque ad summitatem ejus, id est ad locum unde Dominus ascendit, et nemo auxiliabitur ei, quia audietur vox in aere dicens: Morere; et statim fulminabitur.

Postea prosequitur visio de Antichristi tempore, et conversione Judaeorum, et resurrectione mortuorum, dicens: Et veniet tempus quale non fuit ex quo gentes coeperunt esse. Et stabit Michael pro filiis populi tui, et salvabitur ex eis omnis, qui scriptus erit in libro Dei. Et multitudo omnium, qui dormiunt in pulvere terrae evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper (Dan. XII). Non quidem bonos, quia tolletur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI), sed ut videant opprobrium suum semper. Tu autem, Daniel, signa librum, id est scribe mysteria, sed non expone. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Quasi diceret: Relinque posteris materiam exercitii. Et desiderabat Daniel scire quanto tempore duraret persecutio Antichristi. Et vidit principem Persarum stantem in ripa fluminis, et principem Graecorum stantem in altera, et virum indutum lineis stantem in medio super aquas, et dixit ad eum: Usquequo finis horum mirabilium? Et elevans ille utramque manum, juravit per Viventem in aeternum: Quia in tempus et tempora, et dimidium temporis. Et ait Daniel: Domine, quid erit post haec? Et respondens ille iteravit idem tempus, sed per alia verba, dicens: Cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, hoc est, cum ablato cultu Dei et desolato, Antichristus abominabiliter exhibebit se adorandum, et erunt dies mille ducenti nonaginta, id est tres anni et semis. Postea intulit, quid erit post haec. Respondet dicens: Beatus, qui exspectat, et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque. Si diebus mille ducenti nonaginta addantur dies quadraginta quinque, fient dies mille trecenti triginta quinque. Ita post mortem Antichristi dabuntur lapsis quadraginta quinque dies ad poenitentiam. Et est sensus: Beatus erit, qui post dies persecutionis perveniet ad dies superadditos poenitentiae. Tu autem, Daniel, interim vades ad praefinitum tempus vitae tuae, et requiesces et in fine dierum stabis in sorte tua, id est resurges in ordine tuo.

De Susanna.

recensere

Sequitur historia Susannae, quam Hebraeus non habet in libro Danielis. Et vocat eam fabulam, non quod inficietur rem gestam, sed quod in ea falsum legitur de sacerdotibus lapidatis, quos Jeremias adustos testatur. Et quia fabulamur eam scriptam a Daniele, cum a quodam Graeco scripta fuerit: quod probatur ex eo quod quaedam allusio verborum facta sit ibi nominibus arborum, videlicet apotoy, cymi, cyse, apotoy, primi, prise. Tales enim allusiones verborum, et arborum nomina, non inveniuntur in Hebraeo. In translatione quidem nostra una ex eis allusionibus qualiscunque legitur, ut cum dixisset sacerdos sub schino, respondit Daniel verbum, quasi alludens nomini, scindet te medium. Expressius fieret, si diceretur ita, sub ilice, et adderetur: Illico angelus Domini scindet te. Eadem allusio potest fieri verbi ad nomen temporis, ut si diceretur: Factum est hoc feria secunda, et responderetur: Feriat te Deus. Hanc eamdem historiam vocat Origenes fabulam in decimo Stromatum, id est Instructionum, forte secundum editionem, quam sub obelo et asterisco composuit, stromata vocavit, quia per eam plenius nos instruxit. Apparet autem hoc factum esse adhuc recenti captivitate, quia Daniel adhuc juvenis erat. Porro Susanna, uxor Joachim, pulchra erat nimis (Dan. XIII). Et exarserunt in eam duo seniores judices illius anni, de quibus dicit Dominus: Iniquitas egressa est in Babylone a senioribus judicibus. Tradunt Hebraei quia mulieres in hoc decipiebantur, quia dicebant se esse de stirpe David, et Christum de semine suo nasciturum. Hi statuerunt in commune tempus, quo Susannam possent invenire solam, et latuerunt post meridiem in pomario Helciae. Et ingressa est Susanna volens lavari, id est ungi pro consuetudine terrae, et misit puellas ad afferendum oleum et smegmata. Est autem proprie smegma hordeum cum palea, unde faciunt mulieres decoctionem forte ad nitorem faciei. Tunc currentes senes ad eam dixerunt: Commiscere nobiscum, alioquin feremus contra te testimonium adulterii. Et elegit Susanna incidere in manus eorum, potius quam peccare in Deum. Et exclamavit: et accurrentes famuli, erubuerunt, cum audissent senes loqui. Altera die statuta est Susanna in medio populi, et ponentes senes manus suas super caput ejus, contestati sunt se vidisse juvenem et ipsam pariter commisceri, et condemnaverunt eam ad mortem. Et clamavit Susanna voce magna ad Deum: Domine, tu scis, quia ignorans morior. Cumque traheretur suscitavit Deus spiritum pueri, cui nomen Daniel. Non est credendum his qui dicunt Danielem mortuum fuisse, et suscitatum tunc, et deinceps fuisse prophetam, sed tunc manifestavit Dominus Spiritum sanctum fuisse in eo, qui prius, quasi latens, quiescebat. Et ait Daniel ad populum: Revertimini ad judicium, quia falsum locuti sunt adversus eam. Cumque revertissent, separavit Daniel senes ab invicem, et advocans unum dixit: Sub qua arbore vidisti eos colloquentes, qui ait: Sub schino, quam Latini dicunt ilicem, vel lentiscum. Et advocatus alter dixit: Sub prino. Et acclamavit populus in eos propter dissonantiam, et interfecerunt eos, id est regi tradiderunt interficiendos. Et factus est Daniel magnus in populo in die illa, et deinceps. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus regnum ejus, id est regnum Persarum . Forte hic determinatur tempus, quo liberata est Susanna, quando scilicet Cyrus factus est rex Persarum, et Darius rex Medorum. Vel potius determinet tempus sequentis historiae, quae hic inchoat, et adhuc stabat regnum Babylonis, et erat in Babylone rex, de quo statim sequitur:

Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus (Dan. XIV). Cujus nomen, quia tacet historia, potest intelligi fuisse pater Baltassar, vel ipse Baltassar, sub quo factum est a Daniel, quod legitur in fabula Belis, et draconis, quam fabulam appellat Hebraeus, eo quod falsum legitur in eo, et impossibile de translatione Habacuc. Et refert Hieronymus, quod cum dixisset ei Hebraeus talem translationem corporalem nusquam factam esse, respondit quidam sciolus, qui erat cum eis, Ezechielem translatum de Chaldaea in Judaeam. Et irrisit eum Hebraeus dicens: In littera expressum est, quod Ezechiel translatus est in spiritu. Unde Apostolus noster caute locutus est dicens: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII). Et addidit Hebraeus nil in hac fabula propheticum narrari, sed opus tantum ex industria factum

De idolo Belis et dracone.

recensere

Erat autem in Babylone idolum, nomine Bel, et impendebantur ei diebus singulis de simila duodecim artabae, et oves quadraginta, et vini amphorae sex (Dan. XIV). Est autem artaba apud Chaldaeos eadem mensura, quae et ephi apud Hebraeos, mensura scilicet trium modiorum. Et rex Babylonis adorabat illud per singulos dies, et dicebat Danieli: Quare non adoras Bel? Qui respondit: Non colo facturam, sed creatorem omnium Deum viventem. Et ait rex: Nonne videtur tibi Bel Deus vivens, qui tanta quotidie comedit et bibit? Qui respondit: Intus luteus est, et foris aeneus, nunquam comedit. Et vocavit rex sacerdotes, et ait: Nisi dixeritis mihi quis comedit impensas has, moriemini. Si autem ostenderetis mihi, quomodo Bel comedat hoc, Daniel morietur. Erant autem sacerdotes sexaginta, exceptis uxoribus et parvulis. Et venit rex cum Daniele in templum. Et dixerunt sacerdotes: Nos egrediemur foras, et tu rex, pone vinum, et escas, et claude ostium, et signa annulo tuo, et nisi inveneris mane omnia comesta a Bel, moriamur. Et posuit rex cibos ante Bel. Et Daniel cribravit cinerem per totum pavimentum coram rege, et clausum est ostium, et signatum annulo regis. Sacerdotes autem ingressi sunt illa nocte, juxta consuetudinem suam, cum uxoribus, et liberis, et consumpserunt omnia. Fecerant autem sibi cuniculos sub terra, et absconditum introitum sub mensa. Diluculo venit rex ad templum, et Daniel cum eo, et invenerunt signa salva. Cumque aperuissent ostium, intuitus rex mensam vacuam, exclamavit: Magnus est Bel, et tenuit Daniel regem ne ingrederetur, et ait: Animadverte vestigia pedum super pavimentum. Et iratus rex apprehendit sacerdotes, et ostenderunt ei ostiola, per quae ingrediebantur et egrediebantur. Et occidit eos rex, et dedit Bel in manum Danielis, qui subvertit eum et templum. Erat autem in eodem loco draco magnus latens in fovea, et adorabant eum Babylonii. Sacerdotes ejus habebant hydraulia, id est vasa facta de coriis vitulorum, et percutiebant ea virgis coraulmis, ut facerent sonitum terribilem, quasi tonitruum, ad quem excitatus draco, quandoque emittebat fumum, quandoque ignem, quandoque visibiliter apparebat. Et dixit rex Danieli: Non potes dicere quia iste non sit Deus vivens. Et ait Daniel: Da mihi potestatem, et interficiam eum, absque ferro et fuste. Et dedit ei. Tulit ergo Daniel picem et adipem, et pilos, et coxit pariter, fecitque massas, et dedit in os draconis, et suffocatus crepuit. Et indignati Babylonii dixerunt: Judaeus factus est rex . Et dixerunt ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam, et compulsus tradidit eis. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi septem diebus. In lacu erant leones septem, et dabantur eis quotidie duo corpora damnatorum, et duae oves, et tunc non sunt data eis, ut devorarent Danielem. Erat autem Habacuc propheta in Judaea, qui ferebat pulmentum messoribus. Et ait angelus ad eum: Fer prandium in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Qui respondit: Babylonem non vidi, et locum nescio. Et tulit eum angelus capillo capitis sui, et posuit eum super lacum, et clamavit Habacuc: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. Et gratias agens Daniel comedit. Porro angelus restituit Habacuc in loco suo. Venit ergo rex die septimo, ut lugeret Danielem, et videns eum sedentem in medio leonum, exclamavit: Magnus es, Domine Deus Danielis, et extraxit eum de lacu leonum. Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit, et devorati sunt in momento coram eo.

De Habacuc.

recensere

Porro Habacuc fuit de tribu Simeon. Hic praevidit captivitatem Jerusalem futuram, et advenientibus Chaldaeis fugit in Sostratenam, et erat incola in terra Israel. Descendentibus vero reliquiis Judae in Aegyptum , quasi peregrinabatur in terra sua; et scripsit. Et in principio operis causatur adversus Deum, cur impius vastasset populum Dei, et sanctuarium ejus cum ipse clamaret, et non exaudiretur (Habac. I). Sed in consolationem aperuit ei Dominus calamitates circumstantium nationum futuras per Nabuchodonosor, longe majores, et tandem ipsum Nabuchodonosor periturum, et ita a murmure conversus est ad preces. Et ostendit illi Dominus adventum Christi dicens: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II). Et imprecatus est Habacuc Nabuchodonosor inter plurima dicens: Vae qui potum dat amico suo mittens fel, et inebriat eum, ut aspiciat nuditatem ejus; quod fecit Nabuchodonosor Sedeciae. Ultimo scripsit canticum: Domine, audivi, etc. (Habac. III.) Hic dum ferret pulmentum messoribus, dixit domesticis suis: Ibo ad terram longinquam, cito redibo. Si tardavero per dies, ferte cibum messoribus. Et cum fuisset in Babylone subito supervenit messoribus. Intellexit autem, quod celeriter esset populus a Babylone reversurus. Unde patet longe post liberatam Susannam esse factum. Signum autem reditus dedit his qui in Judaea erant, quod visuri essent lumen in ruinis templi, ultimamque templi desolationem praedixit, quod gens occidentalis hanc esset actura. Tunc inquit: Velamen Sancti sanctorum scindetur, et duarum columnarum epistylia auferentur, et quo sint nullus agnoscet. Ipsa vero in eremo adducentur, et eos in ultimo, qui persecutionem sustinent a serpente, illuminabit Dominus sicut a principio. Et mortuus est Habacuc, et sepultus in agro proprio solus. Porro de Daniele quantum supervixerit post reditum populi in Judaeam nescimus. Defunctus autem, et sepultus est in spelunca regali solus cum gloria. Hic est Daniel, qui dedit signum in montibus super Babyloniam dicens: Quando pars montium arborea fumigabit, veniet finis Babyloniae; quando vero velut ignis ardebit, finis erit universae terrae; quando ad partem noti aquae decurrerint, revertetur populus ad terram suam. Quod si fluxerit sanguine erunt homicidia Belial in universa terra .

De Cyro.

recensere

Post mortem Darii Medi, Cyrus monarchiam tenuit Orientis, cujus sedem posuit apud Persas; licet regnum Medorum majus esset et honorabilius, eo quod Persae eum sublimaverant in regem. Iste fuit nepos Darii ex sorore, nepos vero Astyagis ex filia. Porro Astyages unicam habuit filiam, et vidit somnium, quod de genitalibus filiae oriebatur vitis, quae totam occupabat Asiam, et accepit a conjectoribus se habiturum nepotem ex filia, qui dominus esset Asiae, et ipsum dejiceret a regno. Quod timens dedit filiam suam uxorem militi plebeio, ne filius ex ea nasceretur nobilis et potens. Praeterea filiam praegnantem ascivit, et natum ex ea filium, cuidam participi arcanorum tradidit occidendum. Qui credens regnum transiturum ad filiam suam, filium ejus veritus est occidere, et uni de pastoribus regis tradidit parvulum exponendum in nemore. Qui cum exposuisset eum, et id indicasset uxori, quae in diebus illis pepererat, supplicavit ei mulier, ut parvulum deferret ei alendum, et proprium filium pro eo exponeret. Cumque redisset pastor ad puerum, invenit Canem praebentem ei ubera, et a feris et avibus defendentem. Cumque tulisset eum ad uxorem allusit ei tanquam diu notae, vocavitque puerum Sparticum, id est catulum. Spartos enim Persica canem sonat. Qui cum esset grandiusculus, a pueris ludentibus factus est rex eorum, et contumaces et inobedientes sibi graviter affligebat. Quod graviter ferentes patres eorum, verbum detulerunt ad regem de filio pastoris. Quem cum advocasset rex, et argueret eum quod pueros plagasset, ille intrepidus se ut regem fecisse respondit. Et admiratus rex, et quaedam signa generis sui in eo esse deprehendens, ascito pastore secretius veritatem rei agnovit. Verumtamen timor ejus de nepote mitigatus est, aestimans quod verbum conjectorum de regno impletum esset in regno puerorum, et eidem cui prius commiserat occidendum, commisit alendum, non indicans tamen esse nisi pastoris filium. Filium quidem illius secretarii sui clanculo dedit patri ad comedendum, quia non obedierat ori ejus, et post id ipsum indicavit ei. Factum est autem ut Astyages traderet exercitum illi secretario, ad hostes expugnandos, ipse vero recedit in Media. Porro ille non immemor maleficii regis persuasit exercitui, ut Spartacum regem Persidis sibi eligerent, et cognominavit eum Cyrum, quod interpretatur haeres. Quasi dicat: Licet reluctetur Astyages, hic est haeres. Quo facto, timens Astyages Darium consobrinum adoptavit sibi in filium, et collecto exercitu congressus est adversus Cyrum, et fugerunt Persae. Uxores autem eorum, et matres egressae ad eos, et detectis posterioribus suis aiebant: Vultisne introire in uteros matrum, et renasci. Hoc pudore excitati Persae, acriter redierunt in hostes, et victus est Astyages. Cyrus autem magis exhibuit se illi nepotem quam victorem: nam regnum Hircanorum concessit ei. Dario vero, tanquam fratri matris suae, tradidit regnum Medorum, tamen sub certa spe revertendi ad ipsum.

De licentia redeundi data Judaeis.

recensere

Itaque cum universum regnum devolutum esset ad eum, in hujus regni anno primo suscitavit Dominus spiritum ejus, ut impleretur verbum Jeremiae (I Esdr. I, II; II Paral. XXXVI; Jer. XXIX; Isa. XLV). Et dedit libertatem omnibus Judaeis, qui erant in universo regno suo, et licentiam redeundi in Judaeam, et aedificandi domum Domini. Excitatus autem fuit ex verbis Isaiae, qui ante ducentos et decem annos scripserat de ipso Dominum dicentem: Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, subjiciam ei gentes, et regna. Ipse reaedificabit domum meam in Jerusalem (Isa. XLV). Ut ergo hanc munificam scripturam impleret, et scripturam libertatis et licentiae traduxit in universum regnum suum, dicens: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, credo hunc esse quem gens Israel adorabat. In hac epistola hortatus est etiam Judaeos ut ascenderent in Judaeam, et qui nollent ascendere, juvarent ascendentes in pecunia, vestibus et jumentis. Porro clarissimi Judaeorum habitabant in Babylonia, id est in terra Babylonis eversae. Babylon enim proprie nomen est civitatis, Babylonia vero nomen regionis, licet unum pro altero saepe legatur. Inter eos Zacharias natus in Chaldaea jam prophetabat. Hic benedixit Salathiel in filio, vocans eum Zorobabel, quod interpretatur magister Babylonis. Quasi dicat: Hic erit magister captivitatis Babylonicae. Ad hujus prophetae exhortationem primi surrexerunt viri Juda, ut ascenderent in Jerusalem, postea vero viri Benjamin et Levitae. Propterea, ut dicit Josephus, a Juda cognominati sunt Judaei. Hujus enim nominis plures fuerunt causae; super turrim Babel legitur, quod a Dedam, qui cognominatus est Judas, dicti sunt Judaei; alibi quod a Juda filio Jacob; alibi quod a Juda Machabaeo. Porro ascensuri in Jerusalem, vel in Judaeam alios hortabantur, sed paucos invenerunt, qui assentirent eis, et propterea tam in exhortationem quam in apparatu, tres annos compleverunt. Igitur in tertio anno Cyri regressi sunt sub Zorobabel duce, et Jesu magno sacerdote, adhortantibus eos Zacharia propheta, et Aggaeo juvene, sed nondum propheta. Erant autem circiter quinquaginta millia. Fuerunt enim de Judaeis quadraginta duo milia, et quadringenti et sexaginta. Reliqui vero erant servi, et ancillae et homines generis promiscui. Et remisit cum eis Cyrus partem vasorum Domini quinque millia, et quadraginta, inter quae ponit Josephus refrigeratoria, quorum usum non legi. Ascenderunt etiam quidam cum eis, dicentes se esse de genere sacerdotum propter emolumentum. Cumque quaererent scripturam genealogiae suae, et non invenirent, recepti sunt in Israel, sed ejecti sunt a sacerdotio, reversi sunt in Jerusalem, et in civitates Judae.

De anno septuagesimo.

recensere

Hic est autem annus septuagesimus relaxandae captivitatis, quam praedixit Jeremias (Cap. XXIII). Nam, et Hieronymus primum annum dicit Cyri fuisse septimum septimae decadis. Itaque tertius annus Cyri, fuit septuagesimus, cui consonat Josephus, dicens: Primo anno imperii Cyri septuagesimus concurrebat, id est imminebat. De eodem legitur in Paralipomenon (II Paral. XXXVI): Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem, servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, et compleretur sermo Jeremiae, et celebraret terra Sabbata sua, usque dum complerentur desolationis septuaginta anni. De eodem meminit Daniel: Anno primo Darii, intellexi numerum annorum, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni (Dan. IX). Idipsum plane praedixerat Jeremias, in epistola quam direxit ad transmigrationem. Cum coeperint, inquit, impleri septuaginta anni, visitabo, et reducam vos ad locum istum (Jer. XXIX). Alibi tamen videtur velle Jeremias, quod ante eversionem Babylonis completi essent, ubi ait: Servient gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque completi fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et super gentem istam iniquitatem eorum, dicit Dominus, et ponam terram in solitudines sempiternas (Jer. XXV). Et hac autem auctoritate fabulantur Judaei, ut supra diximus, exsultasse Baltassar, et convivium fecisse. Hic autem loquitur Jeremias de septuaginta annis, non captivitatis, sed iniquitatis Nabuchodonosor, ex quo coepit opprimere finitimas nationes. Huic opinioni attestatur Africanus agens de Nehemia, et vicesimo anno regis Artaxerxis dicens: Eo tempore regni Persarum centum quindecim anni fuerunt evoluti, captivitatis autem Jerusalem centum septuaginta quinque. Eusebius tamen in libro Chronicorum, videtur obloqui praedictis, secundum annum Darii filii Hystaspis dicens fuisse septuaginta, secundum auctoritatem Zachariae, qui secundo anno Darii scribens audivit virum, stantem inter myrteta, dicentem: Domine exercituum, usquequo non misereberis Jerusalem, et urbium Judae, quibus iratus es (Zach. I). Iste jam septuagesimus est annus. Et post pauca: Cum jejunaretis per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi (Zach. VII). Huic quoque consonat Clemens in primo Stromate, dicens: Et perseveravit captivitas annis septuaginta usque ad secundum annum Darii filii Hystaspis . Videturque Eusebius distinguere inter septuaginta annos captivitatis, et septuaginta annos desolationis templi, dicens: Secundum nonnullos, usque ad annum vigesimum Cyri colligitur omne tempus captivitatis anni septuaginta, a tertio anno Joachim filii Josiae. Porro secundum alios ab anno tredecimo Josiae, usque ad primum annum Cyri colliguntur anni captivitatis septuaginta, desolationis vero templi sub Dario rege complentur anni septuaginta . Horum opinioni consonat glossa Hieronymi super Ezechielem, ubi agitur de dormitione super latus dextrum dicens, quod primo anno Cyri, fluxerant anni desolationis templi triginta. Porro prior opinio de anno septuagesimo magis certa est, et plurium auctoritatibus sancita. Sola Zachariae auctoritas nos movet. Iste jam septuagesimus est annus, quod forte determinari potest, ut jam accipiatur de praeterito, quasi dicat: Septuagesimus annus iste, notus scilicet et famosus jamdiu est. Forte dictus est in Zacharia septuagesimus annus, non captivitatis, sed quintae aetatis, quae, secundum Hebraeos, inchoavit anno trigesimo ante Cyri monarchiam.

De reaedificatione templi.

recensere

Porro in anno regressionis in Judaeam congregatus est populus quasi vir unus in Jerusalem. Et aedificantes altare, collocaverunt illud super bases suas, et obtulerunt super illud holocausta Domino mane, et vespere. Feceruntque solemnitatem Tabernaculorum (I Esdr. III). Unde vero habuerunt ignem nescimus, nisi forte ex calculis veteris altaris excusserint illum. Anno autem secundo mense secundo jecerunt fundamenta templi. Quod audientes Samaritae venerunt ad eos, et dixerunt: Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum (I Esdr. IV). Et responderunt duces Israel: Commune est nobis et vobis adorare Dominum, sed non ei domum aedificare. Hoc enim tantum nobis rex Cyrus praecepit. Cumque apparuissent fundamenta super terram, elevavit populus vocem in jubilationem. Porro quidam seniores, qui viderant templum prius, ejulabant voce magna; nec poterat quis cognoscere clamorem laetantium, et planctum ejulantium. Porro Samaritae indignati impediebant manus eorum . Cumque se impedire non possent, dederunt munera principibus regis Persarum, qui erant positi super terram. Qui pecuniis corrupti vendiderunt eis, ut impedirent negligentiam aedificationis, Cyro tamen ignorante. Et adeo impedierunt eos, quod in triginta annis, quibus Cyrus regnavit, non erexerunt muros templi, nisi usque ad appodiationem. Porro Cyrus cum percussisset Cresum juxta fluvium Alim, gentem Lydorum bellicosissimam astute redegit in concordiam. Tradidit enim eis solemnitates et ludos, praecipiens eis, ut lusibus, comessationibus et amplexibus vacarent, quasi benevolentiam in eos ostendens. Et in hunc modum eos eviravit, et quos bello non poterat, per libidinem repugnavit. Postea vero transgressus Araxem a regina Massagetarum Thomiri victus, et occisus est. Quae caput ejus praecisum in utrem plenum sanguine humano projiciens, insultando dixit: Satiare sanguine quem sitisti.

Incidentia.

recensere

In diebus Cyri septimus rex Romanorum Tarquinius Superbus, qui causa Tarquinii Junioris filii, sui, qui Lucretiam corruperat, a regno expulsus est. Hic genera tormentorum excogitavit, vincula, taureas fustes, latumias, carceres, compedes, catenas, exsilia, metalla.

De Cambyse.

recensere

Mortuo Cyro, post triginta annos sui regni, successit ei filius ejus Cambyses, qui apud Esdram Artaxerxes, vel Assuerus dicitur (I Esdr. IV). In historia vero Judith propter malitiam suam vocatur Nabuchodonosor . Tunc principes terrae, qui impediebant Hebraeos, scilicet Reudethleem, quem Josephus dicit scriptorem omnium accidentium. Et alii qui judicabant Syriam, et Phoenicem, et omnes regiones ultra Euphraten, scripserunt Cambysi regi, quod Judaei reaedificabant Jerusalem urbem pessimam, et semper regibus Persarum rebellem, et templum ad similitudinem castri, quae ob rebellionem pridem destructa fuerat, quibus reaedificatis, statim negarent regi tributa, et annonas, nec etiam pateret regi transitus in Syriam. Haec autem dicebant se commemorare ei, quia non immemores salis, id est omnis condimenti, quod in palatio ejus comederant, quasi propter beneficia eis collata consulentes, ut interdiceret Hebraeis reaedificationem. Quibus acquiescens Cambyses potenter interdixit eam per epistolas. Tunc intermissum est opus Dei in Jerusalem, usque ad secundum annum Darii. Porro sub Cambyse factum est quod in historia Judith legitur.