Historia Rerum Gestarum/XIX

This is the stable version, checked on 19 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XIX

 XVIII Liber XX 

[0747]

 

                       

 

                         CAPUT PRIMUM. Domino Balduino fratri Amalricus succedit in regno. [0747C]

 

                         Domino igitur Balduino tertio, Latinorum Hierosolymis rege quarto, absque liberis, ut dictum est, defuncto, successit ei in eadem civitate sancta, Latinorum rex quintus, dominus Amalricus, frater ejus unicus, comes Joppensis et Ascalonitanus, anno ab Incarnatione Domini 1162; a liberatione vero ejusdem Deo amabilis civitatis, sexagesimo secundo; praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Alexandro, pontificatus ejus anno tertio; sanctae vero Resurrectionis Ecclesiae, domino Amalrico, Latinorum patriarcha nono, pontificatus ejus anno quarto; sanctae autem Antiochenae Ecclesiae, domino Aimerico, Latinorum in eadem civitate patriarcha [0747D] tertio, anno pontificatus ejus vicesimo; sanctae vero Tyrensi Ecclesiae, domino Petro, Latinorum in eadem civitate post urbem captam, archiepiscopo tertio, pontificatus ejus anno tertio decimo. Post fratris tamen obitum dissonantibus inter se regni principibus, et de regis substitutione aliter et aliter affectis, paulo minus se interposuit ingens, cum periculo ex schismate ortum scandalum. Sed optato adfuit divina clementia, quae rebus periclitantibus competentia novit aptare remedia; subito enim, favente sibi potissimum clero et populo, paucisque de magnatibus, evacuatis aliter affectorum moliminibus, in ecclesia Dominici Sepulcri, a supradicto domino Amalrico patriarcha, praesentibus et cooperantibus archiepiscopis, episcopis et universis [0748B] ecclesiarum praelatis, regiae unctionis gratiam, [0748C] et diadematis insigne adeptus, et in regni solium haereditario sibi jure debitum, XII Kal. Martii sublimatus est, die octava post fratris obitum. Hic statim, ex quo miles factus, arma coepit gestare militaria, factus est comes Joppensis, cui postea frater ejus inclytae recordationis dominus Balduinus, eximiam Philistinorum metropolim Ascalonam, diebus suis expugnatam, et Christiano post longa tempora nomini restitutam, regia liberalitate concessit; sicut superius, dum de regno ejusdem domini Balduini dissereremus, diligentius comprehensum est. Viginti septem annorum erat dominus Amalricus, cum regnare coepisset. Regnavit autem annis undecim, mensibus quinque.

 

                       

 

                         CAPUT II. Describitur qualis moribus fuerit; et de vita et conversatione ejus. [0748D]

 

                         Fuit igitur vir experientia praeditus saeculari, prudens admodum, et in agendis circumspectus: linguae aliquantulum impeditioris, non adeo tamen, ut ei multum pro vitio posset imputari; sed ita, ut illam sponte fluentis eloquii non haberet elegantiam. Consiliis longe melior, quam verborum affluentia, vel ornatu. In jure consuetudinario, quo regebatur regnum, subtilis plurimum, et nulli secundus; imo qui regni principes et mentis acumine et discretionis praeiret sinceritate universos. In periculis et summis necessitatibus, quas frequenter incurrit, dum pro regno ampliando viriliter et sine intermissione decertat, fortis et providus; et animum [0749A] regia quadam constantia conservans imperterritum. Modice litteratus erat, et fratre multo minus; sed ingenii vivacitate, et tenacis memoriae beneficio, interrogatione frequenti, legendi studio, cum aliquid otii regni occupationes indulgebant, juxta id quod regibus solet contingere, satis commode erat instructus; in quaestionibus argutior, in earum solutionibus plurimum recreabatur. Historiarum, prae caeteris lectionibus, erat avidus auditor, memor perpetuo, promptus et fidelissimus recitator. Totus erat in seriis; in mimicis vel alea nunquam. Accipitrum et herodiorum volatu et praeda, libentius delectabatur. Patiens erat laboris; sicut erat corpulentior et pinguis nimium, algoris calorisque inclementia non multum angebatur. Decimas, [0749B] in ea parte vir evangelicus, cum omni integritate, et sine molestia Ecclesiae dari praecipiebat. Missam omni die (nisi aegritudo aut ingruens praepediret necessitas) audiebat devotus. Maledictorum conv