XVII | Liber XIX |
INCIPIT LIBER OCTAVUS DECIMUS.
recensere
CAPUT PRIMUM. Rainaldus de Castellione, princeps Antiochenus, patriarcham Antiochenum ignominiose tractat; ille in regnum confugit. Oritur fames valida super terram. [0707C]
Interea Rainaldus de Castellione, qui domini Raimundi, principis Antiocheni viduam duxerat, de quo facto superius diximus, videns quia domino patriarchae factum non multum placuerat ab initio, et adhuc in eodem perseverabat, suspectas ejus omnes habebat vias. Ille autem tanquam vir et ditissimus et potens, et supremae auctoritatis, libere satis, tam de ejus persona, quam de ejus actibus, tum in secreto, tum in publico saepius loquebatur. Erant autem nonnulli, sicut in talibus frequenter solet contingere, qui hujusmodi verba, odiorum fomitem quarentes, reportabant: unde motus in indignationem [0707D] et iram inexorabilem princeps, domino patriarchae violentas injecit manus; et ausu diabolico captum, in castellum quod civitati Antiochenae supereminet, ignominiose deduci fecit; quodque satis videtur abominabile, sacerdotem longaevum, Petri apostolorum Principis successorem, virum aegrotativum, et pene perpetuo infirmantem, nudo capite et melle delibuto, per diem aestivum in sole ferventissimo compulit sedere, nemine contra solis importunitatem praebente remedium, vel gratia pietatis muscas abigente. Hoc audiens dominus rex Hierosolymorum, in stuporem raptus, viri dementis admirans insaniam, et prae admiratione in se ipso deficiens, missis venerabilibus nuntiis, domino Frederico Acconense episcopo, domino Radulpho [0708B] ejus cancellario, per eos litteras dirigit, et auctoritate regia praedictum dementem corripit, et a perpetrata redire monet insania. Ille autem, visis nuntiis [0708C] et regiis perlectis apicibus, postquam eum multis affecerat contumeliis, remisit liberum; bona etiam quae ab eo et suis violenter rapuerat plene restitutit. Tandem vero dominus patriarcha Antiochenam deserens dioecesim, in regnum se contulit Hierosolymorum. Ubi a domino rege et ejus matre discretissima, domino quoque patriarcha et regni universis episcopis benigne habitus, per aliquot mansit annos.
Facta est autem anno sequenti fames valida super universam terram; et iratus nobis Dominus, omne firmamentum panis contrivit, ita ut tritici modius aureis quatuor venderetur. Quod nisi fuisset frumenti copia, quae in urbe Ascalonitana, ea devicta, [0708D] inventa est, fame regionem oppugnante, populus pene deperisset universus. Sequentibus tamen annis, ex quo regio Ascalonae adjacens, quae annis quinquaginta metu hostilitatis inculta jacuerat, postquam agricolarum curam sensit, et populus regionis, metu hostium propulsato, libere terram exercere potuit, tanta universum regnum replevit ubertate, ut omne quod effluxerat tempus, habita comparatione ad praesens, jejunum et sterile merito quis posset appellare. Diu enim culturae nescia, vomeris usum non sustinens, integris in se subsistens viribus, postquam rusticam sensit adesse sollicitudinem, credita semina, cum fenore multiplici et fructu sexagesimo reportavit.
CAPUT II. Defuncto Anastasio, substituitur ei Adrianus. Imperator Fredericus Romae coronatur. Inter papam et regem Siciliae Willelmum graves oriuntur inimicitiae. [0709A]
Dum haec in partibus geruntur Orientalibus, Romae defuncto Domino Anastasio papa quarto, substitutus est ei dominus Adrianus tertius; hic Anglicus natione, de castello Sancti Albani, apud Avinionem civitatem Provinciae, in Arelatensi dioecesi, abbas fuit canonicorum Regularium in ecclesia Sancti Rufi; unde ad Ecclesiam Romanam a domino bonae memoriae Eugenio vocatus, in episcopum Albanensem ordinatus est, Nicolaus nomine. Hic, defuncto domino Anastasio, qui praedicto domino [0709B] Eugenio successerat, de Norwegia, Occidentali et ultima provincia, ad quam missus fuerat ab eodem legatus, electioni interfuit, et a clero et populo unanimiter electus est, et Adrianus appellatus.
Contigit autem eodem anno, quod dominus Fredericus Teutonicorum rex, nondum tamen imperator, in Italiam cum infinita suorum manu descenderat, et Dertona, una ex urbibus Lombardiae, quam diu obsederat, subacta, Romam venire et ibi coronari disposuerat. His autem diebus, inter dominum papam Adrianum (de quo praediximus) et regem Siciliae dominum Willelmum, domini Rogerii bonae memoriae filium, graves ex causis quibusdam ortae erant inimicitiae: ita quod usque ad odium manifestum et guerram noxiam prodierat res, ita ut sententiam [0709C] excommunicationis dominus papa in eum jacularetur. Dominus tamen Fredericus, de quo praediximus, propositum urgens, accelerato itinere, infra paucos dies de Lombardia Romam venerat, ita ut subitus ejus adventus domino papae et universae Ecclesiae Romanae suspectus esset admodum. Tandem per internuntios pacis ordinatores, interpositis conditionibus solitis, in ecclesia beati Petri solemniter et ex more VI Kal. Julias coronatus est, et Augustus appellatus: inde subsecuto triduo, ambo sub civitate Tiburtina, in loco qui dicitur ad pontem Lucanum, festo die Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, hic imperiali schemate decoratus, ille summi pontificatus singularia habens insignia, junctis [0709D] agminibus, exsultantibus clero et populo processerunt laureati. Unde post diei festi consummationem, in bona pace divisi ab invicem, dominus imperator ad partes properavit Anconitanas, quo eum imperii cura trahebat, domino papa circa partes Romanas, in montanis urbibus moram faciente.
Interea rex Siciliae Beneventanam urbem Ecclesiae Romanae familiare domicilium, principibus suis mandat obsideri, et urgentissimis angustiis ejus praecipit arctari habitatores. Quod verbum dominus papa moleste ferens supra modum, vicem ei aequa lance volens refundere, principes proprios contra eum nititur armare; nec in ea parte fraudatus est a desiderio suo. Nam potentissimum regni sui comitem, ejusdem regis amitae filium, Robertum videlicet [0710A] de Bassavilla, cum multis aliis viris nobilibus, quibus auxilium consiliumque Romanae Ecclesiae perpetuo non defuturum pollicebatur, contra eum insurgere persuasit. Exsules quoque, quos tam ipse quam pater ejus de regno ejiciens, bonis fecerat extorres paternis, viros inclytos et potentes, dominum videlicet Robertum de Surrento, principem Capuanum, comitem quoque Andream de Rapacanina, et alios multos, exhortationibus suis provocaverat, ut in regnum redirent et ad jure haereditario sibi debitas accederent possessiones, Romanam Ecclesiam in perpetuum eis non defuturam, in verbo pontificali spondens eis firmissime. Utrumque nihilominus imperatorem, Romanorum videlicet et Constantinopolitanum, alterum ore ad os et manifeste, [0710B] qui adhuc erat in Italia; alterum vero per litteras, sed occulte, ad occupandum Siculi regnum sollicitat
CAPUT III. Inter dominum patriarcham et fratres Hospitalis quaestiones suscitantur de decimis, et quibusdam injuriis, quae ab Ecclesiis eis inferebantur.
Sic igitur dum in Italia turbantur tam Ecclesiae quam regni Siculi negotia, non fuit quoque tractus Orientalis noster absque turba. Nam per idem tempus, urbe Ascalonitana divino favore Christianis restituta, cum regni satis prospere procederent negotia, laetis frugibus, coepit inimicus homo superseminare zizania, et a Domino praestitae invidere tranquillitati. Raimundus enim magister domus Hospitalis, una cum fratribus suis, eodem spiritu [0710C] repletis, licet alias vir religiosus et timens Deum crederetur, tam domino patriarchae quam caeteris Ecclesiarum praelatis, multas tam super parochiali jure quam super jure decimationum, coeperunt inferre molestias; nam a suis episcopis excommunicatos vel nominatim interdictos, et ob scelera sua separatos ab Ecclesia, ad divinorum celebrationem, passim et sine delectu recipiebant; aegrotis eisdem et viaticum et supremam unctionem, mortuis vero sepulturam non negabant. Ob enormia vero commissa, si quando silentium ecclesiis universis, vel alicujus civitatis, vel cujuslibet municipii imponebatur, hi primum et campanarum pulsatione, et vociferatione solito majore interdictos [0710D] populos ad divina vocabant, ut oblationes et caeteras obventiones matricibus ecclesiis debitas, ipsi haberent, et aliis lugentibus, soli ipsi laetarentur: obliti illius verbi egregii praedicatoris: Gaudete cum gaudentibus; et flete cum flentibus (Rom. XII, 15). Sacerdotes suos, nec admittentes juxta sanctorum antiquam sanctionem decretorum, locorum episcopis praesentabant, ut cum eorum conscientia in suis dioecesibus divina celebrarent; nec abjicientes, sive juste sive injuste, hoc notum faciebant episcopis. De praediis autem suis, et universis reditibus, quocunque jure ad eos devolutis, omnino decimas dare negabant. Haec omnium querela adversus eos pontificum; haec jactura omnibus cathedralibus Ecclesiis, ubique ab eis irrogabatur; specialiter [0711A] autem domino patriarchae, et sanctae Hierosolymorum Ecclesiae, hanc Christianis omnibus odibilem inferebant injuriam; nam ante sanctae Resurrectionis ecclesiae januas, in ipsius contemptum et contumeliam Ecclesiae, aedificia coeperunt erigere multo sumptuosiora et sublimiora plurimum, quam illa habet ecclesia, quae Domini salvatoris in cruce dependentis pretioso dedicata est sanguine, et ei post crucis patibulum in se ipsa gratissimam praestitit sepulturam. Insuper quotiescunque de more dominus patriarcha, ut ad populum loqueretur, ad locum in quo mundi Salvator pro salute nostra pependit, et totius orbis celebrata et apud cum copiosa redemptio, ascendebat, ipsi ut ejus actibus et dispensationi sibi creditae aliquod praestarent impedimentum, [0711B] pulsatis campanis tot [et] tantis, et [tam] studiose, et tam diu [contendebant], ut nec domini patriarchae sermo sufficeret ad clamandum, nec populus eum, licet multum laborantem, audire merebatur; cumque super hujusmodi temeritate saepius conquereretur dominus patriarcha ad cives, et eorum praesentibus argumentis, deprehenderetur malitia, conventi a pluribus, incorrigibiles inventi sunt, comminantes etiam se aliquando graviora molituros. Quod et factum est; nam etiam usque ad eam temeritatem, ausu diabolico et spiritu furoris concepto, pervenerunt ut, armis correptis, tanquam in domum alicujus gregarii irrumperent in praedictam Deo amabilem ecclesiam, et sagittas tanquam in speluncam latronum jacularentur multas, quas [0711C] postmodum collectas et redactas in manipulum, ante locum Calvariae, ubi crucifixus est Dominus, fune dependentes, et nos ipsi vidimus, et alii viderunt infiniti. Hujus autem tanti mali primitivam originem Romana Ecclesia, licet fortasse nesciens, nec multo ponderans libramine, quid ab ea peteretur, diligenter considerantibus videtur intulisse; nam locum praedictum, a domini patriarchae Hierosolymitani jurisdictione, cui diu et merito subjacuerat, emancipavit indebite, ut nec ad Deum, timorem, nec ad homines, nisi quos timent, habeant reverentiam. Nec tamen omnes uno judicio et sublata discretionis differentia, in hanc, Deo odibilem et vitiorum matrem omnium, involvimus [0711D] superbiam, credentes vix posse contingere, ut in tanto corpore omnes eodem gradiantur itinere et sit nulla differentia meritorum. Ut autem, ex quam modico jactu seminis, tantum locus memoratus coeperit incrementum, quamque indebite contra Dei cclesias Erecalcitraverit et usque hodie recalcitrare non desinat, sumpto aliquantulum altius exordio, praesenti duximus mandandum historiae, veritatis regulam omnino, auctore Domino, non praetermittentes.
CAPUT IV. Describitur unde habuit ortum et initium domus Hospitalis.
Regno Hierosolymorum cum universa Syria et [0712A] Aegypto, cum adjacentibus provinciis, peccatis nostris exigentibus, in manus hostium nominis et fidei Christianae, secundum quod antiquae tradunt historiae, devolutis: quod tempore domini Heraclii Romanorum imperatoris, invalescentibus contra eum Arabiae populis, certum est accidisse; non defuerunt de Occidentalibus multi, qui loca sancta, licet in hostium potestate redacta, aut devotionis, aut commerciorum, aut utriusque gratia, visitarent aliquoties. Inter eos autem qui negotiationis obtentu, de Occidentalibus per illa saecula, loca praedicta adire tentaverunt, fuerunt viri de Italia, qui ab urbe quam incolunt dicuntur Amalfitani. Est autem Amalfia civitas inter mare et montes eminentissimos constituta, ab Oriente habens urbem [0712B] nobilissimam Salernum, vix septem milliaribus marino ab ea distantem itinere; ab occidente vero Surrentum et Neapolim Vergilianam; ab austro vero Siciliam, ducentis milliaribus, plus minusve modico, remotam, Tyrrheno mari interjacente. Hujus regionis habitatores, ut praediximus, primi merces peregrinas, et quas Oriens prius non noverat, ad supranominatas partes lucri faciendi gratia inferre tentaverunt; unde et optimas conditiones apud illarum partium praesides, pro rebus necessariis quas inferebant, et sine difficultate accessum, et populi nihilominus gratiam merebantur. Possidebat illis diebus princeps Aegyptius universas maritimas regiones, a Gabulo civitate, sita in littore maris juxta Laodiciam Syriae, usque in [0712C] Alexandriam, quae est novissima civitas Aegypti. Et per praesides singulis civitatibus deputatos, imperium suum late reddebat formidabile. Praedicti vero Amalfitani tam regis quam principum suorum plenam habentes gratiam, loca universa, quasi negotiatores et tractatores utilium, tanquam merces circumferendo, confidenter poterant circumire; unde et traditionum paternarum non immemores et fidei Christianae, loca sancta, quoties opportunitas dabatur, visitabant; non habentes autem in eadem urbe familiare domicilium, ubi moram possent facere aliquantulum, sicut in urbibus habebant maritimis, congregatis de suo populo, quotquot ad opus conceptum poterant convocare, calipham [0712D] Aegyptium adeunt, et obtenta familiarium ejus gratia, petitionem suam scripto porrigunt, et votis consone recipiunt impetratum.
CAPUT V. Quomodo Aegyptius calipha ad petitionem Amalphitanorum, locum eis designari praecipit, ubi Ecclesiam aedificent.
Scribitur ergo Hierosolymorum praesidi, ut viris Amalfitanis, amicis, et utilium introductoribus, locus Hierosolymis juxta eorum desiderium, in ea parte quam Christiani habitant, ad construendum ibi domicilium, quale voluerint, designetur amplissimus. Erat autem civitas, sicut et hodie est, in quatuor partes pene divisa aequaliter, ex quibus [0713A] sola quarta, in qua Sepulcrum Dominicum situm est, fidelibus concessa erat ad habitandum; reliquas autem cum Templo Domini, soli infideles habebant domesticas. Designatur ergo eis de mandato principis, qui sufficiens videbatur ad construenda necessaria locus, sumptaque a negotiatoribus quasi per symbolum pecunia, ante januam ecclesiae Dominicae Resurrectionis, quantum vix lapidis jactus est, monasterium erigunt, in honore sanctae et gloriosae Dei genitricis, perpetuaeque virginis Mariae, simul cum et iis officinis, quae ad usus monachorum et suae gentis hospitum susceptionem, poterant aliquam praestare commoditatem. Quo facto de partibus suis tam monachos quam abbatem transferentes, locum regulariter instituunt, et Domino conversatione [0713B] sancta reddunt placabilem. Et quoniam viri Latini erant, et qui locum fundaverant, et qui in religione conservabant, idcirco ab ea die usque in praesens, locus ille monasterium de Latina dicitur. Accedebant etiam per illa nihilominus tempora, ut loca deoscularentur venerabilia, sanctae viduae et continentes, quae timoris oblitae feminei, et periculorum, quae multiplicia occurrebant, non habentes formidinem; quibus advenientibus, cum non esset intra septa monasterii, ubi colligerentur honeste, congrua satis provisione procuratum est ab eisdem sanctis viris, qui locum fundaverunt ut, advenientibus devotis feminis, non deesset seorsum oratorium, domus familiaris et locus in diversorio. Tandemque, divina favente clementia, ordinatum [0713C] est ibi monasteriolum in honore piae peccatricis, Mariae videlicet Magdalenae; et sorores sub certo numero, ad obsequium adventantium mulierum constitutae. Confluebant etiam per illa periculosa tempora nonnulli ex aliis gentibus, tam nobiles quam secundae classis homines, quibus quoniam ad sanctam civitatem non nisi per terras hostium erat accessus, de suis viaticulis cum ad urbem pervenissent, omnino non fiebat residuum; sed miseros et inopes ante civitatis portam, tam diu cum summo labore, fame, siti et nuditate exspectare oportebat, quousque, dato aureo numismate, urbem eis licebat introire. Ingressis autem et locis sanctis ex ordine peragratis, non erat eis vel [0713D] ad unum diem refectionis spes ulla, nisi quantum eis de praedicto monasterio fraterne ministrabatur; nam omnes alii civitatis habitatores Sarraceni erant et infideles, excepto domino patriarcha, et clero et popello misero Surianorum; qui diebus singulis tot angariis, parangariis, et sordidorum munerum praestationibus vexabantur, ut vix sibi, in suprema paupertate constitutis, in continuo timore mortis, liceret respirare. Nostris ergo miseris, et ad supremum afflictis et egentibus, cum non esset qui tectum praeberet, procuratum est a beatissimis viris, qui monasterium Latinorum incolebant, ut misericorditer victui et tegumento detrahentes, ad opus talium, intra ambitum sibi designatum, xenodochium erigerent, ubi tales sanos [0714A] vel aegrotantes colligerent, ne de nocte per vias reperti jugularentur; et in eodem loco congregatis, de reliquiis fragmentorum utriusque monasterii, tam virorum quam mulierum, ad quotidianam sustentationem qualemqualem, aliquid ministraretur. Erexerunt etiam in eodem loco altare in honore beati Joannis Eleymon. Hic vir Deo placens et per omnia commendabilis, natione fuit Cyprius; tandem suffragantibus meritis, factus est Alexandrinus patriarcha, vir in operibus pietatis singulariter excellens, cujus pia studia et liberales eleemosynas in perpetuum enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Unde et a sanctis Patribus vocatus est Eleymon, quod interpretatur misericors. Huic autem loco venerabili, quod ita charitative se porrigebat ad homines, [0714B] neque redditus erant, neque possessiones; sed praedicti Amalfitani annis singulis, tam qui domi erant, quam qui negotiationes sequebantur, collecta inter se quasi per symbolum pecunia, per eos qui Hierosolymam proficiscebantur, abbati, qui pro tempore ibi erat, offerebant, ut inde fratribus et sororibus ad victum et tegumen provideretur et de residuo fieret advenientibus Christicolis in xenodochio aliqua misericordia. Ita ergo per multorum annorum curricula, quousque placuit summo rerum opifici, civitatem illam, quam proprio cruore mundaverat, a superstitionibus gentilium purgare, sub iis conditionibus mansit locus ille. Adveniente namque Christiano populo et principibus a Deo protectis, quibus regnum illud Salvator tradi voluit, in monasterio [0714C] feminarum inventa est, abbatissae fungens officio, quaedam Deo devota et sancta mulier, Agnes nomine, nobilis secundum carnem, natione Romana; quae etiam postquam civitas restituta est fidei Christianae, per aliquot vixit annos; et in xenodochio similiter repertus est quidam Geraldus, vir probatae conversationis, qui pauperibus in eodem loco tempore hostilitatis, de mandato abbatis et monachorum, multo tempore devote servierat; cui postea successit Raimundus iste, de quo nobis sermo est in praesenti.
CAPUT VI. Patriarcha cum plurima parte episcoporum orientalium, Romam proficiscitur, ad Adrianum papam.
[0714D] Sic ergo de tam modico incrementum habentes, praedictae domus fratres, prius a jurisdictione se subtraxerunt abbatis; deinde multiplicatis in immensum divitiis, per Ecclesiam Romanam a manu et potestate domini patriarchae sunt emancipati; qua perniciosa libertate impetrata, nullam prorsus ecclesiarum praelatis deinceps exhibentes reverentiam, decimas sibi ex quibuscunque praediis ad se quocunque jure devolutis, penitus negant. Hoc exemplo multa de iis locis, quae dicuntur venerabilia, tam monasteria quam xenodochia, quibus Ecclesiae de mera liberalitate et solitae pietatis officio prima praestiterunt fundamina et ad optata perduxerunt incrementa, tandem ex adipe recalcitrantes, ab uberibus [0715A] piae matris, quibus ab initio quasi modo geniti infantes lacte pasti et solido pro tempore cibo saginati, divisi sunt, ita ut merito de eis conqueri possit Ecclesia: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Parcat eis Dominus et ad cor redire concedat, ut matri suae, quam dereliquerunt, discant servire in timore; et illi etiam amplius indulgeat, quae cum haberet centum oves, unicam vidit pauperis, et invidit; cui a Domino dicitur: Occidisti, et possedisti (III Reg. XXI, 19). Vae illi, quicunque sit ille, quia juxta judicium prophetae, vir sanguinum est (II Reg. XVI, 8). Postquam ergo saepe ac saepius, tam dominus patriarcha quam reliqui ecclesiarum praelati apud eosdem fratres sua jura reposcendo non proficiebant, ut praemisimus, [0715B] ad Romani pontificis hinc inde processum est auditorium. Assumens ergo sibi dominus patriarcha, licet longaevus esset et fere centenarius, de ecclesiarum praelatis dominum Petrum Tyrensem archiepiscopum et de suffraganeis ejus dominum Fredericum Acconensem episcopum, dominum Amalricum Sidoniensem episcopum, dominum quoque Balduinum Caesariensem archiepiscopum, dominum Constantinum Liddensem episcopum, dominum Renerum Sebastenum episcopum, dominum Herbertum Tiberiadensem episcopum, vernalis temporis gratia respirante, cum primum mare flatibus exagitatum hibernis, spirante Favonio, coepit se reddere placabilius, iter aggressi, auctore Domino, Hydruntum [0715C] Apuliae urbem maritimam prospero cursu attigerunt.
CAPUT VII. Imperator Constantinopolitanus, consentiente papa, Apuliam invadit. Dominus patriarcha cum suis ad curiam pervenit.
Interea, dum pontifices Orientis una cum domino patriarcha fines attigissent Apuliae, ut praemisimus, Constantinopolitanus imperator verbum domini papae secutus, immissis de principibus suis, cum infinita pecunia, consentientibus illarum partium proceribus, regionem violenter invaserat, ita ut postquam dominus patriarcha cum suis ab Hydrunto usque Brundusium pervenisset, domini imperatoris familia urbem praedictam, tradentibus [0715D] eam civibus, jam recepisset in suam, solo praesidio civitatis in quo pauci erant, in fidelitate domini regis perseverante. Comes quoque Robertus, de quo superius fecimus mentionem, cum iis qui partes suas, tam regis odio quam ejus gratia sequebantur, Tarentum, Barum, egregias metropoles, et omnem maritimam regionem usque ad regni terminos violenter occupaverat. Praedicti vero magni et inclyti viri, Robertus princeps Capuanus et comes Andreas, universam Campaniam, quae vulgari appellatione dicitur terra Laboris, usque Salernum, et usque Neapolim, et usque ad Sanctum Germanum, sibi vindicaverant; eratque tota regio in tanto motu, ut nusquam quies, nusquam securitas esset transire volentibus. Romanorum etiam imperator, dominus [0716A] Fredericus, circa partes Aconitanas cum exercitibus suis moram faciens, tantam in legionibus, quas in Italiam introduxerat, cladem patiebatur ut, deficientibus majoribus et nobilioribus imperii principibus, vix decimus superesset: unde eos qui supererant, ad propria redire volentes, cohibere non valens, ipse quoque ad reditum, licet invitus accingebatur. Multa enim supererant negotia, et maxime contra eumdem Siculum regem, quae ejus exigebant praesentiam.
Dominus porro patriarcha cum sui consortibus itineris anxie deliberabat, qua via ad dominum papam in tanto tumultu posset accedere; undique enim praelia, undique seditiones omnem videbantur aditum praeclusisse. Ansquetinus quoque, quidam [0716B] regis Siciliae cancellarius, urbem obsederat Beneventanam, nuntiis domini patriarchae, qui ad hoc missi fuerant, ut ei a praedicto cancellario ducatum implorarent, omnino negans per partes illas transitum, quae tamen via multo caeteris erat compendiosior. Tandemque habito quorumdam prudentum consilio, viam maritimam secutus, cum omni comitatu suo Anconam pervenit; missis inde ex latere suo quibusdam episcopis, qui dominum imperatorem Romanorum, jam ut praediximus, ad propria redeuntem, verbis illius salutarent, et pro negotiis ejus ad dominum papam litteras obtinerent imperiales. Quod et factum est, licet ipse urbem Senogallias et Pisaurum jam pertransiisset, pro redeundo sollicitus. At vero dominus patriarcha cum suo [0716C] comitatu Romam versus iter dirigens, dominum papam a civitate Narniensi egressum, quasi fugientem persequebatur. Tandem Romam veniens, ibique per dies aliquot facta mora, cum ei nuntiatum esset dominum papam apud urbem Ferentinam gressum fixisse, illuc incunctanter properat ut de negotio pro quo venerat experiri tentaret. Dicebant quidam dominum papam, ut eum taedio afficeret et gravaret sumptibus, eum studiose declinare; nam muneribus infinitis corruptus, in partem Hospitalariorum dicebatur se dedisse proclivem, qui jam ad eum multo ante praevenerant. Alii dicebant, urbis Beneventanae gratia, quae obsidione claudebatur, ut diximus, eum tam maturato advenisse itinere. Illud tamen erat [0716D] evidens, favorem suum et familiarium suorum, Hospitalariis nimis familiariter indulsisse; dominum vero patriarcham cum suis, quasi adulterinos filios, fastu quodam et indignatione a se repellere, quasi indignos.
CAPUT VIII. Adrianus papa Beneventum properat; patriarcha illuc festinat, proponit actiones; sed corrupta muneribus curia, justitiam opprimit. Revertitur infecto negotio patriarcha.
Postquam igitur ad praedictam urbem pervenit, obtulit se de more apostolicis conspectibus; ubi et male receptus, et pejus habitus, invitis ex plurima parte cardinalibus, certum de domini papae mentis conceptu et habitudine reportavit argumentum. Ille [0717A] tamen quorumdam prudentum amicorum suorum fretus consilio, totum hoc dissimulans, sicut homo severus erat, dominum papam frequentabat, diebus festis assiduus erat in consistorio, episcoporum suorum coetu venerabiliter circumseptus; cui etiam advocatorum turba, quoties opus erat, jugis assistebat, officium adimplere parata. Data igitur utrisque partibus audientia, cum jam per dies multos utrinque inutiliter esset decertatum, videns dominus patriarcha, et per quosdam familiares amicos suos intelligens, quod non proficeret, sumpta licentia, conditionem referens deteriorem, confusione indutus et reverentia, aggressus est ad propria redire. De tanta autem cardinalium turba, vix reperti sunt duo vel tres, dominus videlicet Octavianus, dominus [0717B] Joannes de Sancto Martino, qui ejusdem domini patriarchae, dum esset Tyrensis archiepiscopus, archidiaconus fuerat, qui Christum sequentes, ejus ministrum in causa sua pie vellent vovere. Alii omnes abeuntes post munera, secuti sunt vias Balaam, filii Bosor. Dominus vero papa urgentibus eum curis domesticis, transcursa Campania Beneventum pervenit. Interea rex Siciliae, dominus Willelmus, audiens et crebris edoctus legationibus, quod in partibus Apuliae, comes Robertus de Bassavilla, una cum Graecis regionem occupassent violenter; in Campania vero princeps Capuanus, et comes Andreas late sua diffunderent imperia, dominus quoque papa in Beneventum se receperat, unde omnibus praedictis vires et animos ministrabat, [0717C] congregatis ex universa Sicilia et Calabria militaribus copiis, cum ingentibus expeditionibus in Apuliam pervenit. Ubi statim circa Brundusium, fugiente comite Roberto, primo Marte Graecorum fudit copias; et attrito penitus eorum exercitu, duces eorum captos, vinculis mancipavit. Cazas quoque, quas intulerant, valde multiplices, suis intulit tam potenter quam feliciter vestiariis: inde recepta universa regione, quae ab eo defecerat et populis gratia restituta, Beneventum obsidet; ubi tantis tam dominum papam cum suis cardinalibus, quam cives universos affecit molestiis, ut et victus deficeret et de salute redderet valde sollicitos: ubi nuntiis intercurrentibus, quibusdam occultis conditionibus, [0717D] reformata est pax inter eos, exclusis omnibus illis a foedere, qui domini papae suasionibus, tantis se laboribus immerserunt et periculis. Videntes ergo praedicti nobiles viri, quod contra spem accidisset eis, et quod dominus papa, non obtenta eis domini regis gratia, pacem sibi et Romanae Ecclesiae, illis exclusis fecerat, solliciti pro se, anxie coeperunt disquirere, quonam pacto possent, sani et incolumes, extra regnum se facere. Comes itaque Robertus et Andreas, cum quibusdam aliis nobilibus viris in Lombardiam properantes, ad dominum imperatorem se contulerunt. Princeps vero Capuanus, caeteris infelicior, dum Garilianum navigio transire parat, a suis vectoribus, cum suos jam praemisisset et ipse cum paucis in ripa citeriore [0718A] jamjam transiturus exspectaret, captus est; et regis fidelibus traditus, in Siciliam deductus est, ubi continuo carcere et caecitate violenter inducta, miserabiliter vitam finivit.
CAPUT IX. In Aegypto tumultus excitatur civilis; fugit soldanus ab eis, et occiditur a nostris; capitur ejus filius Nosceradinus.
Per idem tempus, regno Hierosolymorum satis prospere per Dei misericordiam se habente, contigit regiones ei adjacentes ex utroque latere, quasi inopinato miserabiliter concuti. Nam Aegyptiorum quidam potentissimus, soldanatus agens officium, dominum regionis, calipham videlicet, quem Aegyptii pro summo numine colere solent et venerari, accedens [0718B] ad eum familiariter, tanquam negotiorum ejus domesticus procurator, in secretiore palatii cubiculo fraudulenter occidit: hoc autem ea intentione dicitur fecisse, ut filium suum Noseredinum in calipham erigeret, et in regni administratione, filio praesidente, sine cura et sollicitudine perseveraret. Arbitratus est autem per dies aliquot rem posse occultari, quousque recepto palatio majore et thesauris occupatis ex integro, coetuque amicorum et familiarium convocato, volentibus ei hoc quod egerat ad mortem imputare, resistere posset. Sed res longe aliter accidit. Nam modico interjecto tempore, scelus commissum innotuit, et omnis populus a maximo usque ad minimum, tanquam vir unus, conveniens, domum illius, in quam se, perpetrato [0718C] homicidio, contulerat, undique vallantes, ad poenas una voce virum sanguinum exigunt, qui domino regionis ausu nefario mortem intulerat. Dumque instant protervius, videns aliam salutis non superesse viam, thesauros aperiens, aurum, gemmas, et quaecunque habebat desiderabilia per fenestras vociferanti projicit populo, ut, dum in colligendo esset sollicitior, ipse quocunque modo ad iter se praepararet. Quid plura? Egressus cum honesto filiorum ac nepotum comitatu, invitis eis qui eum obsederant, iter arripit versus solitudinem, Damascum, ut dicebatur, profecturus; illi autem nihilo segnius eum insectantes, impedire laborabant. At vero filius ejus primogenitus, et alii de familia [0718D] viri prudentes et in armis strenui, eos a se longius arcentes, sustinebant impetus et ad suos propius accedere non permittebant. Interdum etiam et vasa aurea sive argentea, vestesque pretiosas, et holoserica aestimationis non modicae, post se relinquebant ex industria, ut eis properantibus moras innecterent, et pro dividendis quae colligebant, materiam inferrent contentionis. Tandem videntes Aegyptii se non posse proficere, infecto negotio, domum sunt reversi; ille vero profectus, dum fatorum se putat subductum esse insidiis, dum securo graditur itinere, nihil superesse difficultatis arbitrans, dum Scyllam fugit, decidit in Charybdim. Nostri enim, audito ejus transitu, casu praestruentes insidias, in eis more nocere volentium, absque strepitu latebant: [0719A] ille ex improviso in praedictas irruens insidias, primis congressionibus est confossus lethaliter, ibique statim gladio vitam finivit. Erat autem nobili viro nomen Habeis, filius vero ejus Noseredinus, et omnis omnino familia, et universae illae divitiae, quas secum ex Aegypto detulerant, in manus hostium tradita sunt. Sic ergo opimis onusti spoliis, et qualia orbis noster prius non audierat, subfarcinati, praedam more solito dividentes, ad propria sunt reversi. Accidit autem quod inter caeteros qui eidem negotio interfuerant, fratres militiae Templi plures habuerunt milites; et potiores reportaverunt, pro numero militum, manubiarum et praedae portiones. Cecidit enim eis in sortem praeter caetera in funiculo distributionis, praedicti nobilis viri filius [0719B] Noseradinus, vir audacissimus, rei militaris singularem apud Aegyptios habens experientiam; cujus etiam nomen populis illius regionis esset formidabile, aspectus vero terrorem incutiens, sine consolatione. Hunc porro, cum diebus multis praedicti fratres habuissent in vinculis, et avidissime petens in Christo regenerari, litteras jam didicisset Romanas, prima fidei Christianae rudimenta edoctus, pro sexaginta millibus aureorum Aegyptiis eum ad mortem postulantibus vendiderunt. Traditum autem vinctum manibus et pedibus catenis ferreis, in cavea ferrea camelis imponentes, in Aegyptum deduxerunt, ubi inhumanis desideriis suis satisfacientes, eum mordicitus decerpentes, in frusta minutissima [0719C] conciderunt.
CAPUT X. Princeps Rainaldus insulam Cyprum occupat, et ejus habitatores spoliat violenter.
Anno sequente idem Rainaldus de Castellione, princeps Antiochenus, consilio perversorum, quorum maxime studio regebatur, piaculare iterum committens flagitium, Cyprum insulam nobis vicinam, populis refertam fidelibus, regno nostro utilem, et amicam semper, immissis hostiliter legionibus, violenter occupavit. Causa autem hujus tam abominandae invasionis videbatur haec esse: in partibus Ciliciae circa Tarsum, erat quidam nobilis et potentissimus Armenus, nomine Toros, qui domini imperatoris gratiam, ejus efficiente inconstantia, [0719D] frequentius demerebatur et incurrebat offensam. Confisus enim de eo quod ab imperio remotus erat plurimum, et quod in montibus arduis habebat domicilia, per plana Ciliciae praedam agebat et manubias, non veritus terram domini sui, modis quibus poterat, damnificare et imperii fidelibus cujuscunque conditionis graves et indebitas inferre molestias. Audiens hoc imperator, scripsit praedicto Rainaldo, quatenus convocata militia, praedictum Toros a suis arceret finibus, et Cilicum sibi subjectorum possessiones ab ejus incursionibus redderet securas; quod si ad opus complendum pecunia esset necessaria, ipse de thesauris suis tempore opportuno mitteret sufficientem. Factum est ergo quod, congregatis militaribus copiis, ut imperialibus deserviret [0720A] mandatis, in Ciliciam ingressus, praedictum Toros expulit et exercitum ejus usque ad supremam internecionem delevit. Exspectans ergo honestam Rainaldus pro tanto facto retributionem, videbatur ei differri plurimum, unde morae impatiens, ad praedictum maleficium convolavit. Erant autem insulani a quibusdam de nostris diligenter praemoniti: unde et de tota insula vires contraxerant, qualesquales; sed ingrediens praedictus princeps Rainaldus, eorum statim fudit exercitum; et universas eorum eatenus contrivit copias, ut deinceps nec unus inveniretur, qui contra eum manum auderet erigere. Habens igitur liberos per totam insulam discursus, urbes contrivit, dejecit oppida, monasteria tam virorum quam feminarum impudenter [0720B] confregit, expositis ludibrio sanctimonialibus et virginibus tenellis; nam auri et argenti, et vestium pretiosarum non erat numerus, neque finis; sed amittendi haec populo, comparatione laesae pudicitiae, quasi stercora reputabantur. Sic ergo per dies aliquot per totam debacchantes regionem, dum non esset qui resisteret, aetati non parcunt, vel sexui, conditionum quoque nullam habentes differentiam. Tandem comportatis undecunque spoliis et manubiarum infinitate omnimodarum, ad mare se recipiunt, et inde praeparatis navigiis, in partes descenderunt Antiochenas, profligatis intra modicum tempus, quas male acquisierant divitiis, juxta id quod proverbialiter dici solet:
[0720C] Non habet eventus sordida praeda bonos.
CAPUT XI. Rex contra pacta et pacis foedus, quod cum eis pepigerat, Turcos et Arabes in silva capit Paneadense.
Per idem tempus, convenerat praeter solitum multitudo inaudita Arabum et Turcomannorum, qui nihilominus in tentoriis habitant, et de fructu animalium vitam solent, sicut Arabes, propagare, in silva quae Paneadensi adjacet civitati, et ab ea hodie cognomen ducit vulgare; nam antiquitus, tam quae ad septentrionem quam quae ad austrum protenditur, quaeque ipsum Libanum protegit, omnis silva saltus Libani dicebatur, unde et de Salomone legitur, quod in ea sumptuosi operis et mirabilis aedificii [0720D] domum construxit, quae dicta est domus saltus Libani. Nunc autem ab urbe, ut praediximus, proxima, silva cognominatur universa. In hanc praenominati populi, impetrata tamen prius domini regis gratia et pace solemniter concessa, animalia introduxerant, equosque maxime, ad numerum infinitum, pascuorum sequentes commoditatem. Accesserunt porro ad dominum regem viri impii, filii Belial, Domini timorem prae oculis non habentes; suggesseruntque ei, et in malitia sua facilius involverunt, persuadentes ut prodigus fidei, et immemor foederis quod cum eis pepigerat, subito in praedictos viros, qui pabulandi gratia tam greges in silvam, quam armenta induxerant, irruptionem faceret; et tam eos quam eorum pecualia, suis daret ad praedam: quod [0721A] et factum est. Rex enim aere gravatus alieno et multis obligatus debitis, cum non haberet unde creditoribus satisfacere posset, proclivius, ad hoc ut quocunque modo se expediret, patulam pravis incentoribus aurem praebuit, et eorum acquievit suggestionibus; nam post consilium abiens impiorum, convocata militia, repente irruit super eos, incautosque et nihil tale verentes reperiens, hostiliter circa eos versatus, suis exposuit in direptionem; qui enim ex eis aut equorum usi velocitate, fuga saluti consulere potuerunt; aut silvarum latebris hostem declinare, ipsa necessitate docente, satagerunt, vitae reservati sunt: reliquis omnibus aut occisis gladio, aut durae servituti mancipatis. Facta est igitur manubiarum et praedae tanta et tam [0721B] inaudita multitudo, ut par ei in nostris regionibus non dicatur fuisse. Cuivis de popularibus et de plebeis, equorum in sortem ceciderat numerus maximus; nec tamen nostris ad aliquem gloriae vel laudis propagandae titulum ascribi potest, cum pacis violatores et effractores foederis, homines incautos, de regis gratia praesumentes, dum non esset qui eis resisteret, male pro arbitrio tractaverunt. Sed justus retributor Dominus, Deus ultionum, non diu passus est nos tam turpibus emolumentis laetari; sed significans quod etiam infidelibus fidei tenor observandus sit illibatus, in nostram confusionem, et commissi criminis poenam adducens cum eo ultionem, pro omnibus peccatis nostris reddidit duplicia, et multiplicato fenore, intulit confusionem, sicuti [0721C] in sequentibus dicetur.
CAPUT XII. Henfredus constabularius urbem Paneadensem pro parte dimidia, Hospitalariis concedit; capitur a Noradino subsidium quod inferebatur, et civitas obsidetur.
Nihilominus etiam per eosdem dies, Henfredus de Torono, regius constabularius, cum saepe dictam urbem Paneadem, quae ejus erat haereditaria possessio, sumptibus et cura continua fatigatus, jam solus commode regere et conservare non posset, de consensu domini regis, cum fratribus Hospitalis ex aequo dividit, ita ut totius civitatis et suburbanorum omnium fratres praedicti habentes dimidium, impensas [0721D] tam utiles quam necessarias ex dimidio ministrarent, civitatis pro parte altera debitam gerentes sollicitudinem. Erat autem civitas in confinio hostium posita, eisque valde contermina, ita ut nulli, nisi in manu forti, aut clandestino nimis itinere accedenti, accessus vel discessus inde posset esse, nisi cum periculo. Factum est autem, postquam praedicti fratres civitatem inde suam pro parte susceperunt, ut congregatis alimentorum, armorum, virorum copiis, locum certa die diligentius communire curarent: collectoque maximo ad propositum sufficiente camelorum, et omnimodorum animalium ad sarcinas deputandorum comitatu, simul et militia, quae omnem illam expeditionem violenter in urbem introducerent, ad locum accedebant, urbem [0722A] ad multa sequentia tempora necessariis communituri. Dumque proficiscendo cum omnibus impedimentis suis urbi appropinquarent, ecce hostes, eorum adventu praecognito, eis occurrentes, instantes gladiis, caesis ex eis quam pluribus, agmen dissolvunt, caeteris autem fuga vitae et saluti consulentibus, sarcinas occupant; qui effugere nequeunt, hostium instantia praeventi, aut gladiis intereunt, aut vinculis mancipantur. Sicque quae pro instruenda civitate congesta fuerant, in ejus laesionem hostibus sunt concessa. Saepe autem nominati fratres, similium casuum formidantes dispendia, a pactis resilientes prius placitis, urbem cum suis tam oneribus quam emolumentis, domino constabulario resignaverunt. Nec mora, sumpta ex tempore opportunitate, [0722B] Noradinus, ex praedicto successu factus elatior, apposuit eamdem urbem, casu praedicto consternatam, obsidere: convocataque militia et machinis comportatis, ex improviso ante urbem consistens, locatis agminibus per gyrum, eam vallat obsidione. Erat autem in parte civitatis praesidium, munitum admodum armis, viris, et pro temporis articulo, victualibus; in quo poterat esse civibus secundum capta urbe refugium. Tamen praesumentes de civitatis munimine, et quod similia saepius fuerant in ea perpessi, urbem tueri, atque pro ea viriliter stare decreverunt; potuissentque, votis consone, eam conservasse intemeratam, nisi de se praesumentes, coepissent incautius negotiari. At vero Noradinus machinis et tormentis instans jaculatoriis, sagittariorum [0722C] quoque continua et indeficiente utens opera, obsessis requiem negat, et fatigatos multipliciter diu noctuque sine intermissione compellit ad defectum. Interemptis enim pluribus, sauciis quoque lethaliter nonnullis, pauci erant, qui defensionis officium exsequerentur; quod nisi ipse constabularius cum filio, paternae probitatis aemulatore praecipuo, quorum uterque tanquam pro haereditate propria familiarius et certatim stare parati, alios suo exemplo ad resistendum animarent, laboris immensitate superati, et impugnantium viribus impares procul dubio defecissent; sed revocabat eos, ut praediximus, dominorum praesentia; et eorum virtus indeficiens, ad animandum alios [0722D] efficax, vires reparabat labentes et ad dimicandum reddebat fortiores. Dumque die quadam hostes solito instarent acrius, accidit ut qui in urbe erant, aperta porta, ut cum hostibus committerent, egrederentur; dumque incircumspecte se congressionibus offerunt, hostium in se irritant multitudinem; quos, dum in se irruunt, ferre non valentes, in urbem se tentant recipere. Factumque est ut, cum prae ingredientium tumultu porta claudi non posset, hostes promiscue cum civibus ingressi sint, cum tanto numero ut, obtenta violenter civitate, non sine periculo et multorum strage, nostros in praesidium ingredi cogerent violenter. Nuntiatur interea domino regi, quod praedicta civitas tantas a Noradino patiebatur angustias, et quod ad supremum [0723A] pene sit inclinata defectum: unde collectis, quas pro tempore habere potuit militaribus tam equitum quam peditum copiis, ad partes illas cum suis legionibus impiger convolat: propositum habens, aut obsidione urbem praedictam absolvere, aut Martios eventus, et belli fortunam cum Noradino experiri.
CAPUT XIII. Rex illuc properans, obsidionem solvit; sed incaute rediens noster exercitus, hostium insidias in itinere patitur periculosas.
Audiens igitur praefatus princeps quod ea intentione dominus rex adveniret, nolens se dubiis bellorum submittere casibus, soluta obsidione, prius tamen urbe, quam violenter expugnaverat, igni succensa [0723B] et suffossa, ad propria reversus est; suam tamen, quam semel collegerat, non passus ab invicem discedere militiam, sed eam secum detinens et ampliorem convocans, in nemoribus finitimis (quasi mentem habens praesagam) latebat in insidiis, rei exitum praestolaturus. Rex vero ad urbem accedens, et optatum obsessis praestitit solatium, et tam diu praesentem se exhibuit, quoadusque lapsa erigerentur, consolidarentur fracta, et civitas in pristinum, reparatis moenibus, reformaretur statum. Convocatis enim ex urbibus finitimis, et de regno universo caementariis, et quicunque architecturae aliquam habere videbantur experientiam, instantia diligenti turres ac moenia reparant, renovant antemuralia; et intra murorum ambitum civibus instaurant [0723C] ex integro domicilia, et publicis aedificiis statum restituunt pristinum; quae omnia Noradinus eo tempore, quo eam obtinuerat, funditus dejecerat studiose, ut praediximus. His ita peractis, arbitratus rex cum suis principibus, moram suam in urbe praedicta, civibus non multum deinceps esse necessariam; quippe restitutis jam in integrum universis, municipio quoque, armis, victu, hominibus quoque diligenter satis pro tempore communito: dimissis peditum manipulis, ipse cum solis equitum turmis Tiberiadem redire proposuit. Egressus ergo ex eadem urbe et in austrum iter dirigens, secus lacum, cui nomen Meleha, castrametatus est, ubi nocte illa longe aliter quam disciplina militaris exigeret, et imprudenter se habens, non observata castrorum [0723D] lege, requievit exercitus. Solet enim usu inter homines evenire, ut in prosperis et pro voto successibus circumspecte minus se consueverint habere. Nam miseris regulariter solet adesse solertia rebus. Unde fortasse dictum est: Cadent a latere tuo mille, sinistro videlicet; et decem millia a dextris tuis (Psal. XC, 7); plures enim, acti prosperis et successibus elati, solent in praeceps ruere: e diverso vero dispendiis et adversis casibus defatigati, propriis edocti periculis, didicerunt se in dubiis habere circumspectius; et semper timere fortunam, quam saepius experti sunt in suis negotiis amaram. Rex igitur mente recolens, quod tantum principem ab impugnatione urbis obsessae dimoverat, ratusque eum eum [0724A] suis expeditionibus longius abiisse, nec facile in suam aut suorum injuriam iterum tot nationes in unum convenire posse arbitratus, imprudentius aliquantulum, et pro singulorum arbitrio indulgentius coepit se, ut praediximus, habere. Nuntiatur porro hostibus in insidiis commorantibus, quod dimissis pedestribus alis domini regis exercitus, circa lacum Meleha secure nimis et imprudentius se haberet; quodque de principibus ejus nonnulli, Philippus videlicet Neapolitanus, et quidam alii cum suis comitatibus discessissent: videntes rem pro votis accidere, castra movent subito; et eorum prudentissimo principe rem (prout expedire noverat) accelerante, ad partes illas contendunt, et ad Jordanem, qui medius erat inter eos, usque perveniunt; [0724B] quo transito, in eo loco qui vulgari appellatione vadum Jacob appellatur, cis Jordanem, qua regius exercitus crastina transiturus erat die, se locant in insidiis. At vero luce terris reddita, iterum ad proficiscendum noster exercitus, nocturnarum insidiarum nescius, et eorum quae ab hostibus interim praestructa fuerant ignarus, versus eas partes quas Turci clam occupaverant, iter arripiunt; dumque securi, et nihil prorsus sinistri formidantes proficiscuntur, ecce subito ex insidiis prodeunt, qui ad hoc specialiter convenerant, ut incautos aggrederentur; securisque, et nihil tale verentibus, strictis se offerunt gladiis, more hostium vulnera et mortem ministraturi. Nostri porro, licet sero, expergefacti, dimissis diversis confabulationibus, [0724C] videntes rem agi serio, equos armaque corripiunt; sed antequam ad resistendum praeparari et convenire possent, ex ordine, dissoluta sunt (hostibus importune instantibus, et gladiis cominus strenue decertantibus) agmina, ita ut nusquam de nostris nisi paucissimi cohaererent.
CAPUT XIV. Rex apud castrum Saphet, fugiens de praelio, se recipit; prosternitur exercitus, et de principibus plurimis capiuntur.
Rex autem cum paucis qui ei adhaeserant, videns acies dissolutas, confusum exercitum hostibus undique patere ad praedam; hostes undique invalescere, nostros vero jam non deficere, sed ab initio [0724D] potius defecisse; ut saluti consuleret, prudenter subiit in montem qui vicinus erat: unde cum summis periculis hostes nunc a dextris nunc a sinistris, equi cui insidebat beneficio, declinans, in castrum cui Sephet nomen, quod in eodem monte situm erat, vix et cum multa difficultate se recepit. Capta est illa die de principibus nostris maxima multitudo, caesi vero pauci; nam omnes indifferenter, tam qui rei militaris dicebantur habere prudent