Historia Rerum Gestarum/XX

This is the stable version, checked on 19 Aprilis 2020. Template changes await review.
Sine Nomine
Liber XX

 XIX Liber XXI 

INCIPIT LIBER VIGESIMUS.

recensere
[0779]

 

                       

 

                         CAPUT PRIMUM. Dominus Hernesius Caesariensis archiepiscopus, et Odo de Sancto Amando, regius pincerna, a Constantinopoli redeunt, uxorem futuram regi secum ducentes. Rex in ecclesia Tyrensi coronatur, et uxorem ducit. [0779C]

 

                         Interea dominus Hernesius, bonae memoriae, Caesariensis archiepiscopus, Odo quoque de Sancto Amando, tunc regius pincerna, procurata tam prudenter quam fideliter domini regis legatione, pro qua missi fuerant, apud dominum Manuelem imperatorem Constantinopolitanum, impetrato quod petierant post actum biennium, navigio redeuntes, domini imperatoris Protosevasto filiam, domino regi uxorem futuram ducentes, apud Tyrum applicant. Quo cognito, dominus rex cum celeritate Tyrum [0779D] pervenit, convocatisque ecclesiarum praelatis, et regni principibus, eamdem Mariam, regiae unctionis et consecrationis munus adeptam, ipse quoque habitu regio insignis et avito diademate laureatus, per manum domini patriarchae Amalrici, bonae memoriae, in ecclesia Tyrensi, cum debita magnificentia IV Kal. Septembris uxorem duxit. Hic Joannes Protosevasto, cujus filiam, ut diximus, rex duxit, ejusdem domini imperatoris ex fratre natu priore, ortus est nepos. Misit autem dominus imperator [0780C] cum praedicta nepte sua, viros illustres et magnificos, imperialis eminentiae familiares, dominum Palaeologum et Manuelem Sevaston, consanguineum suum, cum multis aliis, qui magnifice eam domino regi traderent, et de injunctis solemnitatibus nihil sinerent praeteriri. Tyrensi autem Ecclesiae praeerat, in qua haec facta sunt, dominus Fredericus, qui ex Acconense Ecclesia ad illam fuerat translatus. Hic, triduo postquam rex in eadem civitate coronatus fuerat et nuptias celebraverat, praesente et rogante domino rege, et aliis multis honestis viris, archidiaconatum ejusdem Ecclesiae, unde dominus Willelmus ad Acconensem Ecclesiam fuerat vocatus, nobis liberaliter contulit.

 

                       

 

                         CAPUT II. Andronicus quidam imperatoris consanguineus, Theodoram, Balduini regis viduam, secum per terras hostium abducit. [0780D]

 

                         Per idem tempus, Andronicus quidam nobilis Graecus et potens, domini imperatoris Constantinopolitani consanguineus, de partibus Ciliciae adveniens, cum multa militia, dum dominus rex in Aegypto adhuc detineretur, usque ad ejus adventum apud nos moram fecit nobis consolatoriam; sed [0781A] more serpentis in gremio, et muris in pera, male remuneravit hospites suos, verum esse docens, quod a Marone dictum fuerat:

 

                         Timeo Danaos et dona ferentes. Cui dominus rex statim post reditum suum urbem dedit Berythensem; ad quam gratia videndi civitatis, dum dominam Theodoram, domini Balduini regis viduam, quae urbem Acconensem nomine donationis propter nuptias possidebat, nepotis sui filiam, apud quem diu fuerat hospitatus, invitasset, fraudulenter, ut dicitur, abduxit, et in terram hostium, Damascum prius, deinde in Persidem, favente Noradino, transvexit.

 

                       

 

                         CAPUT III. Petracensis Ecclesia et Ebronensis, episcopis datis ordinantur. Stephanus regis Siciliae cancellarius, et Panormitanae Ecclesiae electus, in Syrium descendunt. Comes Nevernensis Willelmus apud nos defungitur. [0781B]

 

                         Eodem anno nihil pene memoria dignum in regno accidit, nisi quod circa quadragesimale tempus duae Ecclesiae in regno, susceptis episcopis, ordinatae sunt: quarum altera ab ingressu Latinorum in terram promissionis, Latinum non habuerat pontificem, videlicet Petracensis, quae ultra Jordanem in finibus Moab sita est, secundae Arabiae metropolis; altera vero, Ebronensis videlicet, ut dicitur, nunquam; sed tempore Graecorum prioratus fuerat, sicut et Bethlehemitica fuisse dignoscitur Ecclesia. Sed Bethlehemitica ob nativitatis Dominicae reverentiam [0781C] prius meruit, statim post sanctae et Deo amabilis civitatis liberationem, tempore domini Balduini regis primi, cathedrali gaudere praerogativa. Ebronensis quoque intuitu servorum Dei, quorum memoria in benedictione est, Abraham videlicet, Isaac et Jacob, eadem tunc dignitate primum meruit insigniri. Praeficitur ergo Petracensi Ecclesiae, et secundae Arabiae metropolitanus efficitur dominus Guerricus, canonicus regularis in templo Domini; Ebronensi vero, dominus Rainaldus, domini Fulcherii piae recordationis patriarchae nepos. Aestate igitur sequente, vir nobilis dominus Stephanus, domini regis Siciliae cancellarius, et Panormitanae electus Ecclesiae, adolescens bonae indolis, et egregius forma, domini Rotoldi comitis de [0781D] Percio frater, agitantibus eum et adversus eum conspiratis regionis illius principibus, invito rege puero, et matre ejus reniti non valente, regno expulsus, cum paucis vix eorum evasit insidias, et ad nos navigio pervenit; qui non multum postea, valida correptus aegritudine, mortuus est, et Hierosolymis in templi Domini capitulo honorifice sepultus est. Per idem quoque tempus, dominus Willelmus Nevernensis comes, magnus princeps, nobilis et potens, de regno Francorum, cum honesta militia Hierosolymam venit, propositum habens, in servitio Christianitatis contra hostes fidei nostrae, suis expensis militare; sed ejus pia et honesta studia, mors immatura, felicibus ejus invidens actibus, miserabiliter praevenit; nam subito et diuturno languore [0782A] correptus, post longas corporis molestias, in primo gratissimae juventutis flore cum multis omnium suspiriis et gemitu vitam finivit.

 

                       

 

                         CAPUT IV. Imperatoris legati ad regem accedunt, pacta quaedam a domino rege postulantes. Mittitur Tyrensis archidiaconus, et pacta proposita cum imperatore complet.

 

                         Eadem aestate, comes Alexander de Gravina, et quidam Michael Hydrontinus, domini imperatoris Constantinopolitani familiares et legati, ad dominum regem missi, Tyrum pervenientes, dominum regem, adhibitis quos rex de suis verbis participes voluit fieri, secretius conveniunt, viae causas exponunt, et super his omnibus scripta porrigunt imperialia. [0782B] Summa autem legationis haec erat: Senserat dominus imperator, quod Aegypti regnum, potens admodum hactenus, et opulentum valde, in manus pervenerat debilium et effeminatorum; et quod finitimis populis in notitiam venerat, tam domini quam principum suorum impotentia, infirmitas et insufficientia. Unde quia non videbatur quod posset diu in statu se continuare praesenti, quin ad gentes alienas ejus dominium et moderamen oporteret transire, concepit apud se, quod auxilio domini regis facile posset illud in suam jurisdictionem recipere. Unde super hoc praedictos miserat legatos. Sunt nonnulli qui dicunt, quod super eodem facto prius fuerat a domino rege per nuntios et frequentes epistolas sollicitatus, [0782C] quod verisimilius est, ut militaribus copiis, classe quoque et impensis eum juvaret, certas partes tum regni tum manubiarum sub interpositis conditionibus recepturus. Hac ergo gratia, memorati legati regem adeuntes, firmatis conventionibus ad placitam utrinque consonantiam, adjunctus sum ego comes de regio mandato, ut regis et regni universi consilium, cum eorum litteris ad dominum imperatorem, properans deferrem; et pactis mediis, quale a me exigeretur, sub certa tamen forma, robur imponerem. Assumptis igitur praefatis domini imperatoris apocrisiariis, qui apud Tripolim, ut eis rex litteris suis signaverat, nostrum praestolabantur adventum, ad urbem regiam profecti sumus. Detinebatur porro eo temporis articulo imperator in [0782D] Servia quae regio montosa et nemoribus obsita, difficiles habens aditus, inter Dalmatiam et Hungariam et Illyricum media jacet, rebellantibus Serviis et confidentibus de introituum ad se angustiis et de impervia eorum regione. Habent vetustae traditiones hunc omnem populum, ex deportatis et deputatis exsilio, qui in partibus illis ad secanda marmora et effodienda metalla damnati fuerant, originem habuisse, et inde etiam nomen traxisse servitutis. Est autem populus incultus, absque disciplina, montium et silvarum habitator, agriculturae ignarus: gregibus et armentis copiosi, lacte, caseo, butyro, carnibus, melle et cera uberius abundantes. Hi magistratus habent, quos suppanos vocant; et domino imperatori aliquando serviunt; aliquando de montibus et silviegredientes, [0783A] omnem circa se regionem, ut sunt audaces et bellicosi viri, depopulantur. Ob haec ergo intolerabilia vicinis eorum maleficia, ingressus erat ad eos in virtute multa et innumera manu dominus imperator. Quibus subactis et praecipuo eorum principe mancipato, redeunti domino imperatori, post multiplices viarum labores, in provincia Pelagonia, in civitate quae vulgo dicitur Butella, occurrimus, juxta illam antiquam et domini felicissimi et invictissimi et prudentis Augusti patriam, domini Justiniani civitatem, videlicet Justiniam primam, quae vulgo hodie dicitur Acreda; ubi a domino imperatore honorifice suscepti, benigne et imperiali clementia tractati, legationis et viae causam, formamque pactorum diligenter exposuimus; quae omnia laeta mente [0783B] suscipiens et gratanter amplectens, quod praeordinatum, fuerat approbavit Praebitis ergo corporaliter hinc inde juramentis, ejus auctoritate interposita, confirmata sunt quae prius per nuntios fuerunt ordinata. Receptis ergo imperialibus litteris, pactorum formam ex integro continentibus et consummata feliciter legatione, munificentissime de more solito dimissi, Kal. Octobr. iter ad reditum arripuimus.

 

                       

 

                         CAPUT V. Rex in Aegyptum cum suis descendit; et contra foederis formam, quam cum Aegyptiis peregerat, eis bellum infert.

 

                         Interea statim post exitum nostrum, antequam reverteremur ad propria, antequam de auxilio [0783C] domini imperatoris per nostram legationem certus fieret rex, fama publica personuit, ut dicitur, quod Savar soldanus Aegyptius, frequentes ad Noradinum dirigebat legationes et ejus occulte implorabat subsidium, dicens: Quod a pactis quae cum rege pepigerat, vellet recedere; et quod invitus cum inimico populo, aliquo pacis foedere jungeretur; quod si de ejus auxilio certus foret, pacta frangeret, ab eo penitus recedens. Unde rex, ut dicitur, justa indignatione motus, convocato regno universo, collectis equitum peditumque copiis, in Aegyptum festinat descendere. Sunt qui dicant, praedicta omnia ficta fuisse, et quod Savar soldano innocenti, et nihil tale merenti, pacta et conventionum tenorem bona [0783D] fide servanti, contra fas et pium, illatum sit bellum; sed ut factum tam notabile aliquam haberet excusationem, hic color videtur quaesitus; unde et Dominum, justum secretorum et conscientiarum arbitrum, omnem nostris conatibus subtraxisse favorem, asserunt, et praedictis moliminibus, justitia vacuis, prosperos negasse successus. Causam porro et incentivum hujus mali, ut aiunt, ministrabat Gerbertus, cognomento Assallit, magister domus Hospitalis, quae est Hierosolymis, vir magnanimus et quadam liberalitate donandi profusus; tamen instabilis et mente vagus. Hic omnes ejusdem domus thesauros exponens, insuper et infinitae quantitatis pecuniam mutuam sumens, omnia militibus erogavit, quoscunque invenire potuit sibi alliciens; unde [0784A] praedictam domum tanta aeris alieni mole gravavit, quod non erat spes solutum iri. Ipse etiam postmodum desperans, officium suum deserens et administrationi renuntians, in centum millibus aureorum dimisit domum obligatam. Ea tamen consideratione tot et tantas misisse dicitur expensas, quod capta et subjugata Aegypto, Belbeis, quae olim dicta est Pelusium, cum universo territorio suo, juri ejusdem domus, ex pacto prius cum rege inito, cederet in perpetuum. Fratres autem militiae Templi, eidem se subducentes facto, aut quia eis contra conscientiam suam videbatur; aut quia magister, aemulae domus, hujus rei auctor et princeps videbatur, vires penitus ministrare, aut regem sequi negaverunt. Durum enim videbatur eis, amico [0784B] regno et de nostra fide praesumenti, contra tenorem pactorum et contra juris religionem, immeritis et fidem servantibus bellum indicere.

 

                       

 

                         CAPUT VI. Obsidetur civitas Belbeis; et expugnatur obsessa. Soldanus regem infinita promissa decipit pecunia.

 

                         Accinctus igitur et praeliari instructus apparatu, regni viribus convocatis, anno regni ejus quinto, mense Octobri, descendit in Aegyptum; et transcursa eremo, quae media jacet, quasi itinere dierum decem, Pelusium applicat, quam mox obsidione cingens, infra triduum violenter expugnat, expugnatamque ferro aperit, et suos immittit incunctanter. Accidit autem hoc, tertio Nonas Novembris. Capta igitur civitate, civibus ejus ex parte [0784C] maxima gladio peremptis, non parcitur aetati, aut sexui; et qui mortem quocunque casu inveniebantur declinasse, jacturam libertatis, quae honestis viris omni genere mortis suspectior est, incurrentes, miserae servituti subjugabantur. Capti sunt inter caeteros ejusdem conditionis Mahazam, filius soldani et quidam ejus nepos, qui urbi praeerant, exercitus illic congregati curam habentes. Effracta igitur civitate, irruentibus passim et sine delectu cuneis, penitiores domiciliorum penetrant aditus, reserant penetralia, et eos qui mortem delitescendo effugisse videbantur, compeditos educentes, ignominiose ad necem protrahunt, quos aetatis integrae, et armorum potentes reperiunt, gladiis transverberant: [0784D] vix senibus parcitur et pueris, et secundae sorti non plenius indulgetur. Facta sunt desiderabilia eorum, hostium praeda; et quaeque speciosa in sortem, dum sibi dividunt spolia. His igitur rumoribus Savar mente consternatus, quid faciat ignorat, deliberat prout temporis et rerum in arcto positarum patiebatur angustia, an regem muneribus tentet expugnare, et indignationem ejus data emolliat pecunia, an finitimos superstitionis suae principes, ad sui auxilium precibus pretioque sollicitet. Tandem placet, utrumque maturata provisione tentare. Missa ergo legatione ad Noradinum, implorat subsidium et impetrat imploratum; vocato enim Siracono, cujus saepius fecimus mentionem, partem exercitus, et nobilium suorum partem non modicam cum satrapis [0785A] qui partem sollicitudinis portarent, tradit; sumptisque alimentis ad iter necessariis, et camelis ad devehenda onera sufficientibus, eos in Aegyptum dirigit.

 

                       

 

                         CAPUT VII. Rex ante Cahere eastra locat, exspectans promissam a soldano pecuniam.

 

                         Rex interim eversa Pelusio, cum universis agminibus versus Cahere cohortes dirigit, sed lento nimis gradu, vix unius iter diei decem diebus conficiens; tandemque ante urbem castrametatus, machinas parat, crates erigit, et caetera ad tales usus profutura disponit. Videntur quae foris struuntur promittere impetus proxime futuros, et obsessis incutere formidinem, et quamdam mortis imaginem [0785B] intentare. Qui autem facti illius arcana norunt, hujus morae causam fuisse asserunt, quod soldanus interea advenientis exercitus terrore concussus, prolixiores deliberandi haberet inducias, et pro amovendo exercitu pecuniam pacisceretur: tota enim illuc properabat regis intentio, ut a soldano pecuniam emungeret; malebat enim pretio redemptus abire, quam urbes illas, sicut de Pelusio contigerat, popularibus ad rapinam exponere, sicut manifestius infra dicetur. Soldanus vero interea per suos et regis familiares omnem praetentat aditum, omnem explorat subintrandi viam; tandem regis animum pecuniarum cupidum, promissionibus enervat, infinitam spondet pecuniam, quam vix universum regnum, corrasis undique copiis persolvere [0785C] posset. Promittit enim, ut aiunt, aureorum vigesies centena millia, ut redditis sibi filio ac nepote, amotisque expeditionibus, rediret ad propria. Hoc autem, ut postea patuit, non eo moliebatur intuitu, ut promissorum summam spes esset aliquando solutum iri; sed ne subito incursu accedens ad Cahere, imparatum immunitumque reperiens, repentinis irruptionibus expugnaret, quod procul dubio, ut constanter asserunt qui interfuerunt, si citatis itineribus capta Pelusio, dejectis adhuc et stupidis a recenti clade et insperata tantae urbis calamitate, Aegyptiorum animis, illuc noster pervenisset exercitus, accidisset. Verisimile enim videtur, quod viri molles et effeminati, deliciis a multo retro tempore [0785D] dediti, rerum militarium expertes, adhuc fumante vicinae urbis incendio, et innumero suorum interitu consternati, sibi timentes quod aliis videbant accidisse, nec inde animos vel vires habuisse resistendi.

 

                       

 

                         CAPUT VIII. Classis nostra per Nilum immissa, nostro se adjungere exercitui conatur; sed re infecta, domum revertitur.

 

                         Dum haec circa Cahere aguntur, ecce nostra quam rex de nostris finibus exiens maturare praecepit classis, per mare ventis usa prosperis, applicuisse dicitur, per illius fluminis ostium, quod vulgo dicitur Carabes, ingressa. Civitatem antiquissimam supra illam fluminis ripam, Tapnim nomine, sitam, [0786A] violenter occupant; quae statim nostris in direptionem data est et praedam. Dum ergo nostri per fluminis alveum ad regem festinare contendunt, Aegyptii navibus suis alveum fluminis obsidentes, transitum negabant. Misit ergo rex Henfredum de Torono constabularium suum, ut illuc cum lecta veniens militia, alteram saltem fluminis ripam, ut eis ex illa liber fieret transitus, violenter occuparet; quod satis expedite factum esset, nisi quod interim rumor de adventu Siraconi consilium mutari compulit. Mandatum est ergo eis, ut ad mare descendentes, reditum maturarent ad propria; quod et factum est: unam tamen galeam imprudenter amiserunt.

 

                       

 

                         CAPUT IX. Rex obsessa Cahere urbe, pecuniam a soldano promissam exspectat. Soldanus vero a pactis resilire tentat, et Turcorum implorat auxilium. [0786B]

 

                         At soldanus et sui interea moliri non cessant, quomodo regem a se repellant, dolisque peragunt, quod virtuti sentiunt deesse et fraudis commercio redimunt virium defectus. Promissa igitur pecunia, inducias pro solutione postulant; allegant quantitatem multam nimis esse, nec in uno loco posse totam reperiri; tempus auctius indulgendum, ut pactis pareatur; datis tamen in continenti centum millibus, filium recipit et nepotem soldanus: pro summa reliqua duos nepotulos suos adhuc impuberes, obsides exhibet. Rex vero obsidione soluta, quasi per milliare recedens, circa hortum Balsami castra componit; ubi per dies octo, crebris sed [0786C] inutilibus soldani legationibus usus, tandem ad eum locum qui cognominatur Syriacus, transfert exercitus. Soldanus interim frequentibus nuntiis universum regnum sollicitat, quidquid armorum ubique est congerit, undecunque auxilia convocat, alimenta inducit, infirma urbis circuit et consolidat, omnem resistendi viam percurrit; ad pugnam pro cervicibus, pro libertate, pro uxoribus et liberis, sermonibus suasoriis invitat; casum proximae civitatis lamentabilem ante oculos ponit: captivitatis acerbitatem, dominorum jugum importabile, servitutis extremam omnium conditionem exponit.

 

                       

 

                         CAPUT X. Milo de Planci sinistro consilio regis mentem subvertit. Siraconus ab Aegyptiis vocatus accedit; rex ei occurrit in solitudine; sed eo non invento, infecto negotio redit ad propria. [0786D]

 

                         Erat in eodem domini regis exercitu vir quidam secundum carnem nobilis, sed moribus degener, neque Deum timens, neque ad hominem habens reverentiam, Milo videlicet de Planci, homo inverecundus, clamosus, detractor, seditiosus. Hic immoderatam domini regis cognoscens avaritiam, volens potius ei morem gerere quam salutaribus eum monere consiliis, consilium dederat ab initio, et obstinate seduloque persuadebat, ut ad hoc potissimum daret operam, ut regno in praedicta quantitate mulctato, cum calipha et soldano tentaret componere, quam Cahere et Babyloniam violenter effringere; [0787A] non quia, ut dicitur, posse fieri desperaret, sed ut elusis militibus, et caeteris qui ad praedam manus et animos intenderant, universum tanti laboris emolumentum, in regis fiscum videretur introducere. Expugnatis enim violenter urbibus, longe uberiores solent exercitus de spoliis reportare fructus, quam ubi regibus et principibus sub quodam foederis nexu, certis conditionibus, ipsis tantum dominis utilibus, mancipantur. Ibi enim, utpote in tanto tumultu et depopulatione confusa, quod cuique quocunque casu occurrit, jure belli occupanti conceditur, et victoris auget peculium; ibi vero solis regibus tractantur utilia; et quae sic accedunt, fisci juribus vindicantur. Et licet regibus et sublimioribus potestatibus accedens incrementum, in [0787B] subditorum videatur redundare divitias, et omnium opulentiam cumulare, tamen avidius quaeruntur, quae familiares ditant lares et domesticis inseruntur rationibus. His itaque altercationibus dissidebant: pars maxima, diripi cuncta, et ferro decerni petebat; rex autem cum suis partem amplectebatur oppositam; praevaluit tamen sententia posterior, et regiae satisfactum est voluntati. Locatis igitur nostris in vico praenominato, qui a Cahere quinque aut sex distat milliaribus, pene continuus et pro cujusque * erat interpretum et nuntiorum discursus. Dum igitur quasi succedentes sibi ad regem dirigit legationes, et quam sedulus sit in colligenda pecunia significat, orat etiam ne moram causetur, sed [0787C] patienter exspectet; monet etiam et consulit, ne propius accedendo, calipham vel populum de contracto pacis foedere plenius confidentem deterreat: subito futurum, ut censu tradito, felicibus auspiciis redire valeat. Dumque hujusmodi, quasi delusoriis praestigiis, nostros deludit apparatus, et recta persuadentium consilia, et salubriores monitus potiora suggerentium evacuat; ecce rumor insonuit, quod Siraconus adveniens, innumeram Turcorum secum trahebat multitudinem; quo comperto, solutis castris, compositisque sarcinis, rex Pelusium redit. Ubi sumptis ad iter victualibus, relictis qui civitatem tuerentur, tam equitum quam peditum copiis, VIII Kal. Januarias, Siracono in solitudinem obviam exit; cumque jam aliquantulum [0787D] esset in eremo processum, significatur regi per exploratores locorum gnaros, et quibus erat fides habenda, quod cum suis legionibus Siraconus jam transierat. Hic jam opus erat novo consilio. Nam duplicatis hostium viribus, non erat tutum diuturniorem moram facere. Mora enim enorme secum trahebat periculum; nam neque cum eis sane tutum videbatur conserere; nec soldanus de caetero pactorum finibus stare volebat; nec nos eum ad legem placidorum observandam compellere poteramus. Ad hoc enim de industria, et studiose dilatoriis ambagibus videbatur rem protraxisse, ut sic Turcis supervenientibus exire compelleremur. Redeunt igitur nostri Pelusium, ibique recepta parte exercitus, quae ad urbis illius tuitionem relicta fuerat, [0788A] altera post Kal. Januarias die, ordinatis agminibus, redeundi in Syriam iter arripiunt.

 

                       

 

                         CAPUT XI. Siraconus Aegyptum occupat; soldanum interficit: et ipse paulo post vita defungitur.

 

                         Porro Siraconus videns temporum opportunitatem votis suis consonare, et rege abscedente jam non esse quidpiam, quod ejus desideriis praestet impedimentum, quod prius mente conceperat, mandat effectui. Castra igitur locat ante Cahere; et quasi pacificus esset ejus introitus, patienter per aliquot dies sustinet, tanquam vir prudentissimus, nihil spirans asperum, nihil praetendens amarum, versutia, qua plurimum callebat, celans propositum. Egrediebatur ad eum Savar soldanus in castra quotidie, [0788B] cum multa gloria et maximo comitatu; et impenso quotidianae visitationis officio et devotae salutationis affatu, datis etiam muneribus, revertebatur. Jamque prosperi ingressus et regressus assiduitas securitatem videbatur polliceri; et quod heri et nudiustertius cum reverentia fuerat susceptus, consuetudinem inducebat fidentiorem. Securum igitur et nimis de Turcorum fide praesumentem sceleris minister praevenit; occulte suis praecipit, quod dum die sequenti, summo mane, quasi deambulaturus ad aquas egreditur, ea hora qua soldanus visitationis consuetudinem fecerat, venientem confoderent. Savar vero, diei parte solita, ut consuetae visitationis et debitae salutationis dependat alloquium, [0788C] egreditur ad castra; cui occurrentes mortis ejus ministri, exsecutioni mancipant quod fuerat imperatum. Dejectum enim ad terram, capite minuunt, gladiis obtruncant. Quod videntes ejus filii, citatis equis in Cahere se recipiunt, ante calipham consternati, et genibus provoluti pro vita supplicant. Quibus ille dicitur respondisse, ea conditione de vita sperandum, si nihil occulte cum Turcis molirentur: qui pactorum formam statim violantes, clam per internuntios coeperunt cum Siracono de pace tractare; quod audiens calipha, utrumque jussit gladio interire. Sic ergo rege absente, Savar de medio sublato, Siraconus votis satisfacit suis; regnum occupat; et ingressus ad calipham, reverentiam impendit debitam. Ipse quoque [0788D] versa vice plurimum honoratus, dignitate et officio soldanatus insignitur; et gladii recipiens potestatem, Aegyptum sibi vindicat universam. O caeca hominum cupiditas, et omni crimine major! O nefanda cupidae mentis et insatiabilis animi rabies! Ecce, a quam quieto et tranquillo penitus statu, in quam turbulentum et anxietatibus plenum nos dejecit immoderatus habendi ardor? Aegypti copiae, opulentiarum immensitas nostris usibus famulabantur; ex ea parte nostrum regnum tuta habebat latera; non erat quem ab Austro formidaremus. Mare volentibus adire vias praestabat pacatiores; nostri quoque negotiationis et commerciorum gratia, sine formidine, bonis conditionibus in Aegypti fines poterant introire. Ipsi quoque versa vice peregrinas inferentes divitias, [0789A] commercia nostris incognita secum trahentes, utilitati simul et honori nobis erant, dum ad nos ingrediuntur. Praeterea census annui immensa praestatio, tam fisco regio, quam domesticis singulorum peculiis vires praestabat, inferebat incrementum. At nunc e converso, cuncta calculum sunt sortita deteriorem; mutatus est color optimus, et versa est in luctum cithara nostra. Quocunque me vertam, suspectas invenio partes. Mare pacatos negat aditus, omnis vicina per circuitum regio hostibus paret, et in nostram se accingunt perniciem regna contermina. Haec omnia hominis unius invexit cupiditas, et avaritia vitiorum radix nostra obnubilavit data divinitus serena. Sed ad historiam redeamus.

 

                       

 

                         CAPUT XII. Salahadinus ejus ex fratre nepos, defuncto succedit et regnum obtinet Aegypti. [0789B]

 

                         Mortuo soldano et filiis ejus, quibus contra pietatis formam, necis indebitae causas praebuimus, Siraconus voti compos obtinuit principatum; verum hoc successu non diu est laetatus; nam vix anno potitus imperio, rebus humanis exemptus est: cui successit Salahadinus fratris ejus Negemedini filius, vir acris ingenii, armis strenuus et supra modum liberalis. Hic primis auspiciis sui principatus ad calipham dominum suum, ut solitam illi exhiberet reverentiam, ingressus, clava quam gestabat in manibus, dicitur eum ad terram prostratum occidisse, omnemque ejus gladio transverberasse progeniem, [0789C] ut ad nullum superiorem habens respectum, ipse sibi et calipha et soldanus esset: timebat enim, ne ad se ingredientem aliquando, quia jam Turci populo invisi habebantur, jugulari praeciperet. Praevenit ergo eum, et sibi more domini nihil tale verenti mortem intulit, quam eidem ille, ut dicitur, parabat intentare. Mortuo igitur calipha, regiam gazam et thesauros et cuncta illius domus desiderabilia, pro libero diripiens arbitrio, cuncta liberaliter nimis, militibus erogavit, ita ut intra paucos dies evacuatis vestiariis, ipse mutuam sumens pecuniam, gravi pondere se obligaret aeris alieni. Non defuerunt tamen, ut dicitur, qui de filiis caliphae occulte quosdam eriperent, ea intentione, ut, reddita Aegyptiis aliquando regni administratione, non [0789D] deesset qui praedecessoribus suis, nominis, dignitatis et sanguinis haeres existeret.

 

                       

 

                         CAPUT XIII. Bernardus monasterii montis Thabor abbas, Liddensi Ecclesiae praeficitur. Fredericus Tyrensis archiepiscopus ab Occidentalibus principibus petiturus auxilium, ad partes dirigitur occiduas.

 

                         Domino rege in regnum reverso, nil memoria dignum prima illius anni parte gestum est, nisi quod defuncto Raynero, bonae memoriae Liddensi episcopo, Bernardus abbas ecclesiae montis Thabor, in eadem ecclesia inthronizatus est. Vere tamen sequente, quod erat sexti anni domini Amalrici initium, videntes regni prudentiores, quod in subjugata Turcis Aegypto, plurimum nobis decesserat, [0790A] et multo deterior facta erat nostra conditio: nam violentissimus hostis noster, Noradinus per mare poterat, classe numerosa ex Aegypto proficiscente, regnum nostrum arctare non modicum, et quamlibet ex maritimis urbibus utroque vallare exercitu; et quod formidabilius erat, peregrinis ad nos transitum impedire aut negare penitus; consulunt opus esse, ut de praelatis ecclesiarum viri venerabiles, prudentes et eloquentia praediti, ad Occidentis principes dirigerentur, qui doceant et diligenter insinuent regni pressuras importabiles; et populi Christiani afflictionem, et casus asperos fratribus imminentes. Electi sunt ergo de communi consilio in opus ministerii hujus dominus patriarcha, dominus Ernesius Caesariensis archiepiscopus, dominus [0790B] Willelmus Acconensis episcopus; sumptisque tam domini regis quam universorum episcoporum litteris, ad dominum Fredericum Romanorum imperatorem, ad dominum Ludovicum Francorum regem, ad dominum Henricum regem Anglorum, ad dominum Willelmum Siciliae regem; ad comites quoque, nobiles et inclytos Philippum Flandrensem, Henricum Trecensem, Theobaldum Carnotensem, et ad reliquos Occidentalium partium principes, navem conscendunt. Sed subito sequenti nocte oborta tempestate maxima, nave quassata, fractis remigiis, malis depositis, plurimum turbati, post triduum, vix evadentes naufragium, reversi sunt. Successit eis in eadem legatione dominus [0790C] Fredericus Tyrensis archiepiscopus, multa precum domini regis et principum devictus instantia, ducens secum dominum Joannem Paneadensem episcopum, ejusdem ecclesiae suffraganeum; qui melioribus auspiciis navem ingressi, feliciter ad optatum portum navigaverunt; parum tamen in negotio quod eis injunctum fuerat, proficientes. Nam praedictus episcopus, postquam in Franciam pervenit, statim apud Parisios ultimum clausit diem; dominus vero archiepiscopus completo biennio, omnino vacuus reversus est.

 

                       

 

                         CAPUT XIV. Imperator pactis volens satisfacere, classem in Syriam dirigit, et quosdam de suis principibus.

 

                         Transcursa illa aestate, absque factis memorabilibus, [0790D] circa prima autumni sequentis initia, fidei memor, et pacta memoriter tenens, quae cum domino rege per nostram mediationem et per interpositum studium dominus imperator firmaverat, classem dirigit promissam, in eo facto plurimum commendabilis; nam imperiali magnificentia placidorum legem plenius interpretatus, promissum uberiore cumulavit solutione. Erant sane in praefato exercitu naves longae, rostratae, geminis remorum instructae ordinibus, bellicis usibus habiliores, quae vulgo galeae dicuntur, centum quinquaginta. Item his majores ad deportandos equos deputatae, ostia habentes in puppibus, ad inducendos educendosque eos patentia, pontibus etiam quibus ad ingressum et exitum, tam hominum quam equorum, procurabatur [0791A] commoditas, communitae, sexaginta. Item harum maximae, quae dromones dicuntur, alimentis varii generis armisque multiplicibus, machinis quoque et tormentis bellicis usque ad summum refertae, decem aut duodecim. Misit autem cum classe de suis principibus Megalducas consanguineum suum, quem universis praefecit, et quemdam alium Mauresium nomine, sibi valde familiarem, de cujus experientia (sicut postea plenius patuit) plurimum confidebat; nam eumdem postmodum universo suo praefecit imperio. Comitem quoque Alexandrum de Conversana, nobilem de Apulia virum; quem ob insignem fidem, et multam erga se devotionem, dominus imperator charum habebat et acceptum. His curam sui committens exercitus, in [0791B] nostrum dirigit Orientem; qui prospera usi navigatione, circa finem Septembris portum ingrediuntur Tyrensem: inde Accon profecti, inter fluvium et portum placida statione componunt.

 

                       

 

                         CAPUT XV. Rex in Aegyptum descendit cum suis expeditionibus; Graecis quoque, tam navigio quam per terram eum sequentibus.

 

                         Anno igitur ab Incarnatione Domini 1169, a liberatione vero urbis sexagesimo octavo, regni vero domini Amalrici anno sexto, Idibus Octobris: compositis regni negotiis, relicta etiam militia, quae in regis absentia ab insidiis et incursionibus Noradini, quem circa partes Damascenas commorantem [0791C] reliquerat, regnum tueretur; congregatus est universus exercitus tam Latinorum quam Graecorum apud Ascalonam, classe jam a portu Acconensi per dies aliquot egressa, et iter contra fines Aegyptios agente *. Septimo igitur decimo Kal. Septembris, ab urbe praedicta egredientes, per mansiones competentes, ubi aquarum non deesset commoditas, et ne peditum phalanges supra vires gravarentur, itineribus moderatis, Pharamiam urbem antiquissimam, nona demum die perveniunt. Mediam autem hanc viam, maritimam oram sequi volentibus, fortuitus quidam casus nuper reddiderat productiorem. Evictis namque verbere assueto et pene continuo assultu quibusdam arenarum aggeribus, qui medii inter planiora quaedam loca et fretum vicinum [0791D] interponebantur, mare violenter fractis obicibus, viam sibi evicerat, et liberum sibi introitum ad illam ulteriorem vindicaverat planitiem; quo licentia influens liberiore, stagnum effecerat ore quidem angusto, sed intus campos obtinens patentiores. Ubi ab illa die marinis influxionibus tanta solet piscium includi multitudo, ut non solum finitimis, verum etiam remotis urbibus uberiores et inauditas piscium praestet commoditates. Occupatis igitur salo restagnante locis mari vicinioribus, volentibus secus aequorea transire littora et in Aegyptum descendere, objectum est dispendium, quod stagnum circumire, et milliaribus decem, vel eo amplius digredi, antequam ad littus iterum redeatur, quadam necessitate compellat. Haec autem gratia [0792A] miraculi, et de novo factae irruptionis interseruimus; et quod pars solitudinis prius obnoxia solis ardoribus, nunc subjecta fluctibus, et natantium facta familiaris, navigiis patens, piscatorum implet retia, et praeter solitum facta fecundior, fructus reddit prius incognitos. Pharamia vero, unde supra fecimus mentionem, civitas deserta, olim multo frequentata habitatore, juxta primum Nili ostium, quo marinis excipitur fluctibus, sita est, quod vulgo Carabes dicitur, eremo juncta, inter fluvium, mare et solitudinem posita; distat tamen ab ostio fluminis milliaribus tribus: ad quam nostri pervenientes, classem nostram reperiunt advenisse. Ubi aptatis navibus cum remige necessario, universus in ulteriorem ripam deportatur [0792B] exercitus. Relinquentes igitur a laeva Tapnim, eximiam olim metropolim, nunc autem parvissimi ad instar redactam oppidi, inter loca palustria et maris littus viam carpentes mediam, quasi milliaribus viginti, duobus diebus Damiatam perveniunt.

 

                       

 

                         CAPUT XVI. Rex Damiatam obsidet; et in ejus expugnatione tam Latinorum quam Graecorum inutiliter desudat exercitus.

 

                         Est autem Damiata inter Aegypti metropoles antiqua et nobilis plurimum, secus ripam Nili sita citeriorem, ubi secundo ostio praedictus fluvius mare ingreditur, inter fluminis alveum et mare, situ valde commodo posita; a mari tamen, quasi milliario distans; [0792C] ad quam VI Kal. Novembris noster perveniens exercitus, inter urbem et mare castrametati sunt, classem exspectantes, quae maris inclementia et ventorum adversis flatibus detinebatur; quae post triduum, pacata maris unda et ventis usa secundis alveum amnis ingressa, inter civitatem et mare, secus ripam, placita se statione locavit. Porro in ulteriore fluminis ripa erat turris singulariter erecta, armatis sufficienter ad sui praesidium munita. Ab hac usque ad civitatem catena protendebatur ferrea, quae nostris maximum dabat impedimentum, ita ut ad superiora nullus omnino pateret transitus. Ad eos vero de superioribus, a Babylonia et Cahere, libere et absque impedimento, poterant naves quaelibet introire. Classe igitur composita, nostri quoque [0792D] pomoeria quae inter castra et urbem media jacebant, transeuntes, urbi viciniora figunt tentoria, unde liber ad moenia erat discursus. Ubi dum per triduum assultus differunt, experimento discunt quam verum sit:

 

                         Nocuit differre paratis. Advenientes enim de superioribus Aegypti partibus Turcorum infinitae multitudines, et armatis naves onustae, nostris videntibus, nec impedire valentibus, urbem prius pene vacuam, replebant. Et quam primo accessu vix primos impetus sustinere posse judicaverant, nunc non nisi machinis et tormentis bellicis expugnandam asserunt. Eliguntur ergo artifices, et pro votis subjecta materia, sumptu numerosiore et labore maximo erigitur castellum mirae altitudinis, [0793A] septem habens solia, unde civitas tota videri poterat. Construuntur et aliae varii generis machinae quaedam, quibus magnis molaribus caedantur moenia; quaedam, quibus quasi caveis occultis, fossores muros urbis suffodiant, et subterraneis meatibus suffossos compellant ad ruinam. Fabrefactis interim machinis, et per itinera complanata secus murum collocatis, qui in castello erant, urbanos sagittis, saxis pugillaribus et armis qualia furor et loci angustia ministrabat, urgebant cum instantia; qui vero sub jaculatoriis tormentis, missis molaribus, certatim moenia, et juncta moenibus domicilia dejicere adoriuntur. Hoc videntes oppidani, ut arte artem deludant, et nostris moliminibus eadem subtilitate obvient, e regione nostri castellum educunt [0793B] in sublime; armatos imponunt, qui nostris renitantur a pari, et eis aequipollenti conatu respondeant: tormenta nihilominus tormentis objiciunt; et ad nostra confringenda argumentis quibus possunt, tota sollicitudine se suspendunt. Fiunt ad sui tuitionem solertes, et ingenium a necessitate vires sumit. Quique prius arbitrabantur se ad hoc non sufficere, necessitatis pressi articulo, vias inveniunt prius incognitas, et ad propriae salutis tutelam fiunt ex obtusis subtiliores. Ibi erat experimento cognoscere, quam verum sit illud proverbialiter dictum:

 

                         Miserisque venit solertia rebus.(OVID.) [0793C] Nostri vero cum instare acrius debuissent, timide gelideque coeperunt cuncta ministrare; erant qui fraudi, erant et qui incuriae et negligentiae imputarent. Ibi profecto patuit statim, nostros aut minus experientiae habuisse, aut a solita defecisse prudentia, aut exercitus moderatores malitiose versatos; cum castellum quod erectum fuerat, per loca clivosa et pene invia muris applicari jusserunt. Nam cum essent in eadem parte civitatis moenia in multis locis humiliora et infirma nimis et loca multa assultibus et expugnationi facilius pervia, castellum erexerunt in ea parte civitatis, quae firmior et magis munita habebatur, et ubi cum tanta difficultate moenibus est applicatum, quanta alibi nusquam occurrisset; [0793D] nec ibi civibus quidquam inferebat molestiae, aut eorum aedificiis, sed soli basilicae sanctae Dei Genitricis, quae juxta muros sita est. Illud sane nihil habet ambigui, qui de malitia, more processerit, quod primo nostrorum adventu dilata est urbis impugnatio; nam vacuam reperientes eam, dum non nisi domesticos haberet suos, viros imbelles, effeminatos, praeliorum ignaros, si pro debito animosius institissent, primis congressionibus eam occupassent violenter. Concessae namque feriae tantum virium obsessis intulerunt, tantaque medio tempore virorum fortium et egregie armatorum accessit numerositas, ut non solum intra moenia, sed etiam in campestribus nostrorum impetus possent sustinere.

 

                       

 

                         CAPUT XVII. Oritur in castris fames, et nostra classis pene tota incenditur, tandem solvitur obsidio, opera consumpta inutiliter. [0794A]

 

                         Accessit praeterea miserabile quiddam, quod omnis illa quae in classe venerat Graecorum multitudo tanta coepit alimentorum inopia laborare, ut omnino panis eis omnibus deficeret, nec ciborum quidpiam apud eos inveniretur. Caedebatur ad usus varios silva palmarum castris contermina; dejectisque ad terram certatim arboribus, in summo earum, unde rami habent originem, Graeci fame laborantes, quaerebant multo studio quamdam teneritudinem, unde ramis humor vivalis ministratur, esui quodammodo habilem; unde suam, licet misere, consolabantur [0794B] esuriem. Quaerendi victus artem fames auxerat; et ventris appetitus rugientis, solertiam induxerat ampliorem. Hoc sane per dies aliquot edulio vitam misere protrahentes, famem laborabant depellere. Quibusdam tamen, qui non penitus erant alimonia destituti, avellanae, passae et siccae castaneae contra famis importunitatem solatia ministrabant. Nostris autem panis, et varii generis alimentorum non deerat sufficientia; sed cogitantes de crastino, sacculis parcebant, timentes ne si ipsi cibos non habentibus incaute dividerent, aliquando et ipsis deficeret; iterum et de mora incerti, tempus prolixius habebant suspectum. Praeterea tanta imbrium abundantia, tanta pluviarum intemperies per idem tempus incubuit, ut neque tuguriis pauperiores, nec papilionibus [0794C] divites arte qualibet arcere possent stillicidia, imo nimborum redundantiam. Vallo igitur cingentes tentoria, ut illuc pluviarum deflueret impetus, vix in tuto se poterant collocare. Accidit quoque per eosdem dies grande nimis infortunium. Nam cum galeas, et caeteras diversi generis naves, a mari eductas, in fluminis alveum introduxissent, et juxta civitatem tuta, ut videbatur, statione ordinassent; videntes oppidani quod ventus a superioribus descenderet, et quasi Nili fluenta sequeretur aliquantulum vehementior, quod conceperant, in opus trahere nituntur. Accipientes enim mediae quantitatis cymbam, lignis aridis, pice et liquamine, et omnibus his quae solent ignibus incentivum ministrare, [0794D] eam usque ad summum ejus replentes, ignem subjiciunt; et accensam, in classem nostram, flumine eam gratis deferente, dirigunt; nec deerat austri flatus, qui suppositis ignibus ministrabat irritamentum, sumpta occasione ex subjecta materia. Descendens igitur incensa navicula in classem, reperiensque eam quasi contiguam, transire non valens, haesit inter rates; praebitoque quod gestabat incendio, sex ex rostratis navibus, quas galeas vocant, usque in favillas exussit: universamque classem ignis invalescens penitus occupasset, nisi domini regis sollicitudo, qui comperto incendio, nudis adhuc pedibus, equum velociter conscendens, nautas ad resistendum ignibus, manu multisque clamoribus excitasset. Dividentes itaque eas ab invicem, [0795A] late vagantis incendii furorem, declinaverunt. Si quae vero vicini odore incendii conflagrare coeperant, ignis fomitem, vel in favilla, vel alio modo secum trahentes, beneficio fluminis et vicinarum aspergine aquarum, remedium consequebantur. Fiebant praeterea, sed diebus interpolatis, in urbem assultus, in quibus, secundum hoc quod bellorum dubius solet esse eventus, nunc nostri, nunc hostes deteriorem calculum reportabant; frequentius tamen nostri pugnandi occasionem ministrabant. Nam hostes raro, nisi lacessiti, ad congressum provocabant; nonnunquam tamen per adulterinam portam, quae Graecorum respiciebat castra, in eos irruptiones subitas faciebant oppidani, nescimus qua fiducia adducti; aut quod nostris eos audieerant [0795B] naturaliter invalidiores, aut quia fame periclitantes, ad sustinendos impetus minus reputabant idoneos. Eorum tamen magistratus Megaducas, et alii viriliter et satis strenue, quoties opus erat, in acie decertabant. Unde eorum exemplo inferiores animati, plerumque etiam praeter solitum, et instabant acrius, et animosius resistebant. Augebantur porro civibus, tam per terras quam navigio, turbae militares, ut jam de caetero nostris, magis essent formidini qui infra moenia tenebantur, quam molestiae aliquid pati, qui dicebantur obsessi. Murmur ergo jam serpebat in populo, et erat omnium pene una sententia, nostros operam inutiliter consumere: irata Divinitate se hoc opus coepisse; tutius [0795C] esse redire ad propria, quam in Aegypto fame tabescere, vel hostium gladiis deputari. Mediantibus ergo nostris, et de satrapis Turcorum nonnullis, et maxime quodam eorum principe, fideliter operam dante, Jevelino videlicet, consonantibus in id ipsum Graecis, occultis quibusdam conditionibus foedus initur; mox voce praeconia pax indicitur.

 

                       

 

                         CAPUT XVIII. Revocatis expeditionibus, rex ad propria revertitur. Graecorum classis in redeundo pene tota deperit, sinistris acta flatibus.

 

                         Egrediuntur ergo tam de civibus, quam de his qui in eorum subsidium venerant, ad nostrorum castra, pro libero arbitrio; nostris quoque volentibus [0795D] urbem introire, liber introitus et egressus sine difficultate patebat. Hic tandem mutuorum data est facultas commerciorum, et quod cuique libitum erat emere vel permutare, facta est licentia. Sic ergo quasi per triduum nostri communi cum hostibus usi rerum venalium foro, ad iter se accingunt. Depositis igitur machinis et igne succensis, qui terrestri venerant itinere, dominum regem secuti, eadem qua venerant via in Syriam revertentes maturatis gressibus, XII Kal. Januarias Ascalonam pervenerunt. Dominus vero rex, gratia vicinae festivitatis, Accon properans, in vigilia Nativitatis Dominicae, eamdem attigit civitatem. Qui autem navigio venerant, omine sinistro et infaustis avibus naves conscendunt; nam statim in primo [0796A] obeundi itineris initio, exorta subito validissima tempestate, fretorum experti insuperabilem malitiam, confractis navibus et collisis ad littora, omnes pene passi sunt naufragium. Sic itaque de tanta classe, quae ad nos descenderat, tam de majoribus, quam de minoribus, paucae naves reservatae sunt incolumes, quae ad redeundum ex se ipsis praestarent habilitatem. Infecto igitur negotio, omni tamen diligentia, qua compleri debebat, a nuntiis domini imperatoris impensa, et debita sollicitudine procurandis negotiis exhibita, domum redeunt, dejecti animo, fati adversitate consternati; timentes ne sibi, praeter meritum, imperialis excellentia sinistrum imputaret eventum; et quod casus attulerat inevitabilis, ira succensus eorum dominus, [0796B] indebite eorum ascriberet aut malitiae, aut neglectui. Meminimus tamen, post reditum nostrum, tam a domino rege, quam a quibusdam regni principibus, sollicite et diligenter quaesisse, quaenam causa fuerit quod tantus exercitus, tantorum principum studio procuratus, ita in proposito defecerit. Nam nos eo anno, familiaribus tracti negotiis, et domini archiepiscopi nostri declinantes indignationem immeritam, ad Ecclesiam nos contuleramus Romanam; reversi autem, praedictae quaestionis solutionem quaerentes, variis multorum relationibus de rei veritate cupiebamus edoceri; nam longe a spe nostra dicebatur accidisse; qua sollicitudine nostra nos trahente, haec omnia scripto mandare jam conceperamus. Invenimus Graecos [0796C] etiam in praedicto negotio, non sine lata culpa fuisse. Nam cum pecuniam ad alendum tantum exercitum sufficientem, se missurum firmissime promisisset dominus imperator, in ea parte inventus est sermo ejus minus soliditatis habuisse. Ex quo enim in Aegyptum descenderant ejus archontes, ubi etiam aliis indigentibus, de imperiali magnificentia subvenire debuissent, coeperunt ipsi primitus indigere et mutuam quaerere pecuniam, unde suis legionibus tam ad victum quam ad stipendia providerent; et nemo illis dabat.

 

                       

 

                         CAPUT XIX. Terraemotus maximus pene universum concutit Orientem, et urbes dejicit antiquissimas.

 

                         [0796D] Aestate vero sequente, anno videlicet domini Amalrici septimo, mense Junio, tantus tamque vehemens circa partes Orientales terraemotus factus est, quantus qualisque memoria saeculi praesentis hominum, nunquam legitur accidisse. Hic universi Orientalis tractus urbes antiquissimas et munitissimas, funditus diruens, habitatores earum ruina involvens, aedificiorum casu contrivit, ut ad exiguam redigeret paucitatem. Non erat usque ad extremum terrae locus quem familiaris jactura, dolor domesticus non angeret: ubique luctus, ubique funebria tractabantur. Inter quas et provinciarum nostrarum, Syriae et Phoenicis urbes quam maximas, et serie saeculorum antiquitate nobiles, solotenus dejecit. In Coelesyria, multarum provinciarum [0797A] metropolim, olimque multorum moderatricem regnorum, Antiochiam, cum populo in ea commorante, stravit funditus; moenia, et in eorum circuitu turres validissimas, incomparabilis soliditatis opera, ecclesias, et quaelibet aedificia tanto subvertit impetu, quod usque hodie multis laboribus et sumptibus immensis, continua sollicitudine et indefesso studio vix possunt saltem ad statum mediocrem reparari. Ceciderunt in eadem provincia urbes egregiae de maritimis quidem, Gabulum et Laodicia; de mediterraneis vero, licet ab hostibus detinerentur, Nerea, quae alio nomine dicitur Halapia, Caesara, Hamum, Emissa et aliae multae; municipiorum autem non erat numerus. In Phoenicia autem, Tripolis, civitas nobilis et populosa, [0797B] III Kal. Julii, tanto terraemotus impetu, circa primam diei horam, subito concussa est, ut vix uni de omnibus, qui infra ejus ambitum reperti sunt, salutis via pateret. Facta est tota civitas quasi agger lapidum, et oppressorum civium tumulus, et sepulcrum publicum. Sed et Tyri, quae est ejusdem provinciae metropolis famosissima, terraemotus violenter, absque tamen civium periculo, turres quasdam robustissimas dejecit. Inveniebantur, tam apud nos quam apud hostes, oppida semiruta, et insidiis et hostium viribus late patentia. Sed dum quisque districti judicis iram sibi metuit, alium molestare pertimescit. Sufficit cuique dolor suus, et dum quemlibet cura fatigat domestica, alii differt inferre molestias. Facta est, sed brevis, pax, [0797C] hominum studio procurata; et foedus compositum, divinorum judiciorum timore conscriptum; et dum indignationem peccatis suis debitam exspectat quisque desuper, ab iis quae solent hostiliter inferri, manum revocat et impetus moderatur. Nec ad horam, ut plerumque solet, fuit ista irae Dei revelatio; sed tribus aut quatuor mensibus, vel etiam eo amplius, ter aut quater vel plerumque saepius, vel in die vel in nocte, sentiebatur motus ille tam formidabilis. Omnis motus jam suspectus erat, et nusquam tuta inveniebatur quies. Sed et dormientis animus plerumque, quod vigilans timuerat, perhorrescens, in subitum saltum, rupta quiete, corpus agitari compellebat. Superiores tamen nostrae provinciae, [0797D] Palestinae videlicet, horum omnium, Domino protegente, fuerunt expertes malorum.

 

                       

 

                         CAPUT XX. Salahadinus nostros fines ingreditur, et castrum cui est nomen Darum obsidet.

 

                         Eodem anno, mense Decembri, anno videlicet domini Amalrici septimo, frequens fama circumvolat, et crebris nuntiis divulgabatur, quod Salahadinus convocatis ex universa Aegypto, et finibus Damascenorum militaribus copiis, ampliatoque ex plebeis et secundae classis hominibus militum numero, regnum nostrum depopulaturus, ad partes Palaestinas moliebatur accedere. Quo audito, dominus rex sub omni celeritate in fines ascendit Ascalonitanas. Ubi fida suorum relatione, pro certo [0798A] cognovit, quod praedictus magnus et potentissimus princeps cum exercitu copioso valde, et solito ampliore, castrum, cui nomen Darum, per biduum obsederat; tantamque illo biduo, obsessis nulla data requie, intulerat molestiam, tantis tamque frequentibus sagittarum immissionibus eos, qui in praesidio erant, lacessiverat, ut omnibus, pene sauciis, pauci pro loci defensione arma possent corripere. Muro etiam suffosso et effracto violentius, partem municipii jam occupaverat, oppidanis in arcem, quae munitior videbatur, de necessitate se recipientibus: ejus quoque turris in partem inferiorem, effracto et incenso ostio, violenter irruperant, militibus, qui intus erant, ejus partes superiores, adhuc tuentibus: ita domino regi nuntiabatur; [0798B] et vere sic erat. Erat autem eidem praesidio dux et custos datus, vir nobilis et in armis strenuus, religiosus ac timens Deum, dominus Ansellus de Pass; cujus si forte praesentiam illa die praedictum castrum non habuisset, procul omni dubio in manus hostium devenisset. Quo comperto, rex, tactus dolore cordis intrinsecus et succensus ira, quantum angustia temporis et hostium vicinitas patiebantur, convocatis undecunque tam equitum quam peditum suffragiis, urbe Ascalona egressus, octava decima die mensis praedicti, Gazam contendit. Adfuit ibi cum eo dominus patriarcha, cum venerabili et pretioso vivificae crucis ligno. Adfuerunt et viri venerabiles, dominus Radulphus Bethlehemita episcopus et regni cancellarius: item dominus Bernardus [0798C] Liddensis episcopus, et de regni principibus pauci admodum. Recensitoque suorum numero, vix inveniunt equites ducentos quinquaginta, de peditibus vero ad duo millia. Illam ergo noctem in praedicto loco prae sollicitudinis et curarum pondere insomnem trahentes, assumptis sibi fratribus Templi, qui illuc pro tuitione loci convenerant, circa ortum solis urbe unanimiter egrediuntur, iter suum ad praedictum castrum dirigentes. Est autem, ut credimus, praedictum castrum in Idumaea (ipsa est Edom) situm, trans torrentem illum qui dicitur Aegypti, qui etiam terminus est Palaestinae et praedictae regionis. Hoc ipsum idem dominus Amalricus paucis ante annis, in loco aliquantulum eminente [0798D] fundaverat, occasione vetustorum aedificiorum, quorum ibi aliqua adhuc supererant vestigia. Traditur autem a senioribus illarum partium incolis, quod priscis temporibus ibi fuerat monasterium, Graecorum unde et adhuc nomen tenet, Darum; quod interpretatur domus Graecorum. Fundaverat autem, ut praediximus, dominus rex illic castrum modicae quantitatis, vix tantum spatium intra se continens, quantum est jactus lapidis, formae quadrae, quatuor turres habens angulares, quarum una grossior et munitior erat aliis: sed tamen absque vallo erat et sine antemurali. Distat autem a mari quasi stadiis quinque, a Gaza vero milliaribus quatuor. Convenerant autem aliqui ex locis finitimis agrorum cultores, et negotiationibus quidam operam [0799A] dantes; aedificaverant ibi suburbium et ecclesiam non longe a praesidio, facti illius loci habitatores. Erat enim locus commodus, et ubi tenuiores homines facilius proficerent quam in urbibus. Condiderat autem rex ea intentione praedictum municipium, ut et fines suos dilataret, et suburbanorum adjacentium, quae nostri casalia dicunt, et annuos redditus, et de transeuntibus statutas consuetudines plenius et facilius sibi posset habere.

 

                       

 

                         CAPUT XXI. Rex cum modica militum manu illi occurrit; plures ex nostris tam in urbe Gaza, quam in itinere, ab hostibus obtruncantur.

 

                         Egressus ergo Gaza noster exercitus, et in edito quodam loco, qui in ipso itinere erat, constitutus, [0799B] castra videt hostium; et prae nimia multitudine territi, coeperunt se solito arctius comprimere, ita ut prae turbae densitate vix possent incedere. Illi statim in nostros irruentes, tentabant, si unquam eos possent ab invicem separare; sed nostri, propitia Divinitate, solidius inter se conglobati, et hostium sustinebant impetus, et iter maturatis gressibus conficiebant. Tandem ventum est ad locum destinatum, ibique defixis tentoriis, stetit universus exercitus; dominoque patriarcha in arce locato, reliqui omnes extra et juxta suburbium castrametati sunt. Erat autem hora diei, quasi sexta. Habitis ergo illa die singularibus conflictibus et per turmas nonnullis, nostri et audacter institerunt, et restiterunt [0799C] viriliter. Nocte autem accedente, Salahadinus, ordinatis agminibus, versus Gazam suos dirigit exercitus; nocteque illa secus torrentem quieverunt: facto mane, ante Gazam constituti, urbi coeperunt approximare. Fuit autem Gaza urbs antiquissima, Philisthiim metropolis egregia, cujus in historiis tam ecclesiasticis quam saecularibus, multa fit mentio; cujus etiam hodie, vetustae nobilitatis, in nobilibus aedificiis, multa exstant argumenta. Jacuit autem multis temporibus deserta, ita ut nec uno incoleretur habitatore, quousque dominus Balduinus, illustris memoriae Hierosolymorum rex quartus, ante captam Ascalonam, collectis regni viribus et publicis sumptibus, castrum in quadam parte civitatis munitum satis, aedificavit, constructumque [0799D] statim fratribus militiae Templi donavit, jure perpetuo possidendum. Castrum ergo totum collem, supra quem civitas fundata fuerat, ut praediximus, non potuit occupare; sed convenientes quidam ad loci illius habitationem, ut tutius ibi morarentur, reliquam partem collis, portis et muro, sed humili et infirmo, tentaverant munire. Audito ergo hostium adventu, loci illius habitatores, cum uxoribus et parvulis, decreverant in praesidium introire; erant enim homines inermes, agrorum cultores, talibus inassueti; reliquam vero civitatis partem, tanquam immunitam hostibus exponere. Sed Milo de Planci, quidam de regni magnatibus, sed vir nequam, volens quasi populum animare, introire penitus prohibebat, et ad tuendam urbis partem invalidiorem [0800A] hortabatur. Erant porro ibi juvenes expediti et ad arma prompti, sexaginta quinque, de partibus Hierosolymitanis, de vico qui dicitur Macomeria. Hi ad exercitum properantes, casu nocte illa in eamdem urbem devenerant; qui dum de mandato praedicti Milonis, secus portam exterioris civitatis, pro libertate et patria strenue decertant, et hostibus viam ferro aperire volentibus fortiter resistunt, hostes ex alia parte in civitatem irruentes, inter praesidium et dictam portam, adhuc introitum hostibus negantes, reperiunt; irruentesque a tergo, incautos vallant undique, et jam resistere non valentes, gladiis obtruncant. Sed tamen multis ex eis peremptis, vulneratisque pluribus, cruentam de eis victoriam retulerunt. Volentes autem loci habitatores [0800B] iterum in praesidium introire, receptis jam hostibus infra moenia, et eos passim et sine delectu neci tradentibus, non est permissum; nec ulla alia salutis occurrebat via. Irruentes igitur Turci ubi civitatem occupaverunt, nec aetati parcunt, nec sexui; et vagientes saxis allidentes, iram vix poterant satiare. Qui autem in praesidio erant, hostes a turribus et muris lapidum jactu et crebra telorum immissione longius arcentes, castrum, propitio Domino, servaverunt incolume. Sic ergo occupata civitate, civibus interemptis, quasi palmam tenentes, versus Darum revertuntur; dumque proficiscuntur, inveniunt de peditibus nostris quasi quinquaginta, qui ad exercitum nostrum incaute properabant. Hos satis viriliter se tuentes et resistentes fortiter gladiis enecant [0800C] et interficiunt universos.

 

                       

 

                         CAPUT XXII. Salahadinus ad propria revertitur. Rex quoque, reparato castro, quod ex parte dirutum fuerat, rediit Ascalonam.

 

                         Compositis igitur agminibus, et in aciem prout rei militaris exigit disciplina, digestis, quadraginta duas instruunt cohortes, quarum viginti duas littus jubent sequi marinum, ut inter Darum et mare proficiscantur; reliquas autem iter mediterraneum tenere praecipiunt, quousque castro praeterito, omnes in unum corpus iterum se recipiant. Videntes ergo nostri, hostes instructis redire ordinibus, ad conflictum se praeparant; et licet pauci sunt, confidunt [0800D] tamen de Domini clementia; invocatoque de supernis auxilio, accinguntur ad praelium, Domino ministrante vires et animorum constantiam, nihil putantes certius, quam eos ad hoc redire, ut cum nostris congrediantur: at illi longe aliud habentes propositum, nec ad dextram nec ad laevam declinantes, in Aegyptum redire festinabant. Quod postquam domino regi per certos constitit nuntios, quod iter arripuerant non redituri, relictis qui castrum semirutum reaedificent, reaedificatum muniant amplius, et munitum fideliter custodiant, Ascalonam cum suis, Domino ducente, iterum reversus est. Dicebatur ab iis qui frequentius in regno expeditiones viderant, quod nulla aetate tantam Turcorum multitudinem collectam audierant; reputabaturque [0801A] hostium numerus, in quibus nonnisi equites erant, ad millia quadraginta.

 

                       

 

                         CAPUT XXIII. Eodem quoque anno gloriosus Christi martyr, Thomas Cantuariensis archiepiscopus, in propria occiditur ecclesia.

 

                         Per idem tempus, IV Kal. Januarias, in Anglia apud Cantuariam, nobilem et eximiam ejusdem provinciae metropolim, celebrata est passio beatissimi et gloriosissimi martyris Thomae, ejusdem civitatis archiepiscopi. Hic fuit natione Londoniensis, et sub bonae memoriae Theobaldo Cantuariensis civitatis antistite, meruit in archidiaconum ejusdem ecclesiae promoveri. Unde ab Henrico secundo, ejusdem provinciae rege, in partem regiae sollicitudinis [0801B] vocatus, factus est ejus cancellarius, et universi regni fidelis et prudens, et maximus procurator. Tandem, suffragantibus meritis, et post praedicti beati patris obitum, ad Cantuariensem, ordinante Domino, vocatus ecclesiam, dum pro ecclesiae suae justitia viriliter et constantissime contra tyrannicas decertat impietates, eumdem regem persecutorem fugiens, exsilium compulsus est subire, quod in Francia, septennio continuo, mirabili et praedicanda tulit patientia. A quo dum pacem promissam exspectat, rediens, impiorum gladiis, intra eamdem ecclesiam, cui auctore Domino praesidebat, contumeliis affectus, pro persecutoribus orans, capite caesus, proprio sanguine laureatus, felici commercio, martyrio coronatus est; per quem pius et misericors [0801C] Dominus, in saepedicta ecclesia et universa provincia, tot et tanta diebus pene singulis operari dignatur miracula, ut apostolorum videantur innovata tempora

 

                       

 

                         CAPUT XXIV. Rex assumptis secum aliquot de principibus suis, Constantinopolim proficiscitur: imperator eum multiplici honore praevenire satagit.

 

                         Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici septimus, videns saepedictus rex, quantis molestiis regnum quotidie fatigabatur, et quod hostium incessanter augebatur numerus, virtus suscipiebat incrementum, in immensum quoque facultates eorum multiplicabantur et divitiae; regni nostri autem [0801D] providi principes et discreti jam penitus defecerant, et in eorum loco soboles succrescebat perniciosa, quae locum tantorum virorum inutiliter occupabat, et bona paterna in usus dilapidabat detestabiles: unde regnum in tantam devenerat debilitatem, quantam cognoscere poterant, etiam qui sensus habebant minus exercitatos: convocat universos regni principes, ibique eis praesentibus, regni necessitates aperit, expetit ab eis consilium: quomodo his malis, ne regnum depereat, possit obviari. At illi ex praesente, deliberatione habita, quasi ex sententia unanimiter responderunt: Regnum peccatis nostris exigentibus, in hunc devenisse articulum, quod neque ad impugnandum adversarios, neque ad sustinendos eorum impetus sufficiebat. Opus esse dicunt, [0802A] ut, implorato Occidentalium principum auxilio, tentet his malis resistere; aliam autem salutis viam asserunt se omnino invenire non posse. Visum est demum, et id de communi consilio placuit, ut electas honestas personas ad sollicitandos, et de regni anxietatibus edocendos, dominum papam, et illustres dominos Romanorum imperatorem, Francorum, Anglorum, Siciliae et Hispaniarum reges, et inclytos duces et comites dirigant, qui ab eis contra imminentia pericula auxilium implorent. Decretum est etiam, ut domino quoque imperatori Constantinopolitano, quia nobis vicinior, et caeteris longe opulentior, facilius optata nobis posset ministrare suffragia, regni status anceps et periculosus significetur. Addunt etiam, ut talis ad eum persona [0802B] dirigatur, quae prudentia, facundia et auctoritate tanti principis animum ad nostra sciat et possit inclinare desideria. Dumque super hoc, quis ad tantam legationem implendam idoneus esset, deliberaretur, rex habito cum paucis et familiaribus consilio, propositum pandit et coram omnibus mentis revelat conceptum, dicens: Istud per neminem posse fieri, nisi per eum; adjecit etiam: Se paratum esse pro regni necessitatibus sublevandis, et labores, et quaelibet subire pericula. Hi cum stupidi et admiratione pleni majores regni dicerent: Durum est nimis, ut absque regis praesentia, regnum quasi desolatum inveniatur; respondit: Regat Dominus regnum suum, cujus minister ego sum; apud me fixum est ut vadam; non est qui ab hoc proposito me possit revocare. Assumpto [0802C] ergo domino Willelmo Acconense episcopo, et de regni magnatibus, Guarmundo Tyberiadense, et Joanne de Arsur, Gerardo de Pugi marescalco, Roardo Hierosolymitano castellano, Reinuardo de Nephins (nam Philippum Neapolitanum, qui jam militiae Templi deposuerat magistratum, per terras praemiserat), cum maximo comitatu, qualis regiam decebat majestatem, VI Idus Martii iter aggreditur in galeis decem. Unde propitio Domino, prospera usus navigatione, fauces Abydenas et ostia Bosphori, quod vulgari appellatione Brachium Sancti Georgii dicitur, feliciter ingressus est. Audiens ergo dominus imperator, vir magnificentissimus, providus et discretus, et per omnia commendabilis, [0802D] quod tantus princeps, et tam famosi et Deo amabilis regni moderator, imperium suum praeter solitum ingrederetur, primum vehementer admirans, quaenam tanti laboris et insueti itineris causa posset esse; deinde gloriae suae considerans incrementum, honoris amplitudinem, gratiae coelestis donum incomparabile, quod sibi gratis videretur oblatum divinitus, quod nulli praedecessorum suorum legitur accidisse, videlicet quod rex Hierosolymorum, locorum venerabilium Dominicae passionis et resurrectionis defensor et advocatus ad se veniat, plurimum exhilaratur, et advenientem eum multiplici disponit honore praevenire. Accersitoque Joanne Protosevasto nepote suo, et inter sacri palatii principes eminentissimo, cujus filiam idem dominus [0803A] rex uxorem habebat, ei dirigit in occursum, ut, juxta pristinam et inviolabilem imperii disciplinam et incomparabilem magnificentiam, in urbibus et locis ad quae perveniret, eum faceret haberi honestissime; et instrueret tanquam filium, ut de introitu ejus in urbem regiam domini imperatoris nuntios exspectaret. Tunc idem magnificus princeps cum honesto comitatu domino regi occurrens, usque Caliopolim pervenit, quae est civitas in littore Bosphori sita, a faucibus non multum distans Abydenis. Inde quoniam ventus ad urbem regiam volentibus properare, non multum erat idoneus, descendens de galeis usque Heracleam, quae in eodem maris est sita littore, cum suo familiari comitatu eques pervenit, ubi et classem suam, quae recepta [0803B] aura secundiore, prosperis usa flatibus, ejus iter praevenerat, in portu reperit. Unde iterum classem conscendens, vento prosequente favorabili, Constantinopolim usque pervenit.

 

                       

 

                         CAPUT XXV. Introductus ante imperatorem, honeste tractatur; et frequentia cum eo de rebus necessariis miscet colloquia.

 

                         Est autem in ipsa urbe super littus maris, ad orientem prospiciens, imperiale palatium, quod Constantinianum appellatur; introitum habens ad mare, miro et magnifico tabulatu; gradus habens marmoreos, usque in idipsum mare; leones habens et columnas, fastu erectas regio, ex eadem materia. Hinc soli Augusto solet introitus patere [0803C] ad superiora palatii; sed domino regi honoris intuitu praecipui, praeter communes regulas aliquid indultum est, ut ea parte ingredi permitteretur. Ibi vero occurrentibus ei magni sacri palatii principibus, cum maximo curialium numero, in summa honorificentia receptus est: unde per angiportus et mirae varietatis diversoria, multis tam suorum quam palatinorum stipatus ordinibus, usque ad supereminentem regiam, ubi dominus imperator cum suis illustribus residebat, deductus est. Dependebant ante consistorium velaria pretiosae materiae et operis non inferioris, imo quibus illud Nasonis merito posset aptari:

 

                         Materiam superabat opus. [0803D] Extra quas majores principes domino regi occurrentes, introduxerunt eum intra praedicta velaria. Hoc autem dicitur factum esse, conservandae imperialis gloriae causa et pro reconcilianda sibi domini regis gratia; nam in coetu procerum suorum, solis astantibus inclytis, dicitur ei familiariter assurrexisse: quod si praesente generali curia factum fuisset, nimis visus esset dominus imperator suae derogasse majestati. Ingresso ergo domino rege, contractis subito velariis, his qui extra vela fuerant relictis, apparuit dominus imperator throno sedens aureo, imperiali vestitus schemate; et juxta eum dominus rex throno sedens honesto, humiliore tamen. Hic nostris principibus et pacis osculum et debitae salutationis cum multa humanitate dependens affatum, [0804A] de salute domini regis et principum suorum quaerens diligentius, verbo et vultu significat cum multa mentis hilaritate eorum adventum suscepisse. Praeceperat autem dominus imperator domesticis suis et sacri palatii sui procuratoribus, quaedam mirae excellentiae diversoria infra palatii ambitum, domino regi suisque familiaribus aptari; suis autem principibus singulis singula, honesta multum in urbe, non tamen longe a se, hospitia praeparari. Sumpta igitur licentia a facie domini imperatoris, dominum regem secuti, recesserunt ad tempus; statutaque hora, qua ad eum redeant, dominus rex principes suos jubet ad propria descendere hospitia. Singulis ergo diebus, horis ad hoc specialiter deputatis, tum cum domino imperatore, tum secum de negotiis [0804B] pro quibus venerant, sollicitos habentes tractatus, omnimodam dabant operam, quomodo consummata tanti laboris et itineris causa, cum fine optato redire possent ad propria. Habitis ergo frequenter cum domino imperatore tum seorsum, tum in coetu illustrium suorum familiaribus colloquiis, viae causam aperit, regni necessitates edocet, immortalitatem famae, quam dominus imperator in subjugando sibi Aegypti regno comparare posset, diligentius exponit; facilitatem quoque obtinendi propositi evidentibus astruit argumentis. Quibus persuasus, aurem benignam dominus imperator ejus assertionibus accommodat, et desideriis plenum et optatum pollicetur effectum. Interim munerum immensitate, juxta imperialem magnificentiam tam [0804C] dominum regem, quam ejus principes honorat multipliciter; frequentibus visitationibus de eorum statu et incolumitate sollicitum se ostendit. Interiores etiam palatii partes, penetralia non nisi domesticis suis pervia, lares quoque secretioribus usibus dedicatos, basilicas vulgaribus inaccessas, thesauros et universorum desiderabilium repositiones avitas, eis tanquam familiaribus suis praecipit reserari. Sanctorum etiam reliquias, dispensationis quoque Domini nostri Jesu Christi pretiosissima argumenta, crucem videlicet, et clavos, lanceam, spongiam, arundinem, coronam spineam, sindonem, sandalia, exponi jubet: non est arcanum, non est mysticum a temporibus beatorum augustorum Constantini, [0804D] Theodosii, Justiniani, in abditis sacri cubiculi repositum, quod eis non reveletur familiariter. Interdum etiam feriis intermissis, dominum regem cum suis ad recreationes et ludorum novitates quae utriusque non dedeceant honestatem, aliquoties invitat; ubi et musicorum genera instrumentorum varia, et cantus admirandae suavitatis, consonantiis distinctos artificialibus; choreas quoque virginum et histrionum gesticulationes admiratione dignas, servata tamen morum disciplina, praecipit exhiberi. Sed et spectacula quoque publica, quae nos ludos theatrales, vel Circenses consuevimus appellare, urbanis, domini regis gratia, cum multis sumptibus et solita magnificentia praecipit exhiberi.

 

                       

 

                         CAPUT XXVI. Completis negotiis et muneribus cumulati, tam rex quam ejus principes, ad propria revertuntur. [0805A]

 

                         Facta autem per dies aliquot in palatio Constantiniano mora, causa inducendae varietatis, quae maxime solet relevare fastidium, ad palatium novum, quod Blachernas dicitur, se et dominum regem transtulit: ubi etiam plenis humanitatis legibus infra palatium suum honestis conclavibus deputatis, in ipsis penetralibus patrum suorum, eum per dies aliquot benigne habuit. Sed et suis nihilominus, non longe ab eodem palatio, honesta simul et commoda fecit hospitia praeparari. Ubi etiam, sicut et prius, impensas non solum necessarias et voluptuarias supereffluentes, vestiaritae, et hi quibus [0805B] id officii deputatum erat, magnifice et superabundanter non cessabant ministrare. Sed et urbem totam, tum interius, tum exterius, simul et ecclesias et monasteria, quorum pene infinitus est numerus, columnas etiam tropaeorum argumenta, arcus quoque triumphales, ducentibus eum magnis proceribus et locorum gnaris, dominus rex peragravit, et singulorum rationem et causam inquirens a viris antiquissimis et prudentibus, plenius edoctus est. Descendit etiam per eosdem dies idem dominus rex per Bosphorum, usque ad ostia maris Pontici, unde est introitus et initium hujus influxionis, quae Bosphorus dicitur, in mare Mediterraneum. Circuibat itaque loca incognita, tanquam vir curiosus et causas rerum scire desiderans: quibus ad plenum [0805C] cognitis, in urbem rediens, iterum ad familiares domini imperatoris recurrit affatus, negotiis quae viae causam praebuerant, finem cupiens optatum imponere. Habitis ergo feriis competentibus, tractatis necessariis, completo feliciter et pro votis negotio, pactis hinc inde ad placitam utrinque consonantiam redactis, et scripto traditis utriusque bulla signato, sumpta licentia, et universorum gratia prosequente, ad iter se accingit. Ibi tunc primum in dominum regem et suos imperialis quasi prodiga, sed plane commendabilis, claruit munificentia; nam immensa domino regi conferens auri pondera, holosericorumque multitudinem, simul et peregrinarum eximia dona divitiarum, suos etiam usque ad puerorum [0805D] novissimum donis ingentibus cumulavit. Sic et Protosevasto in omnes, tanquam vir inclytus, suam effudit liberalitatem. Sed et reliqui principes eodem zelo accensi, certatim se mutuo munificentia vincere cupientes, munera domino regi offerunt; quibus et materiae dignitas, et operis elegantia, et favor non deerat in utroque. Composita ergo classe, negotio feliciter consummato, descendens in Bosphorum, qui Europae Asiaeque terminus esse dignoscitur, ducentis ab urbe milliaribus per illud fretum navigans, inter Seston et Abydon urbes famosissimas, Leandri Heroque domicilia, mare ingreditur Mediterraneum; inde secundis actus flatibus, XVII Kal. Julii, ad urbem applicat Sidonensem.

 

                       

 

                         CAPUT XXVII. Rex apud Sephorim exercitus convocat. Fredericus Tyrensis archiepiscopus ab ultramontanis partibus redit. Dominus Willelmus Acconensis episcopus in Romania occiditur. [0806A]

 

                         Ingressus itaque in regnum, audiens quod Noradinus in finibus Paneadensibus cum exercitu copioso resideret, timens ne in regnum irruptiones inde moliretur, sollicitudinem contra hoc, quantam expedire videbatur, objiciens, in Galilaeam descendit; et convocatis regni principibus, juxta fontem illum celeberrimum, qui inter Nazareth et Sephorim est, castramentatus est, ut quasi in centro regni constitutus, commodius inde ad quaslibet regni partes, si vocaret necessitas, se transferret. Illuc enim tam ipse quam sui praedecessores convocare [0806B] exercitus eodem intuitu consueverant. Eisdem diebus dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, missus ad hoc, ut a principibus Occidentalibus nobis consilium et auxilium imploraret, completo biennio, spe frustratus, nihil obtinens eorum quae nostro nomine petierat, vacuus rediit. Comitem tamen Stephanum, virum quidem carne nobilem, moribus vero non ita, domini Theobaldi senioris Blesensium, Carnotensium, Trecensium comitis filium, praemiserat, quem dominus rex per eumdem archiepiscopum ad hoc, ut ei filiam suam uxorem daret, evocaverat; qui in regnum perveniens, et super eodem verbo a domino rege benigne commonitus, oblatas et prius [0806C] placitas renuit conventiones; et turpiter et immunde in regno conversatus per menses aliquot, per terras redire disposuit. Cumque Antiochiam pervenisset, et inde in Ciliciam, ut per terram soldani Iconiensis, impetrato prius ejus ducatu, Constantinopolim properaret, contigit quod juxta Mamistram urbem Ciliciae in insidiis, quae ei praetenderat Milo Armeniorum princeps potentissimus, frater Toros, casu incidit. Et irruentibus in eum qui latebant in insidiis, universa quae secum asportabat pretiosa et desiderabilia multum, praedae datus, amisit; vixque a praedonibus, equum vilem quo deferretur, multa obtinuit precum instantia. Inde cum paucis multo labore Constantinopolim, universorum Orientalium eum odio prosequente, [0806D] ignominiosus pervenit. Eodem anno, comes quoque Stephanus aequivocus ejus, sed morum honestate longe dissimilis, vir modestus, et plane commendabilis, filius comitis Willelmi de Sauna, et dux Burgundiae Henricus junior, superioris Stephani ex sorore nepos, in regnum orationis gratia et devotionis intuitu ingressi, et moram modicam facientes, per imperatorem Constantinopolitanum ad propria reversi sunt, ab eo suscepti honorifice et cum multis muneribus dimissi. Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici octavus, dominus Willelmus bonae memoriae, Acconensis episcopus, ab urbe Constantinopolitana, a domino rege in Italiam directus, peragratis ejus partibus, et omni via ad obtinendum, quod petebat, prudenter fideliterque praetentata, [0807A] dum in redeundo ad propria remenso itinere ad dominum imperatorem ex condicto rediturus, apud Adrianopolim secundae Thraciae claram metropolim pervenisset, casu sinistro mortem immeritus subiit inauditam. Nam dum hora meridiana, longo fatigatus itinere, post sumptum cibum membra sopori concessisset, quidam Robertus de comitatu ejus, quem ipse ad sacerdotium provexerat et inter familiares receperat, in eodem in quo dominus episcopus conclavi jacens, jam de longa aegritudine, qua plurimum laboraverat, convalescens, furia invectus, dominum episcopum dormientem, arrepto gladio, pluribus inflictis vulneribus, lethaliter confodit. Quem cum sui qui exterius erant clamantem audirent, et prae mortis angustia [0807B] gemitus edentem et suspiria intelligerent, volentes irruere, ut laboranti ferrent opem domino, ostio ab intus firmiter obserato ingredi non potuerunt. Tandem, effracto violenter ostio, dominum semianimem et adhuc circa praecordia modicum spiritus habentem, repererunt. Volentes igitur praedictum maleficum vinculis mancipare, et homicidarum lege ad poenas rapere debitas, voce et manu prohibuit, orans et petens, ut pro remedio animae suae ei plenior fieret indulgentia; nec ad mortem ei praesens factum imputaretur, postulans enixius, ultimum Domino tradidit spiritum III Kal. Julii. Hujus autem tanti maleficii causam hactenus non potuimus certam deprehendere. Quidam enim dicunt, praedictum Robertum, tanti sceleris perpetratorem, [0807C] longa aegritudine laborasse, et in convalescentia positum, phrenesis raptum violentia, in tam piaculare flagitium descendisse nescienter. Alii dicunt, odio cujusdam cubicularii ejus, qui de domini episcopi nimis praesumens gratia, tam eum quam reliquos male dicebatur tractare, tam immane scelus perpetrasse. Eodem anno quidam Joscius ejusdem ecclesiae canonicus et subdiaconus, IX Kal. Decembris, in eadem ecclesia substitutus est.

 

                       

  

                         CAPUT XXVIII. Milo Armenius, frater domini Toros, Noradino, conjunctus, partes vexat Antiochenas; rex illud properat, ut ejus compescat malitiam.

 

                         Per idem tempus, defuncto magnifico et nobili [0807D] viro, de quo frequenter fecimus mentionem, Armeniorum principe maximo domino Toros, quidam frater ejus Melier nomine, vir nequissimus, ut fratris haereditatem sibi posset vindicare, accessit ad Noradinum, petens ab eo, et cum omni instantia postulans, ut militares ei concederet copias, quibus fratris haereditatem violenter sibi posset occupare; ejus autem fratre defuncto, quidam Thomas, communis ex utriusque sorore nepos, vocantibus eum regionis principibus, omnem avunculi principatum tranquille possidebat. Erat autem vir Latinus, sed minus habens industriae, nec multum prudens eis qui se vocaverant liberalem et conformem se exhibere. Interpositis itaque conditionibus, quales Noradino videbantur posse placere, obtinuit, ut partem [0808A] militiae suae non modicam ei concederet; cujus fretus auxilio, praeter morem patrum suorum, in paternam et avitam haereditatem primus infideles introduxit. Ingressus itaque violenter in terram patris, nepotem expulit, et sibi regionem vindicavit universam; statimque potestatem consecutus, quidquid fratres militiae Templi in partibus habebant Ciliciae, licet eorum frater aliquando fuisset, primis auspiciis sui principatus funditus abstulit, tanto foedere deinceps Noradino et Turcis conjunctus, quanto vix inter se solent fratres convenire. Factus ergo tanquam infidelis, lege Domini neglecta, Christianis quanta poterat, inferebat dispendia, captosque casu sive in praelio, sive in expugnatis municipiis, vinculis mancipatos, in terras hostium inferebat [0808B] venales. Princeps ergo Antiochenus et de regione illius majores, videntes quolibet hostium protervius praedictum nequam hominem in Christianos desaevire, arma contra eum corripiunt, licet exemplum sit periculosum, fideles contra eos qui eadem professione censentur, arma corripere, instarque belli civilis videatur habere; mala tamen confratribus illata, non audent dissimulare; sed bellum inferunt et hostem publicum denuntiant. Interea dominus rex audiens, quod in partibus illis exortum erat scandalum, partes suas in his quae ad pacem sunt, interponere cupiens, cum familiari comitatu ad partes descendit Antiochenas; inde domesticos nuntios ad praedictum immanissimum et a Deo destitutum Melier dirigit, petens ab eo et [0808C] obnixe postulans quatenus cum eo in loco sibi beneplacito, die competente ad colloquium descenderet. Quod verbum cum ille quasi gratanter videretur accepisse, corde tamen longe erat ab eo. Cumque ter vel quater dominus rex id ipsum per nuntios tentasset efficere, in fine tamen malitiosi hominis deceptus versutiis, in ea parte non profecit. Tandem, collectis de universa provincia militaribus copiis, in terram ejus omnis illarum partium Christianus descendit exercitus; ubi in campestribus Ciliciae (nam conscendere in montes durum erat, et difficile) regionem obambulant, fruges incendunt, municipia contendunt expugnare, ecce nuntius verbi sinistri bajulus ad dominum regem accedit, [0808D] significans, quod et verum erat, quod Noradinus secundae Arabiae metropolim Petram, quae alio nomine Crac appellatur, obsederat. Quo audito, dominus rex anxius plurimum, cum suo familiari comitatu, sumpta a domino principe licentia, cum omni celeritate revertitur; sed, antequam in regnum se reciperet, principes regionis prudenter et strenue regni robur collegerant universum; domino quoque Radulpho episcopo Bethlehemita crucem Dominicam deportante, domino Henfredo constabulario exercitus curam committunt. Dumque impigre et sine dilatione ad locum properant destinatum, ecce nuntius proficiscentibus occurrit, dicens (sicut et verum erat) Noradinum salva urbe, obsidione soluta, ad propria reversum. Adveniens ergo [0809A] rex in regnum, praeter spem, votis tamen consonam, invenit tranquillitatem.

 

                       

 

                         CAPUT XXIX. Salahadinus trans Jordanem castrum, cui nomen mons Regalis est, obsidet; sed nihil proficiens, ad propria revertitur.

 

                         Anno sequenti, Salahadinus cum ingentibus copiis et infinito equitatu circa initium autumni, in regiones nostras introitum parat, ex omni Aegypto copias educens innumerabiles; transcursaque solitudine, ad eum locum pervenerat, qui dicitur Cannetum Turcorum. Rex autem ejus adventum praesentiens, exercitus suos collegerat; et assumpto sibi domino patriarcha, cum vivifico et venerabili Dominicae crucis ligno, circa Bersabee castra locaverat, [0809B] ut de vicino advenientibus hostibus commodius posset occurrere. Distabat autem locus, ubi ille cum suis expeditionibus dicebatur esse, a castris regiis vix milliaribus sexdecim; nondum tamen apud dominum regem pro constanti habebatur, quod ad illum pervenisset locum. Verumtamen erat, quod aquarum commoditatem secutus, ibi castrametatus erat. Habita igitur deliberatione cum principibus suis, quasi de industria ejus occursum declinarent, diversas studiose ingrediuntur vias. Expeditiones igitur, et omnem populum versus Ascalonam dirigunt, ejus occursum verbo quaerentes, quem in proximo positum declinaverant studiose. Deinde Darum venientes, indeque ad locum supra nominatum [0809C] reducentes exercitum, inutiliter impensas et operam consumpserunt. Ille enim Idumaeae campestria secutus, in Syriam Sobal cum suis cohortibus ascendens, castrum, quod universae regionis caput est, et singulare praesidium, obsidet; et quantum loci patitur opportunitas, studiis impugnat ardentibus. Erat autem municipium in colle situm edito, turribus, muris et antemuralibus egregie munitum; eratque ei suburbium extra praesidium situm in declivo collis, in loco tamen adeo sublimi et arduo, ita ut neque assultus, neque arcuum vel machinarum formidarent ictus; erantque loci illius habitatores fideles universi; quo amplior eis fides haberi poterat. Praeterea armis et victu, et viris, pro captu loci sufficientibus, diligenter satis erat instructum. [0809D] Ubi cum per dies aliquot inutiliter consumpsisset operam, videns quod non proficeret, indicto suis reditu, viam solitudinis ingressus, in Aegyptum reversus est.

 

                       

 

                         CAPUT XXX. Salahadinus terram trans Jordanem universam depopulatur. Rex in loco cui nomen Carmelus, exercitum detinet. Comes Raimundus Tripolitanus de carcere revertitur.

 

                         Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici decimus, videns idem Salahadinus quod anno praecedente contra nostros non multum profecerat, volens praeteritos redimere defectus, congregata ex universis Aegypti finibus infinita militia et ingentibus copiis, in regnum iterum introire disponit. Et [0810A] ingressus solitudinem, ut magis occultus accedat, tantoque majorem nocendi inveniat habilitatem, eamdem regionem, in quam anno proxime praeterito ascenderat cum suis exercitibus, mense Julio, ingressus est. Rex autem, ejus adventu praecognito, universae regni militiae robur secum trahens, illi usque in solitudinem occurrit; ubi cum ei nuntiatum esset, quod in Syriam Sobal, sicut anno praedicto, declinasset, timens eum illuc sequi, ne forte regem audiens post se venientem, ex opposita parte regnum depopulaturus ingrederetur, ascendit in montem et locum sibi deligens ad stationem congruum, secessit in Carmelum. Est autem hic Carmelus non ille mons, qui in maritimis situs est, Eliae familiaris; sed viculus quidam, ubi olim stulti Nabal [0810B] domicilium legitur fuisse. Hunc ergo locum sibi prudenter delegit, propter aquarum commoditatem; erat enim ibi vetus et ingentis magnitudinis piscina, quae ad usum universi exercitus aquarum ministrabat copias. Sed et vicinus erat ei regioni quae est trans Jordanem, locus praedictus, ita ut sola vallis Illustris, in qua mare jacet Mortuum, media utramque disterminet regionem. Facilius ergo et crebrius erat nostris, de factis hostium audire nova, et eorum statum cognoscere. Interea Salahadinus, dum rex propter praedictam causam ad praedictas partes dubitat accedere, quidquid extra praesidia reperit, tradens incendiis, arbusta succidens et vineas, suburbana confringens, in regionem totam pro arbitrio [0810C] desaevit. Tandem pro votis tyrannide potitus, in Aegyptum circa finem Septembris reversus est.

 

                         Per idem tempus, dominus Raimundus junior, Raimundi senioris filius, comes Tripolitanus, octavo anno captivitatis suae, quibus in mendicitate et ferro apud hostes detentus fuerat, datis pro se aureorum millibus octoginta, pristinae se restituit libertati, ad avitum rediens comitatum; quem dominus rex benigne suscepit redeuntem; et terram suam, quam medio conservaverat tempore, sine difficultate restituit. Insuper etiam, ut ad persolvendum redemptionis suae pretium esset idoneus, regia liberalitate in eum plurima contulit. Sed et principes suos et Ecclesiarum praelatos, exemplo sui itidem facere, cum effectu persuasit.

 

                       

 

                         CAPUT XXXI. Describitur Assissinorum secta, et missio legati eorum ad dominum regem. [0810D]

 

                         Accidit eisdem diebus apud nos res periculosa nimis, et detestabilis, regno et Ecclesiae, usque in presens tempus, et fortasse in perpetuum lugenda. Quod ut plenius innotescat, sumendum est altius narrationis exordium. In provincia Tyrensi, quae Phoenicis dicitur, circa episcopatum Antaradensem, est quidam populus, castella decem habens cum suburbanis suis; estque numerus eorum, ut saepius audivimus, quasi ad sexaginta millia, vel amplior. Hi non haereditaria successione, sed meritorum praerogativa magistrum solent sibi praeficere et eligere [0811A] praeceptorem, quem spretis aliis dignitatem nominibus, Senem vocant; cui tantae subjectionis et obedientiae vinculo solent obligari, ut nihil sit tam durum, tam difficile tamque periculosum, quod ad magistri imperium, animis ardentibus non aggrediantur implere. Nam inter caetera, si quos habent principes odiosos aut genti suae suspectos, data uni de suis, vel pluribus, sica, non considerato rei exitu, utrum evadere possit, illuc contendit, cui mandatum est; et tam diu pro complendo anxius imperio, circuit et laborat, quousque casu injunctum peragat officium, praeceptoris mandato satisfaciens. Hos tam nostri quam Sarraceni (nescimus unde deducto nomine) Assissinos vocant. Hi etiam annis quadringentis Sarracenorum legem et eorum [0811B] traditiones tanto zelo coluerunt, ut respectu eorum omnes alii quasi praevaricatores judicarentur, ipsi autem legem viderentur implere. Contigit autem diebus nostris, quod magistrum sibi praefecerunt virum facundissimum, subtilem, et acris valde ingenii. Hic, praeter morem majorum suorum, coepit habere penes se Evangeliorum libros et codicem apostolicum; quibus continuato incumbens studio, miraculorum Christi et praeceptorum seriem, sed et Apostoli doctrinam, multo labore, aliquantisper assecutus erat. Inde conferens Christi et suorum suavem et honestam doctrinam, cum iis quae miser et seductor Mahemet complicibus suis et deceptis ab eo tradiderat, coepit sordere quidquid cum lacte [0811C] biberat, et praedicti seductoris immunditias abominare. Eodem quoque modo populum suum erudiens, ab observantia illius superstitionis cessare fecit, oratoria quibus antea usi fuerant dejiciens, eorum jejunia solvens, vinum et suillas carnes suis indulgens. Tandem ad interiora legis Dei volens procedere, virum prudentem, in consiliis providum, eloquentem et magistri sui doctrinam redolentem, nomine Boaldelle, ad dominum regem dirigit, verba secreta deferentem; quorum praecipuus et maximus erat articulus, quod si fratres militiae Templi, qui castella regioni eorum habebant contermina, duo millia aureorum, quae singulis annis de hominibus eorum quasi pro tributo solebant assumere, eis vellent remittere, et fraternam deinceps observare [0811D] charitatem, ipsi ad fidem Christi et baptisma convolarent.

 

                       

 

                         CAPUT XXXII. Occiditur a fratribus militiae Templi, Assissinorum legatus; et ingens in regno excitatur tumultus. Radulphus Bethlehemita episcopus vita decedit.

 

                         Rex autem, eorum legationem laeto animo et gratanter suscipiens, petitioni eorum sicut vir discretissimus erat, plenius annuens, aureorum duo millia, quorum ipsi annuam praestationem relaxari postulabant, de suis propriis redditibus, praedictis fratribus refundere, ut dicitur, paratus erat; nuntiumque quem apud se pro verborum consummatione diu detinuerat, ad proprium magistrum, dato sibi duce itineris, et proprii custode corporis, ut [0812A] oblatum verbum penitus absolveretur, remisit. Qui dum cum itineris consorte et dato duce Tripolim pertransisset, fines suos ingressurus in proximo, subito de fratribus supradictis, ex improviso strictis gladiis irruentes, hominem de regio ducatu, et nostrae gentis fidei sinceritate praesumentem, incautum et nihil verentem tale, laesae majestatis crimen incurrentes, occiderunt. Quod audiens rex, prae facti atrocitate, ira et quasi insania succensus vehementer, convocatis regni principibus, in injuriam suam quidquid acciderat, asserens redundare, instrui quaerit, quid eum oporteat facere. Tandemque de communi principum consilio, consulitur, verbum quod acciderat non esse negligendum; nam in eo et auctoritas regia videbatur deperire; et Christiani [0812B] nominis fides et constantia immeritam contrahere infamiam, et Orientalis Ecclesia, Deo placitum, et jam paratum incrementum amittere. Mittuntur ergo de communi consilio nobiles quidam, Seiher de Mamedune et Godescalcus de Turholt, ad hoc specialiter selecti, qui a magistro praedictorum fratrum, Odone de Sancto Amando, exigant, ut tanti excessus et tam piacularis flagitii, regi et regno universo satisfactionem exhibeant. Dicebatur autem quidam frater eorum, Galterus videlicet de Maisnilio, vir nequam et monoculus, cujus spiritus in naribus ejus, omnino penes se nihil discretionis habens, de conscientia tamen fratrum, hoc fecisse. Unde, ut dicitur, ei [0812C] praeter debitum parcendo, domino regi per nuntios significavit, fratri qui hoc commiserat, se poenitentiam injunxisse, et ita cum injuncta poenitentia, ad dominum papam se eum directurum; inhibere autem ex parte domini papae, ne in praedictum fratrem manus quis auderet injicere violentas. Adjecit etiam et alia a spiritu superbiae, quo ipse plurimum abundabat, dictata, quae praesenti narrationi non multum necessarium est interserere. Rex autem pro eodem negotio apud Sidonem constitutus, eumdem magistrum cum multis ex fratribus ejus, et eodem malefactore reperit; habitoque consilio, cum iis qui ejus viam illuc comitabantur, praedictum majestatis reum, de domo eorum violenter educi fecit, et Tyrum in vinculis traductum, carceri fecit mancipari. [0812D] Tandem hujus verbi occasione paulo minus universum regnum habuit ruinam irreparabilem sustinere. Rex tamen et apud Assissinorum magistrum, cujus tam sinistro casu legatus deperierat, de sua allegans innocentia, immunis apparuit; et cum praedictis fratribus, temperato satis usus moderamine, usque ad obitus diem rem dimisit indiscussam. Dicitur tamen, quod si de suprema illa convaluisset aegritudine, cum regibus et principibus orbis terrarum, quaestionem illam proposuerat per honestissimos nuntios diligentius pertractare. Vere autem proxime subsecuto, venerabilis frater dominus Radulphus felicis memoriae Bethlehemita episcopus et regius cancellarius, vir liberalis et benignus admodum, diem fatalem ingressus est, in capitulo [0813A] ecclesiae suae honorifice sepultus; post cujus obitum, dum in eadem ecclesia de pastore substituendo tractatus haberetur, votis dissonis deciderunt in quaestiones difficiles, quae domini Balduini, successoris domini Amalrici et filii ejus, vix terminatae sunt anno secundo; quae praedictam ecclesiam ad multa traxerunt dispendia.

 

                       

 

                         CAPUT XXXIII. Moritur Noradinus. Rex Paneadem obsidet: et facta treuga recedit; collecta aegritudine Hierosolymam proficiscitur, ubi et infra paucos dies vita decedit.

 

                         Eodem quoque tempore, vix unius mensis elapso spatio, Noradinus maximus nominis et fidei Christianae persecutor, princeps tamen justus, vafer et [0813B] providus, et secundum gentis suae traditiones religiosus, regni ejus anno vicesimo nono, mense Maio defunctus est. Hujus defectum rex audiens, confestim sine dilatione universas convocans regni vires, urbem obsidet Paneadensem. Quod audiens praedicti uxor principis, vires transcendens femineas, missa legatione ad dominum regem, ut ab obsidione discedat, eique pacem concedat temporalem, certam pecuniae in multa quantitate summam promittit; quam rex, ut ampliorem extorqueret, prima fronte visus est respuisse, obsidionem nihilominus continuans. Cumque ibi per dies quasi quindecim, vigili opera et studio diligenti obsessos impugnasset, et tam machinis quam modis aliis, multiplices eis molestias intulisset, videns eos ad [0813C] resistendum, singulis diebus animosiores, et plenius cognoscens quod non proficeret, et praedictae nobilis matronae legati pro pace impetranda instarent vehementius, suscepta pacta pecunia et viginti captivis [0814A] equitibus de nostro populo libertati restitutis, animo majora concipiens, soluta obsidione reversus est, apud familiares conquerens, quod non satis sanus esset, nec in bona corporis habitudine. Inde dimissis expeditionibus, cum familiari comitatu Tiberiadem pervenit, ubi dysenteria coepit periculosissime laborare. Inde morbum metuens, per Nazareth et Neapolim, eques tamen, nec ita prorsus invalidus, Hierosolymam ingressus est. Ubi ingravescente valetudine, febre etiam coepit vehementissime laborare, cessante physicorum artificio, dysenteria. Cumque per dies aliquot ea febre supra vires affligeretur, praecepit ad se accersiri medicos Graecos, Syros et illarum nationum homines, petens instantissime ab eis, ut aliqua decoctiuncula alvum [0814B] ejus solverent; quod cum ab eis impetrare non posset, fecit ad se consequenter vocari Latinos, a quibus id ipsum exigens, adjiciens etiam, ut sibi omnis rei imputaretur eventus; dederunt ergo ei decoctiunculam unam, qua sumpta, sine difficultate assellavit aliquoties, ita ut sibi videretur quod ei esset melius; antequam tamen corpus medicinae violentia exhaustum, sumpto cibo posset reficere, febre solita recurrente, in fata concessit. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1173, V Idus Julii; regni vero duodecimo, mense quinto; aetatis vero tricesimo octavo. Sepultus est autem inter praedecessores suos, secus fratrem, in eadem linea, ante locum Calvariae; vir prudens et discretus, et ad regni gubernacula prorsus idoneus; cujus precibus [0814C] et instantia, gesta tam praedecessorum suorum, quam sua, scripto mandare proposuimus praesenti.