49. De subtili diaboli illusione. | 51. De injustis exactoribus. |
Cap. 50. (145.)
De laude recte judicantium.Refert Valerius, quod Zelongus[1] consul edidit pro lege, quod, si quis virginem defloraret, utrumque oculum amitteret. Accidit, quod filius [123b] ejus filiam unicam cujusdam vidue defloravit. Mater hec audiens imperatori occurrens ait: O domine, legem quam fecistis, impleri faciatis. Ecce unicus filius vester unicam filiam meam rapuit et vi oppressit. Rex hoc audiens commota sunt omnia viscera ejus et precepit, ut duo oculi filii sui eruerentur. Dixerunt satrape domino: Tantum unicum filium habes, qui est heres tuus. Toto imperio esset dampnum, si filius tuus oculos amittat. At ille: Nonne vobis constat, quod ego legem edidi? Obprobrium esset michi frangere, quod semel firmiter statui. Sed quia filius meus est primus, qui contra legem fecit, primus erit, qui penitencie subjacebit. Sapientes dixerunt: Domine propter deum rogamus vos, ut filio vestro parcatis. Ille vero precibus devictus ait: Carissimi, ex quo ita est, audite me! Oculi mei sunt oculi filii mei et e converso. Dextrum oculum meum eruatis et sinistrum oculum filii mei! Tunc lex est impleta. Et sic factum est, unde omnes prudenciam regis et justiciam laudabant.
Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui istam legem edidit, quod si quis defloraret virginem i. e. animam per baptismum lotam, duobus oculis carere deberet, scilicet visionem divinam et gloriam eternam amittet. Iste filius regis, qui legem fregit, est homo, qui per peccatum animam defloravit. Unde necesse est, ut penam sustineat, quia mater ecclesia ad deum clamat cotidie, ut homo se emendet in hoc mortali corpore. Ysai.: Clama! Ne cesses! Quasi tuba exalta vocem tuam! Imperator unum oculum amisit, scilicet dominus Ihesus Christus, ut tantum unum oculum retineret, quando vitam pro nobis exposuit, et ideo oportet nos eruere oculum sinistrum hoc est omnes concupiscencias i. e. carnis delicias per penitenciam delere et sic per consequens vitam eternam obtinebimus.
- ↑ Zelongus] orig. elongus.