There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
51. De injustis exactoribus.
1872

 50. De laude recte judicantium. 52. De fidelitate. 

Cap. 51. (146.)

De injustis exactoribus.

Refert Josephus, quod Tiberius Cesar requisitus, cur provinciarum presides diu teneret in officiis, respondit per exemplum: Vidi, inquit, quandoque hominem infirmum ulceribus plenum muscis gravatum, cui cum per flagella muscas expellerem, dixit michi: Dupliciter me crucias, unde me consolari putas, abigendo muscas sanguine meo plenas et remittendo vacuas et famelicas. Quis enim dubitet aculeum musce famelice dupliciter [124] affligere magis quam plene, nisi ille, qui cor lapideum habet et non carneum.

Sic ego presides diu in officio teneo, qui rebus ditati subditis magis parcant, novi autem et vacui deserta justicia subditos iniquis exactionibus et vexationibus magis ledunt.