There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
49. De subtili diaboli illusione.
1872

 48. De justa sequela malorum. 50. De laude recte judicantium. 

Cap. 49. (144.)

De subtili diaboli illusione.

Paulus[1] Longobardorum historiographus refert, quod Conanus rex Ungariorum obsedit in foro Julii castrum dictum Sondat. Quem cum de corpore miro cerneret pulcherrimum, Rosimila[2] duxissa habens quatuor filios et duas filias scripsit sibi occulte: Si me in uxorem duxeris, castrum hoc tibi dabo. Quo promittente, eam se velle ducere, castrum ei dedit, filiique omnes fugerunt. Conanus autem rex duxisse promissum tenens eam primo die in matrimonium sibi copulavit, secundo die duodecim Ungariis tradidit eam publice illudendam, tercia die toto corpore usque ad gulam transfigi fecit dicens: Talis uxor, que libidine sue carnis civitatem propriam perdidit, talem debet habere maritum.

Carissimi, iste Conanus est diabolus, qui obsedit castrum scilicet cor humanum cum viciis et concupiscenciis. Rosimila[2] duxissa, anima scilicet, que est per diabolum seducta, respicit ultra muros i. e. appetit illicita, sicut videns mulierem ad eam concupiscendam et sic de ceteris sensibus. Unde miser homo tantum delectatur, quod castrum i. e. cor suum reddit, quando peccato consentit. Unde quatuor filii, i. e. quatuor virtutes cardinales ab eo fugiunt, et sic diabolus animam occupat cum duabus filiabus i. e. delectacione mala et voluntate iniqua. Postea tradit eam duodecim Ungariis i. e. omnibus viciis illudendam. Post hec eam occidit, quando ad infernum eam ducit.




  1. Paulus] orig. Saulus.
  2. 2.0 2.1 Rosimila] orig. Rofinilda.