There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
48. De justa sequela malorum.
1872

 47. De tribus regibus. 49. De subtili diaboli illusione. 

[In 122b.] Cap. 48. (143.)

De justa sequela malorum.

Refert Dyonisius, quod cum Perillus eris artifex Falaridi regi tyranno crudeli, qui Agrigentinos depopulabatur et exquisitis tormentis implicabat, obtulisset ejus crudelitati nimis aptum quendam eneum taurum noviter per se factum in latere latenter habens ostium, per quod immitterentur homines morte puniendi, ut supposito igne cremarentur. Et cum ipsi propter mortis amaritudinem clamarent in tauro, non crederetur vox esse humana, sed feralis, ut sic rex minime ad compassionem moveretur. Rex opus laudans sed inventorem ejus exhortans ait: In te prius excipies et probabis, quod michi crudeli crudelior obtulisti, nulla enim equior racio est, quam necis artificis arte perire sua, ut dicit Ovidius.

Carissimi, iste artifex est malus senescallus sub tyranno rege, qui Agrigentinos i. e. justos simplices spoliat et eos per tormenta [123] multis modis affligit, homo vero simplex affert munera, ut persecucionem evadat, sed nichil ei prodest. Taurus eneus offertur. Factum est statutum novum et lex iniqua ponitur, per quam simplices credunt evadere et tunc per eam sepe puniuntur et bona amittunt et tales licet crementur per cordis amaritudinem et clament: Non creditur esse vox humana, quia clamorem pauperis potentes non libenter audiunt, sed dicunt: Servus aut rusticus est, omnia sua sunt mea. Sed sepius tales, qui alios affligunt in eadem vel majori dampnacione puniuntur et male dies suos finiunt, unde Psalmista: Vidi impium super altatum et elevatum sicut cedros Libani. Transivi et ecce non erat.