There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
14. De honorandis parentibus.
1872

 13. De amore inordinato. 15. De vita sancti Allexii filii Euphemiani imperatoris. 

Cap. 14.

De honorandis parentibus.

Dorotheus regnavit et statuit pro lege, quod filii parentes suos alerent et sustentarent. Erat in imperio tunc temporis quidam miles, qui uxorem pulchram et honestam acceperat et ex ea filium genuit. Profectus est miles ad peregrinandum, et in via est captus et fortiter ligatus. Statim scripsit uxori sue et filio pro redempcione sua. Uxor hec audiens contristata est valde. Flevit amare intantum quod ceca facta est. Ait filius matri: Volo ire ad patrem meum, ut eum redimam a vinculis. Respondit mater: Non ibis, quia tu es unicus filius meus et gaudium et dimidium anime mee, et posset tibi contingere sicut et sibi. Malles tu patrem abeuntem redimere quam matrem presentem alere? Quociens ita est, quod aliquid est equale duobus, tunc ei, qui[1] est presens, magis est adherendum. Tu es filius meus et patris tui. Ego vero sum presens et pater tuus absens. Concludo ergo, quod nullo modo debes recedere a me et visitare patrem tuum. Filius respondit et multum bene: Licet sum filius vester, tamen pater meus est causa principalis generacionis mee; ille agens, tu paciens; pater profectus est peregre, tu domi sedes; ille vero captus et fortiter vinculatus est, tu vero libera; ille in manibus inimicorum, tu inter amicos; ille inclusus, tu soluta; tu vero es ceca, tamen ille lucem non videt, sed cathenas, vulnera et miserias, et ideo ad eum pergere volo et ipsum redimere. Et sic factum est, unde omnes filium laudabant, quia sic pro redempcione patris laboravit.

[Moralizacio.] Carissimi, imperator iste est pater celestis, qui statuit pro lege, [12b] quod filii parentes sustentent in omnibus et eis obediant. Sed quis est pater noster et mater? Certe pater noster Christus est. Deuter. xxxii: Numquid non iste[2] est pater tuus? Ipse habet ad nos affectum paternum, non maternum. Scitis, quod quando puer transgreditur, pater dure eum corrigit, verberat et flagellat, sed mater leniter dulciter et suaviter tractat. Christus autem permittit nos flagellari et perangustiari propter defectus nostros, tamquam pater noster spiritualis, sed mater nostra est mundus iste, qui dulcia nobis promittit et delectabilia. Sed pater noster peregre profectus est, unde Psalmista: Extraneus factus sum fratribus meis. Adhuc Christus ligatur flagellatur, non in se, sed in suis membris secundum apostolum ad Hebreos: Quicunque est in peccato mortali, ipse jacet in carcere diaboli, sed pater noster vult, ut laboremus pro redempcione. Unde Luce xii: Sinite, inquit dominus, sepelire mortuos suos! Tu autem vade et annuncia regnum dei et hoc est Christum redimere. Quicumque enim fructuose verbum dei predicat, lucratur fratrem suum et redimit in fratre Christum. Matth. xxi: Quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis. Sed mater i. e. mundus non permittit hominem sequi Christum in paupertate, sed promittit diversa et allegat: Non possum vivere in abstinencia, si eligas viam penitencie, ut sequaris Christum. Et sic de multis, que homini proponit. Sed non consencias ei! Vere mater ista ceca est. Ipsa dicet tibi: Veni, inquit, ego sum presens. Fruamur bonis que sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. Sed carissime, si tu es bonus et gratus filius, responde sic matri i. e. mundo: Pater meus est causa principalis generacionis mee i. e. anima et omnia que habeo ad ejus voluntatem sunt; sed mater est causa secundaria i. e. paciens hoc est divicie et superbia hujus mundi. Consulo, ut non exspectetis senectutem in penam et cecitatem, quia in senectute mundus relinquet te, tu non mundum. Si diucius possis servire sibi, ipse te retineret. Studeamus ergo cum omni diligencia vitam nostram emendare, quod poterimus ad vitam eternam pervenire. Ad quam nos perducat deus, qui vivit et regnat benedictus in secula. Amen.




  1. ei qui] orig. ille cui.
  2. iste] orig. ipse.