Sine Nomine
15. De vita sancti Allexii filii Euphemiani imperatoris.
1872

 14. De honorandis parentibus. 16. De vita exemplari. 

Cap. 15.

De vita sancti Allexii filii Euphemiani imperatoris.

[13] Quidam imperator erat, in cujus imperio scil. in civitate romana fuit quidam juvenis nomine Alexius, filius Eufemiani nobilissimi Romani et in aula imperatoris primus. Cui multi pueri et servi assistebant qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem predictus[1] Eufemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mense pauperibus orphanis peregrinis et viduis parabantur, quibus strenue serviebat, et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore domini capiebat. Cui uxor nomine Agaelis ejusdem religionis et propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas dominus contulit eis filium. Post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditur igitur puer liberalibus disciplinis imbuendus, et cum omnibus philosophie artibus ipse floreret, et jam ad puberem etatem veniens, puella sibi de domo imperiali eligitur et in conjugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa suscepit secreta silencia. Tunc sanctus juvenis sponsam suam cepit in dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde annulum suum aureum et caput baltei, quo cingebatur, sibi servandum tradidit dicens: Suscipe hec et serva donec deo placuerit, et dominus sit inter nos! Post hec de substancia sua accipiens ad mare discessit, ascendensque occulte navim Laodiciam usque advenit. Inde pergens in Edissam civitatem Syrie profectus est, ubi imago domini nostri Ihesu Christi sine humano opere facta in syndone habebatur. Quo perveniens omnia, que secum detulerat, pauperibus distribuit, et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio dei genetricis Marie sedere cepit, et de elemosynis quantum sibi sufficere poterat sibi retinebat, cetera vero aliis pauperibus erogabat. At pater decessum filii ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum dum aliqui ad civitatem Edissam pervenissent, ab eo cogniti minime eum cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus elemosynas tribuerunt, quas ille accipiens deo gracias egit dicens: Gracias tibi ago, domine, quia a servis meis elemosynam recipere me fecisti. Reversi pueri nunciant, quod nusquam reperiri valeat. Mater igitur sua a die recessus sui saccum in pavimento cubilis stravit, ubi ejulans [13b] lamentabiles voces dabat dicens: Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero. Sponsa vero ad socrum suam[2] dixit: Donec audiam de sponso meo dulcissimo, ad instar turturis manebo tecum. Cum ergo Alexius in predicto atrio xvii annis in servicio dei permansisset, imago tandem beate virginis, que ibidem erat, custodi ecclesie dixit: Fac introire hominem dei, quia dignus est regno celorum, et spiritus dei requiescit super eum; nam oracio ejus sicut incensum in conspectu dei ascendit. Cum autem custos de quo diceret ignoraret, iterum dixit ei: Ille qui sedet foris in atrio ipse est. Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam duxit. Quod factum cum cunctis innotesceret, et ab omnibus venerari cepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit, ibique navim ascendens, cum in Tharsim Cicilie vellet pergere, dispensante deo navis a ventis pulsa in romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait inter se: In domo patris mei ignotus manebo, nec alteri onerosus ero. Patrem vero a palacio redeuntem multitudine obsequencium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare cepit: Serve dei, me peregrinum in domo tua suscipi jubeas et de micis mense tue nutriri facias, ut tui quoque peregrini dominus dignetur misereri. Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi jussit et locum proprium in domo sua tribuit et cibum de mensa sua sibi constituit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in oracionibus perseverabat et[3] corpus suum jejuniis macerabat. Famuli autem domus ipsum deridentes aquam utensilium domus super caput ejus frequenter fundebant, sed ipse ad omnia valde paciens erat. Alexius xvii[4] annis in domo patris ignotus manebat.[5] Videns ergo per spiritum, quod terminus vite sue appropinquaret, cartam cum atramento peciit et totum ordinem vite sue ibidem scripsit. Dominica igitur post missarum solempnia in sanctuario de celo [vox] intonuit dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis[6] et onerati estis etc. Quod audientes omnes in facies suas ceciderunt. Et ecce vox secundo venit dicens: Querite hominem dei, ut oret pro Roma! Querentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: In domo Eufemiani querite! Requisitus ille nichil se scire dicebat. [14] Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum summo pontifice Innocencio ad domum predicti viri venerunt et ecce vox ministri Alexii ad dominum suum venit dicens: Vide, domine, ne ille peregrinus noster sit, qui magne vite et paciencie homo est. Currens igitur Eufemianus eum defunctum invenit et vultum ejus tamquam vultum angeli rutilantem vidit, voluitque cartam, quam in manu habebat, accipere, sed nequivit. Exeunte ergo eo cum hoc imperatoribus et pontifici retulisset, et illi ad eum intrassent, dixerunt: Quamvis peccatores sumus, gerimus tamen regni gubernacula et curam universalem regiminis pastoralis. Da ergo nobis cartam, ut sciamus que in ea scripta sunt. Et accedens pontifex cartam in manu sumpsit et statim dimisit, fecitque eam legi coram omni populo et multitudine et patre ejus. Eufemianus hoc audiens nimio timore conturbatus obstupuit et factus exanimis resolutisque viribus in terram cecidit. Cum vero ad se aliquantulum redisset, vestimenta sua scidit, cepitque canos capitis sui evellere, barbam trahere atque semetipsum discerpere, ac super filium suum corruens exclamavit: Heu me, fili mi, quare sic me contristasti et per tot annos dolores et gemitus ac suspiria incurristi?[7] Heu me miserrimum, quia video te custodem senectutis mee in grabato jacentem et non michi loquentem! Heu me, qualem de cetero consolacionem habere potero? Mater vero hoc audiens, quasi leena rumpens rete, ita scissis vestimentis, coma dissoluta ad celum oculos levabat et cum pre nimia multitudine ad sanctum corpus adire non posset, clamavit dicens: Date michi aditum, ut videam consolacionem anime mee, que suxit ubera mea. Et cum pervenisset ad corpus, incumbens super illud clamabat: Heu me, fili mi carissime, lumen oculorum meorum, quare sic nobis fecisti? Quare tam crudeliter nobiscum egisti? Videbas patrem tuum et me miseram lacrimantes et non ostendebas teipsum nobis. Servi tui injuriabantur tibi et sustinebas. Et iterum atque iterum prosternebat se super corpus et nunc brachia super illud extendebat, nunc autem manibus vultum angelicum contrectabat et osculans clamabat: Plorate mecum omnes, qui adestis, quia per xvii annos eum in domo mea habui et non cognovi, qui unicus meus esset. Servi enim ejus [14b] conviciabantur ei et alapis eum percuciebant. Heu me, quis dabit oculis meis fontem lacrimarum, ut plangam die ac nocte dolorem anime mee? Sponsa vero ejus induta veste adriatica cucurrit plorans et dicens: Heu me, quia hodie desolata sum et appareo vidua! Jam non habeo, in quem perspiciam, nec in quem oculos levem. Nunc raptum est speculum meum, periit spes mea. Ammodo incepit dolor, qui finem non habet. Populus autem audiens hec lacrimabiliter flebat. Tunc pontifex cum imperatoribus posuerunt corpus in honorato feretro et duxerunt in civitatem mediam, et nunciatum est populo, inventum esse hominem dei, quem civitas tota querebat et omnes obviam currebant sancto. Si quis autem infirmus illud corpus sacratissimum tangebat, protinus curabatur, ceci visum recipiebant, demoniaci liberabantur et omnes infirmi a quacumque infirmitate detenti tacto corpore curabantur. Imperatores tanta miracula videntes ceperunt per se cum pontifice lectum portare ut et ipsi sanctificarentur ab eodem corpore sancto. Tunc imperatores jusserunt copiam auri et argenti in plateis spargi, ut turbe occuparentur amore pecuniarum et sinerent corpus sanctum perduci ad ecclesiam, sed plebs amore pecuniarum deposito magis ac magis ad tactum sanctissimi corporis irruebat, et sic cum magno labore ad templum sancti Bonifacii martyris tandem ipsum perduxerunt, et illic per septem dies in laudibus dei persistentes operati sunt monumentum ex auro et gemmis preciosisque lapidibus, in quo sanctissimum corpus cum magna veneracione collocaverunt. De ipso quoque monumento ita suavissimus odor flagravit, ut omnibus videretur aromatibus plenum. Obiit circa annum domini tricentesimum vicesimum septimum.

[Moralisacio.] Carissimi, Eufemianus iste potest dici quilibet homo mundanus, qui habet filium, quem miro modo diligit quem studet die ac nocte promovere. Dat ei uxorem scil. mundi vanitatem, in qua delectetur sicut sponsus cum sponsa, imo sepius magis delectatur cum mundi vanitate, quam vir cum uxore, quia sepe propter mundana homo vitam suam amittit. Mater est mundus iste, que miro modo diligit filios mundanos. Sed filius bonus sicut beatus Alexius magis studet deo placere per omnia, quam parentibus et [15] mundi vanitatibus, ut poterit illud mereri, Mathei xi: Qui dimiserit agrum aut domum, patrem aut matrem aut uxorem propter me, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Alexius navim accepit etc. Navis ista est sancta ecclesia, per quam nos oportet ascendere, si volumus vitam eternam obtinere, et vestimenta preciosa scilicet seculi pompas deponere, et inter pauperes scil. humiles residere verbo et opere. Clericus, qui eum in ecclesiam introduxit, est discretus confessor, qui habet peccatorem instruere et ad noticiam sacre scripture introducere, ut melius poterit a nocivis anime precavere. Sed sepe ventus surgit et ducit hominem ad patriam propriam, sicut fecit sancto Alexio. Ventus iste est tentacio diabolica, que nititur die ac nocte hominem a bono opere impedire. Si ergo sencias te per aliquam tenptacionem involutum, fac sicut fecit sanctus Alexius! Induas te forma peregrini, hoc est virtutes veri peregrini debes habere, ut non possis a patre carnali nec a mundo aliter cognosci, nisi quod homo dei sis. Sed sepe cum talis vitam penitencie eligit, dolent parentes et multum tristantur, cum viderint filios eorum mundum spernere et paupertatem pro amore dei diligere. Sed tucius est, eos offendere, quam viam perfectionis derelinquere. Quere ergo cartam i. e. testimonium consciencie, quod deo fideliter ministrasti. Tunc venit summus pontifex cum imperatoribus i. e. Christus cum multitudine angelorum et ducent animam tuam ad ecclesiam sancti Bonifacii i. e. ad vitam eternam, ubi habundat omnis bonitas scilicet omne gaudium.





  1. predictus] orig. prefectus.
  2. suam] orig. suum.
  3. et] orig. et ipse.
  4. xvii] orig. sedecim.
  5. manebat] orig. menebat.
  6. laboratis] orig. laratis.
  7. incurristi] orig. incussisti.