There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
13. De amore inordinato.
1872

 12. De luxuria. 14. De honorandis parentibus. 

Cap. 13.

De amore inordinato.

Quidam imperator erat, qui pulchram uxorem habebat, quam miro modo dilexit. Ipsa primo anno concepit et peperit filium, quem mater multum delexit, intantum quod singulis noctibus in uno lecto jacebat cum eo. Cum autem in etate tres annos complevisset, mortuus est [10b] rex. De cujus morte factus est dolor magnus. Regina multis diebus mortem ejus planxit. Cum autem sepulture traditus fuisset, regina per se in castro quodam vixit, habens secum filium suum, dilexitque in tantum puerum, quod ejus presencia carere non posset. Ambo simul continue jacebant, donec puer xviii annos in etate complevisset. Vidensque diabolus amorem tantum inter matrem et puerum ejus eos ad opus nepharium sollicitavit intantum quod filius matrem cognovit. Regina vero statim concepit. Cum autem impregnata esset, filius totum regnum pre dolore dimisit et ad partes longinquas accessit. Mater vero cum tempus pariendi adesset, filium pulcherrimum peperit, vidensque parvulum natum, statim illum jugulavit, scindens guttur ejus per medium. Sanguis vero gutturis ipsius parvuli in palmam sinistre manus regine cecidit, et facti sunt quatuor circuli rotundi in hac forma O O O O. Regina nulla arte potuit circulos evellere de manu, et propter hoc intantum verecundabatur, quod semper habuit in illa manu cirothecam, ne circuli sanguinei viderentur. Regina ista beate virgini erat satis devota, et tamen tantum verecundabatur, quod ex proprio filio conceperat[1] et filium proprium occiderat,[2] quod nullo modo de hoc confiteri volebat, et tamen omni quindena de ceteris peccatis erat confessa. Regina ista largas elemosynas pro amore beate virginis Marie distribuit, et ab omnibus erat dilecta, quia omnibus graciosa. Accidit una nocte, quod ejus confessor coram lecto suo flexis genubus quinquies Ave Maria dicebat, et apparuit ei beata virgo et ait: Ego sum virgo Maria. Habeo tibi aliqua secreta dicere. Confessor gavisus valde est et ait: O domina carissima, dic servo tuo, que tibi placent. Que ait: Regina istius regni tibi confitetur; tamen unum peccatum commisit, quod tibi non audet pandere pre nimia verecundia. Die vero crastina veniet ad te causa confessionis. Dic ei ex parte mei, quod elemosyne sue et oraciones sunt in conspectu filii mei presentate et accepte. Precipio ei, quod de illo peccato confiteatur, quod private in camera sua commisit, quia filium unicum occidit. Rogavi pro ea et remissum est ei peccatum, si confiteri voluerit. Si vero dictis tuis[3] noluerit acquiescere, roga eam, ut cirothecam de manu sinistra deponat, [11] et in palma ejus peccatum commissum non confessum videbis. Et si hoc noluerit, cirothecam extrahe vi. Hiis dictis beata virgo evanuit. Mane vero regina satis humiliter confitebatur de omnibus peccatis excepto illo peccato. Cum autem omnia dixisset, que ei placuerunt, ait confessor: Domina carissima, multi multa loquuntur, quare semper in manu sinistra uteris cirotheca. Audacter michi manum ostende, si potero videre, si lateat aliquid, quod deo non placeat. At illa: Domine, manus mea non est sana et ideo eam vobis ostendere nolo. Ille hec audiens per brachium eam accepit et contra ejus voluntatem cirothecam extraxit et ait: Domina, noli timere! Beata virgo, que te intime diligit, michi precepit hoc agere. Cum vero manum apertam vidisset, vidit quatuor circulos sanguineos ac rotundos. In primo circulo erant quatuor C C C C, in secundo quatuor D D D D, in tercio quatuor M M M M, in quarto quatuor R R R R. In circuitu circulorum ad modum sigilli erat talis superscripcio rubea, continens que hic sequuntur. Casu Cecidisti[4] Carne Cecata; Demoni Dedisti Dona Donata; Monstrat Manifeste Manus Maculata; Recedit Rubigo Regina Rogata. Domina regina, cum hoc vidisset, ad pedes confessoris cecidit et cum lacrimis humiliter confitebatur de illo peccato commisso. Accepta absolucione et penitentia completa post paucos dies obdormivit in domino. De cujus morte factus est planctus magnus in civitate.

Applicacio. Carissimi, imperator iste est Ihesus Christus, qui desponsavit filiam pulchram scilicet naturam humanam, quando carnem nostram assumpsit. Sed prius eam sibi in amasiam accepit quando pater filio et spiritui sancto loquebatur dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sed heu proh dolor! Postquam dominus noster Ihesus Christus genuit in nobis pulcherrimum filium id est animam ab omni contagione mundatam per suam passionem et virtutem baptismi, anima in nobis per peccatum est occisa quantum ad vitam eternam. Sed dic michi quomodo! Ecce viam vobis ostendo. Homo habet proprium filium secum, et cum eo jacet in deliciis id est in carnali concupiscencia, intantum quod te sciente et consenciente proprium filium tuum id est animam sive racionem, per [11b] quam deberes sensus tuos dirigere suppeditatur per carnales concupiscencias. Sed sanguis i. e. peccatum semper in manu tua remanet, juxta illud: Anima mea in manibus meis semper. Hoc est dictum: Si bene vel male fecerimus, ita manifeste sicut in manu coram judice supremo ostendetur.

Vel alio modo potest reduci. Ista regina est natura humana, que in primo parente scilicet Adam erat plantata, que concepit ex filio hoc est ex delectacione carnali, quando de pomo comedit. Tunc genuit filium i. e. totum genus humanum, quod ipsum per peccatum occidit. Unde sanguis noster i. e. peccatum nostrum tam notorium erat, quod nullo modo celari poterat nisi per cirothecam scil. nostram fragilitatem ad diaboli decepcionem, et sic numquam poterat per nos deleri nisi per Christi passionem. Et quomodo? Ecce via ista. Confessor i. e. spiritus sanctus beatam virginem visitavit, de quo ipsa concepit filium i. e. Christum dominum nostrum, per quem salvati sumus. Tamen in manu ejus erant quatuor circuli. Primus circulus est cogitacio, que peccatum precedit, secundus est delectacio, tercius est consensus, quartus est actus peccati. Istis circulis erat Adam signatus, quando peccavit, et nos omnes, quando peccatum committimus. In primo circulo erant quatuor C, que dicebant: Casu Cecidisti Carne Cecata. Casus erat diabolus, quia totum genus humanum erat perditum. Cecidisti. Ubi? Certe in infernum. Carne i. e. cum frigore, iniquitate pauperitate et miseriis multis. Ubi? In paradiso fuisti creatus sine omni defectu, et propter primi parentis peccatum in istis miseriis es involutus. Cecata i. e. cecus factus es. Ubi? Dum homo[5] in paradiso ante peccatum vixit,[6] jam propter peccatum illa visione caret. In secundo circulo erant quatuor D, que dicebant: Demoni[7] Dedisti Dona Donata. Quid ei dedisti? Certe animam tuam, quando mortaliter peccasti. Hoc primus parens dedit, quando de pomo vetito comedit. Dona donata i. e. virtutes, cum quibus te deus ornavit in baptismo. Illas diabolo dedisti per peccatum. In tercio circulo erant quatuor M, que dicebant: Monstrat Manifeste[8] i. e. jam satis aperte patet, in qua miseria sumus positi, quia primo creati eramus ut nunquam moreremur, [12] sed propter peccatum mortales facti sumus. Manus Maculata i. e. omnia opera nostra quantumcunque bona, nisi per Christi passionem non poterunt nos defendere,[9] quin totum genus humanum ad infernum descendat. In quarto circulo erant quatuor R, que dicebant: Recedet i. e. recessit onus peccati per Christi passionem. Rubigo i. e. peccatum originale per baptismum. Regina id est virgo Maria per sanctam concepcionem, quam concepit de spiritu sancto. Rogata, quia ipsa est mediatrix inter deum et hominem. Deinde per concepcionem filii sui, per ejus nativitatem, circumcisionem et passionem, nec non per sanctam resurrexionem et ascensionem ad vitam eternam nos perduxit.





  1. conceperat] orig. conceperit.
  2. occiderat] orig. occidit.
  3. tuis] orig. meis.
  4. Cecidisti] orig. condidisti.
  5. Dum homo] orig. deum hominem.
  6. vixit] orig. vidit.
  7. Demoni] orig. demonia.
  8. Manifeste] orig. jam manifeste.
  9. defendere] orig. defenderere.