Gallia Christiana 1715 01/Baionensis
BAiona urbs celebris ad confluentes Nivi ** La Nive. Antiquum celebris hujus urbis nomen fuit Lapurdum, quod adhuc in pago & agro Baionenſi perſeverat ; dicitur enim vulgo païs de Lapord, & de Lapourd, corrupte de Labourd. Lapurdi meminit Notitia imperii Romani his verbis : In provincia Novempopulana tribunus cohortis Novempopulana Lapurdo. Sidonius ludens cum amico Trigetio epiſtola xii. libri viii. & invitans eum ad epulas ait : Hic Aturricus piſcis Garumnicis mugilibus inſultet ; hic ad copias Lapurdenſium locuſtarum, cedat vilium turba cancrorum ; locuſtas appellans carabos, qui ad Aturri oſtia capiebantur, & adhuc in hac abundant ora, dicunturque langoſtæ ab indigenis. In pactione Guntramni & Childeberti regum, inter urbes quæ Charibertus rex poſſederat Lapurdum recenſetur, cum Vico-juli, Conſeranis, & Albige. Lapurdum eſſe Lutarburgium Tarbellionum coloniam, in veteri lapide a Goltzio & Panvino viſo ſignatam cenſent eruditi. Olim quoque appellabatur civitas Boatium. Boates autem perperam a Joſepho Scaligero, Boii exiſtimantur, le païs de Buchs, qui, ut pote vicinus agri Burdigalenſis, non Novempopulanæ provinciæ, ſed Aquitaniæ ii. tribuitur. Lapurdi, nunc Baionæ, vetuſtatem arguit veterum mœnium forma, aliarum urbium non vulgaris antiquitatis ſtructuræ accommodata, inquit Oihenartus. Sub Angliæ regibus Aquitania potitis floruit hæc urbs ; aſſeritque ad an. 1239. Thomas Walſinganus in hypodigmate Neuſtriæ fuiſſe olim Baſclorum caput & regni ſedem. Secundum dignitate locum ob commodum portum, frequentes naves, vini mercatum, viros bellatores, quos commendat inviolata erga principes ſuos fides, inter Gaſconiæ civitates Baionæ tribuit Matthæus Weſtmonaſterienſis ; ſcilicet poſt Burdigalam primariam ſedem. Nunc Baiona caput eſt præfecturæ, cujus termini ſunt, ab ortu Bearnenſis provincia, & inferior Navarra, ab occaſu mare, a Septentrione Aquenſis præfectura, a Meridie Pyrenæi montes & Vedaſſo amnis, ſubeſtque parlamento Burdigalenſi. Suos quondam habuit dominos vicecomites dictos, quorum ſeriem ab anno circiter 1060. exhibet Oihenartus l. iii. c. 13. De optimo Baionæ portu ſupra meminimus, ex quo etiam nomen ejus diximus deſumtum. Attamen a trecentis circiter annis Aturri fluvii oſtia, quibus influit in Oceanum, ingentes arenarum moles vi ventorum & maris æſtuantis congeſtæ pene obſtruxerant, ac navibus aditum præcluſerant. Sed Oihenarti ætate, ut ipſe narrat, exorta gravis tempeſtas, omnes illas arenas, quæ fluminis oſtia inſederant, illico diſſipavit, prioremque fluvii alveum, quod humana opera non potuerat, pervium fecit : Hujus cæleſtis beneficii memoriam Baionenſis populus ſolemni ſupplicatione quotannis celebrat, inquit Oihenartus. Hæc de politico ſtatu, nunc de eccleſiaſtico. Baionenſis epiſcopatus, qui ſubditur Auſcienſi metropoli, initia obſcura ſunt, ut infra dicemus ; ejus vero fines deſcribuntur in hac Arſii charta, quam idcirco typis mandandam duximus : Ex chartul. Baionenſis eccleſiæ.In Dei nomine, ego Arsius indignus & humilis Laburdenſis epiſcopus, volo tradere notitiæ ſucceſſoribus & poſteris, ea quæ noſtro epiſcopatui, ſcilicet B. Mariæ Laburdenſis ſubjacent loca. Idcirco hæc ſubtili & canonicali auctoritate ſubnotamus, ne forte, quod abſit, ſucceſſores noſtri epiſcopi, vel archidiaconi in dubio ſint laboraturi, quæ in noſtro jure ſubjacent, ſeu quæ priſcis temporibus ipſa Laburdenſis eccleſia publico auxilio, vel conſilio fidelium canonice acquiſivit. Non enim dignum videtur, ut aliqua fraus in ſancta catholica & apoſtolica eccleſia laboret, ſed potius veritas, quæ ab auctore mundi ſemper erigitur. Et ideo quæ poſt mortem teſtificari non poſſumus, authentica auctoritate, & exemplo ſcriptum veriſſimis in membraneis reliquimus, ut omni dubietate poſtpoſita, prælatores S. Laburdenſis eccleſiæ cum pace quod invenerint teſtificatum, noſtro teſtimonio vel ſancitum, abſque adminiculo ullius anxietatis teneant, ipſamque ſanctam matrem eccleſiam ex acquirendis, vel acquiſitis priſtino in honore reſtaurent, & ad poſſe ex ſtipendiis ſubjacentium fideli modo ædificent. Omnis vallis quæ Cirſia dicitur uſque Caroli Cruce[1]. Vallis quæ dicitur Bigur. Vallis quæ Erberua dicitur. Vallis quæ Urſazia dicitur. Baſten item Vallem uſque in medio portu Belat. Vallem quæ dicitur Larin. Terra quæ dicitur Ernania, & S. Sebaſtianum[2] de Puſico uſque ad ſanctam Mariam de Aaroſth, & uſque ad sanctam Trianam. Has tenemus & poſſidemus in dominio S. Mariæ Laburdenſis eccleſiæ, eo tenore, ne unquam ab epiſcopo vel archiepiſcopo fiat ulla contradictio, vel proclamatio ſucceſſori noſtro, ſed potius ſit affirmatio. Hæc autem affirmatio ſeu aſtipulatio facta eſt in præſentia domini archiepiſcopi Auxienſis Odonis, necnon & aliis |
viris religioſis, clericis & monachis. Vigente domno apoſtolico Romano pontifice Benedicto, regnante Hugone Magno[3] rege Francorum, imperante duce Gaſconia Willelmo Sancio. Sig. Arſivi qui hanc fieri vel confirmari juſſit. Sig. archiepiſcopi Auxienſis Odonis. Sig. Waſtonis Centulli vicecomitis. S. Lupi Anerii vicecomitis. S. Arnaldi Lupi vicecomitis Aquenſis. S. Salvatoris abbatis ſancti Severi. Si quis contradicere voluerit, repetitio ejus ad nihilum redigatur, & niſi reſipuerit, victus canonicali judicio anathema ſit. Hanc finium deſignationem confirmavit reſcriptum Urbani II. pontif. v. idus April. indict. xiii. anno Incarnat. 1106. item alterum Cæleſtini III. 1194. in quo fines Laburdenſis epiſcopatus explicantur his verbis : Vallem quæ dicitur Laburdi. Vallem quæ dicitur Arberoa. Vallem quæ dicitur Orſais. Vallem quæ dicitur Cizia. Vallem quæ dicitur Baigur. Vallem quæ dicitur Baſtan. Vallem quæ dicitur Lerin. Vallem quæ dicitur Leſſeca. Vallem quæ dicitur Ocarzu uſque ad S. Sebaſtianum. Ex hoc pervetuſto inſtrumento habemus patronam Baionenſis eccleſiæ eſſe Deiparam Virginem. In diœcesi 102. eccleſiæ parochiales numerantur, 72. in ditione regis Franciæ, & 30. ſub regis Hiſpaniarum dominio. Porro anno 1566. Pius papa V. ad petitionem Philippi II. regis Hiſpaniarum, mandavit ut infra ſex menſes epiſcopus Baionenſis & archiepiſcopus Auxitanus vicarios & officiales ex Hiſpaniarum regnis oriundos deputarent in regno Navarræ in provincia Guipuſcoa, qui parochias diœceſis Baionenſis in dictis regno & provincia ſitas nomine epiſcopi regerent ; alioquin Pampelonenſi & Calaguritanenſi epiſcopis mandat ut eiſdem parochiis provideant, ne in Lutheri, aut Calvini errores incidant. Cum pontificis mandato defuiſſent Baionenſis & Auxitanus præſules, 30. parochiæ a Baionenſi diœceſi diſtractæ ſunt. Intra hujus diœceſis fines duæ ſunt abbatiæ ; una in Francorum ditione, ſcilicet Leunſium ; alia, quam appellant Urdacium, intra Navarræ fines, ſub Hiſpaniæ regis poteſtate. De iis ſeorſim infra nobis agendum. In urbe Baiona ſunt ſeptem religioſorum aut monialium familiæ, Dominicanorum, Fratrum Minorum, Carmelitarum, Auguſtinianorum, Minorum Capucinorum, qui admiſſi ſunt anno 1615. Virginum S. Claræ filiarum, & earum quæ a B. Mariæ Viſitatione nomen acceperunt. Minores dicti Recollecti conventum habent apud fanum S. Johannis Luzi. Nunc vero epiſcoporum, qui Baionenſem eccleſiam rexerunt, hiſtoriam e tenebris eruamus. |
IN ſerie Lapurdenſium & Baionenſium præſulum ad nos miſſa, primus epiſcopus legitur Iſcaſſius, qui notatur ad annum 381. Verum nullis rationibus munitur ſententia quæ huic primo patrocinatur antiſtiti. Aliis placuit primatum hunc conferre in quendam ſanctum Sulpicium epiſcopum, quem alii Baionenſem, Bajocenſem alii eccleſiam rexiſſe contendunt. In veteri martyrologio quod exhibet Spicilegii tomus IV. legitur : vi. cal. Februarii Sulpicii epiſcopi ; ſed ejus epiſcopalis reticetur ſedes.
Ex vulgata Lapurdenſium opinione, B. Leo cum Rotomagenſem pontificatum gereret, in Hiſpaniam a Romano pontifice ad confirmandos Chriſtianos in fide a Saracenis vexatos legatus, Baionam appulit, ibique dum vitæ exemplo & ſacris concionibus rem Chriſtianam promoveret, a piratis & facinoroſis hominibus quorum vitia inſectabatur cæſus, Divorum albo inſcribi meruit die primo Martii, regnante Carolo Simplice ; florebatque anno Chriſti 900. In antiquo breviario Baionenſi, Leo dicitur Lapurdenſes cum Eleutherio & Gervaſio ſociis, fidei myſteriis initiaſſe, ejuſque officium in proprio eccleſiæ tanquam patroni celebratur. Attamen ex noſtrorum antiſtitum albo (ita loqui cogit amor veri) S. Leo expungendus videtur : nam quæ de eo narrantur, omnia fabulam redolent, nec ulla vel umbra veritatis, aut veriſimilitudinis, ejus epiſcopatus poteſt ſtabiliri. Et vero quod archiepiſcopus Rotomagenſis fuiſſe dicitur, omnino falſum eſt. Nam in nullo antiquo aut recentiori ante Prevotium archiepiſcoporum indice reperitur. Certe abbas ſancti Sigiranni, eo in officio quod de eodem ſancto compoſuit eum ſincere fatetur non fuiſſe epiſcopum. De eo conſulendus eſt Bailletus ad diem 1. Martii, ubi pernegat eum cathedram obtinuiſſe Rotomagenſem.
Gumbaldus, frater ducis Vaſconiæ, omnes fere ducatus illius epiſcopatus obtinebat, anno circiter 977. Unde non temere poſſumus conjicere Lapurdenſi eum eccleſiæ præfuiſſe. Attamen id certo non conſtat. Itaque primus de quo dubitare non licet hujus ſedis epiſcopus est Arsius.
Arſius tempore Benedicti papæ VII. Lapurdenſem gubernavit eccleſiam anno circiter 980.980. Ipſius ſollicitudini debemus circumſcriptionem diœceſis, & limitum ejus definitionem, quam exhibet vetus illud monumentum jam a nobis in exordio præmiſſum. Nec plura nobis ſuppeditat de hoc epiſcopo tabularium Baionenſe. Porro hic Arſius videtur idem eſſe ac Arſias Racha, de quo in epiſcopis Oloronenſibus & aliis jam actum.
Raimundus dictus Vetulus epiſcopatus
Vaſconiæ pleroſque poſſedit ; ſcilicet Vaſatenſem, Adurenſem, Aquenſem, Lapurdenſem, Oloronenſem & Laſcurrenſem. Sedebat ab anno 1025.1025.
1059. ad annum circiter 1059.
Raimundus dictus Junior, ſenioris nepos, ex fratre an ex ſorore ambigimus, cum jam Vaſatenſis præſul eſſet, hortatu Auſtindi metropolitani Auſcienſis, accedenteque Nicolai ſummi pontificis auctoritate, Laburdenſis eccleſiæ regimen capeſſivit ad ipſam reſtaurandam, quod feliciter eſt exſecutus. Nam cum bona epiſcopatus inveniſſet dilapidata & diſtracta, inquiſitione diligenti adhibita, didicit ea eſſe in Lapurdenſis vicecomitis dominio. Is tunc erat Fortunius-Sancius, quem epiſcopus adiit fratremque ipſius Lupum-Sancium ; & ab eis obtinuit ut de iis quæ velut propria poſſidebant, partem eccleſiæ reſtituerent. C. I. p. 200. col. 1. Chartam integram de hac reſtitutione, ex libro aureo deſcriptam, quam Petrus de Marca ſuis de hiſtoria Bearnenſi lucubrationibus inſeruit, edi curavimus inter inſtrumenta. Sedit hic antiſtes ab anno circiter 1059. ad 10631059.
1063.. Vivebatque tempore Rogerii ſeu Otgerii Convenenſis epiſcopi ; nam legimus in chartario Aquenſis eccleſiæ Raimundum II. Laburdenſem epiſcopum olim priorem Auſciensem teſtatum eſſe Petrum abbatem Simorræ, clerico in extremis poſito pœnitentiam dediſſe.
Bernardus patria Aſtaracenſis, ex Electenſi monacho creatus eſt Laburdenſium epiſcopus. Anno 1106. a Paſchali II. bullam protectionis obtinuit. Quandiu ſedem hanc tenuerit ignoramus. Jam ad aliam migrarat, ſcilicet ad Auxitanam metropolim anno 1118.1118. ut in Auſcienſibus archiepiſcopis probavimus. Huic præſuli catalogus recens factus & nobiſcum communicatus præmittit Guillelmum quendam ignotum Oihenarto & Sammarthanis. Is forſan eſt Willelmus de quo mox agemus.
Etſi de illo antiſtite nihil inter vetera nobis occurrerit inſtrumenta, obſequamur tamen doctis viris, qui de Lapurdenſibus epiſcopis ante nos ſcripſere. Omnes enim Garſiæ epiſcopi meminerunt ad annum 11201120.. Plurima ſuæ contulit eccleſiæ, cujus fuerat canonicus, & archidiaconus de Maya.
Ex tabulario Sorduæ prodit hic epiſcopus ; ibi ſiquidem legimus Guillelmum totius Aquitaniæ ducem filium Guillelmi donum a ſuo patre factum eccleſiæ ſancti Johannis-Baptiſtæ de Sordua, confirmaſſe propria manu ſubſcribendo. Porro in diplomate teſtes leguntur Guido Laſcurrensis ab anno 1115. ad 1141. epiſcopus, Gaſto Bearnenſis vicecomes ; & Willelmus Lapurdenſis præſul. Guillelmus Aquitaniæ dux hujus privilegii auctor anno 1137. Gaſto vero vicecomes anno 1131. obiit ex Oihenarto. Ex quibus obſervationibus colligi poſſet Willelmi epiſcopatum concluſum inter annum circiter 1120. & 1131. Sed annis paucioribus conſtitit, ut jam probaturi sumus.
Raimundus cognomento Martriu, S. Severi in capite Vaſconiæ monachus, ex necrologio ejuſdem monaſterii nobis innotuit ; ubi etiam quo tempore epiſcopatum vitamque reliquerit notatur. C. II. pag. 201. col. 1.Ipſi G. Aquitaniæ dux mediam partem urbis Baionæ conceſſit diplomate quod inter inſtrumenta habes. Ejus obitus ita notatur in laudato necrologio : x. cal. Maii obiit bonæ memoriæ Raimundus epiſcopus Laburdenſis eccleſiæ & monachus noſtræ congregationis in cap. Vaſconiæ m. c. xxv.
Arnaldi-Lupi cognomento Beſſabuti nomen in omnibus catalogis reperimus ; quamquam nullibi quidnam geſſerit ſcriptum legatur. Recentior catalogus eum revocat ad annum circiter 1141.1141.
Formatelle.Arnaldus hic alter cognomento Formatellus ſedebat anno 1149. 1149. inquiunt poſt Oihenartum Sammarthani fratres. Conſentit recentior catalogus.
Fortanerius præfuit circa annum 1150. 1150. Exſtat in chartario Baionenſi documentum vetus oppignerationis decimæ ſancti Martini factæ a comitiſſa ſeu vicecomitiſſa Maritimæ ** Maremne. pro quibuſdam ſolidis quos Navarrus vicecomes ejus natus iterum Fortanerio epiſcopo pignori obſtrinxit. Sed quia eo tempore tantum valebant Pictavini, quantum[4] Morlani, ſtaturum fuit, ut ſi dictus Navarrus decimam de manu Baionenſis epiſcopi ſolvere vellet, & Pictavini minoris eſſent pretii quam Morlani, tot daret Pictavinos, qui Morlanis æquivalerent, ſpondente Bertrando vicecomite Baionenſi, & filiis Petro-Bertrando, & Arnaldo Bertrando : hæc ex tabulis apud Petrum de Marca lib. 4. cap. 16.
Fortanerius a Richardo filio Henrici Anglorum regis confirmationem obtinuit doni mediæ civitatis quod Raimundo de Martres fecerat Guillelmus Aquitaniæ dux, teſte Willelmo-Bertrando epiſcopo Aquenſi. Ejus tempore Bertrandus vicecomes Baionenſis conſilio baronum ſuorum deſinivit quid Laburdenſes & Arboreæ homines ex hac vita migrantes dare deberent epiſcopo. C. III. ibidem.Chartam retulimus inter inſtrumenta. Petrus Bertrandus vel Bertrandi vicecomes Laburdenſis eccleſiæ Baionenſi donum facit in manu Fortanerii epiſcopi. Hoc autem fieri debuit anno 1170.1170. quo Petrus Bertrandi Bertrando patri vicecomiti ſucceſſit, neque vero ultra differri poteſt ; etenim eodem anno ſedem Baionenſem ceſſiſſe alteri cogimur dicere, ex infra ſcribendis. Fortanerius ſive Forto, ex necrologio Silvæ-maj. exceſſit e vita ix. cal. Febr. ſed quo anno minime notatur.
De l'Espelette.Petrus-Bertrandus de l'Eſpelette ex illuſtri baronum de l'Eſpelette proſapia, quorum linea ſeculo noſtro exſtincta, beneficio repis ad Acrimontenſem familiam tranſiit, ſubſcripſit anno 1170.1170. litteris Richardi ducis Aquitaniæ in gratiam urbis Baionenſis.
Sedit hic epiſcopus in concilio Lateranenſi anno 1179.1179. menſe Martio. Cum Henrico Albanenſi epiſcopo apoſtolicæ ſedis legato, Ademaro Santonenſi epiſcopo, & pluribus aliis teſtis fuit in compoſitione facta inter Geraldum abbatem Dalonis & Aldeburgem abbatiſſam S. Mariæ Santonenſis anno incarnat. 1181.1181. ex chartul. Dalonenſi. Anno 1188. legitur arbiter concordiæ inter Clarium abbatem ſancti Æmilionis, & R. abbatem Faëziæ. Sed in anno indicato ſuſpicor mendum ; nam tunc alius epiſcopus Baionenſem obtinebat ſedem.
De Lescarre.Bernardus de Leſcarre, aliter de la Carra, ex monacho & abbate Sorduenſi, ut nonnullis placet, electus eſt ſaltem anno 1186.1186. Ad hunc enim epiſcopum ſcripſit Urbanus III. primo ſui pontificatus anno, qui reſpondet anno Chriſti 1185. ut cum præſule Tiraſonenſi & abbate de Populeto, inquirerent utrum juxta querelam epiſcopi Pampelonenſis, abbas ſancti Salvatoris aliquod privilegium ſubreptitium ab Alexandro papa tertio conſecutus foret. Anno 1191.1191. interfuit nuptiis Richardi regis Anglorum cum Berengaria regis Navarræ filia. willelmus-Raimundus de Saltu vicecomes Laburdenſis Bernardo antiſtiti confirmavit anno 1193.1193. Bertrandi vicecomitis avi ſui (ejus enim filiam matrem habebat) donum & ratum habuit. Porro in inſtrumento quo illud approbat Bernardus, cognominatur de Carra, & in alio anni 1198. de la Carra.
Cum multis aliis tum Galliæ tum Hiſpaniæ epiſcopis donationem Alfonſi regis Caſtellæ & Toleti, quam pius princeps cum uxore ſua Alienora fecerat eccleſiæ majori Aquenſi in Novempopulania, laudavit apud S. Sebaſtianum vii. cal. Novembris anni 1204.
Silentio minime prætermittendum eſt Bernardum noſtrum a Richardo Angliæ rege præfectum fuiſſe copiis, quas ad ſacrum bellum in Palæſtinam miſit ; de qua expeditione Rogerius de Hoveden in Richardo I. ſcribit : Interim rex Angliæ profectus fuit in Gaſconiam ; deinde perrexit in Andegaviam ad Chinonem, & ibi conſtituit Gerardum Auxienſem archiepiſcopum, & Bernardum epiſcopum de Baonia & Robertum de Sabul ** Sabluil, & Richardum de Canvil, & Willelmum de Fors de Ulerum, ductores & conſtabularios totius navigii ſui, quod in terram navigii Suliæ iturus erat. Præterea idem rex præcepit in alio brevi ſuo, ut omnes homines ſui, qui per mare eſſent ituri, obe''dirent dictis & præceptis prædictorum juſtitiariorum navigii ſui.
Nominatur apud eundem Hovedenum in charta pacis inter Tancredum regem Siciliæ, & Richardum Angliæ, his verbis : Hujus autem pacis tenorem & formam, quam in voto habemus, & in propoſito gerimus, vobis & veſtris, illæſa fide, ſervare per Waltherum Rotomagenſem, & Girardum Exonienſem archiepiſcopos, & per Johannem Eboracenſem, & Bernardum Baionienſem epiſcopos, & per fordanum de Humez conſtabularium noſtrum, & Willelmum de Curci, Richardum de Camvilla, Girardum Talbot, Robertum de Sabluil, Guidonem de Croum, Willelmum Chamberlangum de Tancervile, Robertum de Novoburgo, Amauri de Monfort, Gaufridum de Rancune, & permultos alios de familia noſtra fecimus juramentis præſtitis in animam meam firmari. Meminit ejus quoque in deditione Accon ** vulgo Acre, olim Ptolemais.
* Tyrenſis.
* Auſcenſis. civitatis, cum ait idem Hovedenus : Alardus Veronenſis epiſcopus cardinalis & apoſtolicæ ſedis legatus, & Tyronensis * & Piſanus, & Arienſis * archiepiſcopi, & Hubertus Saresberienſis, Johannes Ebroicenſis, & Bernardus Baionienſis, & Tripolitanus Philippus, Carnotenſis, & Belvacenſis epiſcopi, & cæteri eccleſiarum principes, eccleſias civitatis Accon dedicaverunt, quas pagani polluerant, & ædificaverunt altaria Domino, & in eis celebraverunt miſſas.
Poſt Bernardum Sammarthani locum dant cuidam Arſio de Navailles, quem aiunt electum fuiſſe tempore Johannis regis Angliæ, qui Oihenarto & aliis eſt incognitus. Iidem Arſio ſubjiciunt Petrum-Bertrandum ; qui non eſt alius a Petro-Bertrando de l'Eſpelette quem præmiſimus.
De Donzac.Raimundus Willelmi de Donzac, qui & Willelmus aliquando appellatur, dicitur factus epiſcopus ab anno ſaltem 1213.1213. Forte idem eſt ac Raimundus de Luc, quem noſter D. Edmundus Martenne ex ſchedis Oihenarti notavit ad annum 1215. Eum fuiſſe monachum & Pitanciarium Silvæ-majoris aſſerit noſter D. Cl. Eſtiennot. In tabulis hujus monaſterii legimus Guillelmum de Donzac priorem B. Mariæ de Caſtelleto (cella eſt Silvæ-majori ſubdita) Baionenſemque epiſcopum, cenſum cui Caſtelleti moletrina obnoxia erat, numeratis 60. Burdigalenſis monetæ libris redemiſſe : Actum apud Silvam-majorem in capella ſancti Martini, anno mccxxiv.1224. cal. Junii, teſtibus Amanevo Bigorritano, & Grimoaldo Convenenſi epiſcopis. Per hunc Guillelmum intelligendus procul dubio eſt noſter Raimundus-Guillelmus.
Interfuit ſynodo habitæ Turiazoni anno 12281228.. Johanne Veſontionenſi præſide Gregorii IX. legato per Hiſpaniam, pro diſſolutione matrimonii, quod Jacobus rex Arragonum cum Eleonora contraxiſſe dicebatur in gradu prohibito, nulla accedente ſummi pontificis facultate. Notatur in charta eccleſiæ Aquenſis anni 12331233.. Dies ejus obitus in necrologio Silvæ-majoris eſt 11. idus Auguſti, diſſimulato anno. Adhuc vero præerat 1256.1256.Sanctius, vel Sancius Axius adhuc, erat canonicus & ſacriſta eccleſiæ Baionenſis annia 1256. & 1257. Nomen electi epiſcopi præfert anno 1259.1259. quem titulum aliquot annis retinuit. In nonnullis chartis legitur Hachius. Ipſius tempore admittuntur Baionæ Carmelitæ, anno 1264.1264
1267. Nominatur teſtis in charta Baionæ ſcripta menſe Novembri 1267. qua Johannes de Sordua vendidit Johanni de Greilly ſeneſcallo Vaſconiæ aliquas poſſeſſiones pro rege Angliæ. Hanc eccleſiam rexit ad an. uſque 1275. ex charta Majorum & caſtellani Baionæ ſcripta in feſto apoſtolorum Petri & Pauli.
Dominicus Manſius annis 1279. & 1296.1279.
1296. notus, maxime ex epiſtola regis Angliæ de recuperanda Vaſconia ad eum & ad alios provinciæ Auxitanæ epiſcopos miſſa die 10. Julii an. 1294. de qua vide in Amanevo Auxitano archiepiſcopo. Teſtamentum condidiſſe dicitur anno 1302. Sequenti anno 1303. die 30. Maii, & anno 1304. die 30. Maii, ſedes vacaſſe reperitur.
Arnaldus-Raimundus Montanus is eſt qui Baionenſis electus legitur in concilio provinciali epud Nugarolium habito die lunæ poſt feſtum B. Andreæ anni 1303. Attamen ſedes vacaſſe dicitur annis 1303. & 1304. quia electus hic epiſcopus nondum erat confirmatus aut conſecratus. Anno 1307. die 5. Januarii tranſegit cum Auguſtinianis, qui abſque ipſius facultate eccleſiam ſibi conſtruxerant. Hic autem annus ejus vitæ fuit ultimus.
De Mont..P. de Mont epiſcopus Baionenſis occurrit in veteri inſtrumento eccleſiæ, anno 1308. Omiſſus eſt in omnibus catalogis.
De Maremne..Petrus de Maritima, ita forſitan dictus, quod e gente vicecomitum Maritimenſium, in pago Laburdenſi oriundus foret, ſedebat annis 1309. 1310. 1313. Fruſtra plura de ipſo inquiſivimus.
{{left sidenote|De Ville.Bernardum de Villa catalogis omnibus inſcriptum legimus, aſſignatis pro ipſius epiſcopatus tempore annis 13151315.. & 1316. Addunt docti Fr. Sammarthani, ipſum electum & confirmatum nuncupari in actis concilii provincialis Auſcienſis apud Nugarolium in Armaniaco habiti anno 1316.1316. Ceterum acta concilii hujus ignoramus, uti & Marſiacenſis, quod ab epiſcopis Auſcienſis provinciæ celebratum fuiſſe anno 1320. menſe Decembri aiunt. Bernardus vero Villanus non amplius ſedebat hoc anno, ſi conſtent quæ de Petro ipſius ſucceſſore legimus.
{{left sidenote|De Maslac.Petrus de Maſlac ordinis Prædicatorum electus dicitur anno 1316. Controverſiam habuit cum Fratribus Prædicatoribus anno 1317. quæ Avenioni coram Johanne papa XXII. agitata eſt. Facultate ſibi conceſſa ab eodem ſummo pontifice,1316.
1317. pontificatus anno 1. decimas exegit & imperavit in omni ditione Bernardi comitis de Armaniaco, ex tabulis epiſcopatus Albienſis.
De eo ſic legimus in codice ms. Fr. Prædicatorum Toloſæ : Fr. Petrus de Maslaco origine & nomine, de Prædicat. Meſ.... fuit factus epiſcopus Baionenſus in jejuniis quatuor temporum Adventus anno Dom. m.ccc.xvi. per dominum Johannem papam. De initio & occaſu & conſecratione iſtius habetur in margine voluminis actorum capitulorum provincialium, ſcilicet per capitulum Perpiniani celebratum in quo ipſe fuerat diffinitor, hoc omiſſo, quod fuerant in ſua conſecratione, præter ipſum, duo epiſcopi de ordine Prædicatorum, ſcilicet Fr. Arnaldus Fradeti de quo ſupra.... & quidam alius pauper epiſcopus, qui gerebat vices... domini Auxitani.
De S. Jean.Petrus San-Johannius, ex religioſo aſſumtus ordine, ſcilicet Prædicatorum, renuntiatur epiſcopus anno 1318. vel potius 1319.1319.
1329. die 27. Octob. Ad concilium Marcianenſe convenit an. 1329. die 6. Decembris, cum ſuo metropolitano, & Auxitanæ provinciæ præſulibus. Hic epiſcopus vulgo dictus frater Petrus S. Johannis ſedebat annis 1320. 1322. 1337. quo tranſegit cum Carmelitis, 1342. 1347. 1354. 1357.1357.
Anno 1356. die 8. Auguſti teſtatur a ſe viſam bullam Innocentii papæ VI. qua iis qui pro redemtione Petri & Berengarii de la Mothe militum, & aliorum Chriſtianorum ad ſanctum Domini ſepulcrum pergentium a Saracenis captorum, conferrent pecuniam, concedit annum integrum & 40. dies indulgentiæ, ex tabulis Inquiſitionis.
Rimer. t. V. p. 415.Fuit ſæpe adhibitus a rege Angliæ ad pacem procurandam, ex variis ejuſdem regis epiſtolis. Prima data die 28. Aprilis an. 1344. rex confert ei poteſtatem, pro pacificandis diſſentionibus inter ſubditos regis Angliæ, & homines de poteſtate regis Caſtellæ & comitis de Biſcay.
Ibid. p. 464.Secunda epiſtola eſt ad P. epiſcopum Baionæ & Mag. Gerardum de Podio ambaſſiatores ſuper ligit ineundis, ac ſuper matrimonio inter primogenitum regis Caſtellæ & Johannam filiam regis Angliæ. Dat. xx. Junii m.ccc.xliv.
Ibid. p. 475.Tertia eſt de eodem argumento, & ſic incipit : Eduardus Dei gratia rex Franciæ & Angliæ noveritis quod nos de fidelitate & circumſpectione provida venerabilis patris Petri epiſcopi Baiona & fidelium noſtrorum dilectorum Petri de Fermat abbatis de S. Cruce, &c. Dat. iii. Anguſti an. m.ccc.xlv.
Ibid. p. 610.Quarta eſt de arbitratoribus ſuper querelis inter ſubditos regum Angliæ & Castellæ conſtitutis ad Petrum epiſcopum Baionæ directa xiv. Februarii anno m.ccc.xlviii. In priori epiſtola a nobis viſa appellatur Petrus de S. Johanne.
De hoc epiſcopo ſic legitur in codice ms. Dominicanorum Toloſ. Fr. P. de S. Johanne ſucceſſit domino fratri P. prædicto, paulo poſt felicem tranſitum ipſius, factus per eundem dominum Johannem papam. Hic etiam Fr. P. Baionenſis erat. Iſti duo ſupradicti facti fuerunt epiſcopi, non ſolum operum virtuoſorum meritis ..... ſed etiam ad ſuggeſtionem Dom. W. P. tunc preſbyteri cardinalis ... erat etiam Baionenſis.
Du Pin.Guillelmus de Pinu ab Oihenarto & a Sammarthanis prætermiſſus, annis 1357. ac 1359.1359. recenſetur in chartis abbatiæ ſancti Bernardi monialium ſecus Baionam. Alius eſt a Guillelmo San-Johannio de quo nunc dicendum.
De S. Jean.Guillelmus Vitalis a Sancto-Johanne ſedebat annis 1367. & 1368.1368. ex chartis ſancti Bernardi prope Baionam. Et ſane hoc anno 1368. per vicarium ſuum interfuit ſynodo trium provinciarum congregatæ circa feſtum Pentecoſtes.
Ex hac epiſcoporum Lapurdenſium ſerie expunximus Milonem de Dormanno, licet in hiſtoria cancellariorum Franciæ quam notis illuſtravit V. C. Dionyſius Godefroy, & in Gallia Chriſtiana noſtrorum Sammarthanorum recenſeatur inter Baionenſes epiſcopos. Verum in ejus epitaphio quod legimus in æde ſacra collegii Bellovac. dicitur tantum epiſcopus Andegav. Bajocenſ. ac denique Belvac. Præterea quis credat eodem anno 1573. duos creatoS eſſe Baionenſes epiſcopos, Milonem & Bartholomæum, ut legitur in Gallia Chriſtiana quadripartita.
Doriach.Petrus Doriach ex diœceſi Ruthenenſi oriundus, ordiniſque Fratrum Minorum alumnus, præfuit annis 1372. 76. 77.1372.
1377. Anno vero 1381. ſedes vacabat.
Bartholomæus de Ribera, vulgo d’Arribaire, apud Vaſcones, quod interpretaremur de la Riviere, ſedebat iam anno 1383.1383. Occurrit ejus nomen in tabulis ſancti Bernardi annis 1387. 88. 90. adhucque præerat anno 1392. ex ſchedis D. Edmundi Martenne, qui chartas inſpexit.
Iis tamen adverſantur quæ leguntur apud Oihenartum & Sammarthanos fratres de Nicolao & de Garſia Henguy epiſcopis, quorum prior inſcriptus legitur regiſtro Vaticano die 24. Julii anni 1385. poſterior ex ordine Auguſtinianorum aſſumtus, fuit Carolo Ebroicenſi Navarræ regi a confeſſionibus, unuſque ex curatoribus ipſius teſtamenti cum Lupo de Luna archiepiſcopo Cæſarauguſtæ, Martino de Calvo regis cancellario, aliiſque apud Pampelonam urbem in palatio epiſcopali electis. Sandovalius eundem recenſet inter antiſtites qui adfuerunt coronationi Caroli regis apud Pampelonam, an. 1390. Scripſit Garſias breviarium hiſtoriæ regum Navarræ ; quæ quidem probat Garſiam fuiſſe virum doctum & præcipuæ auctoritatis, ſed nullatenus convincit ipſum fuiſſeBaionenſem epiſcopum, reclamantibus actis publicis.
Menendus ex religioſa eremitarum Auguſtinianorum familia electus, ſignatur in actis & tabulis, annis 1394. 1395. 96. 97. & 1405.
Vernet.Petrus Vernet, ſeu du Bernet, anno 1406. epiſcopus erat Lapurdenſis. Pro ſua ad hanc eccleſiam provectione ſolvit 2500. florenos auri, cameræ apoſtolicæ & collegio cardinalium, de qua pecunia a ſe recepta Johannes XXIII. papa dedit chirographum 11. nonas Septembris, anno 1. ſui pontificatus, id eſt Chriſti 1410. Memoratur in chartis S. Bernardi anni 1414. adhucque jura ſacra dabat 1415. In decreto concilii Conſtantienſis facto ſeſſione xxxi. anno 1417. die Mercurii ultima menſis Martii, ſuper redintegratione eccleſia Baionenſis, legitur, quod eccleſia Baionenſis duos ſimul per plures annos habuerat epiſcopos ; & inter alios bonæ memoriæ Petrum, qui fuit de obedientia Balthazaris tunc Johannis papa XXIII. in ſua obedientia nuncupati, noviter defectum, & ſuperſtitem venerabilem fratrem Guillermum hic præſentem, qui fuit creatus per Petrum de Luna. Ex his Petrum e vivis exceſſiſſe anno 1417. liquido conſtat.
De la Borde.Hic epiſcopus a Petro de Luna dicto Benedicto XIII. æmulus datus eſt Petro Vernet, qui Johannis XXIII. obedientiam amplexus fuerat. Adfuit concilio Conſtantienſi ſeſſione xxxi. anno 1417. in qua dicitur functus legatione Caroli Navarræ regis. De ipſo concilii Conſtantienſis patres in decreto ſupra laudato ſtatuunt, ut eccleſia Baionenſis deinceps per Guillelmum epiſcopum regatur, ac verus epiſcopus ipſius eccleſiæ, necnon epiſcopatus Baionenſis unicus cenſeatur & illi clerus, & populus civitatis & diœceſis Baionenſis, in omnibus, conſuetis, licitis & honeſtis, ut eorum vero epiſcopo & paſtori obediant, & ipſo eos benigne vice verſa pertractet. Inhibuit etiam capitulo hujus eccleſiæ, ne ad electionem alicujus, loco ipſius defuncti (scilicet Petri Vernet) procederet ; & archiepiſcopus Auſcienſis electionem, ſi qua fieret a capitulo, confirmaret.
Ex eodem decreto intelligimus Guillelmo, quando a Petro de Luna creatus eſt epiſcopus, & quatuor canonicis, qui inſtituti fuerant vel a Petro dicto Benedicto XIII. vel a Clemente VII. pro victu & cultu aſſignata eſſe bona epiſcopatus Baionenſis in Caſtellæ & Navarræ regnis exiſtentia. Hi autem canonici ſublato schiſmate, paceque reddita, fuerunt additi Baionenſis capituli canonicis ; ita ut ſtallum in choro, locumque in capitulo cum aliis haberent, ac in omnibuS fructibus capitularis menſæ ut veri canonici perciperent.
In tomo IX. collect. Rimerii Angli legimus litteras Willelmi cognomento Arnaldi, ordinis ſancti Franciſci, epiſcopi Baionenſis auctoritate Petri de Luna creati, quibus die 15. Aprilis an. 1417. pollicetur Anglorum regi, ſe abſque licentia prædicti regis, nunquam adepturum partem diœceſis, quæ ſub hujus principia poteſtate erat.
De Mouloc.Quamvis auctoritate concilii Conſtantiensis cautum fuiſſet, ut Guillelmus Bordanus epiſcopus ſolus Baionenſem obtineret epiſcopatum, abſtinerentque canonici ab eligendo Petri Veneti ſucceſſore, tamen ipſi ſuffectus eſt Petrus de Maſloco. Sed nihilominus Guillelmus cathedram tenuit, in qua ſedebat adhuc anno 1444.1444. ex charta S. Bernardi ; quo anno tranſlatus eſt ad eccleſiam Aquenſem.
De Mareuil.Johannes de Mareuil ab anno 1454.1454.
1458. ad 1458. præfuit. Forte is eſt qui in Gallia Chriſtiana fratrum Sammarthanorum legitur Johannes de Mont-revel, electus, inquiunt, anno 1459. calendis Julii in actibus conſiſtorialibus Vaticani. Huic vero præmittunt Gualardum mortuum anno 1454. & Jacobum ordinis S. Dominici, cui nullus aſſignatur annus. Sed de utriuſque epiſcopatu dubitamus maxime.
Ceterum epiſcopalis dignitas non obfuit quominus Johannes eſſet cancellarius Ambianenſis eccleſiæ, qua dignitate fungebatur anno 1463. ex ejuſdem eccleſiæ registris.
Noster Cl. Eſtiennot, in ſerie abbatum Montis-Olivi recenſet Amalricum de Senergiis, quem ait electum an. 1465. per biennium rexiſſe, quo elapſo creatur epiſc. Baionenſis ; quæ omnia nobis prorſus incognita ſunt.
De Laur.Johannes de Lauro 1466.1466.
1482. 1468. anniverſarium pro Navarræ regibus una cum capitulo fundavit 1478. ſuperſtes erat adhuc 1482.
In Gallia Chriſtiana quatuor in tomos diſtributa, Petrus de Fuxo cardinalis legitur adminiſtrator Baionenſis, anno 1488. ſubjiciturque Johanni de la Barriere. Sed ſi locus huic adminiſtratori debeatur, in ſerie epiſcoporum locandus eſt poſt Johannem de Lauro. At de Petri Fuxenſis adminiſtratione nihil certi habemus, de eoque ſilet Oihenartus.
De la Barriere.Johannes de la Barriere electus & confirmatus reperitur in pluribus inſtrumentis 1489.
1489.
1503. 1491. 1493. 1495. Mutavit locum præbendæ de Hengui in Lorrendaete 26. Aprilis 1503. Anno 1494. die 10. Januarii adfuit conſecrationi regis Navarræ, ex actis publicis.Merlot, l. 1. c. de Navar. R.
Bertrandus Lahet ex illuſtri proſapia, canonicorum omnium ſuffragiis electus eſt 8. Julii 1504. Die 9. Aug. ejuſdem anni ejus electionis confirmatio ab archiepiſcopo Auxitano poſtulatur. Notatur ab Oihenarto & Sammarthanis anno 1507.
Hector d’Ailly de Rupe-forti nobilis Arvernus canonicus Pariſienſis, ſedit ab anno 1520. ad 1524.1520.
1524. quo ſponte ceſſit ; & paulo poſt factus eſt Tullenſis epiſcopus. Legatione functus eſt nomine Aloiſiæ a Sabaudia matris Franciſci I. Francorum regis, apud Venetos.
Johannes de Bellayo gente apud Andes & in tota Gallia antiquitate, nobilitate, virtutum ſplendore, ac rerum pro patria geſtarum gloria illuſtriſſima, ortus eſt patre Ludovico domino de Langey, & matre Margarita de la Tour-landry. Fratres habuit Guillelmum Taurinenſis provinciæ præfectum & Martinum Normanniæ progubernatorem, qui militaribus ſtudiis, variiſque legationibus clari, bellicam ac politicam virtutem litterarum laude cultuque cumularunt. Et quidem Guillelmus hiſtoriam de rebus Gallicis, Martinus junior Franciſci I. res geſtas ornate conſcripſit. Johannes vero noſter a puero in Pariſienſis academiæ ſinu inſtitutus, ſcite Latine ſcribere, & verſus eleganter pangere didicit ; nec minus in ſacris quam in humanioribus profecit litteris. Itaque ob egregias animi dotes Franciſco regi muſarum cultori & litteratorum parenti cariſſimus, ſummis rebus adhuc junior adhibetur, & ad primas eccleſiæ dignitates evehitur. Certe anno 1526.1526. epiſcopatum Baionenſem conſecutus eſt, inde ſedem Pariſienſem. Tempore ſui epiſcopatus Baionenſis legitur legatus regis in plurimis inſtrumentis, quæ Rimerius Anglus collegit tomo XIV. 1°. intereſt hoc nomine juramento regis Anglorum de obſervatione tractatuum ſeu pactorum 27. Septembris 1527. 2°. in negotio pro mutuo commercio inter ſubditos imperatoris regiſque Hiſpaniæ & regis Franciæ 10. Martii anni 1528. 3°. in confirmatione treugarum ſeu induciarum 24. Junii anni 1528. Cetera quæ ad eum ſpectant proſequemur, cum in Pariſienſibus epiſcopis de ipſo loquendi occurret locus.
Poncher.Stephanus Poncher, quo cognomine ornati ſunt duo Pariſienſes epiſcopi Stephanus & Franciſcus, excepit Johannem Bellayum in ſede Baionenſi. Anno 1543.1543. miſſale ad uſum eccleſiæ Baionenſis typis mandari curavit. Poſtea fuit archiepiſcopus Turonenſis anno 1550.1550. Idcirco plura de ipſo dicere ſuperſedemus, donec de Turonenſibus agamus archipræſulibus.
De Monstiers.Johannes de Monſtiers dominus de Froiſſac ſenator & libellorum ſupplicum magiſter, præpoſitus de Magnac, priorque commendatarius ſancti Michaëlis de AngelisEx ch. hujus mon., necnon abbas Scalæ-Dei, Baionenſem poſt Stephanum cathedram conſcendit. Sed reipublicæ negotiis adhibitus, parum ſui gregis cuſtodiæ invigilavit. Legatus ac orator regius apud principes Germaniæ anno 1551. & 1552.1552. in conventu Paſſaviæ orationem habuit elegantem iii. nonas Junii. Ceterum vir erat rerum agendarum peritiſſimus, cujus conſilio & dexteritate, quod diu in Allemania verſatus eſſet, ac linguam Germanicam calleret, rex Henricus II. uſus eſt ad conventionem faciendam cum Mauricio Saxoniæ duce, qui tam ſuo, quam Georgii Friderici pupilli, nomine agebat, & Johannis Alberti marchionis Brandeburgi, ac Willelmi Hessorum principis, pro Germaniæ libertate, ut notat Jacobus Aug. Thuan. hiſt. l. 8. Vide Franciſcum Balduinum jurisconſ. in panegyrico de matrimonio Caroli IX. regis cum Eliſabetha Auſtriaca. Edidit porro Johannes librum cui titulus, de ſtatibus & familiis in orbe Chriſtiano illuſtribus. Sedebat & an. 1561.1561.
Ex hoc epiſcopo duos conflavit Oihenartus ; unum appellans Johannem Fraxineum, (du Freſne) alterum Johannem Monſterium. Mortuus Pariſiis poſt annum 1568. jacet in æde ſacra Fratrum Minorum.
De Sosionde.Nihil de hoc epiſcopo cui cognomen de Soſſiondo erat, nobis notum, quam quod ſederit ab anno 1569. vel etiam 1567. juxta Oihenartum ; immo etiam anno 1566. ut legitur in recenti catalogo ad nos miſſo. Diem vero ſuum obiiſſe legitur anno 1579.1579.
Maurry.Ab Henrico III. Francorum rege deſignatus eſt epiſcopus anno 1579.1579. pro cujus bullarum impetratione ſcripſit rex ad Ludovicum Caſtaneum Rupi-poſæum ſuum apud ſummum pontificem legatum, die 5. Julii ejuſdem anni. Adhuc præerat anno 1590.
Deschaus.Bertrandus Deſchaus Benearnenſis, ex genite vicecomitum de Baigorry, in citeriori Navarra, ſacri conſiſtorii aſſeſſor, conſecratur epiſcopus Baionenſis anno 1598.1598. Delectus eſt a Ludovico XIII. cujus primus fuit eleemoſynarius anno 1611. ut diſcordiam inter eundem Chriſtianiſſimum regem & Philippum III. Hiſpaniarum pro finibus Galliæ & Hiſpaniæ cum aliis componeret : interfuitque comitiis Pariſienſibus anno 1614. cui Johannes Fileſacus theologus Pariſienſis dicat librum de Idololatria politica 1615.1615. Traducitur tandem ad archiepiſcopatum Turonenſem ubi de ipſo plura. Mortuus eſt an. 1645.
De Rueil.Claudius de Ruëil Guillelmi Ruſæi epiſcopi Andegavenſis conſobrinus, fuit Carnotenſis canonicus, inde cleri ſyndicus, Henrici IV. & Ludovici XIII. eleemoſynarius, poſtea archidiaconus major Turonenſis, ad hanc demum ſedem vocatus conſecratur a Franciſco cardinali Rupi-fucaldio 1622.1622.
1625 Adfuit comitiis cleri Gallicani anno 1625. & conventui Pariſiensi vulgo dicto Notabilium anno 1626. Eodem anno traducitur ad pontificatum Andegavenſem.
Henricus de Bethune, Philippi comitis de Selles & de Charrots, ex Catharina le Bouteillier de Senlis, e proſapia comitum de Moucy, abbas Jardi, nominatur Baionenſis præſul a Ludovico XIII. anno 1626.1626. 1. Octobris, ſed nondum inauguratus tranſiit ad cathedram Malleacenſem in Pictonibus, indeque ad Burdegalenſem metropolim, ut narraturi sumus infra in archiepiſcopis Burdegalenſibus.
De Montagne.Raimundus de Montagne ortus erat ex illuſtri apud Burdegalenſes genere, cui ſuis lucubrationibus non modicum ſplendorem attulit Michaël de Montagne ; Raimundus vero dominus de S. Genes, regi Chriſtianiſſimo conſiliis ſanctioribus, antea præturæ Santonenſis præſes, epiſcopus creatur anno 1630.1630. Interfuit cœtui cleri Parisienſi an. 1635. defunctus autem menſe Martio anni 1637.1637.
Fouquet.Franciſcus Fuquetus epiſcopus deſignatus eſt eodem anno 1637.1637. Conſecratur vero Lutetiæ in templo ſocietatis Jeſu vici S. Antonii, anno 1639.1639. die 15. Martii a Claudio de Ruëil Andegavorum præſule, operam navantibus epiſcopis Ademaro de Monteil de Grignan tunc temporis epiſcopo Tricaſtinenſi, poſtea vero Arelatenſi archiepiſcopo, & Johanne de Sponde Megarenſi antiſtite, coadjutore Appamienſi, præſentibus ſedis apoſtolicæ nuntio, archiepiſcopis Turonenſi & Bituricenſi, necnon epiſcopis quamplurimis. Urbem eccleſiamque ſuam ſolemni ritu ingreditur menſe Novembri ejuſdem anni.
Favente hoc pontifice moniales ſub regula ſancti Francisci, & ſanctæ Claræ inſtituto militantes, revocatæ ſunt in urbem, ex qua pulſæ diu exſularant in loco Sorohette nuncupato, minus tuto, quod prædonibus pateret. Eadem in urbe virgines sub B. Mariæ cognatam Elizabetham viſitantis patrocinio inſtitutæ, ex Pariſienſi ejuſdem ordinis parthenone profectæ recipiuntur. In oppido vero ſancti Johannis de Luzo cœnobium conditum eſt pro monialibus Urſulanis, quæ erudiendis puellis Chriſtianis incumbunt.
Ad tollendam, quæ tamdiu graſſabatur, morum corruptelam, maxime cobabitationem virorum cum mulieribus, poſt datam de contrahendo matrimonio fidem, plurimum laboravit.
Ut facilius onera epiſcopatus valeret fuſtinere, rex ipſum deſignavit abbatem S. Severi in Normannia. Commutatione facta Baionenſis eccleſiæ cum Agathenſi ad eamdem traducitur anno 1643. 1643. menſe Julio.
Dolce.Johannes Dolce Baionenſis, Bertrandi Deſchaus Turonum archiepiſcopi ex sorore nepos, a quo conſecratus fuit epiſcopus Bolonienſis, ex hac ſede aſſumtus eſt ad patriæ ſuæ cathedram anno 16431643.. cum paulo antea fuiſſet deſignatus epiſcopus Agathenſis, nec tamen poſſeſſionem iniiſſet. Quo tempore Boloniæ ſedebat, interfuerat comitiis generalibus cleri Gallicani anno 1641. apud Meduntam habitis. Obiit die 8. Februarii anni 16811681.. Sepultus eſt in eccleſia cathedrali ante majus altare. Erat ſimul abbas ſancti Vincentii de Luco diœceſis Oleronenſis, & Buxeriæ diœceſis Andegavenſis.
De la Roque-Prielé.Gaſpardus de la Roque-Prielé bullas obtinuit datas 22. Septembris 1681. poſſeſſionem adeptus 23. Maii 16811681.. duo inſtituit & dotavit ſacerdotia (capellanias vocant.) Migravit e ſeculo apud Petram-perforatam, vulgari lingua Peyrourade, 19. Junii 16881688.. Sepultus in ingreſſu eccleſiæ ut ipſe petierat ſub vaſe aquæ luſtralis. Fuit etiam abbas Regulæ diœceſis Laſcarrienſis.
De la Lane.1692.. Sed bullis donatus eſt tantum anno 1692.quo, die videlicet 24. Augusti unctus eſt ſacro oleo in ſummum ſacerdotem. Obiit die 6. * Auguſti anni 1700al. 9.
1700.. apud Tuſtat ; jacetque in eccleſia S. Fremerii diœceſis Vaſatenſis, cujus abbas erat, ubi nullum habet monumentum.
Renatus de Beauvau, qua gente apud Andes orta & in Lotharingia propagata, vix ulla aut antiquior aut nobilior ; affinitate enim cum regia Francorum domo conjuncta eſt ; patrem habuit Jacobum de Beauvau marchionem du Rivau tribunum Helvetiorum, Gaſtonis— Johannis-Baptiſtæ ducis Aurelianenſis excubitorum, & regiorum caſtrorum præfectum ; matrem vero Mariam de Campel de Saujon. Bonis litteris addictus doctoris theologi facultatis Pariſienſis lauream conſecutus eſt die 13. Maii anni 1694. Paſtoralis vero officii tirocinium poſuit ſub Petro-Franciſco de Beauvau patruo ſuo Sarlatenſi præſule. Nominatus die 1. Novembris anni 1700.1700. a rege deſtinatur epiſcopus Baionenſis ; die vero 17. Julii anni 1701. conſecratur, cum jam ſacramento fidem promiſiſſet die 22. Junii ejuſdem anni. Eccleſiam mirifice decoravit, choro in abſidem baſilicæ tranſlato. Gregi ſuo mœrenti aufertur, & Tornacum migrare cogitur accepta regia ſchedula die 23. Aprilis anni 1707.1707. nunc eſt Toloſatum archiepiſcopu.
Druillet.Andreas Druillet Toloſas filius N. Druillet præſidis claſſium inquiſitionum in ſenatu Toloſano, archidiaconus & vicarius generalis Cenomanenſis, volente rege ac designante ſchedula data die 23. Aprilis anni 1707. conſecratur epiſcopus a cardinali Noallio Pariſiorum archiepiſcopo in oratorio palatii archiepiſcopalis, aſſiſtentibus epiſcopis Tornacenſi & Bleſenſi die 8. Januarii anni 1708. Regi fidem juravit die 20. ejuſdem menſis.
DUæ tantum ſunt hoc in epiſcopatu abbatiæ, Leunſium & Urdacium ; utraque vero eſt ordinis Præmonſtratenſis.
LEunſium ordinis Præmonſtratenſis monaſterium in diœceſi Baionenſi, poſitum eſt prope Gavum, Sorduam inter & Baionam, a qua urbe diſtat tribus circiter leucis. Fundatorem agnoſcit Bertrandum vicecomitem Baionenſem, cujus mentio fit in necrologio Caſæ-Dei ejuſdem ordinis, iii. cal. Novembris. Ex pauciſſimis vero quæ ſuperſunt inſtrumentis, ſequentes eruimus abbates.
I. Vidalis primus abbas Leunſii dicitur in necrologio Artonæ, die 12. Septembris.
II. Nicolaus 1227. ad quem exſtat donatioC. V. p. 202 col. 1. prioratus Behaunii, ut videre eſt in charta ea de re confecta, quam inter probationes noſtras retulimus.
III. Pernaldus memoratur in necrologio Artonæ 12. Aprilis.IV. Guillelmus I. de Rupe-bruna in necrologio Caſæ-Dei locum habetiii. nonas April.
V. Alnaldus Bernardi 31. Maii in necrologio Artonæ.
VI. Petrus I. 21. Julii in necrologio Artonæ.
VII. Raimundus I. 23. Septembris in necrologio Artonæ.
VIII. Bertrandus I. 8. Decembris in necrologio Artonæ.
IX. Bertrandus II. preſbyter abbas Leunſii 12. Decembris in necrologio Artonæ.
X. Noliver 1285. in charta eccleſiæ Aquenſis.
XI. P. abbas Leunſii adeſt concilio Nugarol. an. 1315. ex actis ejus ms. quæ emendatiora ſunt quam edita.
XII. Guillelmus II. de Labadie 1398.
XIII. Petrus de Hitſc 1471. in charta ſancti Severi in capite Vaſconiæ.
XIV. Johannes I. de Joyeuſe filius Ludovici & Iſabellæ de Hallwin comitiſſæ de Grand-pré, quam duxerat poſt obitum rioris conjugis mortuæ 1487. Fuit abbas Leunſii (la Honce) & Bellæ-vallis.
XV. Laurentius Dolhasts 1518.
XVI. Petrus III. Beyrié, 1524.
XVII. Petrus d’Aquarra, 1558.
XVIII. Salvatus de Sales-Jussan, 1565. 1569.
XIX. Johannes II. de Marguye, 1590. 1593.
XX. Johannes III. de Harembure, 1600. 1601. 1606. 1613.
XXI. Raimundus II. de la Sales etiam abbas Sorduæ, 1632. Obiit 1635.
XXII. Antonius-Rogerius de la Sales bullas ſubreptitias ex ceſſione Raimundi obtinuit 1633. at Raimundo defuncto ſequens prævaluit.
XXIII. Philibertus de Grammond, 1635. & 1646.
XXIV. Johannes IV. du Haut de Sallies regi a conſiliis & eleemoſynis, ſacræ theologiæ doctor, decanus eccleſiæ collegiatæ de Vidaënen, poſtea epiſc. Laſcurrienſis 1658. Obiit 1681. XXV. Michael de Caſſagnet de Tilladet epiſcopus Matiſconenſis : hactenus præeſt.
HÆc abbatia diœceſis Baionenſis, filia Caſæ-Dei, ordinis Præmonſtr. S. Salvatori dicata eſt, ſita inter Brenæ-montes in regno Navarræ, ſed in ipſo pene Galliæ veſtibulo. Cum fuiſſet ab initio canonicorum Regularium S. Augustini, an. 1209. Præmonſtratenſe amplexa eſt inſtitutum.
Abbas autem hujus cœnobii in oppido de Urdach, quod ad nullam proprie pertinet diœceſim, epiſcopalem habet juriſdictionem. Ceterum cum hæc abbatia ad Galliam non ſpectet, plura de ipſa dicere ſuperſedemus. Hujus meminit Oihenartus in notitia Vaſconiæ lib. 2. c. 3. pag. 102.
- ↑ Hujus Crucis mentio fit in chronico Viæiliacenſi, ubi agit de ditionibus quas Ludovicus rex Francorum dictus Junior ducta in matrimonium filia Guillelmi Aquitanorum ducis comitiſque Pictavorum, Francorum regno addidit : Omnem Aquitaniam, Gaſconiam, Baſcloniam, & Navarriam, uſque ad montes Pyrenæos & uſque ad Crucem Caroli ; quæ poſita erat in excelſiori Pyrenaorum loco, ubi nunc ſacellum ſancti Salvatoris, ad Yvainetam, inquit Oihenartus Notitiæ Vaſconiæ l. iii. c. 4. De Baiona ejuſque epiſcopatu conſulendi ſunt laudatus ſcriptor & V. C. Petrus de Marca in hiſt. Bearnenfi.
- ↑ Fanum ſancti Sebaſtiani in Ipuſcuæ provincia.
- ↑ Oihenartus exiſtimat Hugonis Magni nomen hîc a recentiori aliquo additum, dum illud monumentum charlutario inſerendum curaret.
- ↑ Solidi in urbe vulgo Morlas, quæ eſt Benearmæ provinciæ, cuſi.
- ↑ Hic epiſcopus in omnibus catalogis appellatus Guillelmus-Arnaldus, in concilio Conſtantienſi ſemper legitur ſimpliciter Guillermus.