Gallia Christiana 1715 01/Lascurrensis

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Ecclesia Lascurrensis (col. 1283-1306)

ECCLESIA LASCURRENSIS, olim BbNEHArNBnsis. BEnEHARNUM, quod nomen est hodie provinciæ, fuit olim civitatis & urbis episcopalis. V. C. Petrus de Marea historiæ Benearncnsis 1. 1. c. XI. contendit Plinium in recensione populorum Aquitaniæ, post Bigerros, Tarbellos & CocoIates, meminisse Bearnorum seu Venar- norum ; sic enim legendum putat, non Venanorum. Contra vero Hadrianus Valesius censet nec Strabonem, nec Mesam, nec Plinium aut Ptolemæum de Benearnis locutos esse ; ita ut primus qui Benearni meminerit, sitÆthicus in Itinere a Cæsarea-Augusta Benearnum, sic : Foro Gallorum M. P. xxx. Summo pyrenao XLVI. Foro ligneo v. Aspalluca vn. Ilurone xn. Benearnum M. p. xn. Aspaluca, Hispanis Aspa, & vallis Aspalucensis, Saltui-Pyrenæo subjecta, vel ab hac urbe, vel a fluvio etiam Aspa dicto sic vocata satis notæ sunt. Iluro est Oleron. PostÆthicum veteres notitiæ lmperii Benearni meminerunt inter provinciæ Novempopulaniæ civitates duodecim, eique locum tribuunt septimum. Benarna urbs legitur apud Gregorium Tu- ronensem 1. ix. cap.7. & civitas Benarnum in pactioneGuntramni & Chilaeberti regum, apud eundem Gregorium. Benarnum occurrit in concilio Agathensi ad annum DVI. & civitas Benar- nensium in concilio Matisconensi II. an. D Lxxxv. A longo vero tempore Benearni nomen ceffit soli pago vulgo le Bearn i urbs vero pagi caput, postquam destructa fuisset a Normannis, omisse priori nomine dicta est Lascuris, & Lascurra.propter varios in loco ubi sita est amniculi & fonticulorum circuitus, quos populares appellant Las Esoourres, inquit Petrus de Marea loco jam supra laudato. Lascurram esse Benearnam veterum docet quoque Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, ubi refellit Josephum Scaligerum, qui in notis ad Ausonium probare conatus est Ortesium in Benearni locum successisse, mutato tantum nomine. Id autem salsi convincitur, tum quod hoc oppidum sit diœcesis Aquensis, tum quod fancti Galactorii Benearnensis episcopi, seculo VI. ineunte, corpus semper apud Lasi : urram fuerit asservatum, usque ad an. 1559. quo Calvinistæ sacrum hoc pignus combusserunt ; quod innuit sedem episcopalem eo in loco ulque perseverasse. Non unicum hoc fuit Josephi Scaligeri erratum de Benearnensibus rebus disserentis : nam quod ait totam Novempopulaniam regibus Anglorum olim paruisse, præter Benearnum, quod abfelufi femperfuit imperii, semperseparatum a ditione Francorum, ac nulli ditioni subditum, præ- terquam domestici principis, omnino falsum est. Nam Benearnenses vicecomites nunquam fuerunt.sui juris, sed pro dominis agnoverunt sive Francorum sive Anglorum reges, ut gentiS utriusque historiæ docent *. Objici potest contra laudatam sententiam, ex Itinerario Antonini ab Aquis Tarbellicis Be- ncarnum usque spatium-xIx. milliarium tantum interponi, quod Lascurræ convenire non potest, quæ ab Aquis Tarbellicis distat ad minimum triginta tribus passuum millibus. Sed potuit mendum irrepere in annotandis milliaribus ; aliundeque nihil vetat dicere descriptionem Itinerarii hujus non ita esse accuratam, ut in milliarium computatione, nihil aut addendum sit aut detrahendum. De his consulendus Petrus de Marea 1.1. c. XI. Benearnum, ut est vicecomitatus « Lcgc Notitiam Galliarum Hadriani Valesti ad Vocem Sententiam tamen Scaligeri adprobarc videtur V. C. Pctnw dc Marea 1. V. bili. Bearn. c. 34. ToInfds L M m m m ij iiS ; ECCLESIA LASCURRENSIS. 1x86 & principatus, hos habet terminos ; Bigorræ comitatum ab ortu, præfecturas Baionensem & ( Aquenscm ab occasu, a Septentrione pagos Scialocensem * & Taursanensem, a Meridie Pyre- næos & vicecomitatum Solensem. Urbes vero præcipuæ Benearni sunt, PaluS ( Pau) ubi sedes est < Parlamenti a quo Lascurra & aliæ urbes pendent, & Cameræ rationum ; Laseurra, Oloro, Mor- lasium, ubi moneta olim cudebatur, ut ostendemus in appendice j Navarrensium munitissenum propugnaculum, & Salvaterra. Benearno urbe destructa, superfuit tantum ædicula, quam Willelmus Sancius dux Vasiconiæ, restaurandam curavit per unum e ducibus siiiS Lopo-£ortem nomine monachum factum, a quo ibi congregatio monacnorum instituta est, cui præfuit ut abbas Lopo-fortis. Hunc vero locum aliquot proventibus dotavit sub annum 980. quo tempore vacavit sedes episcopalis ; & quidem statim aut paulo post eversam urbem. At vero cathedram restituit Sancius dux WiUelmi>Sancii ducsa silius, excitata ex veteris urbis ruderibus nova urbe, quæ Lascurra estappellata, ab rationem su- perius prolatam. Porro episcopus non Lascurrensis dictus est aut Benearnensis, in illa episcopatuS innovatione, sed episcopus totius Vasconiæ, quod præter illam ecclesiam quatuor alias episcopales Vasiconiæ regeret. Episcopus nunc est primtiS consiliarius in senatu Palensi, primus baro provinciæ, & deputatus in ipsius comitiis. Lascurrensis ecclesia, quæ Ausciorum metropoli siubdita est, patronam agnoscit Dei. param Virginem. Illa Fuit plurimorum Navarræ regum conditorium, quorum imagines ex marmore albo rractæ fuerunt & infrustacomminutæ ab heterodoxis. I n crypta autem quiescunt e genteLebreta, reges Navarræ Francsscus Phœbus, & Henricus 11. avuS Henrici IV. Franciæ & Navarræ regis, Margarita Valesia Francisci I. germana, &dicti Henrici II.fponsa, necnon quædam alia cadavera principum utriusique Iexus, e stirpe Navarrica ac Bearnensi. Capitulum quindecim constat canonicis. In diœcesi numerantur quadraginta circiter ecdesiæ parochiales ; & duæ duntaxat abbatiæ, de quibus erit agendum post exhibitam episcoporum seriem, ex variis ecclesiarum maxime documentis contextam. EPISCOPI LASCURRENSES. I. S. JULIANUS I. J

! r N antiquo ecdesiæ BenearnensiS breviario L legitur, S. Julianum TrevrensiS ecdesiæ iaconum, a Leontio Trevirensipræsuleordinatum episcopum, missum fuisse ad Benear- nenses, ut eos ad Christianam sidem conculcata idololatria revocaret ; quod præstitisse dicitur. Exstat in suburbio ecclesia sub sancti Juliani titulo coIssecrata. Ut narrationem hanc persuadeat Petrus de Marea, observat 1°. Leon- tium fuisse Aquitanum, uti hoc in breviario. habetur, unde non mirum si miseratus popularium suorum cœcitatem, qui relicta fide Christiana, idololatriæ erant dediti, ad eos verbi Deipræconem miserit. Observat 20. Treviren- sem urbem, tempore Leontii, hoc est anno circiter 400. sedem fuisse præfecti prætorio Gallia- rum, & quasi totius Galliæ metropolim, uti nuncupatur a S. Athana fio in apologia ; unde jure exarchatus in tota Galliarum diœcesi, ad eum pertinebat episcopos in ecclesiis vacantibus ordinare. Anno circiter 407. Vandali Gallias ingrefli Trevirensem urbem diruerunt, & per ( totam Galliam essusi pervenerunt usque ad No- vempopulaniam, cujus urbes tunc gravi clade afflictæ sunt. Neque vera Benearno barbarorum pepercit furor ; quo tempore S. Julianum adhuc sedisse credimus. II. S. GaLACTO RIUS. S. Galactorius interfuit concilio Agathensi, 5, anni 506. cui subscripsit cum titulo episcopi de Benearno. De illo in veteribus monumentis Lascurrensibus memoriæ proditum est, strenue admodum dimicasse cum militibus Bearnii contra Wisigothos Ari a nos, a quibus victuS juxta locum Mimisani prope mare Oceanum, & captus, frustraque tentatus ut ejuraret sidem Catholicam, immaniter est trucidatus anno, ut conjicitur, 507. * unde & a successoribus præ- sulibus, universoque pago Bearnensi martyr dictus, duobus per annum diebus in divino celebratur officio, altero quidem depositionis & transitus > alio tranflationis reliquiarum ejus e loco Mimisano, ad oppidum Lascurrense.Cor- pus ejus siimma veneratione colebatur in ca- thedrali usque ad annum 1569. quo siacra ejuS 1 ossa siint combusta, & direpta est qua tegebantur theca a militibus comitis Montisgomerici novatorum ducis. De eo consiilendus jam laudatus Petrus de Marea lib. 1. historiæ cap. xi. &xv. III. SXVINUS. Savinus adfuit concilio II. Matisconensi, anno 585. habito, cujus meminit Gregorius Tu— : ronicus. In actis autem concilii Iegitur : Ego Savinus episcopus ecclefia Benarnensium sul>- scripfi. IV. JULIANUS II. Sedisse creditur hic episcopus tempore Theodorici Francorum regis, & Ebroini majoris palatii circiter annum 680. sub quo ecclesia deso-, lata suit Abderramani Saracenorum principis furore, deinde etiam Normannorum infestatione. Tunc Novempopulaniæ urbes, ecdesiæ ma- tb Ncn potest differri S. Galactorii martyrium post hunc annumj nam Alaricus Wifigotborum rex boc anno Victus est a Clodo- » vzo, qui Burdigalz eodem hyemavit anno, & in Novcmpopu- lania præsidia reliquit ad exfcmdcndas Wifigothorum reliquias. S. Galactorium a Wifigotbis captum cffe y cum copias ad Clt- dovzum duccrct, autumat P. do Marea. iaS7 ECCLESIA Li xime destructæsunt-LascurramseuBeDearnum A a Saracenis excisum fuisse in invasione Sarra- cenica, circa an. 732. narrat Petrus de Marea, in historia Benearnensi. 1. 2. c. 111. unde interrupta fortasse præsiilum successio. V. A R S I A S. Arsias cognomento Raca, qui in chartario Lascurrensi corrupte legitur Asiiatraca, in sierie præsulum Lascurrensium collocari debet saltem ab anno octdgesimo sijpra nongentesimum vel etiam 977. nam ad hunc annum Mabillonius revocat fuadationem monasterii Regulæ in g Bearnia & diœcesi Lascurrensi, quod factum legitur cum consilio Arsiæ Lafcurrensis episc. Vide Marea hist. Bearn. L IV. c. 2. Idem est ut conjicimus, qui sigillo firmavit fundationem abbatiæ sancti Severi. Gumbaldus autem qui reperitur episcopus Vasconiæ in charta Regulæ anno 977. erat episcopus Vasatensis, non Lascurrensis. VI. RAIMUNDUS I. Raimundus dictus Vetulus sedit ad annum circiter 1040. Iste siex simul episcopatuum administrator vixit, uti vetus chartarium Lascur- rense declarat his verbis : Raimundus episcopus, ( more antecessorum suorum fex episcopatus tenuit, Vasu tensum, Adurensem » Aquensem, Laburden- sem, oloronensem, & Lascurrensem. Tempore hujus, locus Generensis qui erat, & estinfra terminos episcopatus Lafcurrensis, in parochia sancti Hilarii de Lassu, cupit florere miraculis : Et infra additur : pradictus vero idem R. Roma accusatus, depofitus suit, sed quia nobilis erat & potens, ne perturbaret fleri canonicas electiones, concessit ei papa Lascurrensem episcopatum in omni vita sua : data sibi licentia, ut quem vellet de vicinis episcopis ad supplenda episcopalia officia invitaret. Ante depositionem ejus, & post depositionem Lasu currensis ecclefia tenuit Generense monasterium. In eodem tabulario notatur Raimundum episcopum convenisse Guidonem comitem Pi- ctaviemem, assistente sibi Sancio præposito sie- dis Fuæ, ut moveret querimoniam de ecclesia sancti Stephani de Caressa ; ejus depositio potuit incidisse in annum 1058. aut circa. Cui successe, VII. GREGORIUS. Gregorius simul abbas simcti Severi in capite Vasconiæ & episcopus, Bearnensem, seu Lascar- t. rensem sedem obtinebat saltem anno 1061. IV. nonas Novembris, quo die comitatus est Hera- cliumAusciensem, ut aiunt, archiepiscop. in monasterio simcti Severi quædam statuentem, ex

! ejusdem loci tabulario.* Anno Io6I.fubscripsit utepiscopus Viernensisstsoc&k Bearnensis.diplo- * mati Bernardi comitis Vasconiæ, pro fundatio- > ne monasterii Sancti-montis, quod habes in ’• Austindo archipræfuleAusciensi.Subscribit litteris Heraclii Bigorrensis, hoc est Tarbiensis episcopi, & Bernardi comitis donantium monasterium SS. Felicis & Licerii, Cluniacensibus 4— restaurandum, anno 1064— dieXI.Decembris. Anno 1066. sedit in concilio Tolosano, cui LSCURRENSIS. 1288 Stræfuit Hugo Candidus cardinalis Alexandri « ecundi legatus, quo in concilio intercessit ne c monasterium Lactorense in cathedralem ecclesiam, monachis eepulsis, converteretur, affirmans illud esse juris sancti Severi : Pseow autem Spiritui sancto illud monasterium, jam eo usque quafi authenticum’, quod Gregorius Lascarrensis episcopus juris sancti Severi esse injuste dicebat, ad pristinum revocare gradum, &c. ex quo videtur consequi eumcumepiscopatu abbatiam retinuisse. In Hispaniam Christianis sijppetias laturus profectus est, ac per tres menses pro religione ibidem strenue decertavit. Senex demum, multis pro ecclesia laboribus exantlatis animam emisit 1072. quod signisicat vetus char— 1 ta siancti Severi ubi legitur : Anno Dominica incarnationis M. Lxxn. ferta 4. abbas S. Severi, & Lascurrensium episcopus domnus Gregorius florente canitie excessit a suculo multis dolentibus s cui, fi quid male geffit humana conditionis mole gravatus, indulgeatmisericorditer omnipotens omnium Dominus s qui ab ipfis infantia rudimentis veniens Cluniacum, ibi longo tempore pie degens, Petente Sancione comite reversus est, & fic abbatia sancti Severi abbas essectus est. ^uam rexit per quadraginta fere annos meliorando cuncta, & j quafi ex informi materia poliens omnia, inter ca- tera bona qua huic loco coadunavit. Nam post ignis combustionem, proprium monasterium mirifice fundans, eo, quo nunc est, opus conduxit. In ejuf- dem monasterii necrologio legitur : ni. idus Januarii depofitio dompni Gregorii abbatis & epi- scopi Lafcurrensis. De eo vide in episcopis Aquen- sibus. VIII. BERNARDUS I. Bernardus de Basso monachuS sancti Petri Generensis, quod monasterium olim Benear- nensi subditum erat episcopo, a Gregorio antecessore suo electus est ad archidiaconi munia O obeunda. Qui mortuo Gregorip siissectus est, ut nos docet Guido de Loth episcopus in chartulario Lascurrensi, ubi siiæ ecclesiæ jura tuetur in cœnobium simcti Petri de Generost), auctoritate Centulli vicecomitiS datum Bigorrensi antistiti, quod ipsius nuptiis cum Bigorrensi comitissa consensisset hic episcopus. Bernardum subscripsisse chartæ Garsiæ regis Navarræ, qua Stephaniæ uxori asiignat dotem, anno 1075. auctor est Prudentius Sandovallius lib. de Pam- pelonensibus episcopis. Toto vero sui episcopatus tempore a Centullo vicecomite exagitatus E est, quod ipsius conjugio cum Beatrice comitissa Bigorrensi consentire noluisset. Audiendus ea de re Guido de Loth episcopus in chartario Lascurrensi : Centullus vicecomes Bearnensis dimittens legitimam uxorem, matrem Gastonis quam habebat, Bernardum episcopum de possessione sua * ejecit violenter, & Pontium Bigorrenscm episcopum in poss ffionem monasterii induxit, tali pacto » ut ei concederet illicitas nuptias Bigorrensis comitissa, quod B, * prohibebat, quem tandiu persecu- tum, propter assiduam querelam, & interdicta qua inde faciebat s a toto episcopatu ejecit, & in ex filio mortuus, &apud Forum Julii estsepultus. Porro mortuus legitur anno J080. Eodem pontifice Mmmmiij iz8, ECCLESIA LA Sancius Gasconiæ princeps & dux, cathedra— i lem basilicam plurimis prædiis, decimis, vicia ac jurisdictionjbus dotavit ex patrimonio procerum Bearnensium, de quibus investiit ecclesiam fancti Juliani Lascurrensis, episcopali tum unitam. Toparchiarum autem hæc sunt nomi* na : villa Lascurrensis, vicus de Beneiaeo, de Garua, de Borderiis, deMeilho, &aliirecen- siti fusius apud historiam Bearnensem. Subscri- ptus memoratur in authentico Morlanensis chartæ, qua Centullus vicecomes BearnensiS, consilio w illelmi Ausciorum metrqpolitani, hujus Bernardi, & Amati Oloronensispræsulis dotavit ecclesiam in honore sanctæ Fidis Mor—. lanensis, sub regimine Cluniacensis monasterii.J IX. S A N C IU S I. Qui excepit Bernardum in episcopatu Sancius, forte idem est qui motam de monasterio fancti Petri Generensis quæstionem adversos Tarbeiensem seu Bigorrensem episcopum prosecutus est in concino Placentino, an. 1095. coram Urbano papa * II. præsente adversario suo, qui tamen tempore concilii, causa nondum judicata, e vivis excessit. Sancius vero, ut in lynodoClaromontana paulo post habita, de hac controversia sententia ferretur instabat. Porro ejus judicium Amato Oleronensi episcopo san— * ctæ sedis legato mandavit synodus, tollegamque & assessorem ei dedit Ausciensem archiepisco- f>um ; qu> moleste admodum ferens causam in ua provincia ortam & motam, alterius judicio permissam suisse, statim ac regressus est in No- vemp jpulaniam, diem indixit & locum, ad quem partes convenirent, in diœcesi Tarbiensi, non exspectato legato. At Sancius de formula judicii minime usitata, & de tota actione provocavit ad summum pontificem. Lis vero pendebat adhuc sub Guidone Sancii successore. Felicius ipsi ceffit aliud negotium de indu-. cendisin ecclesiam suam canonicis Regularibus. — In ecclesia Lascurrensi monachi tunc domino famulabantur, a tempore Guillelmi Sanciiducis ejusque uxoris Urracæ ; qui cum a sancta regula exorbitassem, adduxerunt Gastonem Benearni vicecomitem, utsuaderet episcopo, monachis expulsis, in eorum locum canonicos Regulares aamittere.Gasto tunc ex itinere Je- rosolymitano reversus erat, in quo multa præ- clare feliciterque gesserat. Deo gratias redditurus cogitavit de restauranda in clero ecclesia- stica disciplina, & de restituendo canonico ordine fecundum regulam sancti Augustini, ld- circo dedit cum uxore sua Talesa, ad honorem & utilitatem ecclesiæ Lascurrensis, clericis canonice secundum præfatam regulam vivere volentibus, eleemosynariam domum, quam pro siuorum remisiione peccatorum, ad sustentationem peregrinorum > aliorumque indigentium ædincaverat, cum omnibus jam a se datis huic loco & acquisitis, & cum decima parte omnium bonorum, quæ in siiis congregabantur, sive congreganda erant cellariis ; addito etiam alodio, id est terra, quam idem vicecomes & ejus uxor emerant a Raimundo-Willelmi de • Cuju » pap< privilegio pro S. Ægidii cœnobio subscripfit. SCURRENSIS. n<>o Ardeos. Cetera lege in vicecomitiS diplomate, quod datum est anno m. C. 1. epacta XIX.con- currente 1. indictione nona ; legiturque 1. v. hist. Benearn. P. de Marea c. x. Ibidem habentur litteræ Sancii episcopi, ex Lascurreusi chartario uti Gastonis diploma descriptæ, quarum tantum fragmenta quædam exhibenda putavimuS ; Anno M.c. 1. ex quo Dominus noster & redemtor humani generis de intemerato virginis utero nasti dignatus est, prastdente Paschalio Romana ecclesta papa, regnante Philippo Francorum rege, & G. Aquitanorum comite. Sancius Lascurrensis episcopus divini amoris igne succensus, consilio archi- episcopi Burdigalensium Amati, Romana quoque sedis legati, &R. Auxienssum archiepiscopi, & O. Olorensis episcopi » constlio quoque G. * vicecomitis Bearnensts patria, aliorumqueprincipum, con- stderans evangelii dictum, non posse duobus ser- viri dominis, in ecclesta sua sedis, videlicet B. Maria Lascur. Regulares canonicos instituit. Prius namque irregulariter, & fine aliqua regula districtione vivebant, neque communiter, neque convenienter Deoservire videbantur. Supra memoratus vero S. * prasul destderans illos quast pastor gregem suum ab erroris via revocare, & in rectitudinem semitarum dirigere, & stcut qui redditurus erat rationem in tremendo Dei judicio, de talento a Deostbi credito t & ut attentius, & stne aliqua seculari instantia possent interesse Dei ser- vitio, eos prasentisuculi rerum omnium proprietati abrenuntiare fecit. Et ut nullam soUicitudinem, atque necessitatem victus scilicet & vestitus sub regulari dtsciplina exissent es paterentur, hos honores ab hominibus bonis ecclesta B. Maria datos, & partim per eundem episcopum adquisttos illis assensu & firmavit. Ecclesiam scilicet deCarressa cum tota decima, ecclesiam de Mureg cum appendiciis suisæcclestam S.fohannis de Podio cum decima, &c Addidit Sancius quarum partem panis ( & vini archidiaconatus de Bigbilh, & justitiam ecclesiarum & decimarum, aliorumque placi » torum s exceptis tribus, clericorum videlicet in peccatis permanentium ; missarum quoque & pœnitentium oblationibus. Et si forte in his duellum, vel aliqua divisio advenerit, damnum * eis conccsiit. Additur in chartario : Post multa vero tempora supradictus Sancius venerabilis episcopus videns multiplicari conventum canonicorum, concessit eis donum in perpetuum observandum, ut in uno quoque anno, in festivitate S. Maria Septembris, darentur eis quadraginta modii de tritico. Postmodum A. * episcopus successor illius in eadem . festivitate decem modios insuper omni anno dari ’constituit. Dedit etiam eis ecclestam de suncta Confessa ex integros pro qua unum rusticum apud llhe donavit Gm. * abbati de S. Juliano reclamanti, se in ea jure hereditario dicenti jus habere. Omnia ecclesiæ huic collata confirmavit postea Paschalis II. anno Christi 111 « . fui pontisica- catus anno decimo quinto, Guiaone jam sedem Lascurrensem obtinente, de quo mox. Porro Sancio gubernante, coram Talesa vicecomi- # Damnum ibi fignificat mulctam pecuniariam, quam pendere tenebantur, qui duello decertantes Vincebantur, aut in examine per ferrum calidum caula cadebant, ut exponit Vir cruditistimus P de Marea. 12,. ECCLESIA LJ tissa, nec non baronibus, disceptata est contro— / versia inter canonicos Lascurrenses, & quemdam Ezarnaldum, pro decimis & oblationibus ecdesiæ sancti Petri de Sevinhaco, quondam datæ ecclesiæ sanctæ Mariæ, ut liquet ex instrumentis tabularii. X. Guido. Guido de Lotho, sive de Lodo, & de Los, patria & origine Bearnensis, parente Arnaldo- Guillelmo de Lotho, toparcha hujus lori, & Sancia Vaccha matre genitus ; inter canoni-, cos Lascurrenses, vivente Sancio admissus fuit 1 annitente patre, qui legavit ei dimidium ecclesiæ de Cemuda, decimam de Lana rdone, alia ve dominia. Tunc vero temporis vocitabatur Cal* betus ; sed postquam suffragiis capituli ordinatus est præsul post Sancium, Guidonis nomen gessit. Factus autem episcopus, patris donationes in favorem cathearaliS ecclesiæ a canonicis poflidendas post excessum siium, episcopali privilegio fancivit, ac quædam pro anima fratris fui Cajardi de Lodo itidem donavit. Et ut erat augendorum ecclesiasticorum reddituum pro cathedrali ecclesia studiosisiimus, nonnulla injuste per nobiles occupata, indefesto < recuperavit labore, lnter cetera ecclesiæ siuæ acquisivit dimidium honoris ecclesiæ S. Petri de Tcsa. Ceterum jam ab anno 1115. Guido episco- pus invenitur in tabulis. Biennio post componit controversiam Bernardi— Garciæ de Bifanos ; donum a patre S110 Raimundo factum irritare conantis. Præterea querelam movit Bernardo de Corberis, qui injuste occupabat casiale de Luco, quod erat ex jure basilicæ Lascurrensis. Varias præsertim controversias habuit cum episcopis Bigorrensibus, ad recuperandam pos~ selsionem monasterii sancti Petri Generensi ;, quod intra limites episcopatus Lascariensis si- tum foret, Tarbiensi tamen sedi, auctoritate Centulli vicecamitis attributum fuerat, de quibus exstant plurima & prolixa instrumenta in chartario Lascurrensi.Ex iis vero summam totius controversiæ legere licet 1. v. hist.Bearnen- sis, auctore V. C. Petro de Marea, ubi plura de Guidonis vita commemoravit. Is subsizripsit Encyclica Petri episcopi Cassaraugustani, anno 1118. cum Petro antistite Toletano, apud Hieronymum Blancam in historia Arragoniæ.Ad- fuit concilio Toletano idibus Julii anno 1119. celebrato sub Callixto II. memoraturque anno H28. in charta sundationiS domus Albertini factacper Gastonem & Talesam Bearnii viceco- mitissam ; a quo Guidone facta est concordia cum fratribus de Pancta Christina : in eodem chartario Lascurrensi : & inaltera scheda, una cum præposito, archidiacono & clericis ecclesiæ siuæ, Guillelmus Pampelonensis præsiil alteram pacem in communi capitulo cum clericis de sancta Christina comprobavit. Inter cetera vero sipectatæ ejus virtutis & religionis argumenta prætcrmitti non debet quod ecclesiæ cathedralis ornamento sedulam operam impenderit, cujus chorum stravit opere musivo, cui ussculpta cernuntur in- SCURRENSIS. usa signia * ejus domuS. Quinetiam vlr bellicosos, galea sumta adversus Mauros infideles, in < Hispaniam copias duxit ; enimvero apud Suri— * tam, & Blancam reperitur inter ceteros Vas— ( conum exercitus duces, quibus præeratGa sto Bearnensis princeps in obhdioneCassaraugusta- na. Idem Blanca refert Guidonem chirographo suo approbasse indulgentiam seu relaxationem pœriitentiæ, quam Petrus antistes Cæsa- rauguilæ, ex auctoritate Gelasii papæ, Bernardi archiepiscopi Toletani, legati Romanæ sedis, & omnium episcoporum Hsspaniæ conces- sit iis qui pecuniam erogarent pro struenda ac reparanda antiqua ecclesia nostræ dominæ de Pileis j cujus litteris noster episcopus subscripsit hac forma : Ego Guido Lafcurrensis episcopus hanc absolutionem facto & confirmo. Deceuit longiori proculdubio vita dignus episcopus, & rerum gestarum claritudine spectatisiimus, mensc Maio anno 114.1. uti prodit vetds lapiS tumulo si.iper- positus. At cineres pii antisticis effodit Calvi- nistarum ac militum comitis de Montgomcry furor, & in auras projecit. Superfuit vero so- lum ex his exuviis annulus cj fcopalis. Quin etiam lapidem sepulcralem a monumento erue- ’runt, & in plateam publicam ante cathtdraletn ecclesiam prætereuntium pedibus conculcandum transtulere ecclesiæ nostes, quoad Johannes de Salete episcopus tumbam intra ab- sidem muri sacelli sancti Galactorii honorificentius collocari curavit ; epigraphe autem vetus, cujus nomina quædam excidere temporum injuria, sic habet… Maii obiit dompnus Guido venerabilis memor currensis episcopus, anno millesimo quadragefimo pr….. pacta XI concurrente duo cra mille fima CLXX… ab incarnatio* ne Domini indiccio. In sacello D. Galactorii hæc etiam inscriptio Latina legitur recciKior-.Posle- ritact. Religiosisslmi Gu 1D o NI s epijcopi Lajcar- ) rensis locum hic srufira quaress hominum, non ve- tuslatis injuria factum, ut fit ignorabilis. Nam cippum hunc lapidemuquinquaginta abhinc annis, contra jus fasque transtulerant ai ulmi munien- dum aggerem pra foribus hujus bafilicæ majoris, qui dolebant illum unquam egisse vitam. Tamen revcr. & illusir. fohannes de Salette insede Lafe carensisuccessor, hunc locum illi Jiudiofe dedit, & Guidonis nomen intermortuum fama restituit, ut faxum quod antea mortuum, nunc quafi vita restitutum testaretur. Anno Christi m. dc. xx. quo glcriofissimus Ludovicus XIII. rex Christianijfimus

& dominus Benarni Palum advenit, blandaque auctoritatis justitia religionem & bona ecclefiastica restauravit, sicque epocna Ludovici, novaque ara libertatis ecclefiastica condenda occafionem prabuit. Hactenus Marea in dissertatione de vita hujus antistitis. XI. RAIMUNDUS II. Raimundi hujus exstat mentio in charta domus de Gabas, quæ pauperum est hospitium in Pyrenæorum montium faucibus, de concesiio- ne pascuorum armentorum in montibus Pyrenaeis, facta in præscntia Petri vicecomitis Bearnii, & manu Raimundi Lascurrensisepiscopi, atque Arnaldi Olorensis in plenaria curia apud h’93 ECCLESIA LA Morlas, mense Julio in festo sanctæ Mariæ J Magdalcnæ anno 1147. Ejusdem episcopi consilio & Guascardæ vicecomitissæ, datur privilegium construendi sacellum in domo holpitali de Morlano 1154. ex scheda Morlanensi. Cum autem Odo de Cadelione abstulisset bea- tæ Mariæ ecclesiam, quidquidve posiidebat in villa de Serres, idem prælul cum capitulo querimoniam detulit ad archiepiscopum Au- fcienscm, quia, inquit scheda chartarii Las- currensis, non habebant vicecomitem nisi puerum parvulum Gastonem. Eodem anno exstincta vicecomitissa Bearnensi Guascarda, convenere apud Campum-Franchum omnes pro— j ceres, Arnaldus episcopus Olorensis, Raimundus Lafcurrensis, Raimundus abbas S. Severi de Gaschonia, F orta ner d’Efchot, Raimundus de Domi &c. cum magna multitudine, qui elegere sibi in dominum & rectorem Bearnii, Ratmundum comitem Barcinonensem, Arra- goniæ principem, salva tamen fidelitate filiorum Petri vicecomitis Bearnensis olim defuncti, ex chartophylacio Barcinonenn. Vide in Arnaldo II. episcopo Oleronensu Suspicamur eum esse Raimundum d’Assadepiscopum Lascurrensem, commemoratum in charta Madirani, de abbatia Betragensi. ( Circa idem tempus, scilicet ad an. 1163. D. Cl. Estiennot inducit quemdam episcopum dictum Robertum |a sancto Johanne, ex cod. nss. Aquensi. XII. Odo. Adfuit concilio trium provinciarum, circa festum Pentecostes habito apud Vaurum, anno Domini 1168. hic episcopus frustra quæsitus in aliis catalogis. XIII. GUILLELMUS. Guillelmus hic licet omnibus insertus catalogis, non idcirco magis nobis est notus ; imo pau— ’ ciora de ipso ad nos pervenere. Itaque de illo unum asseritur, videlicet notatum ejus nomen ad annum 1170. XI V. SA N CIU S II. Sancius cognomento Anerius, quandoque uno nomine duo complectente Sanzanerius dictus, jam auspicatus erat episcopatum an.1179. Anno 1181. testis est donationis factæ sancto sepulchro de Gavareto. Forte ipse est Sanzane- rius de Gerderest prasul Bearni cujus fit mentio in charta Madirani infra exhibenda, ubi agitur de quadam abbatia Crabossc dicta. Porro illi quædam tribuuntur in Gallia Christiana fratrum Sammarthanorum, quæ procul dubio spectant ad alium. XV. BERTRANDUS I. Restituendus est in Lascurrensium episcoporum catalogo Bertrandus hic, qui videlicet memoratur in partitione bonorum ecclesiæ facta inter ipsum & capitulum anno 1201. XVI. A R s 1U s II. Ejus nomen occurrit in quadam conventione CURRENSIS. 11, 4 facta inter Raimundum-Garsiam dominum de • Navailles & castri de Castelnau, & dominum Gastonem vicecomitem Bearni, Marsani &c. c an. ab incarn. Dom. M. cc. v. tempore quo il— 1 lustris Castellæ rex cum domino Angliæ rege pro Vasconia contendebat, Arsio tunc Lascur- rensi, & Bernardo Oleronensi episcopis, ex tab. Sorduæ. Hæc perperam ad Sandum nonnulli referunt. Fuit etiam abbas sancti Severi in capite Vasconiæ, ut docet necrologium hujus monasterii ubi legitur
111. nonas Augusti depo- fitio domini Arfivt episcopi Lafcurrensis & sancti Severi ministri, anno M. cc. XI11. In codice ? ms. Aquensi quem laudat D. Cl. Estiennot co— / gnominatur de Castro-novo. * XVII. RAIMUNDUS III. » Raimundus ex illustri dominorum de Bcnaco stirpe ortus, idem procul dubio est qui in chartario Lascurrensi anno 1203. legitur R.de Ve- nach. Ipsum contendisse de tpiscopatu cum Arsio conjicimus, cui cum cedere coactus esset, postea ipso mortuo, anno 1213. libere cathedram conscendit. Testis legitur anno 1214. in dona— ; tione Gastonis vicecomitis Benearnensis monasterio beatæ Mariæ Silvæ-latæ, de tribus casali- bus, instrumento dato apud Moneins, m. nonas Februarii ejusdem anni, in præfato tabulario Silvæ-latæ. Vivebat & 1220. ex libro anti— 1 quarum consuetudinum Bearnii. XVIII. A. Anno 1231. Lafcurrensis episcopus quidam erat sola prima littera nominis, scilicet A. desi- gnatus in tabulis simcti Severi referentibus A. ( Amanevum) Ausciensem archiepiscopum, H. B i gor rensem, & R. Oleronensem episcopos, pacem inter Adurensem præsulem, & A. Lascurrensem abbatem seu provisorem sancti Severi, Gregorii papæ IX. auctoritate renovasse, qua S.Severi monachi, ubicumque sunt inAdurensi diœcesi, sive in prioratibus, sive alibi> pronuntiantur liberi ab omni jurisdictione Adurensis episcopi, mense Decembri an. m. cc. xxxI. j XIX. BERTRANDUS II. 1 Bertrandus de la Mothe præfuit ab anno 1247. & inde ad annum 1256. ex libro laudato j consuetudinum, ac alio censuum capituli ; sed præsertim ex sententia quam Rogerius comes Fuxensis tulit inter Gastonem Benearnenlem vicecomitem, & EIquivatum Bigorræ comitem, annopræsato 1256. Sabbato post Exaltationem sanctæ Crucis. Huic judicio, quod edidit P. de Marea 1. VI1. c. 9. ex tabulario Parisiensi, sub- scripsit Bertrandus episcopus Lascurrensis, R. Olorensis, Navarrus Aquensis. In neCrologio sancti Severi in capite Vasconiæ legitur, m. cal. Novembris annt Dom. m. CC. Lxvm. depo- fitio dompni Bertrandi episcopi Lafcurrensis* XX. ARNALDUS I. Arnaldus ex nobili genere de Morlafta, anno 1286. testis est judicii, quo monasterium Silvæ- latæ attribuitur ordini Cisterciensi. Eodem anno nonas Maii memoratur in litteris Gastonis iijy ECCLESIA L 2 Gastonis vicecomitis Bearn. domini Montis-j catani ( Moncade) & Castri-veteris, quibus si- gniticat quomodo sedenS pro tribunali, convocata curia sua baronum, militum & aliorum nobilium, spontanea voluntate filiam suam naturalem & legitimam Margaritam secundo genitam uxorem domini Kogerii Bernardi comitis Fuxi & vicecomitis Castri-boni emancipavit, & extra manum suam posuit. Paulopost v. idus Maii idem Gasto præfatæ filiæ Margaritæ in augmentum dotis aedit vi* cecomitauim Bearnensem, si absque prole ma- scula ipse moreretur ; & Brulesium ac Gavar- dani pagos, si Gasto silium legitimum haberet, ] & Constantia ejus primogenita careret prole.* Actum apudMorlanis anno m. CC. Lxxx vI. regnante Philippo rege Francia, Eduardo rege Angite & elute Aquitania, D. Gastone vicecomite Bearn. D. Arnaldo de Morlana episcopo Lascur- jrenst. Adhucpræerat annis 1291.& n9t.proin- dequc is est episcopus qui in concilio provinciali Auxitano Nugarotii interfuit anno 1290. ex cujus actis in archivo Auxitano constat, pro- clamationem factam fuisse super spoliatione episcopi Lascurrensis : Moneatur, inquiunt, nobilis vir comet Fuxi & uxor ejus, ut infra quindecim diei post monitionem istam, restituant dicte ( episcopo Lascurrenst. civitatem Lascurrensem » castra, ac loca.& alia bona in monitione super hoc contenta, alloquia excommunicationis sententia Jint ligati. In necrologio Lascurrenst ejus obitus notatur die 6. Septembris. XXI. RAIMUNDUS IV. RaimundtiS Ogeriuscum titulo episcopi occurrit in chartis ann. 1293. & 1300. Unus est ex episcopis provinciæ Auxitanæ ad quos rex Angliæ misit epistolam de Vasconia recuperanda, 00.1294. dse 10. Julii datamide qua vide’ in Amanevo Auxitano archiepiseopo. In quodam instrumento anni IjoI.legitur frater Kai- mundus, quod probat ipsum ex quadam religiosa familia fuisse assumtum ad cathedram episcopalem.Necrologium Lascurrense obitum ejus aisignat 15. Aprisis. XXII. ARNALDUS II. Arnaldum de Arbusio legimus interfuisse fy- nodo provinciæ Auxitanæ anno 1303. & alteri apud Nugarolium habitæ anno 1316. eidein- 2ue scripsisse Johannem XXII. anno 1317. sontra næc pugnantquæ leguntur in nonnullis schedis de abbatibus fancti Severi in cap. Vasconiæ, scilicet Guillelmum de Podio-artino, (Puj artin) monachum hujus loci, Lascurrensem episcopum creatum esse anno 1304. qua dignitate deposita, sijscepit regimen monasterii fancti Severi, mortuus circiter anno 1357. Sed parum certis fundamentis nititur hæc opinio. Necrologium Lascurrense docet diem obitus Arnaldi de Arbusio esse 24. Martii. XXIII. GUILLE LMUS-ARN ALDUS. Dicitur notari in libro cenfuum ecclesiæ, ad annum 1321. quibus licet admodum paucis nihil suppetit adjiciendum. Tomus I. SCURRENS1S. 1*96 XXIV. RAIMUNDUS V. c Hic ex genere nobili baronum Andoinsio-, rum in Bencarnensi pago, episcopatum patriæ suæ jam obtinebat anno 1326. Anno 1329. die 1 XI. Octobris, testis fuit pacis initæ inter Gasto— 1 nem comitem Fuxensem, Johannem comitem Armaniacensem, & Gerardum vicecomitem Fezensaguclli, qui compromisso facto, Philippi regis Navarræ judicio stare poli iciti erant. Ejus— 1 dem pacis conciliator suitBertrandus archiepi— * scopus Ebredunensis apostolicus nuntius. Anno * 1330. adfuit concilio provinciæ Auxitanæ apud Marciacum per procuratorem Bernardum electum abbatem Reula, fcu Regulæ. Anno 1342. hic episcopus in remotis agebat, quando abbas Regulæ & prior sanctæ Mariæ de Serris vicarii f ejus generales, unierunt ecclesiam fancti Jo— t hanms d’Arrien, parthenoni fancti Sigis- mundi apud Orthesiam. Raimundi tempore, & ad ejus preceS Bernardus episcopus Oleronensis, tanquam delegatus a sede apostolica, sancivit anno 1)45. ut in ecclesia Lascurrensi 1 2uindecim tantummodo canonici reciperentur. odem anno instituit annuas preces pro se post mortem faciendas, a (lignatis reditibus. Annis 1346. & 1347— episcopus erat R. de Bearn.Num hoc nomine intelligendus est noster Raimundus, an alius ? XXV. ARNALDUS-GUILLELMUS. Arnaldus-Guillelmus, Guillelmo-Odone domino d Andoins patre ortus, inseribitur ut epi> scopus libro cenfuum anno 1352 & memoratur in quodam Lascurrensis urbis instrumento an. 1354. Anno 1361. bene & religiose de resurre- ctione cogitans constituit partem decimarum castri Pugonis, * annuas preces fundentibus post obitum suum, pro suæanimæ salute. Anno 1 vacabat sedes. XXVI. BERNARDUS II. Bernardus eodem anno viduæ ecclesiæ datus est sponsus, quæ non diu ipsius fruitaest solacio. Vix enim sexennium in pontificatu explevit. XXVII. Odo II. Ab Odone regi cœperat ecclesia Lascurren-* sis anno 1368. Nominatur in charta cujusdam præbendæ nuncupatæ de Requiem, in ecclesia sancti Aniani loci de Momas institutæ die 27. mensis Martii anni 1375. de quo tabulæ anni 1378. Adfuit die 5. Aprilis anni 1379. nuptiiS ’Gastonis comitis Fuxensis cum Beatrice filia Johannis comitis Armaniaci, ex tabulis matrimonii asservatis in archivoRutenensi ; ex hujux archivi inventario facto jubente viro clariflimo Johanne Colbert, regni administratore & sum- mo rei ærariæ præfecto, quo nullus de Republi- ca litteraria melius meritus est. Memoratur in publicis actis ufque ad annum 1401. XXVIII. JoHANNESI. Rexit anno 1402. testibus Oihenarto & do- m In libro ob tuura Lafcur. quatuor dies obituum ipfi affignao* tur, ix. lamurii fXxii. Februarii 9 kxil Maii, & xxv. Noresa* kiS. Nnnn 12, 7 ECCLESIA L / ctis fratribus Sammarthanis. At nos de hoc. Johanne episcopo nihil invenimus. XXIX. PETRUS I. Petrus Fuxius (postea cardinalis)aban. 1405. ad annum usque 1422. quo a Martino V. pontifice maximo revocatur, hanc ecclesiam rexit, inquit Oihenartus quem sequuntur Sammarthani fratres. XXX. ARNALDUS III. Arnaldus Salinus sedebat anno 1427. XXXI. ARNALDUS IV. Annis 1428. & 1432. circumscribitur omne 1 tempus quo hic episcopus cathedram obtinuit. In libro obituum notatur ejus mors dic 30. Decembris. XXXII. PETRUS II. Præsul hic cognomento de Fuxo, & purpura cardinalitia conlpicuus, cum jam Foret episcopus Albanensis, sub titulo administratoris perpetui potitus est episcopatu Lascurrensi anno 1433. quem adhuc obtinebat anno 1453. XXXIII. JO HANNES II. Johannes Levius perillustri ortus ex genere, jura sacra Lascurrensibus dabat anno 1473. ut probant ecclesiæ tabulæ. Sed quo tempore accesserit, aut recesserit, decesseritve, nobis incompertum. XXXIV. RoBERTUS. Robertus d’Espinay nobiliflimis clarisiimisque ortus parentibus Richardo d’Espinay & Bea- trice de Montauban, frater Anareæ cardinalis archiepiscopi Burdegalensis, postea Lugdu- nensis ( ut deceteriS ejus fratribus sileamus, qui pedum infulasque in nostra Gallia Christiana gesserunt) anno 1480. rexit ecclesiam Lascur— ] rensem. Postea factus est Nannetensis præsul. XXXV. BoNIFACIUS. Bonisacius filius Francisci Peruzzi de Florentia civis Avenionensis, & Helenæ Bicheriæ, regebat ecclesiam Lascurrensem mense Decembri anni 1495* Ejus mandato missale hujus ecclesiæ typis fuit impressum Pompelonæ anno 1496. XXXVI. AMANEVUS. Amanevus de Lebreto cardinalis administrator erat Lafcurrensis ecclesiæ anno 1513. die 14. Maii. Conjicimus eum cestisseanno 1515. quo videlicet Leo papa X. ei creavit pensionem mille scutorum parvorum die 12. Julii, cujus bulla sive litteræ asservantur in tabulario castri Palensis. XXXVII. JoHANNEsIII. Johannes de la Salle cathedram obtinebat anno 1519. ut liquido constat ex edicto erectionis consilii Benearnii factæ per Alanum de Lebreto pupillarem custodem Henrici II. Navar- ræorum regis. SCURRENSIS. XXXVIII. PAULUS. Paulus de Bearno, aliaS de Fuxo, ante episco- patum, fuerat abbas sancti Savini, ut jam diximus in abbatibus hujus monasterii diœcesiS Tarbiensis. Anno 1514. erat etiam abbas Bol- bonæ, nam in tabulario Palensi exstant litteræ Johannis regis Navarræ & Catharinæ reginæ, datæ die 11.Decembris anno I5I4.quibus Paulus de Bearn abbas Bolbonæ procurator constituitur ad prositendam nomine ipsorum obe- dientiam Leoni papæ X. pro regno Navarræ, comitatu Fuxensi, & Benearnio. Anno 1516. nondum, ut putamus episcopus, legatus regis Navarræ, scilicet Henrici constituitur, a quo provinciam accepit cum Gastone d*Andoins, renovandi sœderis inter hunc regem, & Franciscum I.Francorum monarcham, ex tabulario Palensi. Episcopale munus geffit annis 1527. ac 1530. Jam e vivis excesserat anno 1533. die 20. Februarii, quo tempore legimus in tabulis sancti Savini Antonium de Rupeforti, hujus loci abbatem ratam habuisse quamdam locationem (arrandamentum) factam per vita fundum Paulum de Bearnio episcopum Lascurrensem, sanctique Savini abbatem. XXXIX. JacobUS. Jacobus de Fuxo abbaS S. Volusiani & Regulæ, præfectus Benearni ac inferioris Navarræ, Henrici regis Navarræ cancellariuS, sufie- ctus videtur fuisse Paulo. Anno 1557. canonici majoris ecclesiæ, ex regularibus facti sunt se- culares, auctoritate Pauli papæ III. Anno 1540. Jacobus de Foix episcopus Lascurrensis, mandato (procurationem appellant J accepto a rege reginaque Navarræ, una cum Francisco Olivario, & Johanne-Jacobo de Mesme, propraetore civili apud Parisios, tractavit de pactis matrimonii inter principissam Navarræ & ducem Cliviæ, apud Anetum die 16. Julii anni ejusdem. Constitutiones synodales correxit & auxit, anno 1551. X L. JOHANNES IV. Johannes de Capdeville semel in tabulis publicis occurrit, videlicet die 17. Januarii anni 1554- XLI. GEORGIUS. Georgius de Arinaniaco de quo jam non semel a nobis dictum, scilicet in episcopis Ru- thenensibus & Vabrensibus, illorum episcopa- tuum posseffioni addidit administrationem perpetuam Lascurrensis, qua jam donatus erat anno 1555. Postea transtatus est ad metropoles Tolosanam & Avenionensem. XLII. LUDovICUS. Ludovicus de Lebreto, vulgo etsi corrupte tsAlbret, ab anno 1556. ad I569.episcopus inlti— tuitur ab Antonio rege Navarræ, & Johanna d’Albret ejus uxore, præsectuS vicariusBeneami anno 1561. Recensetur inter episcopos qui de pullulante tunc hæresi postulati simt apud sum- mum pontificem, ut si.ipra observatum a nobis in johanne San-Romano Aquensium archiepisc. _ lio, ECCLESIA 1 X L 11 I. JoHANNES V. Johannis Jagoti episcopi nomen nudum absque temporis nota legitur tum apud Oihenartum, tum apud Sammartbanos fratres, quos sequimur, eum Ludovico d’Albret subjiciendo. Alium episcopum nomine Calvetum exhibet quoque nobis chartarium Lascurretsse, tempore quo præfuit dissilnulato. XLIV. JoHANNE S-PETRUS. Johannes-Petrus d’Abbadie novennium epi- , scopatus explevit, ab anno videlicet 1600. ad ,. 1609. quem PapiriuS Masionus in descriptione fluminum Galuæ appellat diligentem rerum memorabilium patriæ suæ observatorem. XLV. JoHANNES VI. Johannes de Salette genere Benearnensis, canonicus Ebroicensis forsan beneficio Jacobi cardinalis Perronii hujus ecclesiæ tunc episcopi, ejusidem familiaris Fuit ; qui quidem ipsiu$ opera US1 » est in celebri collatione quam habuit apud Fontem — bellaqueum cum Plessio Mornæo ; ingenue enim fatetur eruditisiimus præsul, se frequenter in concenatione hac ex— ( pertum fuisse adjutorem nostrum Johannem, in perquirendis, proferendis, & explanandis patrum & veterum sententiis, de quibus disceptabatur. Ita probe notus Henrico regi IV. ab mso designatus est episcopus Lafcurrensis post obitum Johannis Petri d’ Abbadie, an. I6o9-Tuhc abjecta omni cunctatione, una cum Arnaldo de Maytie Oloronensi præsule, omnibus animi nervis contendit ad recuperandas ecclesiæ pos- sesiiones ab heterodoxis occupatas, & res omnes ^uæ ad cultum Dei sipectant pristinæ dignitati restituendas. Itaque post multos ex antlatos labores obtinuit an. 1617. a Christianisiimo rege £ Ludovico XIII. decretum, quo pius & æquss* simus princeps liberam omnibus quorum inter- esset, saciebat potestatem percipiendi redituS annuos ecclesiæ, qui jussu aviæ ipsius, Johannæ nimirum de Albreto reginæ silco jam pridem fuerant addicti. Sed quominuS exsecutioni mandaretur obstiterunt judices consilii Palensis hæretica labe corrupti, maxime vero Dom.de la Force provinciæ prorex, qui Calvinistis in regem rebellantibus animos addebat. Itaque episcopus infractus regem iterum adire cogitur, qui tum Burdegalæ agebat, post fusas fugatas- que ad Arenas Olonenscs Subisii copias. Tum £ Johannes noster coram rege tanta verborum & argumentorum sententiarumque copia religionis causam peroravit, ut Christianisiimus princeps protinus armata manu, longis & arduis itineribus in Bearnensem provinciam contenderit, ubi potestate regia sidem Catholicam, quæ ab annis septuaginta exsulabat, restituit & in pristinas revocavit sedes. Postea pius pastor, ut doctrinam ecclesiæ magis ac magis assereret consirmaretque, utilisiimam catechesim elucubravit, infer iptam cardinali Perronio, quam Johannes.Henricus de Salette, ipsius ex fratre nepos ac successor. libro rituum Augustæ Au- seiorum typis excuso inseruit. Hujus episcopi sumus I. LAS CUR R ENSIS. 1300 A tempore Johannes de Bourdenave canonicus & officialis Lafcurrensis, sicripsit librum de curiis ecclesiasticis, quem siuo nuncupavit episcopo. Vidit magno cum gaudio præsiil optimus templa instaurata, pastores suis gregibus redditos ; bona, dignitates, pristinum splendorem ecclesiæ restituta, priusquam ad Dominum migraret, anno 1632. quo die aut mense ignoramus ; nam in elogio sepulcrali, quod illi posijit Johannes-Henricus de Salette ipsius cx fratre nepos & successor, neque dies, neque mensis, neque annus obitus notatur. Ceterum ab hoc elogio describendo abstinemus, quod nihil con- 3 tineat, præter ea quæ jam siint a nobis observata. XLVI. JoHANNES-HEN RICUS. Johannes-Henricus de Salette, succedor datus patruo in ecclesia Lasicurrensi, episcopalis potestatis & dignitatis insignia suscepit inauguratus in ecclesia cathedrali Lascurrensi anno Christi 1632. pridie nonas Octobris. In ipso fui 1 pontificatus aditu, satis indicavit, quantus esset ejus in novatorum erroribus expugnandis ardor, quantumve salutis eorum procurandæ studium ; quippe qui & coram & scriptis contra ipsos assidue decertaret. Nam in lucem emisit varios de religione tractatus, quorum titulos exhibere sufsiciet : Responsio adversus duos Calvinistas : Demonstratio contra septem articulos Calvinianæ confessionis : Confutatio ref- ponsionis ad priorem illam demonstrationem : Examen rationum in relponsi) contentarum : Familiaris concenatio inter Catholicum & Cal- vinistam : De mirabili in Eucharistiæ sacramen- to transsubstantiatione : Consensus ecclesiæ Ro- manæ cum primitiva i tempore apostolorum, ecclesia. Quibus dissertationibus plures non solum ex vulgo, sisd etiam ex ministris, ut vocant ; ad orthodoxæ fidei lumen sunt reverso Ceterum orator a comitiis Bearniæ destinatur ad regem Christianisiimum, anna 1634. pro 1 tuendis Bearnicæ provinciæ antiquis consuetu, dinibus ; qua de re luculentam orationem habuit. Anno Christi 164). in solemnibus trium 1 ordinum provinciæ comitiis, quibus ipse præerat ut primus Benearniæ baro, delectuS fuit, ad salutandum Ludovicum XIV. & regiam majestatem votis communibus, ac faustis acclamationibus prosequendam, necnon & ad Annæ reginæ matri pro more gratulandum. Ad meliorem vitam commigravit die 21. Juuii, anni 1658. t XLVII. JOHANNESVII. Di DI Johannes du Haut de Sallies abbas Leuntii 11 diœcesiS Baionensis, frater N. du Haut cognitoris regii in senatu Palensi, consecratur epilco- pus die 1. Decembris anni 1658. a Nicolao Se— 14 vin Sarlatensi episcopo, affistentibus Francisi : o Faure episcopo Ambianensi, & Johanne de Montpezat San-papulensi. Præstitit regi fidelitatis sacramentum die 5. Februarii anni sequentis. Obiit die 18. Aprilis anni 1681. ætatis siiæ i< anno 87. Mortem prospiciens & laudes hominum etiam post obttum metuens, testamento N n n n ij j jor ECCLESIA L i suo cavit, ut suo sepulcro tantum inscriberc— •i tur : sohannes de Sallies episcopusLascurriensis in hoc tumuit diem resurrectionis expectat.Obiit nunquam moriturus die &c. ora pro eo. XLVII I. DomINICUS. Dominicus d’Esclaux de Messelez senator SCURRENSIS. Ijoz fuerat in parlamento Palensi, & uxorem duxerat ex qua plurimos suscepit liberos, antequam ad episcopale munus vocaretur. Fuit autem designatus aregeChristianiffimodie 3I.Maii 1681. Adhuc est incolumis, & in custodia fui gregis affiduevigilac. DE PRÆPOSITIS ECCLESIÆ LASCUR.RENSIS. CApitulum Lascurrense habuisse olim præ— ; positum probari potest ex statu ejus regu- larijcanonicis enim RegularibuS ecclesias catne- drales obtinentibus præerat præpositus. Verum ante canonicos Regulares in ecclesia Lascur- rensi receptos, jam habebat suum præpositum. Etenim anno duntaxat 1101.canonicis Regularibus hanc ecclesiam cesserunt monachi, ut diximus in Sancio I. episcopo, & probatur ex multis chartis, quas V. C. Petrus de Marea exhibet 1. v. c. 9. p. 375. at vero diu antea leguntur præpofiti, ut ex sequentibus palam siet. Sancius erat præpositus, tempore Raimundi I. dicti Vetuli episcopi, inter ann. 1040. & 1060. Odod’Espoei cum esset monachus S.Petri Generensis, quod monasterium tunc ad episcopum Lascurrenlem pertinebat, constitutus est præpositus in ecclesia Lascurrensi, a Gregorio episcopo Raimundi successere ; nec mirum, cum tunc monachi in hac versarentur & ministrarent ecclesia. Porro de Odone præpositura donato testis est Guido de Loth episcopus, in dissertatione qua sibi & episcopis Lascurrensibus asserit jus in monasterium Generense. A. Præpositus legitur in charta GuidoniS episcopi, qui sedere cœpit anno circiter 1115. Eam exhibet Petrus de Marea lib. v. c. 24. pag. 429. col. 2. ubi legitur : Notum fit jwd Lasuurrensis episcopus A. prapositus. S. archidiaco- nus & clerici &c. Sed legendum : guod G. Last- currensis episcopus, A. prapositus &c. Sane infra

! G. id est Guido episcopus subscribit. Ceterorum nomina & res gestæ exciderunt. ABBATIÆ DIŒCESIS LASCURRENSIS. SCripturi breviter de abbatiis, exordium fumemus a monasteriis veteribus quæ aut non amplius stant, aut statum mutaverunt. MOnasterium sanctæ Mariæ & fancti Jo- hannis-Baptistæ de Laseurris, vulgo Lesu car, (modo sedes episcopalis Benearnensium) exordia sua debet Lopoforti deSerraFortanerii filio, super cæde quam commiserat poenitentia moto. Hist. Benearn. 1.111. p. 213. & seqq. Ea de re legenda est charta 1. Hanc incoluere abbatiam monachi nigri ad annum 1100. quo eam Sancius episc. & abbas, consulente & approbante Gastone Bigerronum vicecomite, canonicis Regularibus cessit. Hist. Bearn. lib. v. cap. 10. pag. 373. Lopofortis de Serra, Fortanerii militis de Serra filius, cædis pœnitens fit monachus ; restaurato postea cœnobio sanctæ Mariæ & S. Johannis Baptistæ de Laseurris præfuit abbas finiente sæculoX.Videchronicon Benearn. ] P. de Marea pag. 212. & 213. Garsias Lupi Lopoforti patri succedit. Hist. Bearn. lib. IV. c. 5. Gregorius ex abbate fancti Severi in cap. Vasconiæ & episcopo Aquensi, Lascurrensium factus est episcopus circa an. 1060. & abbas. Annerius Lascurrensis abbas occurrit in necrol. S. Severi in cap. Vasconiæ VI. cal. Junii, his verbis : Ob. Fr. Annerius abbas Lascurrensis. S Ancta Maria de Sarranzia in oppido ejusdem nominis de SarranCes, in Bearnia, olim abbatia celebris, filia Gratiæ-Dei de Castello, de qua abbatia hæc leguntur in capite 21. antiquitatum Galliæ in provincia Beamiæ :’Urbs de Sarranzia * olim eleganti abbatia ordinis Pra—’ monfiratensts insignita fuit : & idem auctor alibi de eodem monasterio subjicit, servatam olim ibi fuisse S. Mariæ imaginem miraculis satis famosam & populorum concursu celebrem ; sed locum hunc ab Hugonotis destructum fuisse & funditus eversum. His consentit index Præ- monstratensis. Ecclesia de Garos & ecclesia de Acons Olorensis diœcesis ad hanc abbatiam pertinebant. In veteribus chartis nomina plurimarum abbatiarum nobis occurrerunt, quas suspicamur fuisse diœcesisLascurrensis, sive quia in iiS jura episcopalia percipiebat episcopus Lascurrensis, sive quia in instrumentis ad illas pertinentibuS memoratur episcopus Lascurrensis, qui tunc præerat. In chartario prioratus Madirani, qui nunc est Jesuitarum coVegii Tolosani, fit mentio abbatiæ de Betrag, cujus dimidiam partem nobilis vir Raimundus Bed da Roser dedit Madirano tempore Raimundi d’Assad Lascurrensis episcopi, qui in illa ecclesia debita sua, scilicet episcopalia jura accipiebat. In eodem chartulario Mammazra da Rozer ejusque uxor leguntur dedisse Madirano unum casalem in abbatia de Crabosse, Sanz, annerio deserderesi pra- sule Bearni. Ibidem memorantur abbatiæ de/rr- derest, & de Lanecaube, ex quarum bonis afli- gnantur decem solidi Madirano ; cujus doni testis est episcopus de Lcscar. S. Engratiæ abbas Arnaldus-Raimundus anno 1215. subscripsit diplomati Gastonis vicecomitis Bearni resti1303 ECCLESIA L tuentis ablata ecclesiæ B. Mariæ Oseronensis. Adhuc exstat insignis locus in tabulis geographicis notatus sub titulo J. Enggace. At fortasse nomen abbatiæ his locis datum, etiam signifi- cat quamlibet aliam ecclesiam. Nunc de duabus abbatiis quæ huc usque fupcrsunt, scilicet sancti Petri de Regula, & B. Mariæ de Silva » lata, compendiose est agendum. M O N A $ T E RIUM SANCTI P E T R I* de Regula, ord. Pancti Benedicti. HOc monasterium, juxta notitiam de ipsius fundatione & origine, quam lcgesis inter instrumenta ecclesiæ Lafcurrensis, situm legitur in pago Vasconiæ qui Silvestrensis dicitur. Cœpit autem institui temporibus comitis Wil- lelmi-Sancii, favente Centullo Gastone vice- comite Benearni, aliisque militibus & vicinis abbatibus, cum consilio Arsii Raca Lascurrensi* episcopi, qui sedit ab anno circiter 977-adquem Mabiilonius refert Regulæ fundationem. Sed Centullus Gasto tardius præsuisse legitur, hoc est circa annum « >90. & anno 977. vicecomes erat Gasto Centulli. Sed facile fuit scriptori pro Gastone Centulli ponere Centullum Gastonem ; vel potius disterenda est fundatio Re— ( gulæ ad annum circiter 584. quo Centullus cœpit regere, uti docet Petrus de Marea, hist. Bearn. 1. iv. c. 4. Inter nobiles qui ad hoc monasterium condendum contulerunt, laudatur Lupus-Garsias vicecomes Lupiniacensis ( de Lovigner.) Monasterii auctores fuerunt duo clerici, qui postquam edocti fuissent disciplinam monasticam, secesserunt in quemdam locum vici sancti Medardi deDesest, unde pulsi silvam petierunt, ubi oratorium invenerunt sub titulo sancti Petri, cui ministrabat prelbyter Garsias nomine qui monachus factus est. Locus ille qui prius dicebatur Barba-podii, cœpit appellari Regula, ob regulam monasticam S. Benedicti ibidem observatam. ABBATUM SERIES. I. CentulltB abbas primus, cui CentulluS Gasto vicecomes Bearni locum ipsijm ubi situm est monasterium donavit. II. Rabinus sub eodem Centullo-Gastone præerat, a quo nimirum Barbæ-podii & Life- rati dominia accepit. Hic abbas absolutam luis potisiimum curis ecclesiam dedicari curavit. III. Sancius abbas cui Sancius Vasconiæ co~ ] mes locum de Pardiues cum domo de Momas concesse. IV. Richardus innotescit ex causii mora inter ipsum & monasterium de Squirs, stiper ecclesia de Pontonis, quæ quidem in cœtu episcoporum Vasconiæ coacto in cœnobio Regu- lenii, ad siniendam litem inter episcopos Olo- rensem & Aquensem super territorio ae Soule, præfato monasterio de Squirs adjudicata fuit. V. Elias vivebat tempore Guidonis Lascur. episcopi cui promi sit obedientiam his verbis ex libro censuali Lascurrensi pag. 206. descriptis : Ego Helias nunc ordinandut abbas Regula, subje- ASCURRENSIS. 1304 L ctionem & reverentiam articulis prasentilus co nstitutam & obedientiam fecundum praceptum S. Benedicti, sancta sedi ecclefia Lafcurrensis in pra- sentiadompni episcopi Guidonissibi & successoribus ejus perpetuo me exhibiturum promitto & propria manu firmo. Hic autem episcopus sedit ab anno circiter 1115. ad annum circiter 1147. Obiit Elias VI. Aprilis idus ex necrologio S.Severi in capite Vasconiæ, ubisic legitur : Obiit D. Helias abbas S. Petri de Regula monachus nostra congregationis. VI. Odo simul prior Morlanensiscoævus fuit Arnaudi Oleron. episcopi, memoraturque in , charta annorum saltem quingentorum. Excef- sit cvivis calend. Maii, ex necrologio S. Severi in capite Vasconiæ. VII. PetruS Dalmasanno 1162.precum iniit Iocietatem cum Arnaldo de Montras priore de Patricianis. VIII. Bernardus I. anno 1253. IX. Arnaldus Bruni successor Bernardi legitur. X. Johannes I. abbas Reulæ-Silvestris anno 1308. quo testis est compromissi facti inter Ama- nevum Ausciensem archiepiscopum, ejissque capitulum ex una parte, ac Vitalem abbatem Cafæ-Dei ord. Præmonst. ex altera, die 1 o. exitus Junii, cx tabulario Casæ-Dei. XI. Bernardus II. eligitur abbas anno 1329. statimque Lafcurrensis episcopi procuratorio nomine intersuit concilio provinciali apud Marciacum hoc anno contra auctores cædis episcopi Adurensis congregato. Vide Labbeum in collect. concil. XII. Bertrandus anno siexto Urbani papæ V. hoc est 1368. ex actis pontif. Avenion. XIII. Guillelmus ex priore S. Vincentii de ( Luco factus est abbas S. Petri de Regula, bulla ejusdem summi pontificis Urbani V. anno fex- to, ex schedis D. Suarez. Deceffit an. 1372. XIV. Raimundus ex monacho S. Severi in capite Vasconiæ, Guillelmo siissectus est bulla Gregorii XI. data pontificatus ejus anno 2. Christi 1372. ex actis pontif. Avenion. XV. Arnaldus-Guillelmi 1436. XVI. Johannes 11. de Saletteabbas seu administrator perpetuus anno 1482. XVII. Jacobusde Foix episcopus Lascur- rensis, magnus eleemosynariuS Henrici regis Navarræ, abbas erat anno 1538. cx charta Fon- tis-Guillclmi. XVIII. Johannes III. de Casa-nova 1552. cujus tempore heterodoxi chartas & ædeS combusserunt. XIX. Johannes IV. de Sales in jure canonico baccalaureus, abbas Regulensis, anno 1614. XX. Apollo d*Albret annis 1622. & 1625 XXI. N. Courtin an. 1634. XXII. N. Lamourouxan. 1650. XXIII. Gabriel de la Roque Prielle, episcopus Baionensis, obiit mense Julio 1688. XXIV. Henricus-Xaverius de Bethune, episcopus MassiliensiS nominatur abbas 14. Aug. an. 1688. Nnnn iij 1)0, ECCLESIA LA Abbatia SiLvæ-lATæ, vulgo * Sauvelade, primum ord. S. Benedicti, polsea Cisterciensis. MOnasterium B. Mariæ de Silva-lata, in pago Bcncarnensi ordinis S. Benedicti, monachos prius incolas habuit, ut legitur in notitia de ejus fundatione mox subjicienda ; postea celsit Cisterciensibus de lineaMorimun- di & filiatione Gimundi. Constructum fuit a Gastone vicecomite Bearni &Talasiaejuscon- juge, Centulloque filio, anno 1127. Quædam notitia de fundatione hac & primis Siivæ-latæ habitatoribus, quam legi tom. XI. fragment. histor. D. Cl. Estiennot p. 127. laudatis fundatoribus addit Guidonem Calbertum de Loos ep’sscopum Lascurrensem. Notitia sundationiS Silvæ-latæ. ~\jotum Jit posteris, quodGastovicecomes deBear- no, nobilis & Jhenuus homo > cum Hifpaniam intrare vellet ad subigendo ? Sarracenohin Sylva- lata quoddam monasterium construxit sub regula sancti Benedicti p atris, & monachis dedit de reditibus, &c. Diploma Gastonis vicecomitis Benearnensis, < pro Silvæ-latæ fundatione. "p Go Gasto vicecomes Bearnensis & uxor mea f«*Talesa & filius meus Centollus in Sylva qua vocatur Fajet in loco qui dicitur Silva-lata, qua hereditario jure mihi succedit, donamus Deo & sancta Maria, & domno Helya abbati ejufdem loci & fratribus ibidem Deo servientibus, prasentibus & futuris, locum ad inhabitandum. Donamus quoque in eadem Sylva in nemoroso vel in plano quidquid eis necessarium suerit domibus adifican- dis, &c. Actum anno m. C. xxvn. VIII. idus ] Aprilis. Vide hist. Bearn. lib. v. c. 21. Plures aliæ chartæ editæ sunt paffim in hist. Bearn.lib. v. Abbates non paucos variis ex monumentis erutos hic subjicimus. SERIES ABBATUM. I. Elias primus abbas Silvæ-latæ anno 1129. ex diplomate GastoniS vicecomitis. 11. Bertrandus secundus abbas dicitur in donatione Roberti vicecomitis de Tartas. Donum excepit Talasiæ Bearnii vicecomitissæ, qua etiam præsente W. de Villa-nova si : ipsum & unum casitle eidem Bertrando tradidit. III. Matthæus ex veteri notitia quam legimus tom. XI. fragment. historicorum D. Cl. Estiennot p. 128. IV. Gerardus de Artigamara 1168.1172. & 1177. quo anno terram de Lobreges a Burgun- dio de Rosse comparavit. iCURR ENSIS. I ? c6 V. Arnaldus 1.1190. & 1194. quo annoGa- stonem Bearnii vicecomitem munificum expertus est. Reperitur etiam anno 115)5. quo mor~ tuus est ex laudata notitia. VI. Bernardus I. 1195. & 1*01. Is missam nuptialem Gastoni vicecomiti & siliæ comitis Convenarum, apud S. Mariam de Murcd celebravit. VII. Antonius. VIII. Philippus. IX. Jacobus. X. Petrus. XI. Geraldus 1210. XII. WiUelmus I. deGado 1222. XIII. Willelmus II. de Bello-monte, cui 1223. R. vicecomes Bearnii dat unum casitle. XIV. Arnaldus II. de S. Avito 1230. XV. Petrus I. 1235. XVI. Aimericus 1236. XVII. B. 1237. XVIII. R.Didecuas 1244. & 1247. XIX. Guillelmus 1257. XX. V italis se suumque monasterium anno 1286. abbatiæ Gimundi subjecit. Vide inter instrumenta.) XXI. Bernardus II. de Lagomio resignat ’ abbatiam in manu abbatis Gimundi, an. 1332. Id tamen continuo minus probatum videtur, quando sedisse adhuc anno sequenti reperitur in tabulario Gimundi. XXII. Johannes I. abbas ibidem occurrit, an. 1334. XXIII. Johannes II. de la Salle an. 1436. XXIV. Bernardus IlI.de Barbel, 1476. obiit 1517. XXV. Johannes III. de Vineo electus 1517. eodem anno consirmatur ab Aimerico de Bi- dos abbate Gimundi. XXVI. Petrus II. de Maillo$, ex illustri apud Bearnenses profapia 1538. XXVII. Bernardus IV. du Barbier multa pertulit ab hæreticis. XXVI11. N. Boyer pro desensione siiimonasterii ab hæreticis occisuS. XXIX. Johannes IV. de SaleS 1562. Ejus tempore monasterium jussu Johannæ reginæ S0I0 æquatum est, venditæque ipsius possessiones 17. Maii 1578. pretio 8500. scutorum parvorum rrancisoo de la Borde de Lagor, qui testamento siio eas reliquit Gentiano filio suo. XXX. Arnaldus III. de Maytie episcopus ’Oleronensis. XXXI. N. de Senay in parlamento Palensi senator designatur abbas die 15. Augusti anno 1714.