Gallia Christiana 1715 01/Addenda provinciae auxitanae
ANtequam abſolvamus ea quæ ſpectant ad provinciam Auxitanam addendum eſt Johannem Flandrini Auſcienſem archiepiſcopum, qui Roberti Genevenſis, ſeu Clementis VII. partes ſequebatur, habuiſſe competitorem, qui pro Urbano VI. Romæ ſedente ſtabat, nomine Petrum de Anglada : id autem nos docet collectio inſtrumentorum data nuper a Rimerio Anglo tom. VII. p. 384. ubi legitur :
Littera pro Petro de Anglada ſacræ paginæ profeſſore, archiepiſcopo Axitanenſi contra adhærentes Roberto antipapæ, 16. Martii 1383. Ibidem p. 385.
Littera de protectione, pro Johanne Guttery epiſcopo Aquenſi, 18. Martii 1383. qui Johannes haud dubie Urbano, non Clementi obediebat. Hic Johannes fuit Angliæ regi a conſiliis, & magni momenti negotiis eſt adhibitus. In collectionibus laudatis habemus to. VII. p. 680. Inſtructiones ſuper negotio tractatuum Hiſpaniæ. Inſtruction donée as reverentz pieres en Dieu F. Evecque de Burdeux. J. G. Eveſque d’Ax 1390.
Petrum de Bosco ſucceſſorem Johannis in ſede Aquenſi diximus legatione functum fuiſſe anno 1398. pro papa, apud Angliæ regem. Id autem confirmatur ex eadem collectione, ubi legitur tom. VIII. pag. 68. Littera pro Petro epiſcopo Aquenſi nuncio papæ 18. Mart. 1399.
In Geraldo Lactorenſi epiſcopo Petri de Marca auctoritas, pene ceſpitare nos fecerat : nam illuſtriſſimus ſcriptor docet Geraldi ſucceſſorem anno 1284. adfuiſſe ceſſioni Bigorritani comitatus factæ a Conſtantia comitiſſa. Ne idem ſentiremus obfuerunt tabulæ Moiſſiacenſes. At aliud teſtimonium nobis ſuppeditant collectiones Rimerii tomo II. p. 647. quæ cogunt producere epiſcopatum Geraldi uſque ad an. 1294.
Litteræ directæ a rege Angliæ epiſcopis ſequentibus de Vaſconia recuperanda, Amanevo archiepiſcopo Axitano, Hugoni epiſcopo Vaſatenſi, Bertrando epiſcopo Agennenſi, Arnaldo epiſcopo Aquenſi, Dominico epiſcopo Baionæ, Galhardo epiſcopo Olerenſi, Petro epiſcopo Adurenſi, Raimundo epiſcopo Laſcurrenſi, Giraldo epiſcopo Lettorenſi, 10. Jul. 1294.