6 | 8 |
PRAEFATIO LIBRI SEPTIMI. p. 0481|
p. 0481D| Breviter recenseat animus quae tractavimus, quoniam timide disserui, quia pene a nullo hoc in tempore inveniuntur impleri quae jubentur. Describit enim sermo divinus virum Evangelicum, 573 et depingit non penicillo aut calamo, sed ratione ac disciplina coelestis magisterii, ut totus integer homo interius reformetur. Hincque jungamus quae dicta sunt in domo luce clarius perfectioribus attributa parabolis, quae sunt obscurius turbis et plebibus adumbrata, ut nosse possimus cum apostolis mysterium coelestis regni, et intelligere aenigmata quae sunt divini p. 0482D| testimonii auctoritate firmata. Festinet igitur mens peritissima inter utrasque librorum partes, unam sui habitus efficere texturam, ut paulo altius luculenta Evangelii dogmata conspiciat: quam sint splendida, quam praeclara, si quo modo videre possit quantum praeemineat ejus doctrina, quam pulchram de se reddat imaginem ex visione veritatis. Itatenus ut in quocunque perterruit nos sublimitas praeceptorum infra domum, auribus nostris divinitus commendata; ne forte impossibilia censeantur, totum demulceat suavitas parabolarum, et perornet p. 0483A| earum varietas. Sicque jam aequaliter perfusum lumen in cordibus nostris, nulla nos fallat claritas inter utrasque partes. Sed si excelsius nos ducere videmur, nulla nos vertigo capitis decipiat, verum securi simus, quoniam verus est, et falli non potest, quem sequimur. Idcirco sequamur eum intrepidi, sequamur securi. Sunt enim ejus refugia quotiescunque fatigatur a turbis, aut in monte, aut in solitudine eremi, aut in mari. Ad quae nimirum loca quia plebs invalida accedere non valet, soli discipuli sequuntur, in omnibus remoti a doctrina. Ideo perceperunt jam in monte quae turbae nequeunt assequi, et in mari cum eo navicula jam recepti, interrogant secretius mysteria coelestis vitae quae turbae adhuc audiunt in parabolis. Nec virtus eorum in ullo debilitatur, p. 0483B| nec fortitudo frangitur, nec constantia fatigatur, nec praestantia divini amoris gravatur pondere infirmitatis; sed in omnibus hactenus sequuntur p. 0484A| infatigati, etiam inter fluctus maris, et committunt se naviculae quae a Christo regitur; est enim firmissima tabularum connexione, artificio aedificata divino, solida magis in Christo quam robusta. Frangit itaque fluctus, et non frangitur; turbinibus rotatur, et non mergitur; eludit et elidit undas ventorum quas non recipit; seditiones placat moderatione remigii. In qua igitur navi fratres, quia jam ascendimus, firmi et stabiles permaneamus, semper doctrinam 574 Christi sectantes. Et si qua sunt, quae minus capimus, quia multa sunt, interrogemus securi, nullis aurarum fluctibus moveamur; quoniam etsi elevantur usque ad coelum, non possunt nos obruere suis allisionibus, cum quibus Christus in ea navigat. Unde ait: Ego vobiscum sum omnibus diebus usque p. 0484B| ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33).
LIBER SEPTIMUS. p. 0483|
p. 0483B| (CAP. XIII.) In illo die exiens Jesus de domo sedit secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae. Apparet igitur quod Matthaeus hic ordinem narrationis suae ac temporis secutus est, cum dicit, in illo die: ac si dicatur, quando finiunt haec quae dicta sunt verba, nisi forte diem pro tempore accipiamus, p. 0483C| ergo exiit de domo in qua fuit, cum sanatis praecepit ne manifestum eum facerent; vel in qua docuerat quae dicta sunt. Et congregatae sunt ad eum turbae, quae domum intrare non poterant, ubi apostoli intus audiebant mysteria. Et ideo exivit ut congregarentur ad eum, quia misericors est. Alioquin nisi exisset de illa occulta habitatione sua, in qua semper cum Deo Patre est, nunquam ad eum congregarentur, qui dispersi erant, et vexati variis languoribus. Sedet autem juxta hujus saeculi mare, ut turbae congregentur ad eum, et audiant secus littus quae intus non merebantur audire. Sed benignissimus. Magister in suis indicat factis etiam ea quae agit. Ascendit autem in naviculam, et resedit in mediis fluctibus, ubi navis hinc inde, de montuosis p. 0483D| valde tunditur procellis. Sed turba foris stat, ut ex subjectis rebus ratio monstretur, quae in parabolis erat locuturus. Quo nimirum facto significat eos qui foris sunt extra Ecclesiam, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam. Navis enim typum praefert Ecclesiae, intra quam verbum vitae positum est et praedicatur. Qui autem extra sunt, arenae comparantur et sunt steriles sine fructu, atque inutiles. Idcirco quae proponuntur in parabolis intelligere non possunt. Aut certe ideo stant in littore fixo gradu, ut diligentius audiant quae dicuntur: quoniam necdum cum Jesu, neque cum 575 apostolis, pericula et tentationes, quibus jam premebatur Christus a suis insidiatoribus, ferre poterant. Unde sequitur:
p. 0484B| Et locutus est eis multa in parabolis. Multa quidem, sed non omnia. Si enim dixisset omnia in parabolis, absque emolumento turbae recessissent. Turba autem non unius est scientiae, sed diversa in singulis voluntas. Propterea eisdem loquitur multis in parabolis, ut juxta varias voluntates suas, diversas p. 0484C| reciperent disciplinas. Hinc perspicua miscet obscuris, ut per ea quae planius intelliguntur provocentur ad eorum notitiam quae obscura sunt, ut avidius requirant, et intelligant clarius.
Ecce exiit qui seminat seminare. Intus erat, domi versabatur, et loquebatur discipulis sacramenta vitae. Quibus profecto rebus docet, ut dixi, quod exierit de coelo, et venit in mundum quod est secus mare sedere, aut de Judaeis, quia venit ad gentes, ascenditque navem, id est Ecclesiam. Turbae vero ad littus stantes, praesentem vitam significant. Exivit namque de domo sua qui seminat verbum Dei, ut seminaret in gentibus: sic enim de se loquitur quasi de alio, quoniam ipse est solus sator universorum, et semen. Et ideo absque ullo cognomine se insinuat, p. 0484D| quia ipse est qui proprie et singulariter seminator dicitur. Simul observa hanc esse primam parabolarum, quae cum interpretatione sua posita est. Et cavendum, quamcunque earum Dominus exponit, et rogatus a discipulis, proprios sermones suos ipse disserit, ne vel aliud vel plus superstitiose aliquid velimus intelligere, quam ab eo expositum est. Porro hanc parabolam quidam haereticorum ad comprobandam haeresim suam assumunt, tres volentes introducere naturas, scilicet spiritalem, animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sationes connumerentur, una juxta viam, alia inter petrosa, tertia inter spinas, quarta vero quae in terra bona fructificasse dicitur. Quarum intelligentiam ab ipso Domino requiramus. Interim vero differendum parumper, donec p. 0485A| cum ipsis discipulis, secreto eamdem audire possimus. Et accedentes discipuli ejus dixerunt: Quaerendum itaque quomodo accedunt discipuli ejus, cum Jesus in navi sedebat? Nisi quia intelligendum est quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi cum eo stantes super interpretatione parabolae sciscitati sunt. Et 576 notandum quia et illi accedentes interrogant, et turbae stantes audiunt. Jesus vero majestate sua securus sedet in navi, quasi doctor et judex; idcirco istos docet accedentes fide, inter medios tentationum fluctus, illos discernit, et tantummodo in parabolis audire permittit; quia necdum erant idonei ferre tentationes, quia necdum probati. Et ideo ait:
Vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, p. 0485B| illis autem non est datum. Audiant Pelagiani, qui sine gratia Dei quidquam se habere jactitant, quoniam nihil sine dono Dei percipitur. Unde Apostolus: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Propterea nemo praesumat de se, quia nihil habet ex se, nisi sola delicta. Accedat igitur alacer, fide devotus, gratia firmus in charitate, ut audiat cum apostolis in navi, ut intelligat quod datum est illis, quia quod illis et datum est, omnibus est repromissum. Magnum igitur est quod illis datum est nosse, quia haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Cognitio quippe haec magnum est sacramentum, unde dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et quia hoc vere crediderant apostoli, p. 0485C| habebant non ex se, sed ex dono Dei jam illud in quo est vita aeterna. Propterea sequitur:
Qui enim habet dabitur ei, et abundabit; qui autem et non habet, et quod habet auferetur ab eo. Id est, qui habet mysterium regni Dei, et fidem integram (quae ex me est) possidet, sicuti vos, dabitur ei augmentum gratiae, sicut Apostolus ait, secundum mensuram fidei; quoniam radix omnium virtutum et fundamentum fides est, super quam aedificatur omnium virtutum structura, quam qui habuerit ei scientia, secundum mensuram fidei. Dabitur et charitas in Spiritu sancto, ut augmentum capiat verus Christianus, et dona secundum magnitudinem fidei, et abundabit etiam usque ad plenitudinem charitatis: quam qui non habet, id est veram et rectam p. 0485D| fidem, quod habet auferetur ab eo. Verumtamen e contrario hic tangit Judaeos qui gloriabantur in lege, et turbam in parabolis audientem, quia fidem quae in Christo est necdum habebant. Ideo quidquid per legem possederant, auferetur ab eis. Tangit etiam et eos qui videntur habere per naturae bonum certe aut simulatas sine fide virtutes, quia auferentur ab eis; quoniam sine fide impossibile est placere Deo (Heb. XI, 6). Neque possunt quidpiam sapienter intelligere, qui caput 577 non habent in se sapientiae. Sed ne forte aliquis se putet fidem habere cum credit in Christum, sine operibus justitiae, sciat, quia si opus fidei non habet, fides mortua est. Et si habuerit opus aliquod p. 0486A| boni sine fide, ipsumque opus vacuum est, quia non est in Christo. Qui autem habet Christum in fide, secundum opus fidei, utique et Patrem habet. Qui autem Patrem et Filium, vere et Spiritum sanctum habet, quorum est spiritus. Quia quod sine fide est, peccatum est, teste Apostolo; idcirco vere qui hanc non habet, quod videtur habere, auferetur ab eo. Haec igitur de his loquitur qui stant in littore, et dividuntur ab Jesu propter tumultus saeculi, nec audiunt ad liquidum quae dicuntur. Propterea in parabolis est eis omne quod audiunt secundum Isaiam prophetam, qui ait: Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis. Haec quippe de turbis prophetata sunt, quae non merentur audire sermonem, auditu cordis, quoniam de p. 0486B| Christo nihil aliud sentiebant nisi quod oculis carneis videbant. Carnem quippe et corpus videbant, sed non divinitatem ejus facientem ea quae divina erant, intelligebant. Audiebatur quidem vox Patris dicentis: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XIII, 55), et non audiebant; quia dicebant: Nonne hic est filius fabri? Propterea accedamus et nos cum discipulis ad Jesum, et rogemus discretionem parabolarum, ne cum turbis frustra aures et oculos habere videamus. Sed obscurius est valde, quod in Isaia juxta Hebraicam veritatem legimus, ubi totum imperative ponitur: Audite auditu, et nolite intelligere; et videte visu, et nolite cognoscere. Ac deinceps: Excaeca cor populi hujus,et aures ejus aggrava (Isa. VI, 10), et oculos ejus claude, seu p. 0486C| caetera. Hic tamen non imperative dicitur, sed indicative. Sicut et Lucas in Actibus apostolorum posuit. Unde sequitur:
Incrassatum enim est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Pro quo valde miror cur Matthaeus vere Hebraeus, Hebraico scribens sermone, hoc loco contra consuetudinem suam juxta Septuaginta hoc posuerit testimonium magis, quam juxta Hebraicum. Sed et Hieronymus in commentario suo secundum Septuaginta hoc exposuit. Nihil tamen de hac varietate movit quaestionis, neque in hoc opere, neque 578 in expositum Isaiae, nisi forte, quia unus idemque est in eisdem interpretibus sensus. Sed tamen facilior secundum Septuaginta, quoniam difficultas est in Hebraico, quomodo ipse Deus p. 0486D| praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intelligat, et videns videat, et non agnoscat; vel quomodo Propheta introducatur ad Dominum suis precibus agens. Excaeca, inquit, cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat et convertatur ac sanetur (Isa. VI, 10). Quod si divino judicio factum est, et auctoritate, quod imperatum est, non video eos esse in culpa qui non vident, sed magis ille qui excaecavit eos, et dedit oculos ad non videndum. Unde Septuaginta magis liberum arbitrium servare videntur cum aiunt: Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, seu caetera. Ut ex suis p. 0487A| actibus justo Dei judicio, ad divina intelligenda, indigni judicentur. Sed absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet eadem quaestio in ecclesiis. Quia seu sit dictum imperativo modo, seu indicativo, unum est, quoniam nullum Deus condemnat sine justo judicio suo. Neque praescribit ut possis dicere quod ipse sit auctor mali, sed quibus vult miseretur, et emollit ut convertantur, et quos vult indurat. Non quod Deus aliquem excaecat ne videat cordis oculo, aut indurat ne convertatur, sed quia jam caecum et induratum justo judicio suo, relinquit, nec illuminat ut videat lumen vitae, nec emollit ut convertatur et sanetur. Quapropter cum haec soluta fuerit quaestio, solventur et caeterae, in quamplurimis locis, aut cum caeteris hoc loco et ista p. 0487B| indissolubilis erit. Quoniam secundum Apostolum: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32 et 33). Admirans quoque Domini sacramenta, intulit dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus! Verumtamen in hoc loco tria considerare oportet. Unum, quod pro magnitudine sceleris etiam isti qui excaecantur, et presserunt aures suas, ne audirent verba vitae, poenitentia indigni judicati sunt; aliud vero, quod si convertatur quis, et poenitentiam egerit, et audierit rectae fidei sacramenta, verum quia sanabitur a Domino, et salvus erit, licet in quolibet facinore detentus; tertium vero, 579 in omnibus istis qui pereunt, qui graviter audire dicuntur, et claudunt p. 0487C| oculos suos ne videant, ut sanentur, sciendum quod non naturae vitium est, sed arbitrium malae voluntatis. Sequitur:
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures quia audiunt. Ergo ideo beati, quia datum est illis nosse mysterium Regni. Et mira locutio: Beati, inquit, oculi vestri quia vident, et aures, quia audiunt. Nunquid non omnes videbant, et audiebant boni malive, etiam et bestiae? Quod Lucas evangelista manifestius insinuat, dicens: Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X, 23). Idcirco ex hoc loco regula sumenda est, quatenus locutionis modos divinarum Scripturarum apertius intelligamus. Quoniam eis datum erat nosse mysterium regni Dei (Marc. IV, 11). Et inde erat quod videbant, et audiebant in p. 0487D| corde, in quo turbae et hi qui foris sunt, excaecati erant. Sed quia omnes oculos carnis et aures habebant, ideo jam supra cordis requirebat dicens: Qui habet aures audiendi, audiat (Apoc. VI, 13, 22). Quia illi beati sunt oculi qui possunt Christi cognoscere sacramenta, et quos Jesus levari jubet in sublime, ut candentes jam segetes aspiciant. Verum et illae aures beatae, de quibus Isaias loquitur, Dominus apposuit mihi auriculam. Necnon et Job: Auditu auris, inquit, audivi te (Job. XLII, 5); neque enim nisi aure auditur. Sed ideo jure audire se dicit, quoniam intus erat quod audivit, intus qui loquebatur, intus per quod audiebat. Unde David: Audiam, inquit, quid loquatur in me Dominus Deus; quoniam loquitur p. 0488A| pacem in populo suo (Psal. LXXXIV, 9). Alioquin nulla beatitudo est, audire et videre quod audiunt et vident universi; veluti viderunt Christum boni malive in carne, et audiunt Evangelium cuncti qui veniunt ad Ecclesiam, licet non intelligant quae leguntur. Porro quod sequitur:
Quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Videtur huic loco esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit videre diem meum, vidit et gavisus est. Verumtamen non dixit, Omnes prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, sed multi. Unde inter multos poterat fieri, ut alii viderint, alii non viderint. Sed temerarium est de his quidpiam definire, aut merita sanctorum discernere. p. 0488B| Nam Abraham vidit in aenigmate, 580 vidit in specie, apostoli autem in ipsa completione veritatis. Et ideo beati, quia quod futurum illi cernebant in spiritu, isti jam completum videbant in Christo, et ad voluntatem interrogabant eum de omnibus, et convescebantur ei in omnibus sacramentis. Et tanto perspicacius cuncta noverant, quanto praesentius ejus fruebantur eloquiis et doctrinis.
Omnis qui audit verbum regni et non intelligit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus; ex quo ostenditur, quia qui non intelligit quod audit, vere nec audit auditu auris, quia non capit quae audit sensu carnis. Unde hortatur nos ut diligentius audiamus quae dicuntur in Scripturis divinis: Venit malus, inquit, et rapit quod seminatum est in corde p. 0488C| ejus. Malus igitur bonum semen rapit, non aliunde quam de corde, in quo seminatum est. Non quod ulla diversitas litterae sit, id est animarum credentium; sed quia secus viam cecidit, ideo volucres coeli comederunt illud (Luc. VIII, 5). Secus viam ergo cadit semen verbi, quando ipsi daemones viam sibi faciunt in anima, ut est illud: Incurvare animae tuae ut transeamus per eam (Isa. LI, 23). Alioquin nisi curva esset anima, id est vitiis implicita, transitum per eam daemones non haberent; sed quia eis transitum in se praebuit, propterea quidquid seminatur in ea boni, continuo malus rapit. Nec potest aliter donec misera anima in se talibus iter praebuerit spiritibus. Mira siquidem locutio, ut cum verbum regni seminatum in corde dicitur, transit continuo ad eum p. 0488D| in quo seminatur, ita dicens:
Hic est, inquit, qui secus viam seminatus est. Ac per hoc et verbum semen est, et ipse in quo seminatum est. Utrumque tamen, quia juxta viam sunt, non utique juxta viam illam quae Christus est, sed secus eam quam ipsi sibi daemones attribuerunt, cum eam a statu rectitudinis deflexam et curvam invenerunt, ideo continuo Satanas rapit illud de corde, ne credentes salvi fiant. Qui modus locutionis secundum idioma sacrarum Scripturarum invenitur, ne carnaliter haec parabola aestimetur dicta. Unde Marcus evangelista significantius ait: Hi autem sunt circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint, continuo venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum p. 0489A| est in cordibus eorum (Marc. IV, 15). Quasi diceret, quia ipsi juxta viam sunt, et viam in se praebuerunt 581 daemonibus, ideo aufertur ab eis quod seminatum est. Et ait hoc Matthaeus, ut totum spiritaliter quod supra dictum est, de semine intelligatur. Sicque sequitur:
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud. Verumtamen supra propositum est, quod alia ceciderunt, id est semina, super petrosa. Et nunc ipse seminatus dicitur supra petrosa, in quo seminatum est semen verbi, quia ipse totus in corde lapideus et durus vitio suo effectus est. Habebat tamen quamtulam cunque, licet non multam terram, id est quamdam affectionem (quamvis ad tempus) boni, et ideo p. 0489B| dicitur cum gaudio suscepisse. Sed quia non habuit altitudinem terrae, longanimitatem scilicet et perseverantem patientiam, vicit duritia cordis pluviam divini verbi, nec habuit semen humorem virtutis, quo radicem firmaret seminis. Quia temporalis erat, nec ad aeterna tendens, propterea recte dicitur.
Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur. Quod supra dixerat, aruerunt. Et notandum ex verbis Domini, quia in ortu solis vel calore quam saepe in Scripturis divinis tentatio vel persecutio designatur, sicut est illud: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Quoniam quos urit tentatio vel persecutio, quia non habent humorem perseverantiae in charitate, cito, facta interrogatione de verbo, corruunt in negationem. p. 0489C| Sed magna distantia est inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum qui ad primam persecutionem statim scandalizatur et corruit. Similiter et inter eum qui proclivis est quotidie ad peccandum, et eum qui gravioribus tandem vincitur tentationibus, si continuo divina clementia fuerit recreatus.
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudine istius saeculi, et fallacia divitiarum, suffocat verbum; et sine fructu efficitur. Similiter supra dictum est, alia ceciderunt in spinis, id est alia semina. Hic vero ipse in quo seminata sunt, seminatus esse dicitur, quia semen verbi in se habuit, ut per hoc quod seminatum est ipse qui percepit seminatus intelligatur, inter saeculi divitias crescens p. 0489D| et fallacias vanitatis. Nec 582 igitur mirum si talis sit locutio, cum et ipsi spinae dicantur, sicut est illud in Canticis: Sicut lilium inter spinas, sic anima mea inter filias (Cant. I, 2); quarum, licet floreant, nunquam ab illis est fructus sicut nec curae saeculi, etsi videantur cibum habere salutis. Unde et ad Adam juxta litteram etiam figurate loquitur: Cum operatus fueris terram, spinas et tribulos germinabit tibi. Unde in sudore vesceris pane tuo (Gen. III, 19). Quoniam quicunque saeculi se dederit voluptatibus curisque istius mundi, panem coelestem et cibum verum non nisi inter spinas comedit; attamen in sudore et labore nimio: Quia dives difficile intrabit in regnum coelorum (Matth. XIX, 23). Eleganter autem adjunxit, p. 0490A| et fallacia divitiarum, quia blandae sunt divitiae. Aliud itaque agunt et aliud pollicentur; lubrica est earum possessio. Quarum oblectamentis et fallaciis suffocatur verbum Dei, dum instabili gradu cito et habentes deserunt, et non habentes reficiunt. Haec tria siquidem seminum illi congruunt loco ubi ait: Descendit pluvia, flaverunt venti, et irruerunt flumina (Matth. VII, 25-27). Quoniam tria sunt ista, in quibus non solum agricultura subvertitur, verum etiam structura divini aedificii subvertitur.
Qui vero, inquit, in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert. Aptus quidem ordo ut primum audiat quis verbum, deinde intelligat; quoniam audire tantum aure carnis, et non intelligere aure mentis, parum est. p. 0490B| Verumtamen admonent ipsi gradus in terra bona, quales sint praefati differentiarum fructus in terra mala, dum in utraque parte tres inveniuntur variasse licet unius seminis qualitates; non quod seminis vitium esset, sed quia qualitas agriculturae id attulerit, ut etiam in una eademque bona terra, tres unius seminis dicantur prolatae fructus ubertates, centesimi scilicet et sexagesimi, nec non et tricesimi. Verumtamen nec in illa, nec in ista parte mutatur naturae substantia, sed voluntas et agricultura fidelium vel infidelium. In quorum corda, quia venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus, inde secundo ac tertio ait: Hic est qui verbum audit. Similiter et in expositione bonae terrae, iste est, inquit, qui audit, deinde p. 0490C| intelligit, ac sic profert fructum doctrinarum, non minus in opere, quam in intellectu. Quoniam 583 quidquid meruit audire, festinavit nosse et intelligere, quae vero intellexit, opere implere. Et ex hoc quippe trino profectus gradu, nascitur culmen summae perfectionis, ut sit omnis Ecclesia Christi, bicamerata, vel tricamerata. In quibus profecto gradibus quasi per tabulata templi veri Salomonis, ascenditur usque ad arcem integrae perfectionis. Depingitur autem iste numerus, Centesimus, sexagesimus et tricesimus, etiam juxta aetates humanae naturae. Quoniam homo cum fuerit triginta annorum, tunc fortissimus habetur ad omnia, et sponsalitatis jura amplius amplectitur, ac hinc inde filii procreantur. Idcirco sub hoc numero fructus conjugatorum ab p. 0490D| omnibus Ecclesiasticis viris jure exponitur. Deinde sexagesimus augetur, quia cum ad hanc aetatem pervenerit quis, desinit jam belligerare, etiam et filios interdum procreare. Sub quo sane numero viduarum et omnium continentium ordo deprehenditur; quorum ideo copiosior fructus, quia magis sunt a saeculi actibus alieni, sub angustia poenitudinis et tribulatione pii laboris, Deo vacare noscuntur. Unde et Apostolus viduam, quae vere vidua sit et desolata, non minus quam sexaginta annorum jubet eligere. Hinc et coelibes vocantur, eo quod jam deinceps coelestem vitam debeant ducere, ut ad duplicatum fructum, sicut et viduae in sua destitutione possint ascendere, ut deinceps jam sopitis hujus p. 0491A| vitae passionibus omnis conditio ad melioris vitae negotia sortiatur. Porro centesimum fructum aeque virginibus vel martyribus consecratum et reconditum credimus; quamvis quidam nostrorum solummodo ad martyres, propter contemptum mortis, illud referre contendat, et ad virgines sexagesimum, propter otium interius, ut ait, deputat, quia non pugnant contra consuetudinem carnis. Sed mira interpretatio, ubi nec gratia aestimatur, nec incorruptio conservata, quae consors angelorum est, suis privilegiis honoratur. Quod si ita esset, quia non est, videretur caelibatorum et viduarum, atque omnium continentium, vel poenitentium ordo exclusus, quibus post militiam vel otium, quasi sexagenariis jam duplicata merces ob contemptum saeculi jure rependitur. p. 0491B| Quas partes, quia pius Magister non expressit, nec secrevit, nec demonstravit, nec definivit, non ideo tamen libere oberrare 584 debemus a regula veritatis. Alioquin in toto hujus parabolae textu, quid putas quomodo veritas elucesceret tantae intelligentiae, nisi divina auctoritas eam reserasset? De qua veritate vix perfecti in his quae restant se convenire possunt. Unde benignissimus Salvator in caeteris ut regulam tractandi, parabolis, ac si prudens orator, ostenderet hanc per se parabolam, paucis explanare voluit verbis; deinceps auditores suos ut provocaret ad intelligentiam reliquarum, quas proposuit, parabolarum. Fecit enim, ut aiunt, ad similitudinem portantis vas plenum miris et diversis speciebus, quas in terra cum detulerit, ubi antea necdum p. 0491C| visae fuerant, ostendunt unam ex eisdem valde locupletem, et multis exornatam coloribus, quatenus ex hac una provocet mercatores regni coelestis ad caetera quae intus obscurius obvolvuntur. Et ideo tam diversa proponit, ut omne fastidium detergeat; quia novit coelestis orator secundum consuetudinem patriae, in parabolis graviter, copiose, ornateque dicere. Novit et peritissime docere, animos commovere granditer audientium, efficaciter persuadere, ut diversas audientium voluntates suavissimis parabolarum oblectet blandimentis. Et ideo ex una eadem terra, tricesimum et sexagesimum atque centesimum fructum repromittit, juxta culturae qualitatem. Sed quanta sit horum graduum diversitas, quantaque divinae sapientiae majestas, et quanta potestas eloquentiae p. 0491D| suae, quantumque pondus habeat in loquendo, nemo est qui digne admirari possit, nemo qui ad liquidum explicare. Unde videamus etiam in computatione Graecorum, qui semper sapientiam quaerunt qualiter iste formetur numerus. Nam tricesimum numerum iidem ad nuptias referunt, quoniam in sinistra manu ipsa digitorum complexio, quasi sub molli osculo maritum simul depingit et conjugem. Sexagesimum vero, ad viduas seu caelibes, eo quod sub jugo tribulationis et angustiarum sint positae, determinant. Unde et a pollice index digitus deprimitur foedere viduitatis, ut quanto major difficultas gravitatis et oneris, tanto magis praemium augeatur. Porro centesimus, quia ad virgines refertur, p. 0492A| seu martyres, de sinistra transit ad dexteram; ita ut quibus digitis nuptiae significantur, et viduae circulum faciens coronam exprimat 585 virginitatis. Et hoc est quod canitur in psalmis: Astitit regina a dextris tuis (Psal. XLIV, 10); quia vera incorruptio, soror est Angelorum, quorum societas in Christo in dextris utique collocatur. Aliam quoque parabolam proposuit eis, dicens. Recte aliam, quia multae sunt, et non alteram, ne forte duae tantum intelligerentur, quas ipse auctor vitae per se clementer exposuit, licet paucis in medio interpositis, ut caeterarum intelligentia ex istis avidius requiratur. Quarum quia floridus est intellectus, et dulcis auditus, plurimum invitat lectorem ad reliqua in caeteris, quae obscura sunt, requirenda. Quia benignissimus p. 0492B| Salvator quasi praedives valde paterfamilias quos invitat ad epulas aeternae satietatis, interim diversis deliciarum reficere curat cibis, in via, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui alimenta percipiat salutis. Sed quia has tantum, ut dixi, duas, licet paucis interjectis, ipse per se exposuit, simul jungendas censui. Et sicut eas coelestis sapientia splendore divinae intelligentiae illustravit: ita legentibus, simul ut propositae sunt, assignare decrevi.
Simile est, inquit, regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Quam itaque similitudinem, coram turbis, una cum caeteris, obscure valde peroravit. Deinde dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli, quasi p. 0492C| domestici, quasi familiarissimi, et dicunt ei: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Quae nisi obscurior videretur prae caeteris, nequaquam de hac sola interrogarent quasi inscii, quam nec populus merebatur audire, nec poterat. Quibus pius Magister ait:
Qui seminat est Filius hominis, ager autem est mundus, bonum vero semen ii sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam. Inimicus qui superseminat est diabolus, et caetera. Haec ideo praemisi, ut liberior daretur facultas loquendi, et multiplicem quaestionem ex his paucis quae reserata sunt a Domino, perspicacius intelligeremus. Quoniam quae exposita sunt et nostrae intelligentiae derelicta, enucleatius requirenda sunt et breviter annotanda. Quia ad hoc divinus arbiter clausis tegit veritatem figuris, sacramentis p. 0492D| obumbrat, obscurat mysteriis, ut fideles et devoti in his exerceantur. Exponit nonnulla secretius, ut ad ea quae obtecta sunt avidiores sui reddantur. Simile est, inquit, 586 regnum coelorum homini, quoniam Christus factus est homo, ut pereunti humano generi subveniret. Qui homo seminavit bonum semen in agro suo. Audis quemadmodum ipse Deus homo, sator mundi, rerum principia bona fecit, nec ullum malum ab auctore primae originis processit, sed omnia valde bona fecit. Idcirco non sunt audiendi Manichaei, seu caeteri haeretici, qui dicunt aliquid mali esse creatum a Deo tenebrarum, quoniam ab inimico superseminatum est malum, et non procreatum ab auctore Deo, qui cuncta fecit valde bona. p. 0493A| Sed inimicus homo, id est diabolus, superseminavit zizania (Matth. XIII, 25) in medio tritici. Primum in Adam dum esset in paradiso, deinde in Cain jam in mundo. Et sic per omne genus quod disseminatum est ab uno usque ab finem saeculi. Et ne in longum protraham tractatum, semper bonis ab initio miscuit mala, virtutibus vitia. Constat igitur quod ex uno homine Deus omnem replevit terram, et semine ex uno pius seminator totum genus humanum tantam multiplicavit in messem. Sed inimicus homo, qui ideo inimicus appellatur, quia Deus esse desinit, quod esse voluit, semper vitalia nostra vertit ad ruinam, et creaturam ad agnitionem Dei creatam, et laudem convertit ad injuriam. Ita in mundo ut nesciretur Deus, quoniam se Deum esse mentitus est. Hinc sapientes saeculi fecit stultos; speculatores mundi docuit nihil videre; professores p. 0493B| scientiarum fecit scientiam non habere, inquisitores rerum, juxta Apostolum, dimisit ignaros. Sicque totam segetem satam in mundo coelesti semine, haeretica pravitate, vel fallacibus praestigiis superseminando confudit, ut manipulos loro fidei et charitatis alligatos, gehennae fasciculos faceret, et igni perpetuo concremandos, ne triticum coeleste perveniret ad horreum. Non quod naturam mutaret tritici, sed quia vitiis infecit eum, ne quod bonum creatum erat in mundo, obediret auctori ut perveniret ad horreum. Hoc quippe egit dolis, machinis, fraudibus, ut degeneraretur triticum et fieret lolium, non natura, sed per vitium deprevatum. Inde igitur in mundo haereses, inter sanctos peccatum, inter pacificos lites, inter simplices doli, inter innocentes nequitiae. Nec igitur p. 0493C| curat ut acquirat zizania, sed ut triticum perdat. Nec ut obsideat mortuos, sed ut impugnet viventes. Nec quaerit 587 capere quos possidet subjectos, sed ut justos capiat suo vitio jam corruptos. Et hoc totum non in die, dum vigilat quis ad praecepta Domini custodienda, sed dum dormiunt homines somno torporis et ignaviae, venit inimicus in medio tritici et vadit, non itaque alubi quam in medio tritici, quia malum nusquam est nisi in aliquo bono; ut de bono, quia malus est, suo vitio faciat et ipse malum. Verumtamen et hoc ipsum non nisi dum dormit ipse quem decipit. Unde David: Dormitaverunt, inquit, omnes, et dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, p. 0493D| 14). Idcirco inimicus homo superseminavit zizania, ut tota periret Dominica messis. Et egit hoc praestigio suo celantibus tenebris, ut adulteratae messis noxa redundaret ad servos, hincque poenam sumerent unde speraverunt palmam. Propter quod evigilantes servi prae timore et cura eo quod evenerat istud expavescunt, hoc metuentes nè zizaniorum germina ad illorum redundaret offensam, quorum conscientia praeter jactum boni seminis nihil habebat. Unde cogitare oportet quam periculosum sit his qui praesunt, aliud intendere, vel ignavia torpere. Ne forte in messe sibi commissa inimicus superseminet zizania, id est crimina, vel haeresim, unde pereat bonum semen, quod a Domino seminatum est. Quia p. 0494A| licet seminet quis verbum praedicationis, ipse Christus est qui seminat, quia exiit seminare ipse, et quod seminatur in cordibus credentium.
Cum autem, inquit, crevisset herba, et fecisset spicas, tunc apparuerunt zizania. Quia quod latebat in herba manifestatur in spica, et quod celatur in germine, aperitur in fructu. Hinc quoque Dominus ait: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16); quoniam in Ecclesia Christi multi flores multitudinem fructuum pollicentur. Sed orta tentatione ad fructum boni operis paucissimi remanent. Hinc est quod boni messores semper vigilant et metuunt, ne forte illis dormientibus, triticum sordidetur et commisceatur semini alieno. Hinc etiam quod aditum sui Domini praeveniunt, nec securi sunt de innocentia, aut timent reatum incurrere de silentio.
p. 0494B| Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei. Accedunt itaque mente et non corpore, nec loco sed fide, et dicunt non clamore vocis, quia parabola est, sed corde tacito cum dolore: Nonne, 588 inquiunt, bonum semen seminasti? Seminasti, aiunt, et non seminavimus. Quoniam quidquid est boni, quod agimus, totum auctori, et non nobis, attribuere debemus. Unde ergo habet zizania? Quae nimirum vox plena admirationis est, plena stupore et pavore. Quomodo natura humana, quae bona creata sit a bono Deo, sic vitiari potuerit et degenerari, ut aliud esset, non per naturam, sed per vitium, quam quod creata est. Totum ergo se ignorare ostendunt, quo Dei judicio factum sit, ut homines ad imaginem Dei facti rationales, et boni conditi sic aberrare potuerunt p. 0494C| a Deo, ut tam vani essent et steriles, a fructu alieni, ita ut nihil aliud quam lolium viderentur parati potius ad gehennam, quam digni ut reconderentur in horreum paradisi ad quod creati erant. Idcirco cesset humana praesumptio, cesset haereticorum pravitas, qui de divino judicio et praescientia Dei temere aliquid definire vel susurrare praesumunt, cum et ipsi angeli, pie interrogando se ignorare fatentur quo judicio contigerit. Sed divinus arbiter longe se et ipsos angelos sanctos removet a culpa. Inimicus homo, inquit, hoc fecit, quia infecit et vitiavit bonum quod a bono creatum est, et seminatum in mundo. Quod si deinceps velit aliquis ultra interrogare, quare quem nulla latent, etiam antequam p. 0494D| fiant, hoc permiserit? Profecto quia nihil ei deperire potest, et plus fuit mystica discernere quam mysterium prohibere. Quia majus est reparare perdita, quam servare illaesa. Simulque observa quod jam responsum est, quia oportet zizania, id est haereses esse, ut probati manifesti fiant. Tunc devoti servi, Vis imus, inquiunt, et colligimus zizania? Indefessi quippe suum offerunt laborem, nec patiuntur, Dominicae messis, saltem temporaliter, videre tantam foeditatem. Verumtamen pius Dominus, quem tempora non fatigant, qui quando vult suas potest abolere injurias, Sinite, inquit, usque ad messem, et continuo addidit cur hoc praecipiat.
Ne forte, inquit, dum vultis evellere zizania, eradicetis p. 0495A| simul et triticum. Alioquin clementissimus Dominus, nisi hoc juberet videretur tollere poenitentiam. Sed imperiti cultores et operis Dei nescii, neque scientiam discretionis habentes, aliquando dum cupiunt evellere lolium, eradicant simul et triticum. Non dico ut contradicam illud Apostoli, Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 13); quod contrarium huic loco sonare videtur. Sed aliud 589 est de manifestis apertisque criminibus judicare in Ecclesia, aliud de his quae adhuc quasi in herba latent. Nam zizania, quod nos lolium esse dicimus, antequam in culmum veniant, dum in herba sunt, tanta similitudo in eis est, ut discerni vix aut nunquam possint. Et ideo Dominus, Sinite, inquit, usque ad messem. Quoniam potest fieri quod p. 0495B| hodie zizania videtur, cras triticum fiat, et quod ad praesens paret triticum, in futuro vertatur in lolium, dum aliud protendit in specie, et aliud ministrabitur in flore. Ergo potest fieri ut qui hodie est haereticus, crastina die sit non solum fidelis, verum etiam et defensor fidei. Sic et de caeteris vitiis sane intelligendum. Quia nisi Dei patientia subveniret etiam Matthaeum (cujus hoc Evangelium est) non haberet, nec Paulum de persecutore apostolum possideret. Unde colligitur ne, ubi quid ambiguum est, magister Ecclesiae sententiam cito proferat, sed Deo judicii terminum reservemus, ut cum dies judicii advenerit, ille non secundum suspicionem criminis, sed juxta manifestum reatum, de sanctorum coetu reum ejiciat; sanctos vero, quia appellantur triticum, p. 0495C| in horreis, id est in mansionibus aeternae vitae susciperet. Porro quod messis, consummatio saeculi dicitur, quia ultra nec satio erit agri, nec fructus humani seminis ultra augebitur. Sed tunc tempus ejusdem messis erit, id est judicii dies, quando de singulis judicabitur. Praeterea messores, quibus dicitur, Colligite primum zizania, teste Deo, ipsi angeli sunt, qui sunt in auxilio Ecclesiae Dei, quos apostolus Paulus administratorios vocat spiritus, qui positi sunt in ministerio sanctorum propter eos qui haereditatem accepturi sunt salutis. Interea quod ait, Colligite primum zizania, non quod altera sit resurrectio justorum, et altera peccatorum vel impiorum, sed quia primum segregandi sunt mali a bonis, et tunc sancti simul colligendi sunt in regno. p. 0495D| Et tunc fulgebunt sicut sol in regno Patris (Matth. XIII), quia adoptati sunt in filios per mortem Filii Dei. Aliam para bolam proposuit eis, dicens:
Simile est regnum coelorum grano sinapis. Mira et ineffabilis comparatio; ecce grano sinapis comparata est tota coelestis magnitudo. Sed quid sit quod majestas regni, tam parvi, tam minimi seminis similitudine concluditur, ne absque magna consideratione praetereundum est. Quasi profecto illa coelestis sapientia nihil invenerit 590 locupletius quam granum sinapis, cui illam omnipotentiam supernae virtutis compararet. Unde ergo Evangelium nemo in transitu legat. Parabolas Christi nemo quasi vile aliquid accipiat. Quia vile non debet videri illud p. 0496A| regnum coelorum sua singularitate potens, aeternitate felix, divinitate praefulgens, toto diffusum coelo, tota terra dilatatum. Sed cogitare non sufficio, penetrare non valeo, illa sapientia divina, quid quod tam inaestimabile sacramentum, tamque ineffabile grano sinapis coarctat, et infra tantam parvissimi seminis concludit angustiam. Hinc, quaeso, cesset oblatrare haeretica pravitas quod Deus fieri dignatus est homo, si coelestis regni majestas omnis usque ad grani similitudinem venit. Quid quaeritur quod Dominus totius mundi formam servi acceperit? Porro regnum coelorum, sicut jam supra dixi, tripliciter accipitur, scilicet aut ipse Christus, sicut hoc loco, aut praesens Ecclesia sicut in quam plurimis; certe aut Evangelium, quod et hic etiam non p. 0496B| incongruenter significatur. Quia ultra omnium philosophorum dogmata, et Scripturarum sanctarum mysteria, crevisse manifestum est. Sed melius tamen de Christo intelligitur dictum, ex quo, et per quem, ipsum Evangelium crevit et dilatatum est. Quia sicut quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, et quod stultum est, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25): ita hoc minimum Dei, tota magnitudine hominum etiam et angelorum magnificentius invenitur. Ita tamen si hoc granum sinapis nos in nostris sic seminemus pectoribus, ut intelligentiae magnitudo nobis intus in arborem crescat. Et non in qualemcunque arborem, sed in eam et talem ac tantam, sub qua in ramis requiescant omnia volatilia coeli (Matth. XIII, 32), et sensus nostri leventur ad coelum, p. 0496C| ac totum scientiarum diffundatur in ramos. Deinde ita teratur in corde, ut ora nostra gustu ferventia vivido fructus sui sapore succendat. In tantum etiam, ut ab oculis lacrymae, prae nimio ardore, decurrant: et ita igne seminis sui tantum in nobis ardeat, ut cerebrum purget, et verticem mentis tangat. Flammetur in pectore, quo ignorantiae totum a nobis auferat sua degustatione fastidium, et ferventes reddat. Talis igitur et hujuscemodi naturae sinapis intelligentia insinuat, non se grano hujus oleris sine causa comparasse, quod acceptum homo, Deus Pater videlicet, misit in agro suo, vel sicut alii codices habent, in horto suo, id est in 591 Ecclesia sua, vel in mundo. Quod autem minimum se dicit cunctis seminibus olerum, nec mirum cum ait in Psalmo p. 0496D| de se: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Hinc autem, cum crevit, hoc est cum resurrexit, factus est arbor, et ascendit usque ad coelos. Ergo rami ejus, scilicet apostoli, dilatati sunt et creverunt, quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae, verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ita ut volucres coeli, qui sancti intelliguntur, habitent in eis, id est in eorum doctrina et Magisterio, dum terrena despiciunt et coelestia appetunt. Quod si ad Evangelium alio sensu refertur hoc granum sinapis, tunc homo seminans verbum Evangelii Christus intelligitur. Quod ideo minimum dicitur, ad comparationem humanae philosophiae, quia non credentibus vile videtur. p. 0497A| Sed cum seminatum fuerit in corde fidelium, fit arbor eximia dum ascendit et dilatatur ultra omnem sapientiam mundanam. Interim vero doctrina Evangelii minima videtur omnibus disciplinis. Quoniam ad primam novae institutionis doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deumque mortuum; sed inde omne scandalum crucis oriri videtur. Quam sane doctrinam confer dogmatibus philosophorum, et libris eorum qui nimio splendore eloquentiae redolent, compositione vero sermonis renitent, sicque videbis quantum minus sit semen Evangelii, seminibus liberalium artium. Sed illa dum crescunt et augentur passim, nihil vitale afferunt, nihilque salutiferum demonstrant, neque vividum aliquid ad perpetuitatem aeternam. Quinimo totum p. 0497B| flaccidum, totumque marcidum, frondescit et floret in olera et herbas, quae cito arescunt. Sed Evangelii praedicatio, quae minima videbatur, vel parva in initio fidei, cum in anima credentis vel in toto mundo radicaverit, sicut fecisse cernimus, tota crescit in arborem, ita ut volucres coeli, animae videlicet credentium vel virtutes Dei servitio mancipatae, veniant et habitent in ramis ejus. Porro rami hujus arboris dogmata probantur esse sanctorum praedicatorum diversa, in quibus supradictarum volucrum sancta requiescit societas. Hinc ergo assumamus et nos pennas columbae, ut ad altiora possimus volare; nec non habitare in ramis hujus arboris et nidos facere doctrinarum. Verumtamen multi legentes hoc granum sinapis minimum omnibus seminibus. Nec p. 0497C| non et quod alibi dicitur a 592 discipulis, Domine auge nobis fidem, quibus responsum est: Amen dico vobis, si habueritis fidem quasi granum sinapis, et dixeritis monti huic, transi de loco isto, et transibit (Luc. XVII, 5-7). Omnino putant apostolos, vel parvam fidem habuisse, vel Dominum de fide eorum (quia parva erat) eos arguisse; non intelligentes, quod Paulus apostolus hanc fidem grano sinapis comparatam, maximam et eximiam judicaverit: Si habuero, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). Quae nimirum fides quae montes transfert, ipsa est illa quae grano sinapis a Domino comparatur, et ea est tota et integra fides in qua est omnis fides. Quia Deus Trinitas per eam vere et p. 0497D| fiducialiter colitur et amatur, in qua totus est Christus, per quem omnia sunt, et per ipsum ipsa fides omnia operatur. Porro rami ejus tunc dilatantur, cum expositiones sanctorum Patrum ex ea crescunt doctrina, in quibus volucres coeli, scilicet amatores verae sapientiae, secure requiescunt. Quoniam desuper venit quod seminatum est, idcirco confidenter suscipitur auditum, fide radicatur, spe crescit in altum, charitate diffunditur, et dilatatur in ramos, confessione extenditur, virtutibus quotidie virescit. Ad quam sane amoenitatem frondium aves coeli jugiter invitat, id est spiritales sensus; atque ipsos in eisdem ramis, quasi sub quiete recipit mansione quo nidificant, et nutriunt sibi pullos in mente sempiternos. p. 0498A| Quod si rursus hoc granum in horto seminatum, quo jacuit in sepulcro requiris, invenies primum in utero virginis, deinde in Ecclesia seminatum. Ex quo nimirum horto sponsus in Canticis: Hortus conclusus, soror mea, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12), emissiones duae, inquit, paradisi. In quo plane horto, quia crevit hoc granum, totius regni summa in eo manet. Quod regnum Christi, qui crevit in arbore crucis, et per totum dilatatus est orbem, qui quanto plus attritus est passione, tanto amplius fructus sui in mundo effudit saporem, et efferbuit charitas dilatata. Apparuit siquidem virtus ejus vehementior, quando comminutus est usque ad pulverem, et eliquatus praelo passionis. Ex hoc quippe est tota origo regnandi, p. 0498B| et ideo cantamus fideliter, Dominus regnavit a ligno. Hinc nemo dubitet ex hoc grano, quia olim jam radicatum est in patriarchis, natum est in prophetis, crevit in apostolis, consummata est arbor magna in 593 ecclesiis. Multiplices dedit in donationibus Spiritus sancti ramos quos Apostolus bene dinumerat. In quibus profecto ramis donorum mundissimae coeli aves fide requiescunt securitate.
Et aliam parabolam locutus est eis. Quapropter rogemus Christum, ne et nobis loquatur cum turbis in parabolis. Quia licet delectabilius nonnunquam auditur, quod dicitur in parabolis, valde infructuosum tamen est, nisi intelligantur ea in his quae ornantur rebus, et obteguntur figuris.
Simile, inquit, regnum coelorum fermento, quod p. 0498C| acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Bonus, et egregius magister, regni sui similitudines sic enarrat, sic variat et ornat propriis comparationibus, ut non de occulto sumat eas, neque de coelestibus, sed profert illas de quotidiano usu et de communi conversatione, ut ad omne genus hominum perveniat quod est omnibus profuturum, juxta illud Propheticum: Audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis orbem, quique terrigenae et filii hominum simul in unum dives et pauper (Psal. XLVIII, 2, 3). Alioquin si quid ex divinitatis occulto, si quid de secreto coeli, si quid de impenetrabilibus divitum afferret in medium, hoc nesciret pauper, hoc non caperet mediocritas, nec notum simplicitas haberet. Nunc vero ita loquitur, p. 0498D| ut omnibus congruat loquendi peritia. Quia homo in Dei vocatione quaeritur, non discernitur in Dei praedicatione persona. Propterea regnum suum ante, grano sinapis memorat accepisse hominem, id est virum, nunc vero mulierem asserit accepisse fermentum: illudque semen exiguum crevisse in magnam arborem, mulierem modo exiguum fermentum ad profectum totius massae manifestat abscondisse. Quia sicut dicit Apostolus: neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino (I Cor. XI, 11). Ad unum quippe regnum diversum sexum varia similitudo perducit. Neque igitur virum separat a muliere vocatio Christi, sed contra conjungit. Quia quod Deus ex alterutro esse fecit, et natura sociat, mira p. 0499A| similitudine similes reddit haec parabola et forma componit profectus. Faciunt enim haec parabolae, ut sint duo in uno corpore unum, ne sit aut singularitas destituta, aut confusa conjunctio. Sed quare has similitudines regni sui Dominus per virum et feminam formaverit, quare tantam majestatem regni tam vilibus tamque disparibus 594 comparet exemplis et conjungat, non abs re fieri credo, praesertim cum dicat Apostolus: Mysterium hoc magnum est, ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32); puto igitur quod pretiosum lateat aliquid in hoc mysterio. Comparationibus ergo istis humani generis negotium geritur, et per virum ac feminam mundi causa olim a saeculo praefigurata finitur. Dum et granum sinapis crescit in arborem, de p. 0499B| qua purgetur uterque sexus, ita ut quidquid deliquit in illa quae scientiae boni et mali appellatur, in hac solvatur quae lignum vitae dicitur. Et fermentum in farinae satis tribus absconditur ut fermentetur totum quidquid conspicuum est et corruptum primae praevaricationis peccato. Ut mulier quae vitiaverat in Adam totam massam humani generis, totam massam carnis nostrae redintegraret et in Christo, fermento justitiae, per novam regenerationem et innovationem novae nativitatis. Mulier quae confecerat panem gemitus et sudoris, panem vitae rursus decoqueret igne sancti Spiritus et salutis, essetque omnium viventium mater per Christum, quae fuerat primum mater omnium morientium. Hoc quippe loco res de usu geritur; vir in agro sinapis arborem serit, p. 0499C| domi mulier fermentum in farina abscondit, panes decoquit, alimoniam praeparat. Quia virum foris est laborare, mulierem vero domestica cura intus constringit. Hinc est, fratres, quod Sara sterilis et anus, ex ista praeparatione fermenti et ex tribus mensuris, tres subcineritios panes Dominicae hospitalitatis mystico offert obsequio, ut sterilitas mundi jam tota senectute conclusa, in mensuris tribus, hoc est in aequalitate Patris et Filii, et Spiritus sancti, fermentum fidei suae vel doctrinam perfectae intelligentiae collocaret. Quae nimirum mulier justum fuit Domino suo ut tres panes ex Evangelio apponeret, in confessione Trinitatis, pro munere. De qua rectae fidei conspersione, tota Christiani nominis fecunda facta est proles, et fermentata in Christo, una facta p. 0499D| est conspersio. Haec, ut cernis lector, mulier figuram gerit Ecclesiae, quae accepit fermentum, id est fidem Christi, vel doctrinam sancti Evangelii, et facta est una et nova conspersio. Ita ut quidquid in prophetis et patriarchis, nec non et in omni Veteri Testamento celabatur, ubi multiplices videmus, et mysticos sensus, totum una sit massa perfectae fidei, in verbo, quae fidelibus non latet, latet vero 595 infidelibus et incredulis. Quod autem donec fermentaretur totum dicit, si ad genus humanum retuleris, usque ad finem saeculi, in quo tota integritas hujus fermentationis extenditur, dilatatio commendanda est. Porro fermentum de farina est, sed singularitas ei quaedam ascribitur, eo quod virtutem habeat specialem p. 0500A| et propriam, et nescio quam acerbitatem virtutis, in tantum ut de modico multa efficiatur sui generis cum Spiritu sancto; ita ut lex et prophetia, atque Evangelium resolvantur nimium, et quasi sub tribus mensuris cooperatur haec omnia. Unoque de grano fermenti unum facit; quia quod lex constituit, prophetae nuntiarunt, idipsum Evangelium explet. Fiuntque omnia per Christum ejusdem virtutis et sensus, ut unum sapiant, ita ut nihil aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissidere reperiatur. Quanquam et ad gentium vocationem ex Sem et Cham et Japhet, tres mensuras istas farinae referre quidam non incongrue videantur, ut sit sensus quod dicit donec fermentetur totum, quia ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, ut evacuetur quod ex p. 0500B| parte est, et inveniatur totum unum, quod perfectum est. Non dico quod omnium gentium vocatio sit hac conspersione salvata et counita, ut fermentatum sit totum genus humanum, sed eorum unitas ex tribus commendatur generibus, in quibus nulla extrinsecus admixtio fermenti invenitur, sed tota in Christo unitas commendatur; ita ut nec fermentum sine farina de qua est, nec farina sine fermento in quo est, et a quo fermentata est, inveniatur, quatenus per hoc omnia unum fiant, et sapiant unum in Trinitate, quod perfectum est. Tamen haec parabola quia a Domino non est interpretata, ut duae supra, de quibus jam diximus, idcirco imbecillitas humani ingenii varia sibi fingit intelligentiarum ac diversa dogmata. Nam quidam referunt has tres mensuras p. 0500C| ad spiritum et animam, et corpus pertinere debere; ita ut haec tria in unum redacta per praedicationem verbi, non discrepent inter se, sed totus et integer homo fiat nova conspersio in Christo. Quia si duobus istis vel tribus inter se, juxta quod alibi legitur, bene convenerit, impetrabunt a Patre quodcunque petierint. Disseritur et aliter locus iste a nonnullis, quia humana, ut dixi, opinio nutabunda quam saepe varie incedit, ut tanto quisque doctior videatur, quanto 596 aliquid in sensu novi invenerit, quod saltem verisimile videatur. Unde hoc loco sumunt de Platone philosophorum doctissimo exemplum quod vulgatum est, et dicunt tres esse in anima humana possessiones, rationalem scilicet, et irascibilem, atque concupiscibilem. Et, ut putat philosophus ille, p. 0500D| rationabile nostrum in cerebro est, irascibile in felle, porro concupiscibile in jecore commoratur. Quibus ita praecognitis et determinatis, si acceperimus fermentum Evangelicum, et Scripturarum sanctarum doctrinam, de qua jam supra dictum est, et tres istae humanae animae passiones in unum fuerint redactae, et conspersae fermento justitiae, ita ut in ratione vigeat prudentia mira, perfectum odium surgat contra vitia, in desiderio vero vel concupiscentia charitas Dei et proximi commutetur, ut sit semper in homine viridis cupiditas virtutum; et hoc totum per doctrinam evangelicam, quam in nobis mater Ecclesia bene conspersit et abscondit in cordibus nostris. Unde David: In corde meo abscondi eloquia tua, ut p. 0501A| non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11). Quam sane interpretationem sicut non satis approbo, ita nec rejicio; quia clarior est sensus hujus parobolae qui intus redolet, quem supra jam, licet paucis tetigimus verbis. Tamen etsi ita intelligatur, ut diximus, satis aedificat audientem, quamvis non multum erudiat lectorem. Quia interim donec sumus in via, semper necesse est fermentum divini verbi in nobis conspergatur ad incrementum justitiae; quia scientia divina illustrat sensus, levat corda, incrementat ingenia, dilatat virtutes et inebriat, ut semper vireat animus in horis, reaccensus igne amoris Dei. Diffundit augmentum charitatis, et sic bene tota fermentatur conspersio et innovatur jugiter, donec incorruptio veniat, et tunc fermentabitur totum, deinceps jam p. 0501B| ut nulla regnet injustitia in nobis. Quae nimirum sata tria farinae etiam in tribus distincta filiis Noe, ut dixi, a quibusdam accipiuntur, ex quibus procreata est omnis natio humani generis. Sed quia non omnium eorum est fides, idcirco nisi pars pro toto accipiatur, alias totum fermentari, quidquid ex eis est, non recte dicitur. Unde quidam hoc refugientes, tria sata in tribus Ecclesiae fructibus conspersa intellexerunt, et fermentatur in his omnis Ecclesia, doctrina Christi, quousque Evangelium in hoc toto praedicetur orbe et conspergatur in cordibus fidelium. Porro satum 597 genus est mensurae juxta morem provinciae Palaestinae unum et dimidium capiens modium, quae profecto mensura triplicata adhuc in tribus enumeratis personis etiam a quodam eximio doctore, p. 0501C| fermentum conspersum et absconsum non incongrue interpretatur, Noe scilicet, et Job, et Daniele, quoniam in his tribus personis omnis electorum ordo designatur. Unde dicitur per prophetam (Ezech. XIV, 20): Si fuerint Noe et Job atque Daniel in medio civitatis, non filios, nec filias liberabunt, sed ipsi soli sua justitia salvabuntur. Per quos, ut dixi, omnis electorum numerus Dei conspersus doctrina et fide intelligitur, donec omnis Ecclesia Christi usque in finem saeculi in unum colligatur, sub eo numero fermentata in fide perfecta Trinitatis, et doctrina sancti Evangelii conspersa in unitate corporis Christi et plenitudine charitatis. Haec secundum quorumdam intelligentiam, modis exposuisse diversis, nemo digne reprehendere potest: quod ideo feci, ut curioso p. 0501D| lectori satisfacerem. Ipse vero de pluribus quod placuerit prudenter eligat, aut certe haec omnia sana fide huic parabolae non inconvenienter congruere decernat.
Haec omnia, inquit, locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Siquidem non discipulis, sed turbis per parabolas loquitur Christus. Et quod gravius est, usque hodie turbae et populus hujus temporis in parabolis audiunt singula, et non requirunt ut intelligant, tantum quod in sono vocis audiunt. Sed discipuli, inquit, quia veri sunt discipuli, domi secretius interrogant Salvatorem, et orant ut intelligant, quod David orasse legimus: Audiam, inquit, quid loquatur in me Dominus Deus, p. 0502A| loquetur pacem in plebem suam, et super Sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV, 9). Ut impleretur, ait, quod dictum est per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi (Psal. LXXVII, 2). Nulli dubium quod Matthaeus hoc ex persona Christi intellexerit, et ideo quia obscurissimae sunt hae parabolae, in fine ita conclusit, qui habet aures audiendi, audiat. Unde ait:
Eructabo abscondita a constitutione mundi. Quoniam quidquid historialiter sonare videtur in Genesi, vel in Exodo, seu in caeteris locis Veteris Testamenti, omnia omnino in parabolis dicta sunt, et in aenigmatibus abscondita. Quamvis alii 598 transtulerint propositiones, alii abscondita in Hebraeo, p. 0502B| tamen aenigmata habere dicitur, quia aenigma non est hoc quod dicitur, sed quod intus significatur. Ideo unum est in sensu, seu dicas abscondita, seu propositiones, seu aenigmata tantum, ut Christus aperiat os suum, et loquatur intrinsecus in corde propositiones et aenigmata, quae ab initio saeculi fuerant abscondita et obscura valde. Unde divinus sermo signanter ait: Inclinate aurem vestram, in verba oris mei (Psal. LXXVII, 1). Non enim ait, erigite, sed inclinate humiliter aurem vestram, ut intus quod sonat, non sono vocis, sed auditu mentis sacramentum divini verbi intelligatur, quod absconditum fuit ab initio saeculi, et praefiguratum in Scripturis sacris.
Tunc dimissis turbis domum revertitur. Ut ibi audiant p. 0502C| discipuli, quae nec populus merebatur scire; nec audire intus poterant, quoniam turba magis semper in tumultu hujus saeculi versatur, quam in silentio cordis. Sed quae tunc audierunt et interrogarunt discipuli, jam praevenimus, ut duae simul a Christo expositae parabolae jungerentur. Quoniam procul dubio expositionis suae parabolam ita concludit, quando congregatum fuerit triticum in horreis, id est in mansionibus aeternis, tunc justi fulgebunt sicut sol, in virtute sua. Nam nunc ut lux lunae in nocte hujus saeculi, sanctorum lux est, tunc vero sicut lux solis ampliabitur. Unde Isaias ait: Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis, id est Christi, erit sicut lux septem dierum (Isa. XXX, 26), quia in eo erit omnis plenitudo claritatis aeternae, et a septem p. 0502D| spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt, omnium donorum gratia in eo fulgebit splendore sempiterno. Sequitur:
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, etc. Cujus nimirum parabolae intelligentia, etiam et ipsa obscura est, dum et ipse thesaurus absconsus et inventus praedicatur; ac deinde ab inventore rursus reabsconditus, ut servetur interim obstrusus et occultus, donec simul cum ipso agro, in quo latet, pretio ematur. Unde quid faciam pauper ingenio, quomodo reperiam quod tam diligentissime occultatur? Vel quomodo effodiam, etiamsi invenero, quod tam profundissime celatur? Nam, ut saepe dictum est, veritas perfectae intelligentiae, obvoluta p. 0503A| figuris et aenigmatibus obscurata est. In imis jacet, et ideo, licet eximia sit oratio, et facundia sublimis, imploranda est divina pietas, ut eo spiritu disserantur 599 parabolae istae, quo videntur esse compositae. Quoniam, ut sentio, in hac praesenti omnes spei nostrae opes et divitiae videntur obvolutae et absconsae satis; cui thesauro, quia in agro latet, regnum coelorum divinitus comparatur. Ubi manifeste ostendit quia in homine Christo, Deus est repertus, non nostra inventus peritia, sed ex sua demonstratus gratia. In quo, juxta Apostolum, sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae (Colos. II, 3), sed in agro carnis. Quod si voluero secundum alios agrum, scientiam fidei accipere, et thesaurum ipsam fidem, videtur de tantae sublimitatis intelligentia p. 0503B| non satis congrua interpretatio. Nam alii regnum coelorum opus justitiae interpretati sunt, quam in ipso homine, quasi in agro, absconditam esse dixerunt: alii thesaurum in agro utrumque Testamentum in Ecclesia figuris obumbratum, intellexerunt; qui profecto thesaurus non invidiae causa absconditur, sed ut in corde ponatur; quem profecto thesaurum vendidit populus Judaeorum, et emit eum natio gentium, seu caetera de his, quae confingere videntur magis quam exponere, praesertim quia obscura sunt; ideo libere, ut ita dicam, delirare aliqui passi sunt. Sed nos fulti gratia Spiritus sancti, dicamus, ut supra jam diximus, quia Christi caro ager est, plenus coelestibus sacramentis, quem olim benedixit Dominus, in cujus pretium vendendae sunt p. 0503C| omnes saeculi facultates, ut aeternas coelestis thesauri divitias comparemus. Verumtamen valde considerandum quia nec thesaurus sine agro emitur, nec ager sine thesauro invenitur. Hincque damnatur omnis haereticorum pravitas, qui de incarnatione Domini male aliquid senserunt, et de carne dubitaverunt, quoniam nec caro ejus sine thesauro divinitatis habetur, nec thesaurus sine nativitate carnis ex utero virginis invenitur, et inventus emitur fide ac bonis operibus. Quem thesaurum sapientiae atque scientiae qui deprehenderit bono in Christo homine, valde absconditum pro infirmitate carnis comprobabit. Sed qui eum invenit vadit et abscondit, ne auferri interim possit clanculo, ne forte ablatus a fide de medio agri, omnis emendi necessitas et facultas p. 0503D| fructu careat inventionis. Sed ut rei ita et dicti fuit ratio explicanda. Quoniam ideo rursus per eum qui invenit, absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat in quo divitiarum omnium abscondebatur thesaurus. 600 Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter, et celatur incredulis. Quem procul dubio agrum invenisse, gratuitum est, quia praedicatio Evangelii omnis in absoluto est, et gratis offertur. Sed utendi et possidendi thesauri hujus potestas cum agro non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur. Idcirco dicitur:
Quem cum invenerit homo abscondit, et prae gaudio p. 0504A| illius vadit, et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum. Quod autem ait, quia abscondit eum, non de invidia hoc facit, sed timore casto, volens servare eum et non perdere. Ideo abscondit eum in corde suo quem omnibus praesentis vitae praetulit facultatibus, in tantum ut prae gaudio illius elegerit universa distrahere, et agrum scilicet carnem Christi, quia in ipso est omnis plenitudo, ut dixi, divinitatis (Colos. I, 9), ex integro in una persona possidere. Alias autem quid necessitatis vel impedimenti erat, ut inventum thesaurum non statim auferret de agro? Quod si gaudebat quia invenerat eum, nonne tibi videtur quasi hujus inventor thesauri non satis prudenter egisse, cum profecto in ipso illo temporis otio et secreto, quo eum repererat auferre potuerit, et in p. 0504B| tam facili acquisitionis compendio, sine propriarum dispendio facultatum emendi agri necessitatem non haberet, dum thesaurum pro suo gavisus est possidere? Sed cognovit utique prudentissimus homo inefficacem atque inutilem, imo periculosam esse thesauri hujus, sine agro, possessionem. Nam vide quia absconsum eum invenerat, ita et ipse eum abscondit. Nec agrum nudare ac vacuare a suo thesauro ausus est, sed omnia sua vendere festinavit jure legitimo, ut thesauro simul potiretur et agro. Quia nec humanitas Christi sine divinitate, nec divinitas sine humanitate in una eademque persona legitime habetur. Et ideo de Christo prorsus omnis est inutilis et vana confessio atque impia, quae Dominum Christum Deum tantummodo, aut hominem solum, p. 0504C| non et Deum fatetur. Agrum autem carnem Christi figuraliter nominari, et praesens indicat locus, et multa alia Scripturarum testimonia. De hoc quippe agro maxime Isaac in suis benedictionibus testatur, dicens: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Deus (Gen. XXVII, 27). Nam corpus Christi 601 magnis diversarum virtutum flagrat odoribus; unde Apostolus: Christi, inquit, bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15); hinc Ecclesia in Canticis: In odore, ait, post te, unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 4). Nam de hujus agri pulchritudine ipse loquitur in Psalmo, Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11). Quem sane agrum in Salomone mulier introducitur comparasse, sic enim dicitur: Agrum vidit, et emit illum (Prov. XXXI, 16). Quoniam pretiosa p. 0504D| est hujus agri possessio, quae Christi intra se absconsam retinet deitatem. Idcirco nec thesaurus deitatis sine agro, nec ager sine thesauro, ut haeretici voluerunt, jure emitur aut possidetur. Quamvis Augustinus doctor eximius, hunc agrum duo Testamenta esse dixerit; melius tamen sic accipitur, ut non minus Photini error destruatur, qui solum hominem dicit Christum, quam et Eutychetis nec non et Nestorii falsitas, ex hoc sicut et in caeteris locis, condemnetur impietas. Sequitur:
Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, et caetera. Aliis quidem verbis, et alio loquendi genere idipsum repetere ornatissime videtur, non ut immutet eamdem p. 0505A| sapientiam, sed ut introducat ad eam variis sententiarum aenigmatibus, audientes. Nisi quod solum videtur negotiatorem longe jam diu in lege versantem amplius designare, quamvis omnes qui fidem sectantur Christi generaliter possit haec parabola evidenter colligere. Nam in eo quod negotiatorem eum vocat, et quaerere bonas margaritas, multum diuque praenuntiat, et eos per speciem unius hominis designat, qui longo ac diutino labore ad margaritarum scientiam venire desiderant. Deinde cum jugi meditatione negotiatus fuerit in lege, et eas quae in lege sunt, deprehenderit intelligentias, tandem aliquando, inter eas quas repererat invenit unam et singularem margaritam Christum quam optabat. In cujus comparatione, licet bona sit lex, bona sit et prophetia, seu quae in his praecipua inveniuntur doctrinae ornamenta, p. 0505B| homo negotiator similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria et observationes pristinas, in quibus inculpate prius vixerat, quasi purgamenta contemnit et quisquilias, ut Christum lucrifaciat; quia pretiosissimum est margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum. Non quia inventio hujus pretiosissimae 602 margaritae condemnatio sit veterum margaritarum, sed quia in comparatione Christi omnis gemma, id est, legis et prophetiae intelligentia, sit vilior. Potest et per hunc gemmarum diligentissimum negotiatorem, universus Ecclesiae Christi ordo designari, ut ostendatur genus in specie, et regnum coelorum ipsa intelligatur Ecclesia, p. 0505C| quae longe diu multumque laboravit in patriarchis, quaesivit in Prophetis, quamvis latenter; quia necdum erat propalata sanctorum gloria. Tamen in eis multi gemmarum speciem afferebant, et praeornabant praefigurando Christum futuram Ecclesiam. Sed nemo in eis inventus est, qui pretium humanae redemptionis in se afferret, et ideo nemo inventus est lapis tam pretiosus propter quem omnia quae praesentis vitae sunt hic prudens negotiator venderet, tantum ut hanc solam acquireret gemmam, in qua sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, et pretium humanae salutis. Et ideo eo pretio emitur iste pretiosissimus lapis, quo supra in illa alia parabola emptus est ager et thesaurus. Non quod alii lapides quos quaesivit praesens negotiator, et forte p. 0505C| invenit, boni non fuerint et pretiosi, sed in comparatione istius nemo bonus, quia omnes ex isto habent ut boni sint et pretiosi. Hic est calculus novus ex Apocalypsi Joannis, in quo nomen novum est conscriptum, quem nemo novit, nisi qui accipit. Unde oportet ut omnis umbra removeatur a sensu legis et Prophetarum, et sola veritas amplectatur; distrahatur praesens vita, et quae praesentiarum sunt, ut haec sola habeatur in qua omnia sunt bona et sempiterna sunt. Et notandum quia non dicitur praesens negotiator quantum emerit eam, sed tantum quicunque invenerit eam, quantum habuerit. Unde dicitur:
Vadit et vendit omnia quae habet, et emit eam. p. 0506A| Quia regnum Dei tanti valet, quantum habes. Verumtamen non ita emitur, ut tua tribuas Deo, te autem vitiis et diabolo, sed ut te primum restituas ei, deinde quae tua sunt, ut eum liber sequi valeas. Neque cum eum inveneris, et fide bonisque operibus emeris, mox quaerere et invenire, donec in hac vita es, cessabis. Sed sicut Propheta canit, Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 3).
Iterum simile est regnum coelorum sagenae 603 missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti, et caetera. Rectissime igitur praedicationem sancti Evangelii Dominus et Salvator sagenae missae in mare comparavit ut in his verbis vaticinium Jeremiae prophetae impleatur dicentis: Ecce enim ego p. 0506B| mitto ad vos piscatores multos (Hier. XVI, 16). Qui profecto piscatores ab initio Evangelii usque ad finem saeculi laboraturi sunt in hac piscatione humanae salutis; quorum primi fuerunt quibus dictum est; Venite post me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Unde hi quatuor bini, et bini, primum contexuerunt sibi juxta vocem praeceptoris et Salvatoris sui, tam ex Veteri quam ex Novo Testamento, sagenam Evangelii dogmatis; deinde omnium sanctorum praedicatorum secutus est ordo. Et trahitur haec sagena duobus connexa funibus, per medium hoc mare, a summo usque doersum extensa: sursum siquidem spe super omnes fluctus saeculi vehementer erecta et firmata, deorsum vero usque ad ima, timore divini judicii dimersa, sed nunquam p. 0506C| usque ad ima pertracta, ut semper sursum non sit eminentius charitate Christi levigata, et ad coelum usque erecta. Nam sagena Graece quae vulgo a trahente verruculum vocatur. Quod mare, in quo trahitur, magnum et spatiosum in Psalmis dicitur (Psal. CIII, 25), ubi reptilia sunt, quorum non est numerus, in quo et draco ad illudendum ei positus est, ut ipse ab omnibus illudatur, non hominum virtute tantum, sed gratia divini muneris, et magisterio tanti piscatoris. Ad cujus nimirum magisterii formam sagena ex usu ita majoribus et minoribus dupliciter contexitur nodis, ut omnia possit capere genera piscium, ne magnus aut parvus effugere possit. Sicut et haec duo Testamenta minora et majora sibi duplicant praecepta, ne ullus effugiat salutis p. 0506D| suae retia. Quod si majora non potest, vel minima compleat. Quod itaque recte sic trahitur Evangelium, ut per omne mare penetret; ita ut de profundo elemento hujus saeculi, per omne corpus vadens, clausos intra ambitum et sinum suum omnes extrahat ad lucem supernam, et ad lumen veri solis, ne ullus in hac caligine aquarum natus et enutritus, demersus remaneat. Ad hoc quippe similitudo illa componitur, ut ostendat cur in apostolos tum eosdem quibus loquitur piscatores elegerit, et captores piscium fecerit hominum piscatores: scilicet ut divini judicii typus arte piscatoris, monstraretur. Pisces namque congregat captura quoscunque confusos et indiscretos; 604 sed in vasis discretio divini judicii secernit p. 0507A| electos: quomodo vocatio Evangelii justos et injustos, bonos malosve ad fidem vocat et trahit. Finis vero saeculi et judicii dies, quales retia traxerint, demonstrabit. Nam inter hujus maris fluctus quo tumens pompa se multis dispumat allisionibus, quo elato se attollit vertice mundus, undosum se facit sectis, dividitur erroribus, clamosum se reddit litibus, fremit irarum vaporibus, saevit procellis, naufragatur sceleribus, impietate demergitur. Inter hoc itaque maris fluctus, quo regnabat hostis antiquus, misit Christus piscatores suos, Petrum videlicet et Andream, Jacobum et Joannem, probatos arte cum dicit, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19). Istos quippe misit retia portantes praeceptis evangelicis et coelestibus p. 0507B| innodata monitis, circumplexa et contexa virtutum donis. Quae sagena sinu evangelico dilatata, longam trahit usque ad finem saeculi humani generis capturam. Quam cum impleta esset, inquit, educentes et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Hanc igitur tertiam parabolam per se Salvator exposuit, quoniam obscurae sunt, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum catholicae dissertionis.
Sic erit, inquit, in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum. Non quod angeli corporeis egeant sessionibus, sed quia eorum potestas judiciaria designatur. Unde signanter ait: Exibunt angeli ab illo interno et divinae majestatis judicio, in quo sedebit Christus cum senatoribus p. 0507C| suis. Exibunt quidem, ad exercenda divina judicia quae intus didicerunt; sed non antea quam impleta sit sagena Christi, id est omnis numerus eorum qui praedestinati sunt ad vitam, et praeordinati ante constitutionem mundi. Ipsi in finem saeculi colligentur in vasis, id est, in mansionibus aeternis, et mali ab eo regno, et a claritate aeternae vitae, foras mittentur. Et haec est consummatio saeculi. Non quod elementa mundi deperient, quia erit coelum novum et terra nova; sed consummatio saeculi perfectionis intelligitur plenitudo, quando mundus de fine principium est sumpturus. Finis vero non defectio, ut dixi, elementorum erit, sed innovatio, cum praeterierit figura hujus mundi, quia etsi deficiet, non creatori peribit, sed crimini; quia p. 0507D| mors ultra non erit (Apoc. XXI, 4). Nec dubium quin Angelos suos, 605 per quos nunc regitur et adjuvatur Ecclesia Christi, tunc implebit benignus Salvator, et tollantur impii de medio justorum, ne videant gloriam Dei, et foras mittentur in tenebras exteriores, et in caminum ignis, Ubi erit fletus et stridor dentium. Miror valde quorumdam temeritatem et insipientiam, qui dicunt nullas esse poenas, neque tormenta suppliciorum, nisi proprias sceleratorum conscientias, quasi et ipsi sibi conscii reatus sui non essent, dum adhuc in carne viverent, praesertim cum et ignis aeternus praeparatus diabolo et angelis ejus dicatur, in quo mittendi sunt quos ignis aduret aeternus. Ubi quia carnis resurrectio erit, ideo p. 0508A| stridor dentium et fletus oculorum praedicatur, non de sola conscientia peccati veniens, sed de supplicio praeparato aeterno. Nisi forte assertores hujus mendacii velint astruere, quod etiam ipsas conscientias auctor vitae sic praeparaverit, in quibus torqueri solummodo ab eis creduntur, ut ipse sit auctor supplicii; quoniam tormenta quibus torquendi sunt, necnon ignes et supplicia, ab ipso praeparata dicuntur. Unde ait, Intellexistis haec omnia? Solis namque Apostolis hoc dicit, quibus datum est nosse mysterium regni Dei (Marc. IV, 11), et plebibus. Idcirco et ipsi quasi magistri, quasi consortes regni, dicunt utique non de trivio docti, non de schola philosophorum, sed Spiritu sancto, quasi futuri magistri, instructi, et magisterio coelesti eruditi.
p. 0508B| Tunc ait illis, ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Scribas eos vocat, et doctos atque institutos coelestibus insinuat disciplinis, dum eisdem ac si intelligentibus parabolas, dignum reddit testimonium, quoniam ipsi soli quasi notarii Salvatoris et secretorum conscii, verba illius et praecepta recondebant in thesauro cordis, et describebant in tabulis purissimi pectoris. Idcirco patrisfamiliae nomine sibi eos comparat, eo quod doctrinam Novi ac Veteris Testamenti, legis videlicet et prophetarum, de thesauro pectoris Christi ad plenum hauserant; propter quod et Scribas eos nuncupat doctos in lege et Evangelio. Et non solum doctos, verum etiam sibi similes eos facit. Qui profert p. 0508C| de thesauro suo nova et vetera. Unde ex uno thesauro est quod omnes hauserunt; et ideo quidquid in Evangelio docebant apostoli legis et prophetarum 606 vocibus comprobabant omnia, ut similes ei invenirentur, cujus thesaurum in corde gerebant. Hinc quoque sponsa canit in Canticis (Cant. VII, 13): Nova et vetera fratruelis meus servavit. Quia nullus doctor in Ecclesia esse debet (quae, est regnum coelorum), nisi thesaurum Novi ac Veteris. Testamenti proferre possit in plebes. Debet namque antiquam Adae praevaricationem ita pronuntiare, ut idoneus sit Christi novae gratiae beneficia, et novam redemptionem humani generis plenissime praedicare. Debet etiam dives in virtutibus inveniri, ut possit de thesauro cordis sui bona opera ad novam vitam p. 0508D| pertinentia ostendere, et vitia seu peccata, quae ad veterem pertinent hominem, more medici scienter curare; necnon et poenas inferni, atque supplicia inferorum, aperte denuntiare, ita ut potens sit ex fide, cum omni auctoritate Scripturarum exhortari, ac docere quae coelestia sunt et spiritualia: et ad ea quae sempiterna sunt, auditores suos evidentissime invitare, ut sic temperet nova ac vetera, non ut timor gehennae fideles absorbeat, aut spes beatitudinis jactanter nos elevet, sed humilitas semper virtutes quas operatur in se recondat. Ecce Matthaeus impraesentiarum octo parabolarum genera proposuit, quas si volueris, lector, octo beatitudinibus conferre, invenies valde invicem easdem congruere non p. 0509A| solum numero, verum et doctrinae exemplo; quamvis alii voluerint easdem septem esse, dicentes quod novissima iteratio sit praecendentis. Dixerunt enim hoc, ut septem convenirent diebus quibus factus est mundus; quia et sic prima parabolarum de initio videtur mundi sonare, quo seminatum est quidquid post crevit in fruge, vel vitiatum quidquid demum apparuit in semine. Porro novissima earum quae sagenae comparatur ad finem tendit saeculi, in qua dictum est: Sic erit in consummatione saeculi. Reliquas vero sex in medio sex mundi aetatibus contulerunt, eo quod congruere videatur quidquid in singulis dictum est singulis saeculi temporibus, ita ut in prima aetate saeculi, scilicet in Adam primum, deinde Cain, sicque per omnem illam aetatem diabolus p. 0509B| ac si inimicus et hostis, zizaniam superseminaverit in medio tritici, et corrupit naturam humani generis. Deinde secunda aetate Noe quasi granum sinapis parvus numero crevit in gentem magnam dilatatis genealogiarum ramis, et facta est arbor frondosa nimis. 607 Porro fermentum tertiae parabolae aetatem designat in qua fides patris nostri Abrahae efferbuit, et Dei tum deinceps fermentavit mundum, in cujus semine benedicentur omnes terrae. Et in hac quippe saeculi aetate primum Synagoga fermentum legis accepit, quo tota conspersa est massa Novi Testamenti testificata a lege et prophetis. Hinc jam in tempore David quasi sub quarta aetate, inventus est thesaurus in agro prophetiae latuisse. Unde unus prophetarum cum invenisset eum, aiebat: p. 0509C| Tu es Deus absconditus, et nos nesciebamus te (Isa. XLV, 15). Interea cum accessisset captivitas illa quae facta est in Chaldaeis, margaritae longe diu quaesitae defecerunt, donec in fine hujus temporis una, quae Christus est, pretiosissima inveniretur, quia in ea natus est Christus. Sicque in ultima illa aetate quae sexta vocatur, omnis ordo praedicatorum in similitudine Christi, qui protulit de thesauro suo nova et vetera, fecerunt in vasis suis fictilibus Sacramenta legis et prophetarum, et eructant usque in finem saeculi ornamentorum pretiosissima, nova et vetera divinorum eloquiorum mysteria. Haec, quia nonnulli doctorum ita tradunt, ut diximus, ideo nos paucis tetigisse potius, quam explanasse sufficiat. Sed diligens lector consideret, utrum plus simul p. 0509D| octo parabolae, cum suis octo beatitudinibus, conveniant junctae, an ita, ut volunt, si cum his aetatibus saeculi comparentur. Nam hoc certum est, quia non absque mysterio tales totidemque parabolae simul junguntur, in quibus et octonarius conformatur numerus, et mysteria humanae salutis occultantur Judaeis, et panduntur apostolis. Unde ait: Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, abiit inde. Consummatio vero parabolarum opus perfectae praedicationis est, quod nunquam nisi octo beatitudinibus complebitur. Et ideo quidam psalmus pro octava canitur, qui de passione Domini cantatur, quoniam in eo omnis perfectio beatitudinis consummabitur.
p. 0510A| Et veniens in patriam suam, id est in Nazareth, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur. Hic Matthaeus ordinem narrandi non tenuit, quoniam post istas parabolas postquam a domo exivit, ad alia se primum transtulit, quod Marcus et Lucas narrarunt, ubi dicunt quod in mari dormierit, et apud Gerasenos daemonia expulsa fuerint. Nam et Lucas hunc locum non longe post baptismum posuit, 608 quod cives ejus ad ejus potentiam obstupuerint. Ne mireris, lector, quod ait: Quia venit in patriam suam, non enim secundum Deitatem hoc loquitur, sed secundum humanitatem. Alias autem secundum Divinitatem, unde egreditur qui nusquam abest? Quo ingreditur qui nullo continetur nec concluditur loco? Ad quam ergo patriam vadit, qui fecit p. 0510B| et possidet totum? Venit igitur ad patriam et ad concives suos secundum carnem, ut doceret eos in synagogis eorum. In eorum synagogis, inquit, et non in Dei, quia qui eum nesciebant Deum habere non poterant. Et ideo mirabantur et dicebant:
Unde huic sapientia haec et virtutes? Mira siquidem stultitia Nazarenorum et imprudentia. Mirantur unde habeat sapientiam aeterna sapientia, et unde habeat virtutes aeterna virtus. Sed error eorum manifestus est, dum eum fabri filium suspicantur. O quantus est error humanus, quantaque insipientia, quae de virtutibus et divinis rebus invidiam concipit et parit odium! Non enim sic nox diem neque solem caligo tegit, quo modo mentem caecat et tenebrat quos possederit invidiae livor. Mirantur p. 0510C| hi super sapientiam et virtutes ejus, et nolunt credere; quia haec admiratio non de pietate, sed de invidia venit. Tamen velint, nolint, deifica est doctrina quam audiunt, et virtutes quas cernunt. Plus eum fatentur quam hominem, et ideo moventur ad miracula, sed nolunt eum Deum confiteri, cum videant in eo opera Deitatis. Sic enim admirantur, ut aliunde fingant eum habere, quae negare non possunt. Idcirco mox oculos, invidia caecati, ad hominem retorquent.
Nonne, inquiunt, hic est filius fabri, et mater ejus est Maria? Unde huic haec sapientia, tantae talesque virtutes? Sic dicunt, qui Deum ex quo est sapientia, ex quo virtus, ignorant. Sicque abnegat et confitetur invitus qui non cernit, qui Christum nescit Dei virtutem p. 0510D| esse Deique sapientiam. Sed miror cur Mariam nominant, cum de patris nomine taceant, nisi quia irridendo magis fabri filium eum vocant, ut ex utilitate operis amplius eum despiciant, quamvis Dei nutu, etsi inviti, de illo quae vera sunt et deifica loquuntur, quoniam Dei Patris est vere Filius qui fabricator est mundi. Unde Marcus eum non fabri filium, sed ipsum fabrum dicit. Eo enim eum fabrum credebant, quo et fabri filium, 609 ex artificio patris vere et ipe faber, quoniam fabricator est orbis per quem facta sunt omnia. Non igitur mirum cognati et concives si errent cum Judaeis de Christo, qui errant de patre et de matre illius, seu de fratribus. Nam callide fratres ingerunt et ostendunt sorores, p. 0511A| ut aut patrem aliam habuisse uxorem confingant, aut numerosior partus sanctae Matris infametur, ut virginitas sancta lateat, obscuretur integritas, et sentiatur totum de Christo quod humanum est, nil quod divinum; cum si beata Maria filios habuisset, ut quidam garriunt, in ipso crucis tempore mater a Christo discipulo virgini Virgo non traderetur, et in ipso mortis articulo nec commendaretur extraneo. Quinimo fratres et sorores Christi de quibus Cleophae sororis Mariae filii sunt, quae fuit matertera Christi, de qua orti sunt consobrini Salvatoris, qui jure fratres vocantur. Nunquam enim contra pietatis ordinem Matrem Domini extero, hoc est Joanni de cruce, ut dixi, commendasset, si alios post ipsum filios suscepisset. Sed quia non erant alii, Virginem p. 0511B| virgini commendavit, ut inter exteros solam curam sacramenti haberet, sola societas religionis esset, nec mundanae sollicitudini discipulus tantus serviret, sed praedicaturus partum virginitatis domi haberetur Virgo. Alioquin Jacob, qui frater Domini dicitur, si filius esset unius feminae, nunquid non matris habere potuisset curam? Qui et inter Ecclesiae primordia, et inter Judaicam tunc perfidiam Hierosolymitanam singulariter rexit Ecclesiam. Unde constat quod hic error Judaeorum, non de veritate, sed de invidia natus est. Idcirco nec mirari oportet si errent in fratribus, cum errent et in patre.
Jesus autem dixit eis, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua. Propemodum naturale est, cives semper civibus invidere, et ideo non considerant p. 0511C| sapientiam in eo Deitatis, et eximia divinae majestatis opera, dum fragilis ejus recordantur infantiae, et parentum connumerant, et assignant ei genealogiam. Ecce carnaliter qualiter sapiunt cives, ecce qualiter mundani parentes sentiunt de honore propinquitatis. Et non fecit, inquit, ibi virtutes multas, propter incredulitatem eorum. Non quo etiam illis non credentibus facere non potuerit, sed quo ne multas faciens, cives incredulos amplius condemnaret. Vel paucas gratis ideo fecit, ut inexcusabiles essent, 610 licet divino suo judicio distulerit ut multas faceret; quia non merentur ea intelligere, quae facta sunt ut crederent.
(CAP. XIV.) In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis. In illo tempore p. 0511D| quod dicit, intelligendum, quando venit in patriam suam, id est in Galilaeam, quo erat Herodes. Iste Herodes tetrarcha filius Herodis est sub quo natus est Christus, cui quarta pars regni Judaeorum, ut esset regnum humile, concessa est ab Augusto, sicut et reliquis tribus fratribus. Unde singuli ex Graeco sibi nomen traxerunt, ut tetrachae vocarentur, eo quod singuli quartam partem unius principatus obtinerent. Quod vero Matthaeus ait, quia dixerit suis cum audisset famam Jesu, Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, Marcus ita refert, quia dicebant quidam quod Joannes Baptista resurrexit a mortuis (Marc. VI, 14); Lucas vero, Auditis, inquit, Herodes quae fiebant ab eo, p. 0512A| et haesitabat eo quod diceretur a quibusdam quia Joannes resurrexit a mortuis (Luc. IX, 7), seu caetera quae sequuntur. Unde intelligendum, quod aut post haesitationem, se confirmasse in animo ut hoc crederet quod dicebatur, et sic deinde diceret pueris suis, Hic est Joannes, aut haesitans adhuc interrogative dixerit, Hic est Joannes? Utroque itaque modo intelligi potest. Non enim ut confirmaret dixit, Nunquidnam non hic est, aut haesitans non dixit, Ne forte hic est, sed tantummodo, Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Quidam ecclesiasticorum interpretum causas requirunt quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet Joannem a mortuis resurrexisse, et ideo virtutes operari in eo. Sed superflua p. 0512B| videtur alieni erroris ratio, nisi forte quia reprimenda et condemnanda est secta quam Graeci μετεμψυχώζεως vocant, quam per Necromantiam dicunt fieri, ut animae singulorum post triginta annos in corpora redeant, quod omnino in Joanne et Christo non convenit; quia eo tempore quo Joannes decollatus est, Dominus triginta jam erat annorum: μετεμψὑχῳσις autem, ut dixi, post triginta annos, aut eo amplius, post multos circulos annorum in diversa corpora dicat animas hominum insinuari et redire, quod valde dogmatibus Christianis contrarium est et insanissimum credere.
Herodes autem tenuit Joannem. De quo supra dixerat evangelista in persona Herodis, Hic est Joannes; quem locum 611 supra recapitulando p. 0512C| praemisit. Profecto quia a nullo evangelistarum in ordine, quo facta est haec tragoedia, de Joanne narratur; quamvis Matthaeus et Marcus eodem in loco inter se consentiant. Lucas vero longe antequam baptizaretur Dominus, haec praemittens, narrat. Porro Joannes solummodo tangit eam, et dicit venisse Jesum in Galilaeam, ubi vinum fecit de aqua, et tunc, inquit, rediit in Judaeam, ubi baptizavit multos, antequam traditus esset Joannes. Traditus est autem, et alligatus, et positus in carcere, propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Dicebat enim Joannes: Non licet tibi habere eam. Vetus narrat historia Philippum Herodis majoris filium, sub quo Dominus fugit in Aegyptum, fratrem hujus Herodis sub quo passus est Christus, duxisse p. 0512D| uxorem Herodiadem filiam regis Petiphere; postea vero socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti ad contumeliam hujus Herodis inimici ejus, eam nuptiis copulasse, licet Philippus germanus esset frater ipsius Herodis. Sed Joannes Baptista, qui venerat in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17), eadem auctoritate, qua ille Achab corripuerat et Jezabel, arguerat Herodem, quod illicitas nuptias fecerit, quia secundum legem non licebat fratre vivente germano uxorem illius ducere, quamvis post mortem id licuerit. Et ideo fratre vivente, quia non erat licitum reus culpabatur Herodes, et incestuosus pro crimine; malens praeco veritatis p. 0513A| periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei. Unde, nec immerito beatitudo martyrii ei a Domino recompensatur, ipso dicente in hoc ipso Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Quapropter arguendi sunt nunc in tempore quidam qui dicunt, non debere arguere reges aut potestates hujus saeculi, neque durius increpare, ne forte atrocius commoveantur ad iram, sicut a quodam audivi episcoporum; quia rex sub nullius, inquit, redactus est potestate, neque sub cura alicujus regiminis, eo quod omnibus in commune est, et non in una commoratur parochia. Quod si ita est, Joannes reprehensibilis et temerarius censendus p. 0513B| est, qui ex eremo venit ad regis praesentiam ut increparet adulterium. Sed quia amicus sponsi erat Joannes, incestuosos ferre non poterat, quos hic adulator magis palpare 612 gaudet, et delinire laudibus quam increpare. In quo sane vitio multi periclitantur, qui videntur gerere curam pastoris. Unde nescio, si tempus esset martyrii, utrum fidem servarent qui modo quidquam pro justitia non audent. Sed Joannes, licet insidiaretur ei Herodias, non timebat Herodem, qui tantis erat devinctus malis, neque molliebatur beneficiis ejus, quia sicut dicit evangelista, in multis eum saepe audiebat, et inclinabat se ad ea libenter, quae praeco Christi monebat. Erat enim miser in omnibus, dolosus valde, unde Dominus vulpem eum vocat. Et ideo dicit p. 0513C| evangelista:
Volens eum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. Sed quia occidere eum distulit, ob satisfactionem pessimae uxoris, vinctum eum sine culpa in carcere posuit, ut totum esset mysterium Herodis quod erat ad reatum. Occultatur iste, dum exaltatur Christus. Finitur in eo lex et prophetia, quia omnes prophetae usque ad Joannem prophetaverunt. Et ideo, lector, sicut quam saepe monui, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportet; quia in his quae gesta narrantur, subesse intus, interioris intelligentiae arcana reperiuntur. Habet omnium operum narratio suum ordinem, de quibus gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur. Unde Herodias significat p. 0513D| synagogam, quae caput Joannis, id est Christum, amputare molitur una cum filia, quae saltavit in convivio, sicut et gentes ante idola; quae tulit caput Joannis, hoc est, corpus Christi in altare, quia illud datum est puellae, hoc est Ecclesiae de gentibus. Rursus illa tulit eum matri suae, quia fidem quam accepit de Christo, in finem saeculi ad conversionem Judaeorum, ut caput eum recipiant, ipsa est oblatura.
Die autem natalis Herodis, saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. Quam quidem filiam dicunt fuisse Philippi, ut ex ipsa comprobaretur coram omnibus suis complicibus Herodiadem uxorem duorum fratrum fuisse, quae affectione conjugii p. 0514A| violaret affectum fraternum; tantum ut sociaretur Herodi, et essent in nomine consimiles, qui non erant jam scelere, moribus, et vita dissimiles. Jungebantur vocabulo quos criminum junxerat turpitudo. Sed turpior filia quae suis lusibus, ut patruum incestaret, et matrem amplius fedaret, filia siquidem prioris mariti haec omnia publicabat; quo de facto contigit, ut adhuc 613 deterior esset, juxta illud Apocalypsis, ut qui nocet, et adhuc noceat, et ut qui in sordibus et adhuc sordescat (Apoc. XXII, 11).
Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcunque postulasset. Procul dubio ideo dolosus jurat, ut videretur excusabilis et innocens, qui volebat eum, ut supra testatus est evangelista, longe diu jam occidere. p. 0514B| Sciebat enim ex affectu matris quod filia hoc peteret. Alioquin si aliud postulasset, forte matris mortem utique non impetrasset, neque dimidiam partem regni, quam pollicitus est. Non ut daret, sed ut ejus pollicitatio irrefragabilior videretur, cum peteret quod ipse moliebatur. Nullum ergo invenimus diem natalis sui observasse, nisi Herodem et Pharaonem in divinis litteris, ut quorum erat par impietas in perfidia, esset una solemnitas ad superbiam. Inter quas fallacias timens Herodias, ne aliquando Herodes resipisceret, vel Philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet ut in ipso statim convivio caput Joannis postularet, digno operi saltationis dignum sanguinis praemium.
p. 0514C| Et contristatus est rex, ait evangelista, propter jusjurandum. Quia de se ostendebat, non de poenitudine cordis, sed ut simultatione simul discumbentes falleret. Artifex enim mendacii et homicida praefert in facie tristitiam, cum laetitiam haberet in corde, ut convivantes eluderet. Porro Scripturarum consuetudo est, ut opinionem multorum hic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur, sicut et hoc loco forte discumbentes, Herodes quod vere tristaretur, putabant. Hinc quoque ait: Propter juramentum et eos qui pariter discumbebant, jussit dari. Unde Domino jubente fugienda sunt juramenta, maxime quae pariunt totis noctibus et horis protracta convivia; quia vinum quod cum mensura emitur, et sine mensura bibitur, cito naufragium p. 0514D| parit. Hinc est quod Herodes, licet sacramento fidem reddiderit; homicidium perpetravit. Sed melius esset pro juramento poenitere infausto (sicut David fecisse legimus verbis Abigael super Nabal placatum) quam sanguinem funderet sancti prophetae, et fraudem, quam in corde gerebat, perficeret. Da mihi, inquit, in disco. Cur autem in disco? nisi ut sacramentum figuraretur nostrae redemptionis. Quia Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Ut in disco et mensa, quo corpus Christi sacratur, quod est caput martyrum, 614 ipsi participarent cum suo capite in oblatione aeternae salutis. Sed serpentis germen caput Joannis petit semper, atque hominis, cui suum caput sententia p. 0515A| olim summi judicis sciebat addictum, dicente Domino, Illa tuum observabit caput, et tu illius observabis calcaneum (Gen. III, 15). Sed misera feralis aula regis, et infelix rabies, quae in pastum suum suscepit caput martyris, et in potum ebibit liquorem sacri sanguinis, sitiensque mortem prophetae aspexit. O ferculum crudele! O discus rosis resparsus sanguinis, sed convivantibus valde exitiabilis! quia in tanto convivio nemo fuit qui prohiberet audaciam regis, quinimo, ut Scriptura ait, propter eos qui pariter discumbebant, jussit dari. Quo facto omnes sceleris sui facit esse consortes, et in luxurioso impuroque convivio, cruentae epulae adhuc sordidius sordidantur, dum defertur caput in disco.
Quod allatum datum est puellae, et illa tulit matri p. 0515B| suae. Legitur ergo in Romana historia Flaminium ducem Romanum, quod accubanti juxta se meretriculae, quae nunquam vidisse se diceret hominem decollatum, assensus sit, ut reus quidam capitalis criminis in convivio capite truncaretur; deinde a senatoribus demum pulsum a curia, eo quod epulas sanguine miscuerat, et mortem quamvis noxii hominis, in alterius delicias prostiterit, ut libido et homicidium simul miscerentur. Quanto sceleratior in facto Herodes et Herodiadis, necnon et puella quae saltavit, et in pretium tragoediae suae, non hircum, sed caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam, quae illicitas arguebat audenter nuptias. Respondit igitur suae turpissimae matri, turpior valde filia. Quia talis debuit procreari de adultera, p. 0515C| quae fractis gressibus, corpore dissoluto, omnique compage membrorum disjuncta, fluentibus huc illucque ex arte maleficii visceribus deturparetur: fitque tota matri deformitate valde deformior. Et notandum quod ait:
Quia misit Herodes et decollavit Joannem. Ex quo datur intelligi, quia ipse occidit qui jubet, sicut et de omni reatu, quia ipse se auctorem facit sceleris, qui imperat ut fiat. Haec juxta litteram dicta sint; quia de hac comoedia miseri Herodis, suorumque qui cum eo complices exstiterunt, a multis nostrorum facundissime declamatum est in Ecclesiis, et ideo in hoc tractatu pauca de multis lectori sufficere debent.
615 Et accedentes, inquit, discipuli, tulerunt p. 0515D| corpus ejus, et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Jesu. Ubi qui eum tulerunt, non minus Christi discipulos fuisse debemus intelligere, quam et Joannis; quia qui prius fuerant Joannis, jam facti erant Christi. Sed honor Joannis servatur, in quo tot impleta sunt sacramenta, ita ut in ejus capite truncato cernamus Judaeos usque hodie sine Christo remansisse, qui caput est omnium prophetarum.
Quae cum audisset Jesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum. Ad solita rursus secessit praesidia, cum ei necem Baptistae nuntiarunt, non, ut quidam arbitrati sunt, timore mortis, sed tres ob causas. Primum ut parceret inimicis suis, ne homicidio homicidium jungerent; deinde ut usque in diem p. 0516A| Paschae suam mortem differret, in quo propter sacramentum semper immolabatur agnus. Ad ultimum propterea recessit, ut nobis praeberet exemplum vitandae temeritatis; quia non omnes eadem constantia perseverant positi in tormentis, qua se nonnunquam torquendos offerunt. Unde et supra jam dictum est: Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Eleganter quoque evangelista non fugit in locum desertum, sed secessit, ait, ut ostenderet persecutores suos magis declinasse ad tempus, quam timuisse. Sed et postquam a Judaeis et a rege Judaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam et vocem apud Judaeos perdidit prophetia, Jesus transiit ad desertum et Ecclesiae locum, quae virum antea non habuerat, neque caput. Quod p. 0516B| autem dicit, quia post decollationem Joannis secessit in naviculam, et in desertum, continuus sermo est. Unde apparet quod post haec audita est fama de Jesu, et facta sunt illa quae supra narrata sunt. Ille vero etiam ob hoc secessisse videatur, ut credentium probaret fidem. Et ideo sequitur, quia turbae seculae sunt eum pedestres. Non in jumentis neque in vehiculis diversis, sed proprio labore pedum asperitatem itineris insinuat, ut ardorem mentis eorum ostendat. Nam antequam veniret in solitudines gentium, ab uno tantum populo colebatur. Sed postquam Dominus venit ad gentes quasi in desertum, secutae sunt eum turbae multae. Et ideo sequenti miraculo hoc testimonium anteponitur, quoniam abscisso capite a lege, mox secessit a Judaeis et ascendit p. 0516C| in navicula, id est in illa primitiva Ecclesia in locum desertum, ut dixi, quia 616 doctrinae notitiam non habebant. Et venerunt pedestres, quia humiles, et non in pompis saeculi. Quibus misertus est Dominus, animas eorum sanando, qui de civitatibus, id est de variis sectis, ad eum venerant, quos curavit. Quia, quibus plena est fides, statim praemium consequitur salutis. Unde dicitur:
Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus, et curavit languidos eorum. Cernis quia in evangelicis sermonibus semper spiritalia reserantur mysteria. Et propterea dicitur, egressus Jesus, significat quod turbae habuerunt quidem veniendi ad eum voluntatem, sed vires perveniendi non habuerunt; ideo Salvator egreditur de loco, et pergit obviam, sicut p. 0516D| prodigo filio poenitenti legimus occurrisse. Quibus visis, miseretur eorum, et curat omnem languorem, ut fides plena statim praemia consequatur salutis.
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes, etc. Non est qui omnia Evangelii sacramenta ad liquidum valeat perscrutari, quoniam omnia mysteriis plena sunt; et de singulis, ut saepe diximus, aliud loquitur de locis, de temporibus, de actu, et causis, etiam et de sententiis simul junctis. Recedit igitur de Judaea, et venit in desertum locum, unde jam diximus, et egreditur ad eos Jesus, et miseretur eorum; et hoc facit non mane, non crescente die, non meridie, sed vespere, quando sol justitiae occubuerat.
p. 0517A| Jesus autem dixit eis, Non habent necesse ire, date vos illis manducare. Sed restat quaerere quomodo discipuli accesserint ad Jesum, secundum Matthaeum et alios duos evangelistas, vel quomodo dixerint hoc verbum ut dimitteret eos ire, cum Joannes ad Philippum dixisse prius Jesum describit, dicens: Unde ememus panes ut manducent hi? (Joan. VI, 5.) Ex quo recte intelligitur quod post verbum discipulorum Dominus locutus est Philippo, unde ememus panes. Quod autem aiunt, quia desertus est locus, ostenditur, quia longe a civitatibus erant juxta litteram. Et hora, inquit, jam praeteriit, hora scilicet manducandi. Seu hora pro tota die ponitur, quia dies jam praeterierat. Porro Matthaeus ait, ut emant sibi escas, quasi de turbis dixerit. Marcus vero narrat p. 0517B| apostolos de se hoc dixisse: Euntes emamus ducentis denariis panes (Marc. VI, 37). De quo loco Joannes ait: Ducentorum denariorum panes non sufficient eis (Joan. VI, 7). In quo sentiendum nobis, quia vera sunt omnia quae singuli dixerunt, et nemo eorum suis dictis 617 alterius narrationem impugnat, sicut nec Joannes, in eo quod ait Dominum, Philippum interrogasse, quod alii discipuli ad eum prius jam dixerant, sicut reliqui narrant evangelistae, contraria sentit. Sed ostenditur quod post verba discipulorum hoc Dominus locutus est Philippo, Unde ememus panes? Necnon et quod Andreas dicitur dixisse, Est puer unus hic qui habet quinque panes. Alii dixerunt, quia non sunt nobis nisi quinque panes, quod utrumque dictum fuisse, nemo qui ambigat. Sic, lector, p. 0517C| invenies in omni concordia evangelistarum, eos nihil a sententia discrepare: Non habent, inquit, necesse ut eant, date illis vos manducare. Ac si diceret, non necesse habent diversos cibos quaerere et emere sibi ignotos panes, cum secum habeant coelestem panem, date vos illis manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, et ad providentiam suae possibilitatis, ut illis testantibus se non habere, virtus et magnitudo signi notior fieret omnibus. Unde, quaeso, quod saepe monui ad mentem unusquisque reducat, maxime in hoc miraculo, quia etsi mira sunt quae gessit Dominus et Salvator, mirabiliora tamen valde videntur ea quae in his praefigurata sunt, sic ad liquidum expressa ut nulli dubium esse possit haec omnia sic ad hoc divinitus praeparata. Quapropter p. 0517D| perpendite quae gesta sunt vel qualiter gesta sunt, et in his omnibus attendite personas, effectus causarum, et singulas causas, numeros quoque et modos, loca et tempora, seu caetera, in his quae longum est enumerare. Quoniam quae gesta sunt, ut dixi, praeter gerendi officium longe altius praetendunt munus salutis nostrae. Idcirco non casu, neque secundum eventum rei haec omnia contigerunt, sed secundum dispensationem divinam. Unde interrogati discipuli dixerunt: Non habemus nisi quinque panes. Et alius ait: Est puer unus qui habet quinque panes. Hoc quippe Andream dixisse Joannes testatur. Sed horum nihil vacat a mysterio, quoniam etsi Moyses per hunc puerum intelligendus p. 0518A| est, sicut nostri tradunt, quia quinque libri Veteris Testamenti ejus dicuntur, omnium tamen apostolorum eadem erat lex, quia omnibus illis est data, ut qui fecerit ea quae in illa sunt jussa, vivat in eis. Praesertim quia apostoli, ante passionem Domini et coruscationem Evangelii, non habebant nisi quinque panes, et ipsos hordeaceos, quia lex Moysi in quinque libris distincta 618 nimia palearum tenacitate constringebatur. Et duos pisces, duo vero pisces juxta alios, qui in salis gurgitibus, et in aquis, atque in maris fluctibus versabantur, duo libri intelliguntur qui supersunt quinque, hoc est, Jesu Nave et Judicum, quoniam et ipsi secundum mysticos intellectus magna continent sacramenta: necnon prophetarum eloquia, et Joannis praedicationem p. 0518B| alii eosdem pisces esse dixerunt. Sed nos duas personas una cum quibusdam Moysen et Aaron interpretati sumus, per quos regnum et sacerdotium monstrabatur; quorum condimento populus cum Aegypto exiret per desertum pastus est, et in futuro his duabus gubernatur personis. Quia sicut in panibus adhuc praedictis quinque libris vita Judaeorum continebatur, ita piscium duorum regiis et sacerdotalibus gubernabatur officiis. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant; ambas enim ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Dominus Jesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum. Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus hujus peregrinationis nostrae, tanquam ab Aegypto p. 0518C| liberamur, et persequentia nos peccata sacramento baptismatis nobis evadentibus obruuntur. Ipse est enim sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui seipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et ejus sacrificii similitudinem celebrandam in suae memoriam passionis commendavit, ut illud quod in Melchisedech obtulit Deo, jam per orbem terrarum in Christi Ecclesia videamur offerri. Verumtamen et genealogia Christi per has duas personas videtur esse contexta. Quia Matthaeus ab Abraham usque ad Christum descendendo per regiam personam eam deducit. Lucas vero ascendendo a Christo usque ad Adam et ad Deum, per sacerdotalem progeniem illam inseruit. Quae nimirum prophetia de Christo in his quinque libris latebat. Et p. 0518D| ideo hi tantum duo pisces cum quinque inveniuntur et habentur panibus.
Et cum jussisset turbam discumbere super fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in coelum, benedixit, et fregit, et dedit discipulis suis. Audite ordinem miraculi, quinimo, non miraculi tantum, sed parabolae: ita ut et fides corroboretur in miraculo, et anima pascatur in mysterio, quia et veritas non latet in facto, et parabola 619 facti amplior et profundior praedicatur in sacramento. Jubet ergo recumbere super fenum juxta alium Evangelistam, quia fenum multum erat in loco, et jubet secundum consuetudinem convivantium, ut super quam calcaverunt carnem sedeant, et super omnes p. 0519A| flores illius; quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isa. XL, 6), et omnes voluptates ejus quasi arens fenum. Sed turba illa Judaica super fenum discubuit, quia Testamentum Vetus acceperat, in quo regnum eis temporaliter, et Jerusalem temporalis promittebatur. Ideo constat eos in spe carnali collocatos fuisse, cujus gloria quasi fenum effloruit, et claritas ejus ut flos feni fuit. Verumtamen non jam in terra ideo jacens, sed lege suffultum, et tanquam terrae feno, fructibus scilicet operis sui, unusquisque eorum substernebatur. Unde et in monte pavisse eos Dominum, bene dicitur; quia licet per legis litteram quantisper ad altiora conscenderent, sed quia adhuc, ut dixi, carnales erant, hordeo pascebantur, et non tritico, ut per p. 0519B| hordeum lex monstraretur Veteris Testamenti, sicut et per triticum, ex quo septem fuisse panes alibi in Evangelio monstratur, lex sancti Evangelii. Haec quippe sunt duo testamenta, scilicet et duae leges, ex quibus impraesentiarum, dum hoc saeculum vertitur, omne pascitur genus humanum, ex benedictione Dei Salvatoris nostri Jesu Christi. Et ideo secundo hoc usus est miraculo, et non amplius, vel minus, ut seipsum ostenderet et in hoc facto, qui duas condiderat leges nostrae refectionis gratia, ex quibus pascitur et recreatur quotidie omnis anima fidelis. Sed quia ille prior populus adhuc carnalis erat, propterea talis ei lex data est, quae vitale animarum alimentum corporalibus obtegeret sacramentis. Et sicut medulla hordei tenacissima obtegitur palea: p. 0519C| ita eadem lex suis carnalibus institutis, quoniam carnali dabatur populo, nondum exspoliato carnalibus desideriis, quod sane desiderium tanquam palea hordei cordi eorum inhaerebat. Unde a propheta incircumcisi cordibus culpantur, quoniam nullis tribulationum flagellis, neque triturarum pressuris, potuerunt purgari, ut intellectu reserato spiritali, carnalia deponerent tegumenta: sicut nec hordeum areae tritura, illo paliari tegmine, licet aristae frangantur, exuitur. Propterea igitur Dominus hos tantum quinque panes sibi providit tunc, et praeparavit in omni illo 620 populo, ut ex his doceret quid ex his faceret quinque libris suo in tempore. Quos accepit et benedixit, ac fregit, et dedit discipulis suis. Alioquin si ipse eos non accepisset in manibus, ut p. 0519D| suo implerentur opere, sine fructu salutis et sine vita essent. Et nisi eos in se benedixisset, in quo est omnis benedictio spiritalis, qui sub ea erant lege sub maledicto essent. Et si non eos fregisset, neminem pavissent ad salutem.
Et dedit, inquit, eos discipulis suis; discipuli autem apposuerunt turbae. Quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda populis. Pascitur autem deinceps turba populi, et explentur abundantissime ex quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum, exceptis parvulis et mulieribus. Consonat ergo numerus quinarius in utraque parte populo carnali, qui tantum vix quinque sensibus bene utebatur carnalibus, quibus multi dediti erant. Et ideo p. 0520A| quam signanter Dominus hoc significare videtur cum dicit, Non opus habent ire, ut emant alibi, aut aliunde, sed date vos illis manducare. Quoniam sub lege custodiebantur, in qua erat victus perfectae intelligentiae, si a Domino discipulis comminuta et exposita traderetur. Et hoc sapientia Dei Patris totum noverat quid dederat singulis, vel quid facturus esset. Idcirco non de ignorantia interrogat, Quot panes habetis? sed ob mysterium. Etiam et rogat, juxta Marcum, quot haberent panes, ut se bene convincat nescire in sacramento, quod jam patebat in dato et commisso, et ipsi et omnis turba portabat sub jugo. Quos profecto panes, quia benedixit ac fregit, creverunt. Non enim quinque multiplicantur in plures numero, sed fragmentis fragmenta succedunt, et p. 0520B| fallunt semper in fractu, multiplicatione sua, frangentes. Crescit ergo materies panis, nescio utrum an in mensura vel in loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium. Unum tamen profiteor, quia in manibus Christi fons erat augmenti, sicut fontis est fluere, uvas vitibus inesse et vina diffundi, atque omnes mundi opes annuo quodam cursu in diversum fluere. Auctor est enim hujus universitatis tantus panum profectus. Et mirantur omnes hoc quod rarum est, et non mirantur hoc quia res ex usu viluit quod quotidie fit. Agitur enim in opere visibili invisibilium demonstratio, dum superat omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio 621 virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis. p. 0520C| Sed priusquam haec fierent, aspiciens in coelum, dedit exemplum, ut semper ad patrem oculos mentis dirigere debeamus, et ad ejus exemplum, cibos, et quae ex Deo sunt, benedicamus; quoniam omnis benedictio per eum, aut multiplicatio rerum est, aut sanctificatio, ita ut rerum benedictio usque in admirationem, si diligentius attendatur, veniet, admiratio vero usque ad mensuram causae subjacentis. Nam confracti panes cum piscibus saturato populo interdum deinceps cumulantur augmento, ut quot sunt millia hominum, tot panibus saturentur, exceptis, quod magis creditur, parvulis et mulieribus; quorum sicut nullus est numerus, ita nec expletio quantitatis. Insuper augetur splendor gratiae ut secundum apostolorum numerum, duodecim cophini repleantur, p. 0520D| ita ut modus numero coaequetur, et numerus modo obtemperet sacramenti; quatenus intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem divinae virtutis moderamina cohortetur, quia vincit humanam intelligentiam opus facti. Et cum frequenter quaedam fiant quae concepta sensu sermo non explicet, in his tamen ipsa sensus subtilitas superatur, ita ut ad rei contemplationem pro difficultatis magnificentia et negotii invisibilis miraculo obstupescat animus, in tantum, ut nec cogitare sufficiat quae sentit, nec explicare verbis, quae intelligit. De his tamen nullus esurire permissus est, quos coelestis gratia pavit. Et sublati sunt duodecim cophini reliquiarum. Forte excepto praefato et ineffabili mysterio, p. 0521A| ut non fantasma facti putaretur, reliquiae ex his collectae sunt ut panes veros esse ad fidem credentium longo in tempore ostenderentur. Quanquam ob difficultatem facti, unde mox duodecim cophinos, quibus reliquiae colligantur, multi quaerant, in deserto quomodo invenire potuerunt? quasi non eadem virtute qua panes prius praeparati esse potuerunt, maxime quia facto miraculo, ex proximis castellis eos afferre poterant, eo quod essent in loco deserto juxta Lucam, qui est Bethsaide. Ipsosque allatos implent reliquiae et virtus ineffabilis, quos nunquam implere poterat ipsa res, vel ipsa materies. Satiantur quinque millia ex quinque panibus, cum mysterio aeternae salutis, ac perpetuae suavitatis. Exceptis mulieribus, inquit, et pueris, qui mihi videntur ad hoc p. 0521B| pertinere, ut intelligamus in populo 622 Veteris Testamenti fuisse quosdam tam infirmos ad implendam justitiam quae secundum legem est, in qua justitia Apostolus sine querela conversatum se fuisse dicit, itemque alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim sexus mulierum ad actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola colere? quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait, neque idolis serviamus quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (I Cor. X, 7). Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus exspectationis, p. 0521C| quousque ad promissa Dei venirent, non viriliter perseverantes, tentaverunt Deum; pueris autem qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Tales quippe sunt, et in Novo Testamento qui non possunt occurrere in virum perfectum, vel infirmitate virium, vel levitate mentis; qui profecto jure interdum mulieribus et pueris comparandi sunt. Et ideo neque in Veteri Testamento, neque in Novo, tales admittuntur ad numerum, neque in bellicis rebus, neque in ullis rerum negotiis: sicut nec in Numerorum libro, quoties sacerdos atque Levitae, et exercitus vel turbae pugnantium describuntur, servi et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile in numero praetermittuntur. Et tamen in populo erant, et ideo, sicut canit Domino David in psalmo: Aperis tu manum p. 0521D| tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV, 16). Replevit eos donis coelestibus, et saturantur etiam quotidie, et ipsi juxta capacitatem sensus sui et mensuram fidei suae. Porro apostoli, quibus dedit haec omnia in manibus, quoniam ipsis primum revelata sunt mysteria, idcirco ipsi omnibus praedicaverunt Evangelium aeternae vitae; et tulerunt de reliquiis duodecim cophinos, quae omnes capere non potuerunt. Unusquisque apostolorum cophinum suum; quoniam ipsis omnia sunt reserata coelestis vitae sacramenta. Sed miser Judas, qui quod tulit perdidit, quia non sibi sed alteri reservatum fuit. Unde et beatus Petrus sorte quaesivit a Domino, licet ambo boni essent, quos statuit coram p. 0522A| Domino ut eligeretur non ab homine, sed a Deo cui haec reposita erant, et qui capere posset ea quae solis apostolis divino privilegio parata erant, et servabantur. Idcirco nemo sanctorum 623 fuit, qui sibi tantum honorem vendicare sit ausus; quoniam et numerus est in his mysticus, et ordo sacratus, necnon et honor proprius eis tantummodo a Domino largitus, quorum corda ita sunt virtutibus repleta et sapientia divina, ut omnia quae a convivantibus ex divinis epulis capi non possent, secum in suis reposuerint praecordiis, suisque reliquerint sequacibus, et servaverint. Unde mox post passionem Domini, quinque millia sunt repleti fide, et Dominicis imbuti sacramentis, quot sunt in isto convivio praefigurati, etsi ipsa figura veritas esse credatur. p. 0522B| Haec de hac prima refectione sacramenti paucis dicta sufficiant, ut cum ad secundam venerimus, in qua novus formatur ordo, latius Domino inspirante de his disserere valeamus. Interim discentium formamus infantiam, ut distinctis syllabis splendidam confessionis demum de his reddamus vocem, nunc vero inter salutares undas navigaturi navigia nostra praeparemus. Quinimo rogemus cum apostolo Petro, ut ipse nos ad se venire jubeat super aquas, ne mergamur fide qui cum verbo navigamus, ut splendidam in profundo latentem margaritam invenire possimus, ne in vacuum inter placidos fructus ludere jam edocti videamur.
Et statim, inquit, jussit discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret p. 0522C| turbas. Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Nam in aliis exemplaribus, non jussit, sed compulit, habetur, discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum. Quo verbo insinuatur invitos eos a Domino recessisse; quia prae amore piissimi praeceptoris, nec puncto quidem temporis patiebantur abesse praesentia, nec volebant separari ab eo. Sed valde contrarium videtur quod nunc dicit, quia dimissis turbis ascendit in montem solus orare, cum Joannes, sicut supra praemisi, in monte Dominum turbas pavisse insinuat. Quod si in monte eas pavit, et nunc dimissis turbis ascendit in montem, quomodo in montem eum ascendisse dicit quo fuit, cum eos saturaret panibus? Ex quo apparet manifeste, quod de monte, p. 0522D| quo fuerat prius, descendit ad ima ut turbam pasceret, quia ad montana non valebant ascendere. De quo rursus loco, dimissis turbis, ascendit in montem, ne a turbis teneretur, qui eum volebant regem facere. Unde et Joannes non ascendit dixit, sed 624 fugit in montem solus orare (Joan. VI, 5). Ubi ostendit quod causa orationis non solum secedere debeamus soli, verum etiam fugere caducos et terrenos honores, ut soli Deo in theoria, id est in monte, vacemus; quoniam contemplativa vita semper remotior et uberior est suis fructibus, de qua Dominus dicit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). Et notandum quia Matthaeus prius dimisisse Dominum discipulos dicit, et p. 0523A| sic ascendisse in montem orare. Joannes vero prius fugisse illum in montem, et tunc dimisisse discipulos. Ex quo apparet, quia Joannes quod prius factum erat, postea quasi recordatus quod praetermiserat, commemoravit, sicut saepe omnes evangelistae quasi ad oblita solent redire, et non suo in loco juxta litteram, qualibet alia ex causa, commemorari. Quod autem dicit, quia solus ascendit, manifestum est quia Petrus, Jacobus et Joannes non erant cum eo, quia si essent, qui forte viderant gloriam transformati, ascendissent cum eo, et ideo ob mysterium sunt praemissi, ut solus oraret pro omnibus, qui solus, ut omnes redimeret, mortuus est pro omnibus. Unde dicitur:
Vespere autem facto solus erat ibi. Ut appareat p. 0523B| cunctis, quod ejus oratio salus sit universorum. Et notandum quia vespere facto solus esse dicitur; in vespere namque finis saeculi significatur, quando venit solus pro salute omnium. Unde et supra, hora jam praeterisse dicitur, quia sicut ait Apostolus: Novissima hora est (I Joan. II, 18), et ipsa jam praeteriit, quia quasi umbra fugit. Ne mireris, quia ascendit solus orare. Solus et singularis. Verumtamen quamvis solus, non debes referre ad eum quod orat, qui de quinque panibus quinque millia hominum saturavit, exceptis parvulis et mulieribus, neque ad eum qui super undas ambulavit aequoreas firmis gressibus, sed ad eum qui audita morte Joannis, secessit in desertum locum. Haec non ideo dixerim, fratres, quo personam Domini dividam in duas, sed p. 0523C| quo gemina operatio Salvatoris consideretur, per omnem textum Evangelii in una eademque persona mediatoris Dei et hominum, quoniam sicut in eo Deus et homo erat, eo quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14); ita et operatio Divinitatis atque humanitatis. Gemina siquidem operatio, sed unus idemque Christus, qui haec omnia operabatur. Ipse namque est qui esuriit et sitivit, ipse qui et de quinque panibus tot homines satiavit, ipse qui fatigatus ex itinere, resedit, 625 ipse qui et super mare pedibus ambulavit; sed una earum operatio humanitatis est, altera vero Divinitatis. Quas plane operationes, nisi catholice distinguat et intelligat prudens lector, tanto aberrare poterit a catholica fide, quanto fuerit obcaecatus a confusionis caligine.
p. 0523D| Navicula autem in medio maris jactabatur fluctibus. Propterea igitur inviti et retractantes apostoli supra recesserant a Domino, ne illo absente naufragia sustinerent. Noverant enim sine illo quod turbarentur, sicut et Ecclesia quotiescunque impraesentiarum a Christo deseritur, jactatur fluctibus, et ventis impellitur. Nam hujus temporis figura erat omnis illa periclitatio navis. Interea, Domino commorante in montis vertice, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, periclitaturque Ecclesia. Et tandiu imminens naufragium perseverat, quandiu Jesus moratur, nec veniat et succurrat. Et ideo se repromisit esse cum suis, donec praesens saeculum p. 0524A| volvitur: Ego vobiscum sum, inquit, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Alioquin sine illo periclitatur Ecclesia et mergitur. Unde quotiescunque variis tunditur fluctibus, et impellitur ventis aurarum, ita ut mergere videatur, invocandus est Salvator, de quo confidere oportet, quod nusquam et nunquam abest majestate, licet in alto resideat in coelis. Hinc est quod laborantibus illis in remigando.
Quarta vigilia noctis venit ambulans supra mare. Quod autem dicit quarta vigilia noctis, ostendit eos tota nocte periclitatos et jactatos fluctibus; quia quatuor vigiliae juxta stationes militares duodecim horae sunt: habent enim singulae ternas horas. Et ideo cum dicit quod in quarta vigilia venit Jesus, p. 0524B| finem insinuat noctis, et principium aurorae, rarescentibus tenebris. Ubi totum tempus paucis depingit verbis, ex quo Salvator ad Patrem rediit, solus pontifex interpellans pro nobis usque in finem saeculi, quando rursus venturus est, calcatis omnibus, suaque luce fugabuntur tenebrae, cessabunt flumina et ventorum impetus, quoniam Deus jam graditur ubi vestigium nullatenus humanae virtutis invenitur, ubi consuetudo gradiendi deficit. Miracula ex hoc uno hinc inde congeruntur, nam consuetudo non respicit signum, sicut nec singularitas ejus admittit exemplum, sed divina virtus operatur simul mysterium et miraculum. Miraculum in facto, mysterium 626 in praefigurationis sacramento. Quod natura non habet, quod ingenium humanum et philosophia p. 0524C| saeculi non capit. Idcirco virtus auctoris est non naturae humanae potestas, ut in uno eodemque homine Deitas et humanitas declaretur. Deitas in eo quod ultra hominem cernitur, humanitas, quia ipse homo super undas videtur; quod sane opus superni numinis est, quia hoc caro sentire non potest, nec mens humana intelligere, quomodo fieri possit quod natura utraque non admittit, ut et gravis superambulet, et liquida pondus aliquod sustineat, quod natura neutra permittit; sicut et panes crevisse ita tenus, ut dictum est, nulla probat ratio humana, nulla intelligentia deprehendit, nisi forte fingere velis quod aut alleviaverit corpus ut phantasma, aut aliquas crassiores et concretas reddiderit aquas, ita ut super eas potuerit caro humana sicco vestigio ambulare. p. 0524D| Quod et hoc mirabile esset si ratio id admitteret; nunc autem facti causam nullus explicat, sensus nullus recipit humanus, mens non capit humana, nemo loquitur hominum quomodo fieri potuerit tam libere, nisi qui subest ei omne posse cum voluerit, ut probetur ex hoc ejus, ut diximus, gemina operatio. Quia omnino Deitatis est, quod ambulat contra naturam humanam super aquas, et humanitatis quod visibilis apparet in forma servi, et vera caro.
Unde videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes, quia phantasma est. Ergo probaverant eum jam verum hominem esse Christum, et ideo nunc turbantur putantes se contra naturam ejus videre. Alioquin si juxta Marcionem et Manichaeum p. 0525A| Dominus noster non est natus ex Maria virgine, sed visus ex phantasmate, quomodo nunc apostoli timent et turbantur ne forte phantasma videant? Qui prae timore clamaverunt. Nam confusa vox et incertus clamor, magni timoris indicium est. Sed eorum timor nostrae est fortitudo mentis, quoniam de Christo nihil inexplorate sentiunt, nihil quod non requirant, nihil humanitatis in eo aut Divinitatis quod non intelligant. Adeo probant omnia, ut nullus deinceps dubitet, nullus diffidat, nullus desperet, nullus incredulitate de Christo succumbat. Sed divina pietas cito subvenit pie quaerentibus, et non impie dubitantibus. Quibus mox illis clamantibus prae timore, et dubitantibus prae miraculo, ut eum reciperent in fide Deum et hominem 627 in quem crediderant, Confidite, p. 0525B| inquit, et habete fiduciam: ego sum. Ergo quod primum versabatur in causa medicus occurrit. Quoniam qui confidentiam amittit et haesitat, juxta apostolum, similis est fluctui maris (Jac. I, 6). Ego sum, inquit, nec subjungit quid sit, vel quis sit; quia profecto ex voce sibi notissima, poterant eum quisnam esset intelligere, qui per obscuras noctis tenebras vel crepuscula loquebatur. Noverant enim illi hanc esse familiarissimam ei sententiam, et ideo ait, Ego sum. Ac si patenter diceret, Ego sum ipse qui sum, et non mutor, ut vos putatis me phantasma esse. Nec dubium quin ipsum esse retinebant animo, quem locutum olim ad Moysen noverant, Ego sum qui sum. Haec dices filiis Israel; et: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 13). Ad quam sane vocem Petrus p. 0525C| cum audisset, Ego sum, consonanter respondit dicens: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Senserat enim in eo quod ait, Ego sum, ipsum esse, cui est, semper essentialiter idem esse. Et ideo ait, Si tu es, ac si diceret, quia si tu es qui semper cum Patre unus idemque es, jussio tua exhibitio est virtutis, quoniam omnipotens es. Ne mireris, lector, quod cum fide rogat et dubitat: dubitat autem non quasi infidelis, sed quasi cautus et veteranus explorator, ne facilis ruat in ruinam. Ipsum invocat, cujus essentia veritas est, nihilque dubitat de potentia, nihil de virtute. Alias autem qui Petro apostolo, ac si Ecclesiae fundamento aliquid infidelitatis ascribit; nimis temerarium est eum arguere, cui pro meritis fidei suae solvendi ac p. 0525D| ligandi potestas attribuitur. Quis ergo alius, erga timorem Dei et amorem tam idoneus invenitur, si huic culpa innuitur, praecipue cui ipse Dominus testimonium reddidit? Nec igitur mirum quia multi indociles, dum rei gestae rationem ignorant, laqueos offensionis incurrunt, ut credant fidem veram in eo non fuisse quod dictum est ei, Modicae fidei, quare dubitasti? Propterea non considerant hi tales magnitudinem ipsius fidei qua dictum est, Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. Utique qui dicit, Jube me, credidit potestatem. Ingens ergo haec credulitas fuit, ut audaci saltu, et de navi intrepido descensu, profundissimo se crederet elemento, et inusitatam gressibus viam securus intraret. Non p. 0526A| metuit quod onerosum valde esset humani corporis pondus, et liquida maris unda solidum non portaret gressum. Qui tantam in Dei verbo fiduciam conceperat, 628 cum ait, Veni, ut crederet infidam vestigiis suis tenuitatem subditam, et tanquam terrenam soliditatem esse subjectam. Nam quod ex omnium consistentium numero in navi respondere solus audet Petrus, et juberi sibi super aquas ut ad Dominum veniat precatur, fervor est amoris et fortitudo fidei et praesagium futurorum; quoniam sic et in passione prae omnibus affectum exhibuit amoris vestigiis semper inhaerens piissimi Redemptoris, licet infirmitatem futurae negationis timiditas praetenderit tentationis. Hinc namque quamvis incedere ausus esset, tamen mergebatur propter imbecillitatem p. 0526B| carnis, sicut et usque ad metum mortis abnegandi necessitatem demum est coactus; quoniam nemo mortalium qui Domini aequiparari possit vestigiis. Nam cum Dominus supra mare iter ageret, ita subditum pedibus obtemperabat mirabiliter elementum, ut nec se mare subtraheret, et venerandas Domini plantas superferret. Nec igitur mirum, si ei natura aequoris serviebat, cujus dispositionis arbitrio perfecta sunt universa. Idcirco illi calcabilem se praebuit juxta debitum naturae quasi Domino, et Petro secundum jubentis imperium ad modum serviens. Tamen necesse poscebat ratio, juxta fragilitatem humanam, ut eum terreret ventus, et perturbaret unda suis collisionibus, ne inter Deum et hominem nihil videretur discrepasse, et esset ob hoc inter p. 0526C| homines non minima dubitatio, si Petrum hic vidissent facere quod Christus sua fecit potentia. Nec igitur honos debitus Deo redderetur, quia non esset mirum a Deo factum, quod et ab homine videretur effectum. Praesertim quia in hac virtute Christus insinuat quod ipse sit solus, qui omnes elationes praesentis saeculi, et omnes fluctus sua virtute calcat et comprimit. Ideo debuit in Petro monstrari, in uno ac singulari, quid in omnibus agit, qui suum requirunt auxilium, dum praesens vertitur saeculum. Quia in hoc saeculo tanquam in aliquo mari positi sumus, in quo utique spiritualium nequitiarum turbines quotidie, et impulsiones gravissimas sustinemus, cum omni sollicitudine jugiter naufragium fugientes. Quod valde tunc maxime pertimescendum p. 0526D| est, cum virtutibus et miraculis supra nos elevamur. Propterea datur beatissimo Paulo stimulus carnis, angelus Satanae (II Cor. XII, 7), sicut et hic nunc Petro ventus tentationis, ut virtus in infirmitate perficiatur; 629 quoniam melius est nobis interpellando Dominum liberari quam dissimulando et non orando, quin imo superbiendo, periculum mortis incurrere. Quia plurimum sibi humana usurpatio licentiae daret, si virtutem cum Deo coepisset habere communem. Et ideo jure visum est nobis Petrum, in quo apostolorum omnium unitas commendatur, satis dispensative prae timore mersum fuisse nimio, ut sciremus nihil nostris actibus nos tribuere debere, sed totum Deo, quod recte gerimus ascribere, et in omnibus p. 0527A| Dei invocare auxilium. Verumtamen quod illo trepidante, virtutem ad se libere perveniendi Dominus non indulserit, cum ei prius venire jussit, sed manum ei porrexit, apprehensumque eum sustinuit, ut supra paucis praemisi, typicus ordo fuit, ut dextera Dei exaltaretur a fluctibus, quae facit virtutem in omnibus, quoniam solius Domini est virtus saeculi motus tempestatesque calcare, et omnes a pressura tentationum eripere. Solus enim passurus pro omnibus, omnium peccata ipse solvit, nec socium sibi consortemque hujus operis admisit; quoniam quidquid universitati praestitit, solummodo ab ipso fuit, ita ut cum esset unus ac singularis ipse redemptio universorum, primum Petrum redimeret, et calcaret omnia, sicque demum Petrus ipse p. 0527B| Dei auxilio levatus martyr occurreret, non accessu indignus qui caeteris fide anteibat, sed probatione ac multiplicatione virtutis instructus ac glorificatus operibus, ut alios anteiret. Igitur qualitercunque Petrus, aut ex mysterio, aut ex infirmitate prolapsus sit, constat tamen in eo, quia verum corpus fuit. Et si ipse tantummodo verus homo super aquas recto incessu ire potuit, multo magis Deus et homo, non phantasma, sed veritas fuit, qui non aliud in utraque natura quam verus Jesus Christus fuit. Et ideo nemo de virtute infirmetur cum haereticis, nemo de veritate carnis falsitatem sibi confingat, quod pondus non habuerit, nemo de divinitate in Christo dubitet. Modicae, inquit, fidei quare dubitasti? Quod si Petro hoc recte dicitur, cui fides, ut p. 0527C| ita dicam, incomparabilis inter alios emicuit, quid putas de nobis dicetur, qui nec modicam hujus fidei particulam habere probamur? Qui ad modicum ideo tentari permittitur, ut ejus fides de infirmitate augeatur, et virtus Christi sublimior de subventu praedicetur. Nemo 630 igitur modicam potest vocare fidem Petri, qui omnes in fide ubique antecellit. Nemo tamen potest negare exiguam, quem Dominus modicae fidei fuisse culpando increpat. Tamen fides quae supra grano sinapis comparatur, fides omnium apostolorum est, et modica videtur, quae juxta quantitatem grano exiguo comparatur. Quid igitur dicimus, nunquid Chananaea illa mulier majorem fidem habuisse creditur quam Petrus, cui dicitur: O mulier, magna est fides tua? (Matth. XV, p. 0527D| 28.) Credo quod nemo hoc audeat asserere. Idcirco quaerendus est modus intelligentiae, secundum quod ejus modica dicatur fides, qui in omnibus ardentissimus fide ac dilectione praedicatur. Ecce interrogatis discipulis quem esse dicerent Jesum, ipse prae omnibus confitetur, Tu es, inquit, Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Sic itaque et in caeteris locis eum semper praestantiorem invenies fide. Denique talis tantaque fides, quanquam recte magna credatur in comparatione tantarum rerum quarum est fides, et juxta magnitudinem earum, ut mihi videtur, modica est fides; quia fides est sperandarum argumentum rerum non apparentium (Hebr. XI, 1); et omne argumentum minus est earum rerum, quarum est argumentum. p. 0528A| Et ideo non incongrue increpatur fides Petri modica, in comparatione tantae majestatis Dei, de quo est fides, praesertim cum his casibus crescenda et nutrienda erat fides Petri usque ad consummationem. Et ideo licet in quibusdam ex ardore magnae fidei erret Petrus, tamen in omnibus ferventior invenitur, quia in ipso est forma omnium in quo unitas Ecclesiae commendatur.
Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Filius Dei es. In quo plane miraculo, sicut supra paucis ostendi, omnis fides et ordo designatur Ecclesiae, in quo tempore quousque redeat in finem saeculi Ecclesia multis periclitatur fluctibus. Et Jesus gradiens super undas maris, a p. 0528B| quamplurimis phantasma esse putatur. Hinc quoque in quarta vigilia noctis bene venisse dicitur, quam particulam, supra, finem noctis esse ostendimus. In qua sane vigilia cum advenerit Christus ob tentationes Antichristi, nutabundam valde et naufragam inveniet Ecclesiam, flantibus undique ventis. Quae ideo quarta dicitur, quia prima fuit legis vigilia, in qua lex data est, secunda prophetarum, 631 tertia ipsius Domini adventus, quarta vero reditus, quando venturus est in claritate, calcatis omnibus aurarum motibus, quando inveniet fessam, et nimium laborantem propter Antichristi impulsiones. In qua itaque tentatione anxiis vexata Christi Ecclesia fluctibus, ad omnem tentationum novitatem nimis sollicita erit, ita ut in Domini etiam adventum expavescere p. 0528C| dicatur, propter falsas rerum imagines, et subreptitia in oculis fragmenta mendaciorum. Sed bonus Dominus statim aderit suis, et illustrabit eos voce consolationis, ut fiduciam habeant, timoremque depellant. Quibus procul dubio inspirabit fidem in animo, dicturusque est, Ego sum, ne Antichristi seducantur erroribus. Et hoc est ei, ascendere in navem, quoniam mox adventu suo ventum cessare faciet, et quiescet mare a fervore tentationis, eritque pax et tranquillitas magna. Deinceps cum claritas aeterna refulserit, et ipse manifestus advenerit, tunc quoque admirantes dicturi sunt universi, quia vere Filius Dei est. Confessio enim universorum tam absoluta et publica erit, quando jam non ex parte, sed ex toto facie ad faciem videbitur juxta p. 0528D| Apostolum quod perfectum est; quando Dei Filium jam non in humilitate corporea, sed in claritate et gloria quam habet cum Patre, omnis Ecclesia videbit sanctorum, et adorabit eum in saecula saeculorum. Nunc autem donec hinc inde surgunt fluctus, et tempestates saeviunt, licet veritas luce clarius jam pateat, adhuc a multis (quod pejus est) etiam ecclesiasticis Jesus phantasma fuisse putatur, dum credunt, aut non verum corpus habuisse, aut si habuit, non eum verum Dei Filium esse, vel proprium. Sed catholica fides utrumque confitetur, et proprium Dei Filium ac verum, sicuti hoc loco confessi sunt apostoli, et qui cum ipsis erant in navi, quia verus Dei Filius es, et verum corpus habuisse p. 0529A| catholice praedicatur; quod et pondus habuerit, ut dixi, gravitatis absque peccato, et onus corporeum, et cum pondere atque onere corporali incesserit super aquas non infusis pedibus, sicut proprie de hac re Dionysius egregius inter reliquos doctor ecclesiasticus in opusculis de divinis Nominibus contradidit, et conscripta nobis reliquit, quod et alii firmavere doctores. Scribit enim ita inter caetera: Ignoramus qualiter de virgineo sanguine, 632 alia lege, praeter naturalem, formabatur, et qualiter non infusis pedibus, corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat mundam et instabilem substantiam. Ubi ostendit praefatus doctor ita eum ambulasse, et Evangelium hoc probat, nec corpus aliud fuisse quam verum corpus, nec aquas aliud p. 0529B| quam veras ipsasque liquidas ac praeterfluentes, ubi totum Deitatis est opus quod gessit, et humanitatis veritas quae apparuit. De quibus ideo hujus rei, licet paucis, mentionem feci, quia ex hoc multi desipiunt adhuc, et conantur explicare, quae nec veritas admittit, nec ipsi intelligunt. Unde, quaeso, ne prolixa videatur alicui digressio et regressio de tam eximiis rebus, in quibus ipsa eademque veritas admirabilis atque ineffabilis praedicatur. Deinde earumdem rerum significatio, cum multiplicitas perplexa, et latior mysteriis figura, quam rei gestae miraculum invenitur. Quoniam quidquid nunc gerit in tempore, praefiguratum est in miraculo. Idcirco qui in navi erant et pervenerunt ad littus, vere Dei Filium confitentur et adorant, eumque credunt regnantem p. 0529C| cum Patre in unitate Deitatis.
Et cum transfretasset venerunt, inquit, in terram Genesar. Porro Genesar regio est, unde et alicubi lacus Genesareth vocatur. Et dicitur Genesareth, quod ipse sibi generat auras, de quo quasi ex naufragio persecutionis benignissimus Jesus navem Ecclesiae perducit ad littus, ut tranquillissimo portu faciat eam requiescere. Et notandum quod post quinque millia virorum, qui manducaverunt et saturati sunt, multa et media quae dicta sunt usque ad hunc locum, in omnibus idem sensus est; quoniam finitis legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum in Ecclesia collocatis, dum orat Jesus solus in monte ubi est cum Patre, et calcat fluctus, discipuli laborant in remigando. Interim vero solus Salvator quoties p. 0529D| cum respicit et ascendit navem, mitigat ventos, redditque tranquillum: sicque ex his quinque millibus quos recreavit primum panibus, jam multis credentium occurrit populis ipse per fidem ex lege salvus et satiatus, qui deinceps ex suis infirmos atque aegrotos offert Deo sanandos, quoniam cognoscunt eum Salvatorem. Propterea inquit Evangelium:
633 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam. Cognoverunt eum rumore magis quam facie, quamvis prae signorum magnitudine quae perpetrabat, jam vultu notus erat plurimis. Sed tota haec fides et notitia de virtute erat miraculorum, et potentia, vel ex gratia vultus ejus, p. 0530A| sicut et nostra qui eum nunquam vidimus in carne. Unde perpendat prudentia vestra, quam signanter ait, Cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes. Sicut et modo facit Ecclesia, et rogant eum ut fimbriam vestimenti ejus tangant, ubi mira fides praedicatur Genesarenorum et Ecclesiae, quae non solum contenta in suorum sanitatibus, verum etiam ad universos mittit, ut veniant et curentur. Unde quam bene Genesar ortus principium dicitur interpretari, quoniam per illam primitivam Ecclesiam, quae in principio eum vidit fide et intellectu, in qua ortus est Christus, et de qua nati sunt apostoli, cognitus est in mundo et creditus; ipsaque misit in universum orbem, ut in toto mundo Christus nuntiaretur, p. 0530B| et omnes sani fierent a peccatis et languoribus suis. Et rogabant eum, inquit, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Nam fimbria, sicut omnes novimus, ex veste est, et ex ea dependet: ita et ex Domino nostro Jesu Christo virtus sancti Spiritus procedit; quae apostolis data, ipsis quoque tanquam ex eodem Christi corpore exeuntibus, salutem his qui contingere possunt, subministrat. Non enim de apostolo, aut de quolibet sancto haec sanitas exit, sed de fimbria, hoc est, de gratia quae est in apostolo, vel in sancto. Hanc quippe fimbriam tetigerat illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, quia ad Christi gratiam pervenerat, et ideo sana facta est a profluvio. Unde nemo sacerdotum sine fimbriis digne ingreditur in sanctuarium; quia quisquis sine gratia p. 0530C| sancti Spiritus ad hoc accedit ut ministret, vacuum se ostendit et importunum magis quam officiosum se ingerit et dignum.
Et quicunque tetigerant, inquit, salvi facti sunt. Quia nemo excipitur a salute perpetua, quicunque Dei gratiam attigerit; quoniam qui unum habet earum donum, omnes habebit. Et, Qui in uno offenderit, factus est omnium reus (Jacob. II, 10). Unde constat eos qui adhuc male habent et aegrotant 634 in animo, quia non tangunt fimbriam vestimenti ejus, quoniam quicunque tetigerit vel unam, ut omnes habeat, salvus fit continuo, et non aegrotat.
(CAP. XV.) Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum, et non lavant p. 0530D| manus suas cum panem manducant? Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia, Dei Filium arguunt, qui legem dedit divinam, quare hominum traditiones et praecepta non servet. Quoniam quidquid in discipulis reprehenditur, ad calumniam Magistri insidiose ab ipsis, qui ab Hierosolymis advenerant Scribae et Pharisaei, refertur. Sed evangelista dupliciter eos redarguit, quia Scribae erant et doctores legis, qui insidiabantur, et quia a loco sancto venerant metropolitae, ubi arcem tenebant divinae auctoritatis, et magisterium doctrinae. Sed divinus Magister et legis propalator, sicut fulgur, eos terribili collisione quam saepe repercutit, et corusco verborum retundit; ita ut eos intonando deterreat, et suos doctrina salutari corrigat p. 0531A| et emendet, sicuti hoc loco fecisse miramur, dum Pharisaei et Scribae gestiunt vituperare discipulos ejus ac reprehendere. Miror autem nihil de eo prophetatum quod non impleverit, nihilque in terris egit quod pronuntiatum prius non fuerit. Et ideo quia praedictum erat, Ipse arguet pro mansuetis terrae (Isa. XI, 4), hoc loco complevit, dum pro apostolis suis, qui mansuetissimi erant, Scribas et Pharisaeos redarguit ac revincit. Nemo tamen cum haec audit, existimet discipulos Domini sub specie contemptus sui, incultis et illotis manibus ac si rusticos, consuete manducasse, praesertim quia mensae Domini quasi convivae participes erant. Ideo magis credendum, quod communem servaverint honestatem, quando istud neque natura patitur, neque hospitalitatis admittit p. 0531B| affectio. Quis itaque mox aquam non offerat manibus, advenientis propter obsequium, aut quis ad offerentis injuriam istud recuset officium? Praesertim cum ipse Dominus arguat Simonem, invitatus ad mensam; Aquam, inquit, manibus meis non dedisti (Luc. VII, 44). Vult itaque fieri Dominus, quod sic exegisse perdocemur. Sed Pharisaei non diligentiam corporis a discipulis Domini, sed superstitionis suae baptismata requirebant, quo in mensa, ut mos est quorumdam saepius lavabant, nescientes unum baptisma, quo a Domino 635 lavandum erat et innovandum, simul corpus et anima, quo non ad cultum cutis, sed ad conscientiam diluendam Dominus praeparavit in salutem. Hinc Propheta precabatur cum diceret: Amplius lava me ab injustitia mea (Psal. L, p. 0531C| 4). Sed has superstitiones Judaeorum magis aperit nobis Marcus evangelista, cum ait, Pharisaei et Scribae non manducant nisi crebro lavent manus, et cum de foro veniunt, nisi baptizati fuerint non manducant (Marc. VII, 3, 4), servantes etiam baptisma calicum, urceorum et aeramentorum, necnon et lectorum, et alia quamplurima, secundum purificationem Judaeorum. Quam plane purificationem manuum de superstitione venientem magis quam de honestate, et usu quotidiano illi calumniantes, requirebant, cum essent impuri et immundi. Erat namque eorum traditio talis qualem apostoli imitari superstitiose nolebant. Quibus Dominus respondit:
Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Ecce Magister egregius, quam p. 0531D| libere cum omni auctoritate divina, quam sapienter, quam officiosissime respondit, et falsam calumniam vera confutat et retundit interrogatione; quoniam iniquum est mandatum Dei propter traditiones hominum etiam superfluas et vanas honeste magis quam reprehensibiliter praetermittere. Ac si diceret Salvator, Si propter traditionem hominum Dei praecepta vel mandata contemnitis, quare discipulos meos innocentes et bene conscios reprehenditis, eo quod seniorum vestrorum instituta quasi Dei praecepta non custodiunt, cum sceleratius sit Dei negligere mandata quam traditiones hominum superfluas praetermittere? Sic namque fortissimo cuneo nodus malus dissolvitur. Sic coelestis orator non solum sua suorumque p. 0532A| confirmat facta, verum etiam conterit et destruit adversa, profecto, et ostendit quod semper magis sit animarum levatio, quam corporum sectanda.
Nam Deus dixit: Honora patrem tuum et matrem. Et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri vel matri, munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et non honorabit patrem suum vel matrem. Brevitas dictionis quam saepe in Scripturis divinis obscuritatem generat, et difficultatem intelligentiae parit, sicut in hoc loco cum ait: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit. Nam honor in divinis litteris non tam in salutationibus, et obsequiis inferendis, quam in eleemosynis 636 et muneribus ac donis seu oblationibus, servatur. Unde Paulus ait: Honora viduas quae vere p. 0532B| viduae sunt (I Tim. V, 3). Necnon et alibi, probi duplicem habeant honorem, Maxime qui laborant in verbo Dei (Ibid., 17), qui nimirum honor, donum intelligitur. Et per hoc mandatum jubemur, ut bovi trituranti os non alligemus (I Cor. IX, 9); quoniam dignus est operarius mercede sua (Matth. X, 10). Praeceperat ergo Dominus imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent patrem vel matrem, etiam in vitae necessariis, et ministrarent parentibus suis. Hanc igitur providentissimam Dei legem volentes Scribae et Pharisaei subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent ob avaritiam suam, et lucrum pecuniarum; qua de causa docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus suis debebantur et offerre debuerant eis, p. 0532C| in usibus necessariis Deo vovere voluisset qui verus est pater et Dominus, oblatio Domini praeponeretur parentum muneribus, et irretractabilis esset oblatio, ne illorum jam ultra subveniret angustiis. Vel certe ipsi parentes si quae Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, tangere declinabant, sicque egestate conficiebantur. Atque ita fiebat oblatio liberorum sub occasione templi et Dei, ut in sacerdotum lucra cederet. Haec siquidem pessima Pharisaeorum traditio de alia occasione veniebat; quoniam multi habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret. Sicque docebant ut dicerent patri vel matri: Munus quodcunque est ex me Deo votis oblatum, p. 0532D| tibi prodest, o pater, quoniam ex me pro te Deo offertur. Quibus profecto verbis callide evacuabant honorem patris, et mandata Dei transgredi faciebant pro suis concupiscentiarum lucris, nolentes attendere quod ait ipse Dominus: Misericordiam volo magis, quam sacrificium (Matth. IX, 13). Vel alio modo intelligendum ut possit habere tam brevis dictio sensum, munus quod ex me est tibi proderit, ac si diceret: Compellitis filios ut dicant parentibus suis, munus vel donum quodcunque ex me votis oblaturus eram Domino, in tuos consumo usus tibique prodest, o pater, vel o mater, ut illi timentes accipere quod Deo saltem voluntatis voto videbant mancipatum, ita ut inopem vellent magis vitam ducere, quam comedere p. 0533A| de consecratis. 637 Quam sententiam Pater Augustinus sententiarum omnium absolutor eximius, et quaestionum investigator acerrimus, longe aliter absolvit, dicens: Munus quodcunque offers mei, ac si filius diceret ad patrem: Causa mei ad te pertinebit. Quibus verbis significabant filii jam non sibi opus esse parentum pro se oblationes, eo quod jam ad eam aetatem pervenissent, qua possent ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constituti filii, ut libere possent parentibus dicere, et cum hoc dixissent, negabant Pharisaei reos esse filios, si parentibus suis non praestarent honorem. Sed non video utrum respondeat circumstantiae lectionis, nisi solummodo quia in fine parentes non honorantes, superbia culpabantur illecti, praeceptis non obtemperantes divinis.
p. 0533B| Hypocritae, bene prophetavit Isaias de vobis. Idcirco hypocritae, quia docebant dicere filios propter avaritiam: Munus quodcunque est ex me. Ubi insinuat quod vacuus est honor a mercede, si labiis tantum fiat, et non in corde. Nam tribus modis Deum honorificat, corde, opere, et sermone. Sed quia Judaei in his evanuerant propter traditiones suas, ideo a Deo et a traditionibus Dei longe erant. Et quia molesti erant Deo magis, quam religiosi, sine causa Deum colebant; in quo cultu Deus in causa non erat, dum vitia docebant in vita sua, et mandata Testamenti Dei relinquebant. Quibus ipse dixit, Audite et intelligite. Aures utriusque hominis requirit; quia nec recte audit intus, qui contemnit quae Dei sunt audire foris: nec foris, ut dignum p. 0533C| est, audit, qui intus nec intelligit quae audit foris.
Non quod intrat in os coinquinat hominem. Haec ideo, quia ipsi discipulos reprehendebant quod non lavarent manus. Quo verbo audito, quod dixerat, Quod intrat in os non coinquinat hominem, scandalizati sunt et de hoc verbo discipuli ejus dicentes, Scis quia Pharisaei audito verbo hoc scandalizati sunt! Nam in hoc plurimum scandalizabantur, eo quod solveret legem Moysi. Nam ex hoc uno sermone, omnis superstitio Judaicarum observationum fuerat elisa; quoniam omnem religionem suam in cibis sumendis abominandisque arbitrabantur esse positam. Ob quam causam quia dixerat: Non quod intrat in os coinquinat hominem, scandalizabantur, quia in hoc uno, plurima ex parte, solvebatur lex. p. 0533D| Vel ideo scandalizati dicuntur, quod non illis, sed turbis 638 sit locutus. Porro scandalum, quia frequenter jam in nostris litteris legitur, noverit diligens lector, quia magis Graecum est quam Latinum. Nam ubi Psalmus dicit, scandalum posuerunt mihi, Graecus habet, Σκάνδαλα ἔθεντό μοι· quod nos verbum offendiculum, vel ruinam, et impactionem pedis possumus dicere. Idcirco nulli facto vel dicto ruinae occasionem dare debemus. Et notandum, quia ubi nos habemus Quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem, alii codices habent, Hoc communicat hominem. Quae ideo dixerim, quia beatus Hieronymus, etiam hoc loco, ipsum verbum exposuit, dicens communes cibos esse, quibus omnes p. 0534A| utuntur homines: verbi gratia, suillam carnem, ostreas, et lepores, seu istiusmodi animantia quae non findunt ungulam nec ruminant, nec in piscibus squammas habent. Commune ergo dicitur quod caeteris patet hominibus, et in commune vescuntur, quasi qui non sunt de parte Dei, et ideo a Judaeis hujusmodi cibi communes vocantur et immundi. Unde ubi unus interpres dixit: Hoc coinquinat hominem, alter: Hoc communicat hominem. Et unus idemque sensus est. Discipuli autem cum accessissent, et nuntiassent ei de hoc verbo, respondens ait eis:
Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Mira valde et satis provida in omnibus Christi responsio, ut et discipulos doceat p. 0534B| et instruat, et insidiantes sibi divinitus repercutiat. Omnis enim, inquit, plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Quia omnis illa traditio Judaeorum, unde sermo exorsus est, non a Deo Patre erat, sed superstitio hominum, pro cujus favore etiam legis praecepta transgrediebantur, et ideo hanc doctrinam eradicandam quam provide satis comminatur, ac si diceret: Propterea isti jure eradicandi sunt, quia non permanent in doctrina in qua a Deo plantati sunt, de qua dicit ipse per Isaiam prophetam: Ego te plantavi vineam electam (Isa. V, 2), sed ipsi pravitate sua decepti semen nequam ab ipso jam ultra vocantur. Sed forte quaeret aliquis: Si eradicanda sit a Patre plantatio Pauli apostoli, de qua dicit (I Cor. III, 6, 9), Ego p. 0534C| plantavi, Apollo rigavit. Nequaquam igitur hoc dixerim quia sequitur, Deus autem incrementum dedit. Dicit et ipse alibi: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Et in alio loco: Dei cooperatores sumus; si autem cooperatores, ergo plantante Paulo et superrigante Apollo Deus cum cooperatoribus 639 suis plantat et rigat; quia et ipsi non aliud quam quae Dei sunt plantant et agunt. Sed Pharisaei non ea quae Dei erant docebant, sed quae hominum, et ideo quam bene Magister verus et justus, Omnis plantatio, inquit, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur. Abutuntur hoc loco qui diversos introducunt naturas, ita dicentes: Si plantatio quam non plantavit Pater, eradicabitur, ergo quam ille plantavit non potest eradicari, et ideo nemo in melius, p. 0534D| nemo in deterius potest transplantari, sed unusquisque juxta naturam suam fructificabit. Videant igitur tales ne forte audiant illud prophetae ex persona Domini: Ego te plantavi in vineam electam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? Plantavit eam si quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem ejus, quam plantavit ipse, nisi ipse tribuerit assensum in quo plantatum vel seminatum est, semen verum semen justitiae et bonitatis; quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est; nullusque alius eradicat eam, nisi unusquisque proprio vitio deceptus. Nam ipsam infidelitatem Judaeorum plantationem appellat, quam non Pater coelestis in eis plantaverat, sed diabolus. Et ideo alibi ad eos: p. 0535A| Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Ex quibus profecto verbis etiam Petrus et alii discipuli commoti, quia dicebat non coinquinari hominem his cibis quos immundos lex vocat, qui per os ingrediuntur in eum; quoniam et ipsi omnino Judaei erant, qui fugiendos quarumdam carnium cibos, a pueritia, ex lege Moysi, instituta praeceptorum acceperant. In quibus nimirum observationibus, se omnino justificari credebant. Et ideo curiose satis dicunt accedentes ad eum:
Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? Forte et ipsi nihilominus movebantur ex hoc verbo quoniam insita erat in eis longa consuetudo in observatione ciborum, ac si lex naturae, quae vix aut nunquam tollitur, et si mala ipsa consuetudo videatur, p. 0535B| quanto magis illa, quae legalibus praeceptis tradita erat, et auctoritate paternarum traditionum plurimum veneranda commendabatur? Et ideo indubitanter, quia Judaeos caecos vocaverat, ducesque caecorum, propter escas putabant omnino eum in parabolis hoc dixisse. Non enim poterant adhuc aliud rudes de escis intelligere, neque ad significationem vitae de quorumdam carnibus animalium id praeceptum aestimare, ut per eorum immunditiam mores humanos 640 lex designaret, quos Ecclesia quae corpus est Christi in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tanquam immundas escas respuens, et in sua viscera non convertens. Quippe, quia illi necdum erant capaces, ut illa omnia significandae vitae praecepta populo p. 0535C| carnali imposita, futuram spiritalis populi disciplinam prophetarent: et ideo etiam ipsi non possunt acquiescere sententiae Domini; ut de his velit dicere escis, quas lex et traditio paterna immundas vocabat. Unde Petrus longe post adhuc, nesciens hujus praecepti mysteria, gloriabatur, cum juberet angelus ea quae de coelo ei in vase allata fuerant, Macta et manduca: Domine, inquit, omne immundum seu commune nunquam introivit in os meum (Act. X, 13). Si enim hoc loco ad plenum Apostolus de escis dictum intellexisset, omne quod intrat in os non coinquinat hominem, puto quod postea hoc audito verbo, Macta et manduca, nunquam tam vehementer expavesceret. Neutrum ergo intelligebat, neque quod haec praecepta, significandae vitae in prophetia p. 0535D| data essent, neque hoc loco quod de escis diceret. Et ideo ait:
Domine, edissere nobis hanc parabolam. Inviolabiliter praeceptum esse credebat, quod ipse et reliqui Judaei, ut ita dicam, inviolabiliter observabant. Quae nimirum sententia procul dubio Manichaeos revincit et condemnat, qui omnes carnes abominantur et repudiant, etiam carnem hominis a Deo tenebrarum factam esse dicentes. Qui suos auditores nonnunquam tanquam adhuc immundos permittunt vesci carnibus, cum nihil aliud quam caro sint, coinquinari nefarium arbitrantur, et dicunt, quod non Dominus haec perfectioribus, sed turbis sit locutus, Omne quod intrat in os non coinquinat hominem. Et p. 0536A| ideo quasi paucioribus sanctis sibi interdicunt, quod suis perverse relaxant auditoribus. Verumtamen Dominus, non ut illi mentiuntur, sed absolute universaliter omnibus dicit et testatur, omne quod intrat in os non coinquinare hominem. Unde et et ipsos apostolos, quamvis Judaei essent, dure increpat satis. Adhuc, inquit, et vos sine intellectu estis. Ergo sine intellectu sententiae erant, qui necdum intelligebant quae Dominus simpliciter loquebatur. Et ideo oportet, Domino jubente, Scripturas primum diligenter audire, deinde prudenter intelligere, ut ita intelligamus singula, ut dicta sunt. Quapropter 641 Paulus, quia prudenter intellexerat, aiebat: Nemo vos judicet in cibo vel in potu, vel in parte diei festi, aut in Neomenia, vel sabbato, p. 0536B| quae sunt umbra futurorum. Quia haec omnia vere umbra erant, idcirco removebantur jam a Domino, ut resolveretur servilis obligatio, et redderetur libertas filiorum. Neque enim lex Veteris Testamenti in talibus locis contraria est Evangelio, neque repugnat Evangelium legi, sicut ipsi Manichaei garriunt, sed adimplet et explanat quae tegebantur in lege. Et ideo illa quae figurate immunda dicebantur, monstrantur a Domino, per se naturaliter esse munda, quae nec cum intrant in os coinquinant hominem. Verumtamen jubet apostolos, ne mittant margaritas suas ante porcos, volens insinuare immundos homines et sceleratos, quos significant porci. Et ideo tales, si detecti fuerint, jure abominatur Ecclesia, nec admittit quia immundi sunt in corpus p. 0536C| suum. Ac per hoc Salvator, qui legem dedit, ait de escis et carnibus: Non quod intrat in os coinquinat hominem. Quia illi cibi per se non immundi erant, cum omnia quae Deus creavit bona sint valde, et cum gratiarum actione utenda. Sed significatio earum in hominibus quae nonnunquam invenitur valde immunda erat, et rejicienda ne tangeretur, neque ut in Christi admisceretur corpore. Quod audiens beatus Petrus ac si novo stupore perculsus, non potest sentire de cibis dictum ad litteram, neque potest aestimare hoc Jesum absque ratione dixisse. Idcirco primum, ac si pro Judaeorum scandalo requirit de verbo, quid significare voluerit; sed cum ille contra eos dure satis respondit, adhuc ei sensus obscurior videtur, et in parabolis eum locutum fuisse credidit. p. 0536D| Dixerat enim ac si recte intelligentibus, Sinite illos, inquit, caeci sunt, et duces caecorum. Caeci autem erant, quia lumen scientiarum Dei videre non poterant; duces caecorum, non ut viam Dei illis ostenderent, sed ut propter traditiones hominum, eos in foveam mortis demergerent. Hinc ergo erat quod docebant dicere filios parentibus suis: Munus quodcunque ex me tibi prodest. Porro quod ait, Sinite illos, hoc est, quod apostolos jubet ut haereticum hominem post unam et secundam correctionem devites, sciens quod perversus sit hujuscemodi, et a semetipso damnatus. Et Salvator in hunc sensum praecepit doctores pessimos suo arbitrio dimitti, eo quod tales difficulter 642 possunt corrigi, et a p. 0537A| sensu pravitatis immutari. Sed Petrus audiens, ut dixi, quae dicta sunt, suspicatus est in parabolis eum fuisse locutum, et ideo sic respondit: Edissere nobis parabolam istam; cui ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Ex quo animadvertere debemus vitiosum esse auditorem, quia ut obscura manifeste, aut manifesta obscure vult interpretari, aut intelligere, sicut in hoc loco Petrum fecisse cernimus, qui in re tam manifesta mysticam requirit intelligentiam. Tamen benignissimus Magister sententiam, de qua orta fuerat talis suspicio, adhuc explicat et dicit:
Non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit, et in secessum mittitur? Omnia Evangeliorum loca, fratres, apud haereticos et perversos perfidiae suae doctores, plena sunt scandalis, quia p. 0537B| ipsi sibi praetendunt laqueos, et innectunt nodos, ut subvertant doctrinam salutis et decipiant incautos. Unde et in hac sententia calumniantur quod Dominus, omnium naturarum creator, physicae disputationis fuerit ignarus, dum putat omnes cibos in ventrem ire et in secessum mitti, eum statim escae infusae et absumptae faucibus, per artus et venas ac medullas nervosque fundantur, ita ut singula membra accipiant partes suas quibus alitur et nutritur omne corpus, et universi humores in homine procreantur. Unde istiusmodi calumniatores insidiose dum volunt Salvatoris reprehendere sententiam, suam ostendunt imperitiam, quia Dominus sic loquitur, ut natura et usus vivendi est, non ut physicam doceat, sed ut homines ad coelestem erudiat p. 0537C| disciplinam. Quoniam ipse omnem naturam tanto amplius novit, quanto constat verum, quia ipse eam condidit et creavit. Sed tamen quamvis hujuscemodi locutio simplex esse videatur, quaeramus quantam in se habeat rationis veritatem et sanae intelligentiae disciplinam; nam naturae victus sic se habet usus, ut quod in os intrat, mox ut fauces transierit, primum in ventrem vadat, sicque liquidior esca et pinguedior escae potusque succus per omnes venas et artus se dividat, ut singuli humores, singulaque membrorum officia, suas accipiant partes. Tunc demum cum jam decocta fuerint et digesta, velit nolit adversarius (quia sic in natura ipse creator firmavit) per occultos meatus corporis quos Graeci πόρους vocant, et nos aperturas possimus appellare, p. 0537D| ad inferiora 643 dilabuntur, quamvis prius cinis ciborum decoctus insuper deinceps et ipsa caro quae ex his nutritur, et omnes rheumatismi ad ima secedunt, cum decrescunt, nisi pauci humores, qui per suos, ut dixi, poros egeruntur. Quae omnia in corpore humano suos secessus habent, licet eorum prius cinis et materies ad ima decocta, jam putrida atque putida, secesserit. Et ideo quam vani sint, quamque indicti qui ista reprehendunt, ipsa natura docet, et veritas dicti eos revincit. Caeterum quod ait:
Non quod in os intrat, sed quod de corde procedit coinquinat hominem. Non minor quaestio est; quia etsi ea quae de corde aut de ore mala exeunt, vere coinquinant hominem, ut puta cum homo bibit, aut p. 0538A| manducat, cum per os ejus cibus sumitur aut potus immundus erit, etsi contigerit ebrius ut vomat et crapulatus fuerit, nunquid quia ore exiit non coinquinat hominem? Absurdum enim et stultum nimis est, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum manducat usque ad crapulam, et inebriat se, tunc autem non putemus, quia de ore exit si vomat. Ait enim Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit coinquinat hominem. Jam quod de idolothytis dici potest si manducaverit homo, Paulus apostolus solvit, quia non nisi ex conscientia coinquinatur aliquis cum manducaverit. Quoniam omnis creatura per se bona est, sed quia idolis immolata est, malum est. Nunquid hoc ita hoc loco explanabitur, ut quando manducas non sis p. 0538B| immundus, et quando exspuis eris immundus? Aut quando quod gravius est, usque ad nauseam veneris, quia bibisti eris coinquinatus, et quia vomuisti, eris immundus? Tamen Apostolus dicit: Quia ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10). Et Salvator: Videte ne graventur corda vestra in crapula (Luc. XXI, 34). Quia non sic est contrarium (inquit) omni Christiano. Verum quando exspuis, quia de ore tuo exit aliquid, et quando bibisti, in os tuum intravit aliquid quo inquinaris, ita ut regnum Dei possidere non possis. Quid ergo voluit Dominus dicere: Non quod intrat in os, sed quod exit coinquinat hominem, nisi forte, quia secutus eodem loco Marcus evangelista dixit: Non intelligitis, quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare, p. 0538C| quia non introit in cor ejus, sed in ventrem, et in secessum exiit purgans omnes escas? (Matth. VII, 18, 19.) Alioquin nisi corpus vitiosum fuisset, ut inebriaretur, 644 aut aliquid tale admitteret, utique non fieret. Et ideo non de corporis ore tantum intelligere debemus, unde exeunt mala quae coinquinant bominem, sed magis de ore cordis. Propterea et hic Matthaeus ait: Quae autem procedunt de ore de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Habet enim cor os suum, sicut et interior homo aures suas et oculos suos, quibus videat aut audiat homo quae Dei sunt. Unde si non exierit concupiscentia et voluntas, aut assensus malae rei, a foris, non potest intrare quod coinquinet: Quia omnia munda mundis (Tit. I, 15). Hinc quoque Apostolus de idolothytis p. 0538D| prohibet manducare, si noveris quod immolatum sit, ne forte ex conscientia sordideris, quod ex creatura, quia bona est ex se, non poteris. Sic et de omni esca et potu intelligendum est, quia non ex se sordidant hominem, sed ex vitio quia male sumuntur, sordidantur homines. Et ideo sequitur:
De corde enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia, furta, blasphemiae. Haec sunt, inquit, quae coinquinant hominem. Quae licet extrinsecus fiant, tamen de intus procedit, ut fiant. Et ideo sola voluntas prius in culpa est, deinde reatus facti in poena, quia illa sunt quae coinquinant hominem, quae cordis ore exeunt. Et ne dicat aliquis, cor habetne os? audi David dicentem: Tunc repletum est p. 0539A| gaudio cor nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2). Alioquin os corporis quomodo impletur gaudio? Non solet ergo impleri, nisi aut cibo aut potu, aut aliqua re tali, etiam et quando eum habemus plenum loqui non possumus. Sed habemus intus os, id est in corde, unde non quidquid procedit, sed si malum est, coinquinat nos, si bonum emundat, et ideo quidquid est quod intrat in os corporis, quod non licet, aut non expedit; non illud prius, sed mens et conscientia, quae immunda fuit, coinquinat hominem, et haec est voluntas prava, quae cordis ore manat. Non enim tunc primum quando loquimur, aut quando ad effectum voluntatem deducimus, nos maculat. Ne quis dicat: Quando loquimur, de ore nostro exeunt verba, quia verborum voces de p. 0539B| ore nostro exeunt; et quando malum loquimur, tunc immundi efficimur. Quod si aliquis non loquatur, et tantum cogitet malum, mundus est, quia de ore ipsius corporis nihil processit, sed de ore cordis jam Deus illud audivit, in quo et de quo prava voluntas loquendi, aut agendi processit. Et ideo 645 juxta Domini vocem quaecunque de ore cordis mala procedunt ea communicant hominem, quia inde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Ubi Marcus plura commemorat vitiorum genera quae de radice cordis exire testatur. Sed nec sic omnia connumeravit cordis mala. Quia nescio si terrarum spatia, aut magnitudo urbium, vel latitudo regionum tantos hostes ferre possint, totque inimicos p. 0539C| capere, tantasque sustinere praevaleant nationes, quot vitia, quot delicta, quot crimina saeviunt et rapiunt sensus humanos, hominumque corda devastant, et diripiunt bona virtutum. Ubi novus ordo bellandi quotidie surgit, de homine contra hominem, in ipso homine, et ideo nihil quod exterius, sed quod interius est, et ab intus foras jam vitiatum venit in facto vel dicto, coinquinat hominem. Unde arguendi sunt, qui cogitationes a diabolo submitti putant, et non ex propria nasci voluntate, quoniam diabolus adjutor et incentor malarum cogitationum esse potest, actor utique esse non potest, quoniam extra est. Et ideo si per insidias foris positus, levem cogitationum nostrarum scintillam exploraverit prius, deinde inflammaverit, non debemus opinari eum cordis occulta p. 0539D| rimari posse, sed ex corporis habitu, seu motibus explorare vel aestimare, quid versemus intrinsecus. Et ideo incentor est omnium malorum, et non auctor, instigator et non repressor. Porro quod ait benignissimus Salvator: Quia de corde exeunt cogitationes malae, naturarum omnium formator et creator insinuat animae nostrae principale non secundum Platonem in cerebro esse, sed juxta veritatem in corde, quod medium est animantis. Et ideo de medio, quasi de puncto circuli, resplendent radii luminis, et totum quasi in supernis, cerebrum ac si coelum, luminaria quae cordis fonte circumfulserint, illuminant et illustrant. Tanto lucidius a natura caput, quanto sanius; et tanto splendidius a gratia, p. 0540A| quanto fuerit cor divinitus coelesti illustratum sapientia.
Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis, quae urbes proximae mari erant. Quinimo Tyrus insula maris proxima a Circeo terrae Judaeae. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa. Novis quidem et magnis informamur mysteriis per omnem textum sancti Evangelii, quoniam quicunque Jesum sequitur, nunc 646 coelos penetrat, nunc ima descendit, nunc mystica et nova penetrat sacramenta. Ubi etiam et ipsa diversa curationum genera, diversos causarum complectuntur effectus. Sed res atque sermo, ex superioribus ordinem sumit. Nam exprobrata infidelitate Pharisaeorum et caecitate damnata, quoniam caeci erant et duces caecorum, venit p. 0540B| post haec ad regiones Tyri et Sidonis, ut nova de miraculo praemonstraret mysteria, et esset res ad fidem praestruendam mirabilis, et virtus sacramenti ad demonstrandum majora valde sublimis. Quoniam erat in specie generalis gestorum exhibitio, et salus gentium in hoc facto, ipsaque jam repromissio. Et ideo egreditar Salvator a Judaeis, et venit ad fines Tyri et Sidonis. Deinde mulier illa Chananaea et ipsa egressa est a finibus suis. O mysterium! Ecce caecitas ex parte in Israel facta est, ut omnis multitudo gentium salva fieret. Idcirco jam ex causa Salvator reliquit Judaeos, et mulier illa quae est Ecclesia de gentibus, reliquit idololatriam Et egressa de finibus suis clamat atque orat post Dominum, et filium David confitetur quem supra Scribae et Pharisaei p. 0540C| negarunt. Idcirco non immerito illi perdiderunt, quem ista invenit, quoniam isti negarunt eum quem ista confitetur. Sed mira dispensatio Dei, necdum egreditur a finibus Judaeae, ne illis ullam daret occasionem calumniandi, sed tamen offert se illis ut Tyrios Sidoniosque curaret. Unde egressa mulier de finibus pristinis, ut clamans impetret filiae sanitatem. Sed mira omnipotentis Dei providentia, ut singulae res singulis suis divinitus administratae respondeant sacramentis. Ecce mulier occurrit de gentibus, et filia ipsius quinto decimo curatur loco, ut acciperet in parte remissionis suae septem, nec non et octo, sicque ad cultum transiret Novi Testamenti, sed non priusquam exiret de finibus suis, et veniret ad Christum. Cujus nimirum fidem Marcus et Matthaeus p. 0540D| extollunt, et praedicant. Commendant prudentiam credulitatis ejus, magnificant ardorem. Sed Marcus ex hoc facto non parvam nobis generat quaestionem; dicit enim ita: Egressus inde Jesus abiit in partibus Syriae et Sidonis. Et ingressus domum, neminem scire voluit, et non potuit latere (Marc. VII, 24). Quod nemo sine admiratione potest legere, quia dicunt voluit, et non potuit. Nam velle et non posse non est divinae majestatis, quinimo infirmitatis est humanae; scriptum est enim: Omnia 647 quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6). Et Apostolus: Voluntati ejus quis resistit? (Rom. IX, 19.) Succumbit ergo necessitati, quae non est libera et absoluta p. 0541A| voluntas, et minorat dominantis arbitrium, voluntasque sustinet aliquantarum difficultatum angustias. Leprosus ille jam longe supra praemissus, dicit: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2). Et Evangelista dicit: Voluit et non potuit. Quod absque mysterio dictum esse non credo. Idcirco quid sit, voluit, et quid sit, non potuit, diligentius requiramus. Quoniam Christus Judaeis olim repromissus, memor promissionis suae, venerat in salutem. Unde et dicebat: Non sum missus nisi ad oves domus Israel (Matth. XV, 24). Sed ipsi propria feritate bestiis saeviores, obfirmaverunt laniare et perimere suum semper pastorem magis quam fide suscipere. Et ideo Christus implere non poterat, ut maneret occultus apud Judaeos quasi in domo, non p. 0541B| impossibilitate sua, sed pro nequitia proditorum. Ideo quod aliis detulerat, aliis cogebatur conferre, dicente ipso: Regnum Dei vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Fecit ergo haec mulier in sacramento Ecclesiae vim cum adhuc lateret in domo juxta Marcum evangelistam, quia accessit ad eum continuo ut audivit, ut fide gentium, dispensative satis raperet haereditatem patris, et transiret ipsa, quamvis canis vocata sit in sortem filiorum. Et ideo quia voluit Judaeos, quibus venit, salvare, non potuit, sed ipsi se indignos fecerunt aeternae vitae, non potuit latere ne gentes hanc salutem diriperent quia sic in dispensatione Dei provisum erat, ut ad eos primum veniret, deinde ad gentes, cum eum a se ipsi repellerent. Unde signanter Marcus ait: Quia erat gentilis p. 0541C| Syrophoenissa, et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus (Marc. VII, 26). Qui dixit et:
Sinite prius saturari filios: non enim bonum est sumere panem filiorum et mittere canibus. At vero Matthaeus dicit, quia non respondit ei verbum. Ex quo ostenditur, quia prius haec mulier juxta Marcum in domum venit, et exclamavit: Miserere mei, Domine, fili David. Deinde in via, imo per omnem viam, nunc ante, nunc retro hoc proclamans. Sed quia ei primum non respondit verbum, non de supercilio Pharisaeorum fuit, nec de superbia, sed ne ipse sententiae suae videretur esse contrarius, per quam jusserat, In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5), nolebat occasionem calumniantibus dare, perfectamque salutem 648 gentium passionis suae p. 0541D| et resurrectionis tempore volens reservare. Sed illa nihilominus cessat clamare in via: Miserere mei, Domine, fili David. Utramque igitur naturam in Christo confitetur, cum et Dominum eum vocat, et filium David proclamat. Interea ubi didicerit hanc fidem mulier de gente Chananaeorum, quam ipsi Pharisaei et Scribae negabant, quaerendum censeo. Nulli dubium, quod haec est fides catholica, ut Jesus Christus, unus idemque Deus et homo intelligatur et adoretur. Quid est ergo quod ipsa mulier gentilis et Chananaea, non erudita in lege, neque inter proselytos adhuc forte connumerata, sic confitetur? Unde habuit ut divinitatem in homine deprehenderet, eumque ipsum hominem Filium Dei olim repromissum p. 0542A| intelligeret? Si dixerimus quod ex traditione Judaeorum, inter quos forte tributaria vivebat, revincit nos Evangelium, quod tunc primum dicit ad famam Jesu de finibus suis eam egressam. Quae nisi egressa esset, non puto quod hanc confessionis vocem emitteret. Unde fateor, quia ideo illa egreditur ut Salvatorem inveniret, quoniam ipse prius eam illustraverat et quaesierat. Quaesierat autem eam quando venit in partes Tyri et Sidonis, ut in specie genus praesagiret, cujus figuram et formam ista tenebat, et ideo fides Ecclesiae jam nulla praefulgebat.
Tunc accedentes discipuli ejus, rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Diversis ex causis discipuli pro hac Dominum interpellant. Forte p. 0542B| quia adhuc mysteria Salvatoris minus intelligebant. Ideo durum eis visum est, quod ad tam deprecatorias voces longe jamdiu nullum responsum daret; aut forte propter taedium tanti clamoris, seu quia misericordia moti succurrere cupiebant miserae mulieri, vel pro amore piissimi Magistri, ne quasi cuipiam durus videretur, imo ut misericors fieret, exorabant. Quibus clemens Dominus:
Non sum missus, inquit, nisi ad oves perditas domus Israel. Et quid est, benignissime Salvator, quod ais: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel? Nonne tu alibi dicis: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere (Joan. X, 16.) Quid est, inquam, quod negas? Nonne ista de his ovibus est, quas te oportet adducere? p. 0542C| Et ecce modo devota et fidelis venit, teque confitetur et Dominum adorat, filium quoque David te asserit esse, 649 sicuti repromissus es, quid est quod eam repellis? Vel quid est salus mundi quod filiae salutem negas? Prorsus non absque mysterio est quod agis. Unde datur intelligi quod arcanum est, et paternae voluntatis sacramentum, ut absolute pateat quod typum teneat Ecclesiae haec mulier Chananaea, dum deposcit quod aliis offertur. Non quod et gentibus solus impartienda non esset, sed suis Dominus, quia in sua venerat, primum salutem impartiri gaudet, quatenus ab his primum; quibus et de quibus erat ortus, primitias fidei acciperet. Sic demum per suos apostolos, et sanctos praedicatores ad gentes transiret, salusque una omnibus esset. p. 0542D| Sed praefata mulier non cessat, non frangitur; et quia interpellaverat chorum apostolorum, quamvis non impetraverint, rursus ipsa inclamando perseverat.
Cui Dominus: Non est bonum panem sumere filiorum et mittere canibus. Quia dare panem canibus etsi humanitatis non est, humanae tamen rationis est. Et quia quibus repromissus est panis vitae, tollere non est bonum illis accipere nolentibus; rursus qui eum quaerunt et petunt cum fide, illis negare non est aequum. Et ideo ad hoc differt pius Dominus, ut custodiat sacramentum patris, et ne tollat quibus est repromissa salus. Sed illis oblatam eam, sibi non recipientibus, demum ordo fuit, ut se transferret ad gentes, et adducat eas oves ad gregem apostolorum, quae non p. 0543A| sunt ex hoc ovili. Defertur honor Israel olim promissus, ne frustratus videretur indebite, ac negatus. Sed affectus benignissimi Dei in se invidiam potius accumulat Judaeorum atque odium, quam pietatis effectum. Interea Chananaea mulier jam per fidem salvata, interioris scientiam mysterii habens, non solum non refugit se canem vocari, verum proponit humilius catellos nonnunquam de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum, quam frequenter edere. Sicque opprobrium sibi illatum vertit efficaciter in supplicationis suae blandimentum. Nec refugit Judaeos intelligere dominos, quibus Chananaeorum a Domino fuerat attributa potestas, et se suosque jure canes esse vocatos. Sed quia illi oblatum panem conculcare scelus, non ad vitam sumere sunt conati, propterea rogat supplex toto desiderio p. 0543B| ut vel micas liceat lambere more catulorum, quia hoc non est tollere panem filiorum et mittere canibus, praesertim quia multoties eis allatus, repulsus est et oblatus satis studiose conculcatus, attributus 650 quamvis se ingesserit, tamen nunquam est receptus. Hinc est, fratres, quod haec mulier, fide Christi jam imbuta, tam efficaciter respondet, tamque humiliter. Et ideo quae se canem confessa est, tandem commutatur in hominem, et illi oblatrantes contra Dominum vertuntur in canes, de quibus dicitur per Prophetam: Circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me (Psal. XXI, 17). Et hoc quam juste susceperunt vocabulum, quia filii Dei esse noluerunt. Hinc est quod jam supra dixi vera justitia Dei, propter quam nec Judaeis dare potuit promissa p. 0543C| sua, nec gentibus denegare. Et ideo exclamans Salvator dicit: O mulier, magna est fides tua! Ut intelligeremus longe diu silentium Domini et abnegatio ex ratione temporis fuisse, et non ex voluntatis difficultate venisse. Unde rogo perpendat prudens lector quod saepe moneo, ne in Dei operibus aestimet aliquis talia et hujusmodi, fortuito contigisse, sed sic dispensatius a Domino sunt praeparata, ut et fidei incitamenta essent in miraculis, et amplior in toto ex his praedicaretur operatio Deitatis in doctrinis. Nam haec mulier, ut saepe dictum est, formam commendat Ecclesiae. Et ideo perfecta jam fide instructa venit ad Dominum, quem non cessat confiteri Deum et hominem ac deprecari pro filia ut ab hoste liberaretur maligno. Quod Ecclesia facere non p. 0543D| cessat, pro his ex ea qui regenerantur in Christo. Tamen quia dictum est: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19), quam patientissime haec omnia pertulerit, quamque longanimiter perseveravit in rogando, probat Evangelicus sermo et Domini responsio. Sed et humilitas ejus quanta fuerit, quantaque admirabilis sapientia quae Deum sic deprehendit in homine, et hominem rursus assumptum in Deum, ut Deus et homo unus sit Christus, unaque persona unus Dei Filius adoretur, unusque hominis filius: Non in confusione substantiae, sed unitate personae. Quam sane fidem sic laudat Dominus: O mulier, magna est fides tua! Et non qualiscunque, sed magna. In qua renascitur omnis anima, p. 0544A| ut filia possit esse Ecclesiae. Et ideo dicitur ei a Domino: Fiat tibi sicut vis, ut in tua sit voluntate ac potestate sanitas filiae. Sic quoque quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Unde et sana facta est filia ejus ex illa hora. Unde non sunt audiendi qui dicunt pueros necdum idoneos ut credere possint, in baptismo alterius fide non posse salvari. Et notandum quia ad puerum centurionis, et ad filiam hujus, in quibus magna praedicatur fides, per se Christus ut sanentur, 651 non venit, sed e longinquo sanari jubentur, ut ostendat Dominum non solum tactu, verum etiam verbo et voluntate posse salvare omnes. In quibus profecto maxime salutem gentium designat, ad quos ipse per se non venit, sed in verbo fidei omnes curantur et liberantur ut filia mulieris, ab omni dominatu p. 0544B| immundorum spirituum in ablutione salutis. Unde continuo facti fides sequitur, dum mox in monte obsessi vario genere morborum a turbis Domino offeruntur, id est a credentibus infideles, aegrotique ut adorent et procidant, instruuntur: sed non prius quam in montem ascendat. Ait enim ita Evangelista:
Cum transiret inde Jesus, venit secus mare Galilaeae, et ascendens in montem sedebat ibi. Quia de hoc saeculo ascendit ad Patrem. Et tunc accesserunt ad eum turbae multae habentes secum multos mutos, caecos et claudos, debiles et alios multos projecerunt ad pedes ejus, et curavit eos omnes. Nam in eo loco ubi latinus interpres transtulit debiles, in Graeco habet κύλλους p. 0544C| quod non generale debilitatis, sed unius infirmitatis est nomen, quem nos vulgo mancum possumus dicere. Sed quia proprietas hujus verbi, in nostra non exprimitur lingua, maluit interpres debiles dicere, quam male non proprio interpretari verbo. Quod autem Jesus ascendit in montem, quasi terrenos provocat ad volandum pullos suos, ut altiora semper appetant, quoniam ipse de altissimis sedibus, eos omnes qui infirmantur, et ad fidem redeunt, curare non cessat. Sed postquam curantur, ne in via deficiant, miseretur eorum Dominus tantum, ut ad montana conscendant. Unde signanter ait:
Convocatis discipulis suis ait illis: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant p. 0544D| in via. Tenet ordinem cursus operandi, et docet mystica in eisdem operibus, dum succedit virtutum opus. Nam in filia Chananaeae fides gentium praeparatur, deinde debilitates ac morbi jam de monte per eamdem fidem a Domino curantur, sicque cibi, ne deficiant post languores, more aegrotantium, offeruntur, quoniam in omnibus his forma est Ecclesiae. Unde ex consequentibus earum rerum intelligentia accipit auctoritatem, ne in via praesentis vitae propter inediam deficiant. Hinc ergo est quod pius benignus Dominus convocat discipulos suos, cum quibus, init consilium de refectione plebis, ut in nullo essent inscii 652 quae facturus erat. Et hoc agit ut magistris ecclesiarum futuris exemplum praebeat p. 0545A| quotiescunque aliqua praecipua agenda sunt, ut cum minoribus et discipulis suis communicent consilia sua, sicut Dominus ex confabulatione ut commendetur facti ratio, et concordiae societas; necnon ut ex difficultate intelligant signi magnitudinem, et sint ministri tanti sacramenti, ac socii in dispensatione salutis. Misereor, inquit, turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Consideranda est igitur in hac lectione, sicut et in omni textu sancti Evangelii, in uno eodemque Redemptore nostro, gemina ac distincta operatio Divinitatis atque humanitatis, ut in utroque opere veritas commendetur humanitatis ejus atque divinitatis. Sicque error Eutichetis qui unam tantum operationem in Christo dogmatizare praesumit, condemnetur. p. 0545B| Quis enim non videat benignissimus Jesus quod miseretur turbae, quod colloquitur discipulis, ne vel inedia vel longioris viae labore, turba deficiat, affectum esse vel compassionem humanae fragilitatis? Quod vero de septem panibus et paucis pisciculis quatuor hominum millia saturavit, divinae opus esse virtutis? Et quod majus est, ista ita in omnibus temperentur miraculis, dictis et factis, ut et veritas facti commendetur in miraculo quasi in specie, et sacramentum praedicetur opere divinitatis in genere. Qua de causa rogo intelligat catholicus auditor, quid est quod omnipotens Deus, non amplius quam secundo de panibus hoc fecerit miraculum, ut turbas pasceret, et reliquiae superarent. Non enim impotens erat, ut amplius non posset si vellet; sed ratio p. 0545C| exegit ne plus aut minus faceret in specie, propter fidem commovendam ad tempus, quam facit in omni tempore, propter doctrinam universum genus humanum ad instruendum per gratiam. Quoniam non nisi duas leges instituit, quibus eruditur et pascitur omnis anima fidelis ad vitam, Vetus scilicet et Novum Testamentum in quibus et de quibus vivit omnis anima: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei (Matth. IV, 4). Haec quippe gemina refectio Deum praedicat, qui non amplius aut minus se praebuit in miraculo, quam se exhibuit in Novo aut Veteri Testamento. Duasque istas statuit leges, unam earum priori praebens populo, alteram vero dedit populo, quem redemit sanguine suo, sicque has duas semel et p. 0545D| secundo pro miraculo praebuit pastiones: una earum 653 de qua jam supra tractavimus, typum tenuit prioris legis, ista vero de qua nunc loquimur, sicut suis demonstrabitur differentiis, figuram exprimit Novi Testamenti, in quo Christi gratia commendatur. Et ideo bene de septem panibus facta est haec refectio; quoniam in septem Spiritus sancti donis totius Ecclesiae satietas et gratia praestatur. Propterea ad Novi Testamenti recte intelligitur pertinere. Non enim aliquis evangelistarum dixit quod isti panes, hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dictum est: sed magis triticei fuisse creduntur, ut eo alatur Christi Ecclesia grano frumenti, quod cadens in terra mortuum fuit, deinde multum fructum attulit. Pro p. 0546A| qua ipse Dominus misericordia motus, eo quod jam triduo cum eo perseverantes, nec habebant quod manducarent. Procul dubio gentes quia legem non habebant, id est, quinque libros Moysi, nec prophetas, nec praedicationem alicujus sanctorum, sed per solam fidem venerunt primum ad Christum, et ideo quam bene jam triduo cum eo perseverant dum in nativitate ejus et passione ac resurrectione recte credunt, et perseverant etiam in fide Christi cum ipso jam triduo, cum in Patre credunt, et in ipso Filio ejus et in Spiritu sancto, et permanent in confessione Trinitatis, sicut Salvator ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et hoc est dicere: Non habent quod manducent, quia legem non habent, nec verbum praedicationis, p. 0546B| sine quo nemo vivit. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Ut qui per fidem Christum crediderant, verbo fidei deinceps alerentur in salutem. Ordo igitur idem est in sermone Domini, qui et in consequenda gratia manet. Unde et hodie, venturi ad baptismum, prius confitentur se credere in Filium Dei, et in passione ac resurrectione ejus, et huic professionis sacramento fides redditur. Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam ipsarum rerum veritas consequatur, toto in jejuniis passionis Dominicae tempore demorantes, quadam Domino compassionis societate junguntur; ac per hoc sive sponsionis sacramenti, sive jejunio, omne illud passionis Dominicae cum Domino agunt tempus. Quibus Dominus misertus ait, jam triduo secum esse, quos ne p. 0546C| in cursu vitae saecularis, id est in opere praesentis saeculi defectio labefactaret, vult cibo suo eos alere, atque ad pergendum totius initeris fortitudinem, 654 panis sui virtute firmare. Sed minor valde quid sit quod apostoli supra solliciti esse dicuntur post jejunium unius diei de refectione plebis, et rogant quia desertus erat locus, et hora praeterierat ut dimittat Jesus turbas ire ad vicina loca et castella, quo possint sibi emere escas. Hic autem jam triduo perdurante populo et laborante cum Domino in concursu, nihil tale dicunt, sed silent, et fit de pane causatio, quod non sint unde isti possint saturari. Quapropter gestorum causa, nec immerito rationem quaerit, unde videtur mihi quod refectio illa salutem demonstrabat Israeliticae plebis, et mensuram p. 0546D| aeternae satietatis eorum qui salvandi erant. Ideo favor fuerit apostolorum, ut salutem gentis suae quaererent, sicut et Jonam fecisse legimus. Caeterum gentibus nulla ex lege salus, neque ex prophetis, sed per solam Christi gratiam, septem eis primum parantur panes, et franguntur; ut Spiritus sancti gratia alantur gratis, donisque coelestibus nutriantur. Ad quas, quia necdum missi erant praedicare, sed potius ad oves perditas domus Israel, propterea de his non solum tacent, verum etiam causantur et dicunt: Unde istos poterit quis saturare panibus in solitudine? (Marc. VIII, 4.) Alioquin nisi in mysterio hoc dictum esset, incredulitas apostolorum valde culpanda erat, quia etsi non aliunde, ex priori saltem miraculo de p. 0547A| quinque panibus recordari, et scire poterant, quod Deo nihil impossibile erat. Sed tandiu forte eos incredulitas tenuit, et oblivio facti, ne recordarentur quod fecerit de quinque panibus, et duobus piscibus, donec mysteria complerentur gestorum. Nam in priori signo, quia quinque sensibus adhuc qui pascuntur, tantummodo utebantur, et sensibus vicini erant carnalibus, non ipse Dominus recordatur in uno saltem laborantes die, sed discipuli, quia adhuc sub paedagogo erant legis, unde vicina vespere et inclinante jam sole, quia amplius non poterant sustinere pro eis deprecantur, quasi pro imperfectis. Hic autem ipse Dominus recordatur eorum, et misereri dicitur, causasque miserationis exponit: Quia triduo, inquit, perseverant mecum, et jejunos dimittere eos nolo, ne p. 0547B| deficiant in via. Infelices Judaei, qui adhuc hodie hoc triduum non agunt cum Deo, nec perseverant in his quae Dei sunt, quia in Trinitate deitatis nolunt credere, neque nativitatem Christi, 655 passionem ac resurrectionem confiteri; quanquam et hoc triduum alii aliter interpretari velint. Dicunt enim quod tertius dies esset, ex quo ei jejuni adhaesissent. Quia in toto saeculo generis humani tertium tempus erat, quando fidei Christianae gratia data est. Primum scilicet ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Hierusalem venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum, propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Quia haec dispensatio, qua nobis Dominus in p. 0547C| carne apparere dignatus est, nihil aliud agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu venire possimus. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Unde apostolus Paulus nondum se dicit apprehendisse quod perfectum est, sed ea quae retro sunt oblitum, et ad ea quae ante sunt extentum. Secundum intentionem, inquit, persequor ad palmam supernae vocationis (Philip. III, 14). Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulamus, ut quia tertio die Domino adhaerentes sumus, et ab illo pasti non deficiamus. Et ait illis Jesus
Quot panes habetis? At illi dixerunt: Septem. Haec interrogatio Domini, non de ignorantia venit, sed ex dispensatione divina, ut apostoli non remanerent dubii de his quae perceperant donis, quoniam magistri p. 0547D| erant futuri Ecclesiarum, scirentque quae in Christo perceperant; quia in ipso erant juxta Isaiam prophetam haec septem dona, in quibus pascenda erat omnis Ecclesia sub quadrato numero in Christo jam collecta vel colligenda. Et requiescet, inquit, super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2, 3). Ad cujus profecto numerum, totidem provisi, ex industria magis Dei, quam ex eventu, et praeparati sunt panes; ut discerent apostoli se habere ex gratia quod non habuerant per naturam, in quibus erat omnis satietas plebis. Et notandum quod supra quinque panes, hic septem offeruntur; illic duo pisces p. 0548A| tantum, hic indefinitus, sub paucitatis tamen significatione, numerus ponitur; illic quinque millia virorum juxta Pentatheucum, hic quatuor juxta Evangelium; illic duodecim cophini, hic septem sportae replentur; illi accubuerunt super fenum, isti supra solidam terram; illi diem tantum unum 656 faciunt cum Christo, isti triduo perseverant irremoti. Hinc superius de quibusdam puto jam satis esse tractatum, et omnia secundum personam populi congruenter esse subjecta, signavi. Nunc quoque competenter ratio poscit, quae omissa sunt, singularum rerum causas paucis explere, ut singulae mensae cui congruant plebi luce clarius patescat. Nam quatuor millia ideo populo Novi Testamenti comparantur, quia hic ordo sub quatuor Evangeliis degere probatur, et a quatuor p. 0548B| plagis coeli in unitate Ecclesiae colligitur. Qui numerus semper in laude ponitur, quia quadratus lapis non fluctuat, nec est instabilis. Et per hunc plane numerum multitudo innumerabilium ex quatuor partibus congregata figuratur, ipsaque multitudo quatuor virtutibus, ut subsistat, solidatur. Quo sane numero etiam ipsum Evangelium ut firmum permaneat, quadrato numero solidatur, et in soliditate unitatis perfectissime conquadratur, ne ullis vacillet temporibus. Porro pauci pisces, et non duo sicut supra, hi sunt qui primum de falsis gurgitibus hujus saeculi capti, per fidem Domino adhaeserunt, et in ejus nomine juncti sunt, et missi ad praedicationem Evangelii, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo, legatione fungerentur, ut in eorum condimento p. 0548C| animae fidelium satiarentur, ne ullum fastidium plebs invalida sustineret. Seu indefinitus piscium numerus, diversorum donorum et charismatum partitiones ministrationesque significat, quibus fides gentium gratiarum diversitate satiatur.
Et praecepit turbae ut discumberent super terram. Prior turba quinque panibus pasta super fenum viride discubuit, nunc ubi septem panibus reficiuntur super terram discumbere jubentur, quia per Scripturam legis carnis desideria calcare, et comprimere jubemur, quia omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni: in Novo autem Testamento, ipsam terram ac facultates temporales relinquere praecipimur. Uterque tamen populus ad montana ducitur. Sed ibi celsitudo propter carnales homines p. 0548D| Jerusalem terrenam carnali spe et desiderio exaltatur, hic remota omni facultate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis ad altiora educere curavit, ac firmare soliditate incorruptionis. Et ideo tanquam in ipsius montis Christi soliditate locati, nullo feno interposito emolliebantur, 657 sed sola aeternitate incorruptionis reficiebantur. Et ideo post caecitates, post claudicationes, post debilitates innumeras, quia jam triduo cum Domino permanserant propter curationes et sanitates diversarum infirmitatum, de manu Domini reficiuntur officio apostolorum, ut ad ea perveniant quandoque; quia grandis eis juxta angeli vocem restat via.
Et accipiens, inquit, septem panes, gratias agens, p. 0549A| fregit, ac dabat discipulis suis ut apponerent. Et apposuerunt turbae. Quia haec omnia divina sacramenta, per manus apostolorum distribuenda erant Ecclesiis. Sed benignissimus Jesus prius gratias egit Deo Patri pro salute credentium, deinde benedixit panes, ut in ejus benedictione crescerent; ac fregit, quia nisi eos prius frangeret, nemo erat qui aperiret divina mysteria, et reseraret a saeculis abscondita sacramenta. Quis enim manifestaret Filium Patris? Aut quis Patrem cognosceret nisi Filius? Cum ipse dicat: Nemo novit Filium, nisi ipse Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Ipse est enim panis vitae, qui de coelo descendit. Et quis hunc panem per se nobis demonstraret, vel quomodo nos ad interiora ejus p. 0549B| oernenda penetrare potuissemus, nisi aperiret ipse nobis septem signacula libri signati? In quo libro procul dubio septem isti panes signati erant, et ideo longe diu propheta plorans dicebat: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Quod est aliis verbis dicere, indocti et ineruditi quaesierunt cibum verbi divini quo possent ad virtutem boni operis convalescere, et refici divinis eloquiis, nec erat qui eis arcana Scripturarum aperiret, eosque ad viam veritatis instrueret. Acceptis igitur Dominus panibus, gratias egit, ut nos instrueret ad gratiarum actiones Deo Patri, suaque suffragia implorare, et ut ipse quantum gaudeat de salute humani generis, ostendat. Idcirco et nos ad implorandam gratiam, etiam et referendam, instructi p. 0549C| esse debemus, ut quidquid beneficiorum ejus percipimus, gratias agamus ei indefessis laudibus.
Manducaverunt, inquit, et saturati sunt. Hoc quippe a saeculo per David prophetam praedictum fuerat: Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum, et vivent corda eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI, 27). Ergo quia isti requisierunt invenerunt, et quia invenerunt triduo permansuerunt: et quia 658 triduo permanserunt, misertus eorum est, et saturati sunt: et quoniam saturati sunt, Vivent corda eorum in saeculum saeculi. Sed quantum isti beati qui tali recreantur edulio, et saturantur divinis dapibus, tantum infelices qui manducant, et non saturantur; qui panem verbi, quo vivit homo, audiunt et degustant, sed p. 0549D| non fide atque opere perficiunt quae audiunt, nihilque ex his internae dulcedinis percipiunt, quo cor eorum firmetur ut permaneant. Profecto, non dicam hi tales, quia de longe venerunt, sed quia longe fuerunt a salute, et alieni a gratia. Nam quidam eorum qui salvantur, et satiantur donis coelestibus, de longe venerunt; quidam vero, sicut Nathanael, et plurimi in quibus dolus non erat, de proximo. Tamen omnes qui venerunt per fidem nisi recesserint a peccato, languescunt, et ut ita dicam, mortui sunt, quia longe est a peccatoribus salus.
Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. Profecto quia turba in via posita ad comedendi p. 0550A| finem pervenire non potuit, ideo relictae sunt escae. Sed apostolorum chorus atque doctorum reliquiarum fragmenta perire non est passus, sed impleverunt mirabili sacramento septem sportas, quae sunt septem Ecclesiae, in quibus universalitas designatur, septemque candelabra lucentia coram Domino divino lumine illustrata. Quoniam pusillis cum majoribus satiatis, non deerunt in Ecclesia Christi, una cum apostolis, qui haec altiora perfectionis praecepta, vel potius exhortamenta et consilium compleant, et recondant in vasis suis, quae generalis fidelium multitudo non potest sensu capere, nec operibus explere. Unde bene septem sportae quibus Dominicorum sunt condita ciborum fragmenta memorantur, propter septiformem Ecclesiam, quae p. 0550B| et ipsa ob septiformem Spiritus sancti gratiam, septenario numero generaliter consecratur; quae bene reliquiis Dominici prandii repleta cognoscitur, et saturata esse narratur, quia totum in culmine perficitur, quod latitudo deorsum carnalium non capit. Tamen omnes admodum saturati memorantur; quia si sunt in Ecclesia qui sua omnia relinquere non possunt, neque explere quod de virginibus dicitur, tamen juxta modum suum unusquisque satiatur, dum quod intelligit, et suus ordo poposcit, implere festinat, ut ad vitam perveniat sempiternam.
659 Et dimissa turba, inquit, ascendit in naviculam. Quae non dimittitur, nisi satiata et repleta. Tamen omnibus diebus vitae nostrae, nobiscum manet. p. 0550C| Unde et signanter navem, quae est Ecclesia, ascendit, de qua et in qua credentium plebem ipse gubernat et regit, ne pasta deficiat inter fluctus, ne erudita oberret inter auras linguarum, ne vegetata frangatur longo itinere, ne etiam appulsa impellatur ventis, ne saeviente charybdi naufragetur turbinibus. Et venit in fines Magedan. Pro quo in Marco legimus Dalmanutha. Sed quia unus ordo narrationis est in utrisque Evangelistis, idcirco non dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam et nonnulli codices similiter habent secundum Marcum Magedam, quamvis in Graeco sit Magdalan.
(CAP. XVI.) Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum ut signum de coelo ostenderet eis. O quam duricordes! Signa quaerunt, p. 0550D| quasi quae viderant opera Deitatis signa non fuerint. Sed quid quaerant ostendit Evangelista cum ait: Et rogaverunt ut signum de coelo ostenderet eis. Quaerebant ergo signum de coelo, ut jam supra, aut in morem Eliae, ignem de sublimi venire, aut in similitudinem Samuelis, aestivo tempore tonitrua concrepare, coruscare fulgura, imbres ruere, de quibus etiam supra dictum est, quasi non possent ista, et alia hujuscemodi calumniari ac dicere, ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. Qua de causa sensus patet, quod non ob aliud de coelo quaerunt signum ut credant, sed ut ea quae secundo facta sunt de panibus, evacuent. Quanquam et in Evangelio Joannis monstretur eos post hoc miraculum p. 0551A| de panibus, quaesisse ut manna more Moysi de coelo eis daret. Dicit enim Joannes eos ita dixisse: Quid ergo tu facis ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de coelis dedit eis manducare (Joan. VI, 30, 31). Ac si dicerent, ut qui multa millia hominum secundo pavisti in deserto paucis de panibus, fac in exemplum Moysi nobis manna venire de coelo, ut credamus tibi. Et hoc vere non de puritate fidei dixerunt, sicut nec patres eorum, quando dicebant: Nunquid panem poterit dare, aut parare mensam in deserto? (Psal. LXXVII, 19.) Quae nimirum vox, non de credulitate venit, sicut nec istorum, sed de infidelitate et duritia cordis ut calumnientur et evacuent quae facta sunt a Domino, p. 0551B| ne credentes salvi fiant. 660 At ille respondens ait illis. Porro in Marco habetur quod ingemiscens spiritu dixerit: Generatio mala et adultera, praetermissis in medio quae Matthaeus commemorat, quoniam sicut supra turbam credentem coelestibus beneficiis refecturus, gratias agebat; ita nunc ob stultam Pharisaeorum non credentium perfidiam, et tentationis callidam fraudis petitionem, gemit et contristatur. Quibus ait:
Facto vespere, dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum; et male: Hodie tempestas erit, rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? Hoc apud plerosque codices non habetur. Sed sensus manifestus est, etiam apud gentiles; unde Virgilius p. 0551C| canit: Sol quoque exoriens, et cum se condet in undas, Signa dabit; solem certissima signa sequentur. Et quae mane refert, et quae surgentibus astris. Denique quid vesper serus vehat, unde serenas Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum Audeat. Constat igitur verum, quod ex elementorum ordine atque ex consonantia rerum, possint et sereni dies et pluviales quam saepe praenosci. Et ideo increpantur Pharisaei et Scribae, qui videbantur legis esse doctores, quod ex certiore prophetico vaticinio non poterant intelligere Salvatoris adventum, de quo dictum erat: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram, orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis (Psal. LXXI, 6). Quae p. 0551D| nimirum aperta et manifesta signa fuerunt, quibus deprehendi posset tempus adventus ejus. Idcirco increpantur, quod tempora ex aeris qualitate nossent dijudicare, et deprehendere sibi utilia, utilia vero salutis suae non intenderent nec intelligerent, signa adventus Dei e coelo in carne. Ex quibus profecto verbis, mirabilis Dei responsio commendatur in omnibus; quia illa humilitatem in Christo carnis et corporis contuentes, doctrinam ex his quae sub habitu hominis gerebat dedignabantur accipere, quorum insolentiam et inanitatem jactantiae irridens, multa eos de natura coeli conjicere solere respondit, cum aut ex ortu aurorae, aut ex vespere, serenum nimbosumque aerem praenuntient. p. 0552A| Quibus ita praescitis et praecognitis valde stultisssimum docet eos ignorare adventus sui signa, 661 cum omnis lex et prophetae hunc annuntiaverunt esse venturum, et quando venturus esset, vel quomodo, praedixerunt; necnon et operum quae gerebat, indicia cum omni admiratione, jam eum perhibebant venisse. Ita ut quemadmodum fidem tempestatis coeli rubor matutini temporis vel vespertini reddit: ita manifestam temporum cognitionem, virtutum atque operum, indicium sui adventus praestare deberent, si caeci non essent. Et mira comparatio. Quia facto vespere sanguine passionis Christi in primo adventu, peccatorum indulgentia datur; et mane hodie tempestas valida secundi adventus. Rutilat enim triste coelum. Nam primus p. 0552B| adventus ejus bene vesperi comparatur, quia in fine saeculi fuit. Unde licet rubeat ut rosa Christi sanguine purpuratus, tamen serenus valde fuit. Porro in secundo cum venerit quasi mane erit, sed tunc licet coelum rubeat aut rutilet, non serenum sed tempestas erit, profecto quia rubor ille non de sanguine, sed ex igne erit. Quoniam sicut in psalmo canitur: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI, 3), et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 4); quod Graece hoc loco significantius dicitur πυῤῥάζει, quod nos ignitum possimus appellare; quia omnis illa tunc rutilatio de igne erit. Faciem ergo coeli, inquit, dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? Haec nimirum vox increpantis, vel exprobrantis est, quia signa et prophetias de adventu p. 0552C| suo primo, vel de passione ac resurrectione, cui simile roseum coelum esse dicitur vespere, non potuerint vel noluerint cognoscere. Neque rursus de tribulatione ante adventum suum futurum diligentius cogitare, cui simile est mane roseum ac triste coelum, ex quo et quando tempestas futura praedicatur. Perpendat fidelis animus quam digna omni admiratione Domini responsio sit, quam vera, quam fortis in revincendo, quam prudens in docendo, ut quemadmodum fidem tempestatis coeli matutini vel vesperi rubor reddit: ita manifestam temporum cognitionem virtutum atque operum miracula, seu indicia Scripturarum praestare deberent. Quibus, ut ita dicam, ineffabiliter ita responsum temperavit, ut ipse ortus e coelo signum his non coeleste, sed p. 0552D| terrestre daret ut eos misericorditer intra confessionem humilitatis retraheret, et quod futurum erat lege de se pronuntiatum doceret.
Generatio mala et adultera signum 662 quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Ergo si non essent adulteri, fidem Abrahae, de quo nati erant, servarent. Sed quia in apostasiam corruerant a fide, adulteri erant. Unde propheta: Pater tuus, inquit, Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech. XVI, 3), quibus se signum dare repromittit, non qualecunque, sed olim a Deo in figura ipsius, magnum et mirabile promissum. Quia sicut Jonas in praedicatione poenitentiae ad Ninivitas missus est: pari specie de se Christus totum exhibuit, ut veritas p. 0553A| adimpleret signum. Nam omne signum alicujus rei signum est, quo signatur res occulta latens, vel futura. Idcirco recte passio Christi signum Jonae dicitur, non quod aliud jam praesignet aut praefiguret passio Christi, sed quia signi Jonae est adimpletio. Quae species apud Grammaticos notissima est, ut dicatur signum res quae jam nihil ultra de se signat, sed quia signi formam olim promissam in se repraesentat. Nam Jonas ventis saevientibus projectus in mare est, et devoratus a ceto vel bestia, et post triduum de abysso ac de ventre bestiae vivus emissus est, et non retentus a ceto, neque in abysso consumptus, nec cibi conditione in ventre confectus, sed contra humani corporis naturam, integer et illaesus in auras superas virtute Dominicae praefigurationis p. 0553B| post triduum evasit. Hoc ergo potestatis suae signum Christus de se constitutum demonstrat, et se impleturum, ut praefiguratum est, repromittit. Quod vel inefficaciter perpendat pius animus, et prudenter intelligat mirabile sacramentum et omnipotentia plenum. In prophetia tunc promissum est, et in Christo mirabilius nunc completum. Quoniam ipse est qui relictis Judaeis, per se Ninivitas, id est omnes gentes, venit praedicare ad poenitentiam, et salvare in salutem. Ipse est qui sua morte ventos mitigat, et tempestates placat. Ipse qui saeculi judicio traditus est, et ab hominibus dijudicatus. Ita ut Caiphas, quasi in sorte dicat: Expedit ut unus homo moriatur, ne tota gens pereat (Joan. XI, 50). Unde devoratus et deglutitus a morte, projectus est, ita p. 0553C| ut usque ad inferna quasi in profundum abyssi descenderet, totumque eum abyssus vallaret. Et non dico quod draco ille qui est in mari, et formatus est ad illudendum, eum absorbuerit, ut in suum trajiceret corpus, sed ut perimeret illaesum, nesciens quod non esset ei datus ad victum, sed ut vivus et victor remearet ad superos de 663 sepulcro, et ut daretur indicium, quod Jonas in ejus venisset praeconium, mox post triduum ex abysso de morte, contra conditionem hominis, quem assumpserat, non retentus atque incorruptus emersit, ac vivus. Propterea quia ejus mors et habitus plena sunt virtutum miraculis, et signorum sacramentis, voluit de se intelligi futurum, quod promissum erat ad exemplum, ut eo amplius cognosceretur ex prophetiae p. 0553D| signo, quo signum rursus reformabatur in hominis exemplo. Tunc relictis illis, abiit. Non sicut locis aliis dicitur, dimissis turbis abiit, sed relictis, ut aliquam differentiam faceret in negotio. Quia infidelitatis error insolentium animos obdurarat, idcirco non dimisisse eos dicitur, sed reliquisse.
Et cum venisset trans fretum, obliti sunt discipuli ejus panes accipere. Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Quod autem obliti sunt panes tollere, et quod eis praecepit cavere a fermento Pharisaeorum, res in causa est, quia per hanc occasionem docet non solum apostolos, verum etiam et nos, quid significent quinque panes et septem, necnon et quinque millia hominum, p. 0554A| et quatuor millia quae pasta sunt in eremo. Quia quamvis magnitudo signorum perspicua sit et mirabilis, tamen longe altius et mirabilius aliud spiritali intelligentia demonstrant. Unde docet quod fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non corporalem panem, ut apostoli aestimarunt, sed traditiones perversas, et haeretica significat dogmata, sicut et cibus quo nutriti sunt filii Israel in eremo veram doctrinam, et panem, Christum, qui de coelo descendit, significat. Sed jure quaeritur, Quomodo panes non habuerint secum, qui mox ut impleverant septem sportas, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum; quos denique panes cur secum non p. 0554B| habuerint, Evangelista dicit, quia obliti sunt, inquit, eos tollere. Sed quomodo eorum potuerunt oblivisci, sola divina dispensatio videtur esse in causa. Et ideo eis proponit proverbium de fermento, ut inde venirent ipsi et nos ad geminae pastionis intelligentiam. Et ex hoc fermenti dicto, quia apostoli aliud cogitabant quod panes non acceperint, absoluta est omnis obscuritas hujus mysterii et declarata Deitas, quae sola cogitationes hominum novit. Quod 664 autem abstinere apostolos jubet, ne admisceantur doctrinae Judaeorum, omnipotenter docet, circumspecte lateque intelligendum quia omnis legis opera in effectum fidei posita sunt, et in praeformatione rerum futurarum constituta, ut in quorumcunque tempora seu aetates, veritas claresceret p. 0554C| signorum, nihil jam ultra in veritatis similitudine aut spei positum adumbraretur aliquid, et aestimaretur superstitio Judaeorum seu deuterosis verum quippiam promittere. Et ideo magnum est documentum omni Ecclesiae catholicae, ut caveat se ab omni quod extra Christum et extra legem spiritalem est; ne veritas Evangelicae legis in aliquo corrumpatur. Sed si forte fragilitas aut oblivio humana subrepserit, ut septem sportas aliquis secum sumere praetermiserit, caveat ne similis eorum efficiatur, ut obliviscatur beneficiorum Dei. Quinimo audiat benignissimum Jesum increpantem et docentem; quoniam omnino oblivio donorum Dei fugienda est. Et si contigerit, recordari oportet doctrinarum Dei de quinque et septem panibus; quoniam qui de his tot p. 0554D| millia satiavit hominum, potens est et recreare, non ex panibus tantum, verum et ex doctrina aeternae refectionis, quibuscunque ad tempus in navi, aut in via, oblivio subrepserit, ita si obtulerit ea, quae pro delicto oblivionis in lege jubentur. Sed quia longam jamdiu viam cucurrimus, et latiores circuivimus campos, non est nobis amplius in his immorandum, ne prolixa oratio, ne accurata lectio, fastidientibus non placeat, et laborantibus ac volentibus discere, impediat; quia saepe importuna narratio loquentis patientiam fatigat audientis. Idcirco monere lectorem meum debeo, ne partem parabolarum benignissimi Dei surdus audiat, quia de his dictum est: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15). Ne curationes p. 0555A| Dei ingratus recipiat, ne ad convivia geminae refectionis fastidiosus veniat, ne pro filia intercessor indevotus accedat. Unde gravissimam ac simplicem disputationem nostram nemo despiciat, quoniam nulla in nostro sermone est ambitio laudis, nulla pompa vani eloquii: nihil quod festivum resplendeat, nisi sola intelligentia: nihil quod puerile resonet lubricum, vel quod ferveat, juventutis. Et, ut credo et opto, nihil quod senile jure derideatur, quia jam mihi nulla plumea levitas placet, nulla lactea ubertas et infantilis delectat. Nam litterarum studia humanarum 665 jam olim omisi, et ideo nunc nihil de alienigenis studiis captiosum neque p. 0556A| ornatum traho sermonem; quia non adulterinam desidero doctrinam, neque populi amicam exclamantis vocem. Ideo, fratres mei, ut in principio proposueram, quia oratio nostra non habet fucatam pulchritudinem, habeat, oro, naturalem intus virorem et imaginis suae veritatem, ut caput suum nullis verborum floribus coronet, sed sola et simplici fulciatur intelligentia. Et secuti sumus Jesum per ineffabilia parabolarum documenta, et virtutum miracula. Respiremus paululum, ut ad ea quae restant pertractanda, infatigabiles regrediamur, si quomodo primum beati Petri fidem a Deo Patre inspiratam percipiamus.
(no apparatus)