Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/8


Liber octavus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 7 9 



PRAEFATIO LIBRI OCTAVI p. 0555|

p. 0555B| Notum est omnibus, etiam qui saeculares litteras legunt, plus esse sectandam sapientiam maxime divinam, quam eloquentiam humanam; quoniam, sicut ait Cicero, totius saeculi eloquentiae rex et magister, si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii, consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur. Qui vero, inquit, ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda, sed pro his propugnare possit, is mihi videtur suis et publicis rationibus utilissimus. Unde et mihi licet non habeam tantam loquendi facundiam, quia intelligentia ex parte divinarum Scripturarum praestita est, nemo me, quaeso, reprehendat, quia volui fratribus, quibus me totum debeo, in hoc negotio deservire, p. 0555C| et fugaces sententiarum sensus, saltem his qui minus intelligunt, eorum ad incitanda ingenia, litteris alligare. Siquidem simplici eloquio, quia omnino sic magis decet, quam artificioso ingenio, quae divina sunt, enodare decrevi. Ne vendibilis magis culparetur oratio, quam utilis et proficua legentibus probaretur. Maxime in processu sermonis id servandum, ubi non caro et sanguis aliquid operatur, neque eruditio humana valet, sed Patris infusio, qui per semetipsum proprium Filium suum beatissimo Petro revelavit in carne, et docuit arcana 666 sacramenti sui mysteria, quae nunquam lingua potuit reserare humana, neque intelligendi formam rationemque mortalibus praestare, quae praestita sunt principi apostolorum, ut plenissime cognosceret in p. 0555D| uno eodemque Christo quod semper Dei Patris Filius fuerit, et semper jus Patris in eo nomenque manserit. Haec est autem vera et inviolabilis fides ex Deo Patre Petro data, ne si non semper Filius, non semper et Pater fuerit. In qua fide profecto omnis Ecclesia p. 0556B| fundata et constabilita consistit, Deum Dei Filium credens, cui est de Patris aeternitate cum eo una aeternitas, unaque virtus, et una potestas. Hanc igitur fidem non eloquentia humana docuit, non philosophia saecularis, non facundia sermonis, non ullius artis disciplina. Et ideo stultum est in ea parte sermonis suasoria sententiarum verba depromere, ubi totum divina inspiratio operatur; quamvis cavere debeamus ne bonis et sanctissimis documentis amara et venenata dulcedo misceatur, quoniam valde absoluta et plana est beati Petri de Christo confessio, ut nulli liceat aberrare a fide, neque declinare a vero. Unde post declaratam majestatem Christi volens divina sapientia apostolos introducere ad sacramenta redemptionis humanae, coepit eis ostendere, nunc p. 0556C| ejus passiones, nunc eos ipsos apostolos et omnes electos per easdem passiones et mortificationes carnis, ire debere post Christum. Donec rursus redeat ad consueta operationis suae miracula, elaborat divina virtus ut eum omnes intelligant Deum verum et hominem et passibilem et immortalem. Suisque, ut ita loquar, utens argumentis, non in humana sapientia persuasibilibus verbis, nec secundum introductiones dialecticae artis, quas Graeci Isagogas vocant, sed miro et ineffabili modo introducit ad se, nunc inspirationibus ad divina intelligenda, nunc quae humanitatis ejus sunt demonstranda, nunc se venturum repromittens in gloria Patris; deinde se glorificatum ostendit in monte, et sic novo genere, ut ita loquar, agendi et dicendi procurat ut eum p. 0556D| intelligant vere quinam sit unus et singularis, vel quid sit, aut cur venerit. Ut videant, credant et cognoscant mysteria redemptionis humanae, sicque eum sequendo ut ad eum perveniant, benignissimus magister invitat.

667 LIBER OCTAVUS.

p. 0555D| Venit Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines p. 0556D| esse Filium hominis? Magna et evidens est intelligentia de Christo, quam commendant Evangelistae, et p. 0557A| ideo locum describit quo facta sit ista interrogatio, et reddita tanta talisque et tam admirabilis responsio. De quo sane loco, quia multi disputaverunt, superfluum duxi aliquid dicere, vel diu loqui. Quia non opus est, nisi solummodo, ut dixi, quod Evangelista nunquam locum et tempus describeret, si non magna et eximia forent, quae in his locis dicta vel gesta sunt, de quibus et ipse narraturus erat. Interrogavit autem Jesus eo in loco discipulos suos ita dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Quidquid igitur de illo quilibet sensisset, non aliud quam de Filio hominis interrogat, quem eum esse dicerent. Quia profecto vult introducere discipulos, quidquid alii senserint, primum ad fidem, ut ipsum eumdemque Filium hominis, Dei Filium vere sentiant, credant p. 0557B| et intelligant, et non (sicut vetus error noviter repullulasse et veteres cineres removisse doluimus) ut unum et ipsum Christum in duas divideret personas, diceretque humanitatem Christi per adoptionem in Deum esse, et Verbum Patris quod caro factum est, verum confiterentur Filium. Sicque duas naturas in Christo duos dogmatizabat filios, duasque personas fingebat. Cum hic de Filio hominis solummodo ipse interrogat, et Petrus ad interrogata de hoc ipso respondit:

Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Nihilque interponens et nihil discernens de unitate personae, sed totum quod est in Christo verum Dei Filium confitetur. Nec mirum si erravit iste de quo diximus, quia homo erat; sicut erraverunt et illi qui p. 0557C| eum aut Joannem dicebant propter Herodis fallaciam, aut Eliam, quia venturus adhuc esse creditur, aut Jeremiam, propter quod ad eum dixerat Deus: Ecce constitui te super gentes et regna (Jer. I, 10), eradicare et demoliri, et perdere, rursus reaedificare et plantare. Quae nimirum omnia de errore 668 veniebant, quia homines erant, et ideo his omissis transeamus ad alia, quoniam plus aedificat fides, quae Petro revelata est, quam locus in quo haec interrogatio proposita est, et relictis etiam erroribus de Christo, et opinionibus singulorum, ne otiosum videamur protendere tractatum, ad apostolorum interrogationem, qua interrogantur a Christo, veniamus.

Vos ergo, inquit, quem me esse dicitis? Ac si diceret p. 0557D| benignus Magister, quia illi tantum homines de Filio hominis ut homines male sentiunt: Quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11), vos qui plus estis quam homines, quem me esse creditis? Hoc quippe ex consequentibus textuque sermonis a Domino ostensum est, quod apostoli nequaquam homines, sed dii jure sint appellati. Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse Filium hominis, mox subjecit: Vos ergo, quasi diceret: Quia dii estis, quem me esse testamini? Vel, Quem me aestimatis? Attende, prudens lector, quam mira et stupenda interrogatio. Nam coram oculis eorum nihil aliud ipse quam homo apparebat, etiam se esse Filium hominis, quod vere erat, dicebat, et tamen ab eis aliud requirebat. p. 0558A| Idcirco nequaquam dixerim quod de se requisierit illud quod ipse confessus est, quod coram oculis, et in eodem loco erat quod manu palpari poterat; sed occultum erat de quo quaerebat, in quo et usque ad quid fundamenta Ecclesiae jacienda erant, et fides omnium commendanda. Unde mirabilis omnium et inaudita responsio beati Petri emicuit, ut totum quod erat in Domino cerneret, et quod in Christo, qui Deus erat, videret. Nec hominem, qui loquebatur cum eo, denegavit esse hominem, quem cernebat praesentem: et tamen ultra, sine dilatione, quam ullus eorum confitebatur: Tu es, inquit, Filius Dei vivi. Deum vivum forte appellat in comparatione eorum deorum qui putabantur dii, sed mortui erant, et non sunt nisi idolorum portenta. Propterea et p. 0558B| beatus Petrus plus quam homo erat, quia ultra hominem sapiebat; qui cum Dei Filium in hominem videret, ultra humanos oculos vidit et intellexit. Et ideo ab ipso Domino laudatus est, quia non id quod ex carne et sanguine erat, tantum intendit, sed Dei Filium etiam in Patris revelatione conspiciens, in una eademque persona confessus est. Neque enim dixit, in te est verus Dei Filius, sicut Verbum erat in prophetis, ut alius esset hominis, et alius Dei Filius; sed mox ut ait, 669 Quem dicunt homines esse Filium hominis, sine ulla dilatione aut interpositione confessus est qui loquebatur ei Filius hominis, Tu es Christus Filius Dei vivi. Utique juxta Joannem, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Est ergo Filius Dei, Deus ex Deo, et homo ex homine, p. 0558C| unus in utroque plenus gratiae et veritatis. Accepit namque nascendo hoc quod non erat, et natum est Verbum quod semper in Patre erat, atque ita filius aeternus natus est, quia in eo non aliud natum est quam quod aeternum est. Hunc igitur assumpsisse corpus quod erat in propatulo, et hominem factum, perfecta beati Petri confessio est et absoluta; quia sicut aeternitas, naturae nostrae corpus accepit, ita cognoscendum est naturam corporis nostri aeternitatis assumere potuisse virtutem. Unde quia in fide ista, summum bonum consistit valde per necessarium, a discipulis requirit, quem se homines esse dicerent? et adjecit: Filium hominis? Haec enim firmissime confessionis tenenda est ratio, et praedicanda fides, ut sicut Dei Filium, ita et filium hominis p. 0558D| in una eademque persona credamus et adoremus Deum; quia alterum sine altero nihil specie tribuit ad salutem. Porro quod Petrus prior prae omnibus respondit, prioratus officii est, et ardor fidei nimius, ut unitas commendetur Ecclesiae, et fides teneatur omnium apostolorum, ac si in capite uno: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Habes in hoc exemplo totam Trinitatem, et veram confessionem catholicae veritatis, ubi Deus Pater praedicatur, et Filius Dei vivi, unctus a Spiritu sancto, et intelligatur una virtus, una natura, una cooperatio Trinitatis. Porro quod addidit Dei, excellentius est, quam ut comparationem capiat cum his qui non sunt dii. Verum quod majus est, etiam et cum his qui aliquid esse videntur ex gratia, quoniam p. 0559A| secundum eminentiam qua supereminet omnibus habentibus in se vitam Deus vivus dicitur; quia non accidens ei vita est, sicut nec filio ejus qui ex eo vita natus est. Et ideo a quo habet ut vita sit, ab ipso apostolo Petro revelatum est quod Patris Filius sit. Et sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in seipso (Joan. V, 26). Ac per hoc vita filius, Dei Patris vivi Filius est. Quae confessio procul dubio, sicut aeternam habet remunerationem, ita et beatitudinis praemium. Hinc ei dicitur:

Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus 670 qui in coelis est. Beatus qui in thesauris Dei introivit, beata et confessio quae de thesauris Dei hausta est, quoniam p. 0559B| beatitudinis affert praemium. Unde et beatus dicitur ex praedestinatione et ex dono gratiae, quam necdum habebat jure, dum satanas increpatur, dum negat, et alia quamplurima, quae infirmitate carnis salutem operabantur. Beatitudo tamen firma manet ei, in eo, Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17). Sed quare haec beatitudo, reciproca vice, ei reddatur a Christo, causa est ipsius confessio; causa vero confessionis ejus, ex dono et gratia est. Ut sit Deus Pater qui revelat Filium suum, in causa, et Filius qui revelatur, causa nostrae salutis; Spiritus vero sanctus amborum Patris videlicet et Filii donum per quem revelatur Filius. Unde et Petro: Beatus es, inquit, Simon Bar-Jona. Quare? quia non revelavit tibi ista caro et sanguis, quae ex p. 0559C| patre aut matre, sed Pater qui in coelis est. Et quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus sancti gratia revelatum est. Hinc ergo Petrus et ex confessione sortitur vocabulum, eo quod revelationem ex Spiritu sancto habuit, cujus et Filius appellandus est. Nam Spiritus sanctus Hebraea lingua feminino genere Ruha dicitur, nec inconvenienter, quoniam ex eo, aut ex ea, ut ita Latine loquar, omnis renascitur Ecclesia. Siquidem in lingua nostra Bar filius, Jona columba interpretatur, ut ex toto filius columbae dicatur; quamvis alii simpliciter id accipiant, ut Simon Petrus filius Joannis juxta carnem intelligatur. secundum alterius loci interrogationem: Simon Joannis, diligis me? (Joan. XXI.) Et volunt id scriptoris vitio depravatum, ut pro Bar Joanna, corrupte p. 0559D| Bar-Jona legatur, inde detracta syllaba. Joanna autem interpretatur Domini gratia, Jona vero, ut dixi, columba. Sed utrumque nomen mystice intelligi potest, ita ut et columba Spiritum sanctum, et gratiam Deique donum significet spiritale illud quod ait: Quia caro et sanguis non revelavit tibi. Apostolicae narrationi compara quae ait: Continuo non acquievi carni et sanguini (Gal. I, 16), carnem ibi et sanguinem Judaeos signans. Unde ostenditur quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius ei revelatus sit. Et ut verius fatear, neque ab homine, neque per hominem, hanc habuit gratiam, neque ullis humanis sensibus, hanc didicit doctrinam, quoniam sicut: Nemo novit Filium p. 0560A| nisi Pater, 671 sic, nemo Patrem nisi Filius, et cui voluerit eum Filius revelare (Matth. XI, 27). Ac per hoc sicut revelat solus Filius Patrem per Spiritum sanctum, ita et Pater Filium per eumdem Spiritum sanctum.

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quod si volueris, lector, singula verba opponere et conjungere prioribus verbis, invenies mirae responsionis eloquium. Ac si diceret: Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus, et ego dico tibi, quia tu es Petrus; deinde: Filius Dei vivi, et ego dico, quia tu es Bar-Jona, id est, filius columbae; ut et ipse Petrus per gratiam sancti Spiritus Filius Dei intelligatur. Unde cum magno gravitatis pondere cogitandum et legendum est quod p. 0560B| ait: Et ego dico tibi. Ac si patenter dicat, non sermone casso et nullum habente effectum operis, sed dico tibi ego, cujus dixisse, fecisse est, quia verbum meum omnipotentia plenum est; Quia tu es Petrus, quod a petra derivatum est nomen, id est, a me super quem aedificatur omnis Ecclesia. Non enim, ut quidam male putant, Petrus fundamentum totius Ecclesiae est: Quia fundamentum nemo aliud potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Licet super eodem fundamento primus, ac si caput Petrus recte positus credatur, tamen in ea petra, de qua nomen sibi ex dono traxit, et super eam tota construitur et constabilitur illa coelestis Jerusalem, id est, supra Christum, ut firma permaneat in sempiternum. De p. 0560C| cujus nimirum firmitate prior Abraham in Veteri Testamento firmatus et consolidatus in ipso legitur; deinde Petrus in novo, ut in eorum fide omnis repromissio firma maneat in Christo. Nec igitur mirum si Petrus a petra dictus est, eo quod firmus futurus erat per Spiritum sanctum firmitate fidei, cum et lux mundi dicuntur esse, a lumine quod est Christus. Est igitur commune nomen, ut aiunt, inter Syriam et Hebraeam Latinamque linguam. Et notandum quod non hic primum ei hoc impositum est nomen, sed longe supra juxta Joannem ubi adduxit eum Andreas ad Christum. Tu es, inquit, Simon Joannis, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus (Joan. I, 42). Et non dixit, tu vocaberis Petrus, quo jam vocatus erat nomine, sed ait signanter: Tu es Petrus, p. 0560D| et super hanc petram, a qua petra factus es, aedificabo Ecclesiam meam. Non quod jam, ut dixi, tam firmus esset, sed quod futurum erat ut fieret a Christo, Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae 672 sunt (Rom. IV, 17). Et per Spiritum sanctum ita firmaretur: Ut neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, neque ulla creatura posset eum separare a charitate quae est in Christo (Rom. VIII, 38, 39). Et ideo nondum beatus erat in re, sed tantummodo in praedestinatione Dei, a quo non qualis tunc erat, sed qualis futurus erat amabatur a Domino. Nam et Nathanael, in quo dolus non erat, teste Domino, pene eamdem prior confessionem tenuit cum ait: Rabbi, ut es Filius Dei, tu es rex Israel (Joan. I, p. 0561A| 47-49). Sed ille adhuc interrogantis affectu ac dubitantis, videtur quaerere magis quam firmare, et hoc ipsum quia visus est sub ficu. Petrus autem talem ac tantam expressit de corde confessionem, ut ejus confessio sit omnium apostolorum. Et sicut simul omnes interrogantur, ita in eo omnium est responsio una, supra quam fundatur Ecclesia, et contra quam portae inferorum non praevalebunt. Quia seu dicas contra hanc fidem eas non praevalere, seu dicas contra Ecclesiam, quae hac fide supra Christum fundata est, et firmatur, unum est, eo quod nec fundamentum dissolvitur, nec fides talis tantaque infirmatur, nec Ecclesia inter innumeras aurarum tempestates, nec ventorum impulsionibus subvertitur.

p. 0561B| Sed tanta fides non nisi de revelatione Dei Patris, et inspiratione Spiritus sancti, nascitur, ut Petrus quisque qui hanc habuerit fidem a firmate petrae dicatur, non carne et sanguine revelantate, sed Deo illuminante, ita ut cum Apostolo: Conversatio nostra in coelis sit (Philip. III, 20). Quod si secundum carnem et sanguinem vivimus, et confitemur Jesum Christum Filium Dei vivi, ut puta dogma hujusmodi suscipientes a parentibus traditum nobis, tunc forte Pater non revelavit nobis, sed caro et sanguis (Rom. VIII, 13). Propterea nec stabiles sumus in fide ipsius, nec firmi sicut Petrus, et ideo nec beatitudinem reportamus, nec similem benedictionis gratiam. Et notandum quod tantum petra est unusquisque fidelium, quantum imitator est Christi, et tantum lux, p. 0561C| quantum illuminatus a luce. Ac per hoc tantum Ecclesia Christi super eos fundatur, quantum et ipsi firmantur a Christo. Unde non super uno Petro, verum super omnes apostolos apostolorumque successores Ecclesia Dei aedificatur; unde David: Fundamenta ejus, inquit, in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Sed ipsi montes super montem 673 Christum aedificantur prius. Deinde et mons Christus ultra omnes montes et colles elevatur. Quod autem repromittit, quia Portae inferi non praevalebunt adversus eam, vel sicut nonnulli codices habent; non praevalebunt ei; recte quaeritur, cui ei? vel, adversus quam? Utrum adversus petram supra quam aedificatur Ecclesia Dei, aut ei Ecclesiae non praevalebunt quam aedificat Christus supra petram? p. 0561D| Quia id non exprimit manifeste, tamen indubitanter credendum est, quia nec adversus petram, supra quam aedificatur Ecclesia, nec adversus Ecclesiam quae aedificatur supra hujusmodi petram. Alioquin adversus quem portae praevaluerint inferorum, ille neque petra dicendus est supra quam a Christo aedificatur Ecclesia, neque Ecclesia quae super petram aedificatur. Quoniam si aedificaretur super petram, licet flumina inundaverint, venti flaverint, teste Christo, non cadit quisquam, quia fundatus est supra petram. Novimus quia portae inferorum vitia sunt et peccata; nam unumquodque peccatum per quod descenditur ad inferos, porta est inferorum, et ideo omnis anima quae contrahit adversus se, in p. 0562A| se, peccatum, neque petra est super quam aedificat Christus Ecclesia, neque Ecclesia est, neque pars Ecclesiae quam Christus aedificat supra petram, quia praevaluit ei porta inferni. Et ideo dum hic vivitur, elaborandum est ne praevaleat aliqua nobis porta inferni; quia si praevaluerit, non in Ecclesia neque pars Ecclesiae sumus. Hinc est quod ait Apostolus: Quoniam qui talia et talia agunt, quae dinumerat, regnum Dei non consequentur (Gal. V, 22). Et Dominus inquit: Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Quia sicut sunt portae inferorum vitia et peccata, ita sunt portae justitiae, virtutes, per quas intrant justi in requiem. Unde David canit Domino: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntient omnes laudationes tuas in portis Sion p. 0562B| (Psal. IX, 14). Per quas nimirum portas pervenitur feliciter ad illam unam portam, de qua ipse rogat: Aperite, inquit, mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). Deinde addidit 674 illam unam portam, quae Christus est: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Ibid., 20). Cum sint ergo multae et innumerabiles portae inferorum, nulla earum praevalet contra eum, quia aut, ut petra est, aut Ecclesia aedificata supra petram.

Idcirco jugiter orandum est: Ne quando dicat inimicus, praevalui adversus eum (Psal. XII, 5). Quia tunc vere praevalet, si vicerit usque in finem, ut porta nos absorbeat peccati, ne nos jam ultra resurgere ad virtutes, aut vincere possimus peccatum. Et p. 0562C| ideo fortassis non praevalebunt, de futuro dixit, et non de praesenti, quia rari sunt in quibus post perceptam gratiam aliqua eorum non praevaleat porta peccati. Etiam, ut ita fatear, nec ipse Petrus fuit, quamvis jam magis et praedestinatione Dei beatus esse dicatur, contra quem non praevaluerit dum negavit; sed non defecit a fide. Idcirco tandem aliquando vere conversus per gratiam Spiritus sancti, deinde contra ipsum nihil jam ultra praevaluit, dum victor in fine claruit.

Et tibi dabo, inquit, claves regni coelorum. Competenter igitur primum promissum est, quod ei non praevaleant portae inferorum, et postea, Tibi dabo claves regni coelorum. Dignus enim est ab eo ipso Verbo accipere claves regni coelorum, qui obstruxerit p. 0562D| portas inferorum, ut non praevaleant adversus eum. Quasi praemium enim post firmitatem fidei et fortitudinem victoriarum, in secundo loco dantur claves regni coelorum ei qui potuerit virtutibus obstruere portas inferorum, ut ipse sibi aperiat portas regni coelorum, quae clausae sunt eis qui vincuntur a vitiis, et portis concluduntur inferorum. Omnis namque species virtutum cum ex corde fuerit adimpleta, quasi ipsa clavis regni videtur, ita ut inveniatur eadem virtus et clavis esse portae simul et porta per quam introitur ad regnum. Idcirco nec immerito tot dicuntur claves, quot fuerint habitae virtutes. Praesertim quia unaquaeque virtus quam saepe et simul omnes virtutes regnum coelorum dicuntur; p. 0563A| et propterea qui eas habuerit secundum quas vivit, videtur esse in regno coelorum et in civitate virtutum, 675 contra quas inferni leges et tartarorum portae, et omnia mortis claustra dissolventur, et aperientur januae vitae. Sequitur:

Et quodcunque ligaveris supra terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quaeso unusquisque circumstantiam lectionis hujus diligenter intendat, maxime tamen episcopi, quibus videtur cum Petro et cum omnibus apostolis haec potestas specialius a Domino attributa, licet et omni Ecclesiae eadem sit concessa; quoniam qui hanc sibi vult vindicare gratiam, debet infirmitatem Petri in petra tenere, fidemque moribus et voce praedicare, deinde claves regni quas dixi p. 0563B| habere, easdemque claves non a se, sed a Domino, et per Dominum, quasi coelestis janitor custodire. Alias autem nisi judicia ejus maneant firma in Christo, quasi Deo judicante per ipsum, timendum ne contra ipsum qui ligat aut solvit, praevaleant portae inferorum, si injuste judicat, et non secundum Dei verbum. Adversus quem autem portae inferorum non praevaluerint, ipse juste judicat, quia claves regni a Domino jam perceptas secum portat. Propter quod et aperit eis qui soluti fuerint super terram, ut sint soluti et liberi in coelis. Et claudit eis, qui justo judicio ejus ligati fuerint super terram, ut sint quasi ligati in coelo et judicati; et ideo, quasi, dixi, quia non in coelis erunt, sed inde repulsi coeleste secum judicium portabunt ad inferos, si p. 0563C| juste ligati fuerint. Et ideo formidolosa utrisque incumbit necessitas; et qui judicat ac ligat, ne forte injuste liget aut solvat; et qui judicatur ac ligatur, ne forte ligatus aut judicatus juste, hinc antequam solvatur, exeat. Verumtamen ovibus Christi, quolibet modo liget pastor, semper timenda ac reverenda est sententia pastoris, ne forte culpam quam non contraxit ex facto incurrat prae contemptu. Caeterum quamvis eis ligandi solvendique maneat potestas, nisi juste ligaverint aut solverint (ut cum eorum pace loquar qui ligant aut solvunt), ridiculum est cogitare, aut sentire, et periculosius facere, ut is qui in vinculis peccatorum suorum ligatus est, et constringitur poenaliter, propter hoc solum, quia episcopus dicitur 676 habere hujusmodi potestatem, p. 0563D| ut ab eo soluti, sint soluti et in coelis; aut ligati in terris, sint ligati et in coelis, hoc est, in coelorum judicio. Absit ergo hoc ab illo senatu coelorum, ut secundum motum animi superbientis aut irascentis cujuslibet, et ipsi injuste ligent aut solvant coram oculis summi judicis omnia circumspicientis. Quinimo magis timendum, ne forte incurrat judicium judex vitae alienae, quia Veritas omnibus dixit: In quocunque judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII, 2). Et ideo cavendum, maxime tamen qui in divinis judicant rebus, eo quod apud Dominum non sententia sacerdotum tantum, verum et reorum vita quaeritur. Nam et in Levitico de leprosis, ubi jubetur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, p. 0564A| tunc a sacerdote jubetur ut immundi fiant; non quod sacerdos leprosos mundos faciat aut immundos, sed quod habeat notitiam leprosi et non leprosi, et possit discernere qui mundi sint, quive immundi. Quomodo ergo ibi sacerdos mundum facit aut immundum, sic et hic alligat vel solvit episcopus vel presbyter, non eos qui noxii sunt, vel innoxii, suo arbitrio, sed pontificalis officio cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandi sint, quive solvendi. Et si quispiam secus praesumpserit, non de justitia et vero venit, sed de fastu et praesumptione Pharisaeorum, quia non sunt ad hoc missi, ut disperdant et occidant, sed ut colligant et salvent eos etiam qui ceciderint.

Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent p. 0564B| quia ipse est Christus. Quoniam alios spiritus sui esse testes oportebat quam apostolos, legem videlicet et prophetas. Resurrectionis autem suae testimonium, proprium est apostolorum. Et ideo non antea quam tunc primum confirmantur, ut testes fierent idonei in Spiritu veritatis. In quo nimirum praecepto declaratur, quia scientium in Spiritum Christum beatitudo monstrata est. Negatae vero rursum humilitatis et passionis ejus periculum declaratur. Propterea:

Exinde coepit, inquit, ostendere quia oportebat eum Hierosolymam ire, et pati multa a senioribus plebis et scribis, et a principibus sacerdotum occidi, et die tertia resurgere 677. Sed quam dispensative apostolos ad hanc introducat fidem, nescio vel si rari p. 0564C| sint qui intelligant. Nam superius Petrus vix tandem pervenit ut confiteretur: Tu es Christus Filius Dei vivi, et hoc non nisi Patre de Filio revelante, et mox praecepit ei et omnibus discipulis, Ut nemini dicerent quia ipse est Christus. Quid putas praedicaverint prius, quando dictum est eis: In vias gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; ite potius ad oves perditas domus Israel, etc. (Matth. X, 56). Quae dixit eis, mittens ad praedicandum. Quid ergo, si ad apostolatus officium jam tunc mittebantur, aliud praedicare poterant quam Christum, qui se miris et diversis quotidie operibus Dominum esse declarabat? Et si tunc adhuc eos mittit, et volebat ut eum annuntiarent, quid est quod nunc praecepit eisdem discipulis ut nemini dicant, p. 0564D| quoniam ipse est Christus? Si autem nolebat se praedicari, quomodo implentur quae praedicta sunt eis; quale est illud: Tradent enim vos in concilio, et in synagogis suis flagellabunt vos propter me, in testimonium illis? (Marc. XIII, 9.) Vel illud: Cum tradiderint vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X, 19). Quomodo propter Christum flagellandi erant, aut tradendi, si non Christum annuntiabunt? Fortassis ergo aliquis audet dicere, quia nolebat tunc praedicari, quoniam Jesus ipse est Christus, quando primi missi sunt bini et bini, neque ab apostolis usque ad resurrectionis tempus. De quibus omnibus Origenes in tractatu suo multa proponit p. 0565A| et infert, si forte ista et hujusmodi talia suis in locis ad futurum tempus pertineant, maxime hoc in loco quaerendum judicat, et utrum cum mitterentur, jam cognoscebant quoniam ipse erat Christus. Et si jam cognoscebant, inquit, procul dubio cognoscebat et Petrus. Quomodo ergo post tanta et talia, quae in diversis locis retro habentur, interrogat eos: Vos ergo quem me esse dicitis? Quando et respondenti Petro ac dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, dixit: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Per haec enim demonstrat, quoniam tunc primum confessus eum fuerat Petrus Christum Filium Dei vivi; in cujus confessione et caeteri apostoli 678 confessi creduntur et edocti. p. 0565B| Antea vero si nesciebant eum Christum Dei Filium, quomodo praedicare poterant quem nesciebant? aut confiteri? qualemque jam retro confessionem requirit? Dicit enim ita: Omnis qui confessus fuerit me coram hominibus, confitebor ego et eum coram Patre meo (Matth. X, 32). Ex quibus profecto verbis et sententiis manifestatur sensus, quia tunc primum apostoli seu reliqui discipuli aliqua sciebant de Christo, sed ampliora erant et altiora nostrae salutis sacramenta quae nesciebant. Et ideo praefatus doctor quaerit, utrum minus sit Jesum credere esse Christum, quam cognoscere? Et dat exemplum de Joanne, ubi ait: Si vos manseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 32). Et ait, ut dicamus quando mittebantur ad p. 0565C| praedicandum, credebant quidem Jesum esse Christum, non tamen cognoscebant; postea autem proficientes per doctrinam et plura miracula cognoverunt, quando et interrogati confessi sunt: Tu es Christus Filius Dei vivi. Sed fateor quia et Petrus, revelante Deo Patre, cum hanc confessus est confessionem, qua laudatur, non omnia sciebat adhuc de Christo, sicut mox declaratum est, ubi increpat Dominum eo quod dixerit se occidendum, et reliqua quae praesens locus testatur. Et ideo inter cognoscere et cognoscere multa distantia est. Quoniam tunc quidem apostoli initia cognitionis jam habebant, postea vero profecerunt ut pervenirent, maxime cum perceperunt Spiritum sanctum in omnem agnitionem veritatis. Quid plura? Praesens sententia p. 0565D| Salvatoris in causa est, qua dicit, deinde coepit eis ostendere se passurum, cur praeceperit eis, ut nemini dicerent quod ipse esset Christus. Porro deinde quod dicit, id est, ex quo confessus est eum Petrus Filium Dei vivi, etsi tunc Petrus didicit una cum caeteris apostolis de illo quod prius nesciebat, inde scandalizabatur continuo qui erat futurus magister, constitutus jam caput Ecclesiae, quid aestimare debemus quomodo portare possent reliqui quibus praedicabatur, si ita annuntiarentur de eo omnia ut erant in passione futura? Aut si tunc apostoli haec discebant de Jesu quae nondum noverant, quid putatis quam minus sciebant 679 illi de Christo quos apostoli prius docuerant, et ideo Dominus Jesus Christus p. 0566A| praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus inde nasceretur. Quapropter Lucas apertius increpasse illos dicit, ne cui hoc dicerent quod oporteret Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis, et occidi, et die tertia resurgere. Et fortassis ideo increpasse eos addidit, quia sciebat Dominus difficile passioni ac resurrectioni etiam discipulos credituros. Hinc est quod ipse passionis suae ac resurrectionis primum per semetipsum assertor esse maluit, deinde post resurrectionem apostolos; ut ex facto fides, et non ex auditu discordia nasceretur. Neque voluit antequam passionem subiret, gloriari, sed maluit interdum ignobilis videri. Nam in uno eodemque Christi nomine multa sunt et ardua et arcana, quae praedicanda p. 0566B| erant. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, et de Spiritu sancto conceptus est, ipse qui mirabilia fecit innumera, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, ipse qui resurrexit a mortuis; et qui passus est, et resurrexit, ipse est qui in principio erat Verbum, Deus apud Deum, sine quo nunquam est Deus Pater, per quem facta sunt omnia. Talia igitur, et alia quamplura quae catholice de Christo praedicantur, ipse est Christus. Nam unum horum si subtraxeris subtraxisti salutem tuam; quia et haeretici Christum habere videntur, Christumque praedicant; nemo eorum Christi nomen negat, sed negat Christum, quia non omnia quae Christi sunt confitetur. Quapropter multis ex causis jubet tacere discipulos, forte ut fallat principem p. 0566C| mundi, et videatur declinare jactantiam, humilitatemque de se docere, et quod magis est, ne rudes et imperfecti adhuc discipuli altissimae praedicationis mole opprimerentur. Et si quippiam titubassent in praedicatione, sicuti fecere in passione Christi, magis auditoribus suis scandalum generarent erroris, quam perseverantiam perfectae dilectionis. Quod si quaeritur, utrum hic primum hod mandatum dederit ne eum annuntiarent, an jam superius quando missi sunt, non solum ut praedicarent, verum etiam ut sanarent omnes et curarent universos? recte dicimus, quia nec hic mandatum videtur ne Christum Dei Filium praedicarent, sed, ut ita dicam, 680 ne quid passurus, aut occidendus esset, vel etiam a mortuis resurgendus, quia nemo ex mortuis resurgere recte p. 0566D| dicitur, nisi qui mortuus fuerit, et de morte ad vitam resurrexit. Sed quia hoc praeceptum sacrae dispensationis est mysterium, tam temperanter est mandatum, ut in omni praedicatione et tempore iste modus sit servandus, ne aut doctor aliquid assumat ultra quam creditum est ei vel commissum, aut certe ultra quam ipsi auditores ferre possint vel capere, ut unusquisque suo in tempore tritici mensuram accipiat (Luc. XII, 42), quam possit efficaciter portare, et operibus adimplere. Hinc est ergo quod prohibentur, ut dixi, evangelizare Christum, seu omnia quae Christus est, ut evangelizarent eum postea amplius et perfectius, etiam crucifixum, sicque cum ipso Christo ipsam commendarent crucem, in p. 0567A| qua gloriarentur Christiani; quia haec est vera fidei nostrae gloria, si vere intelligamus crucem Christi, quia aliae cruces nihil nobis prosunt; sed sola crux Christi, quae nobis utilis est et pernecessaria, per quam nobis mundus crucifixus est (Gal. VI, 24), et nos eidem mundo. Mira omnipotentis Dei dispensatio. Quam subtiliter, quam provide introducit suos ad fidem, ne aut obruantur majestate, aut dejiciantur carnis infirmitate; aut uberiorem de eo doctrinam in posterum opportunius praedicandam, reservarent, quando poterant jam de singulis annuntiare quae viderant, ut si mors Christi aliquem conturbaret ad perfidiam, resurrectio et ascensio ad Patrem relevarent et foverent animos credentium ad fidem. Alioquin apostoli, qui semper cum eo fuerant, et p. 0567B| viderant miracula universa quae fecit, et audierant ab eo verba vitae (Joan. IX, 68), quibus et testimonium perhibuerant, si ea nocte qua tradebatur scandalizati sunt, quid arbitramur passuros eos fuisse, qui nihil tale sciebant? Si audissent quia ipse erat Christus, propter quod parcens eis, mandat apostolis ut nemini dicant, quia ipse est Christus. Verumtamen non hoc dixerim, quando missi sunt apostoli, aut quando loquebantur ad plebes, quod non aliquid annuntiarent de illo, sed ita temperanter, ut et quosque ad eum traherent ad fidem, et arcana Christi sacramenta non publicarent ante tempus. Et ideo quia inducti erant jam ad Dominum 681 per fidem ex revelatione Patris, ut plenissime eum Filium Dei vivi non solum crederent, p. 0567C| verum et scirent, opportunum jam erat ut ipsum eumdemque Dei et hominis Filium moriturum pro omnibus ac resurrecturum intelligerent; quia pernecessaria res est praedicari Jesum Christum crucifixum. Alioquin praedicare Christum, et crucem tacere inutile est. Et ideo praecepit interim, ut nemini dicant quia ipse est Christus, donec praeparet eos ad fidem et ad sacramenta mysterii, ut postmodum perfectius atque opportunius dicant, quia ipse vere est Christus. Unde diligentius considerare debemus quia non ait, exinde coepit Jesus dicere vel docere, sed ait: Exinde coepit ostendere discipulis suis. Quoniam sicut corporalia evidentius carnalibus ostendi dicuntur, sic eis adhuc quasi mortalibus et parvulis ostenduntur a Christo, ut apertius cognoscerent p. 0567D| ea quae loquebantur. Et non sic puto eis ostensa fuisse visu oculorum ea quae passus est, vel quae viderunt et gesta sunt a Christo, quomodo discipulis ostensus est rationabilis sermo et intelligibilis de mysterio passionis ac resurrectionis ipsius; et ideo dixit quia tunc coepit eis ostendere, ut deinceps capacioribus factis ac dictis plenius idipsum demonstraret, ne jam quasi rudibus incipiens loqueretur, sed perficiens in ipsa ostensione plenius intelligerent quod omnia quae coepit Jesus facere aut docere utique et perfecit.

Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satanas, scandalum p. 0568A| es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Ex quibus dictis apparet quod saepe a multis dictum est, nimii ardoris amorisque quammaximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. Nam post confessionem suam sibi a Patre divinitus revelatam, et post praemium benignissimi Salvatoris, quo audierat: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis; repente audivit a Domino, et inquam subito, se oportere ire Hierosolymam, ibique multa pati et occidi, ac reliqua. Non potest ferre quod audit, nec vult infirmari confessionem suam, et destrui, quia non putat fieri posse quod vere novit, et absque ambiguo confessus est, ut Dei Filius occidatur. Inde est quod ex ardore amoris, ex fidei firmitate, ex p. 0568B| reverentia pietatis, assumit eum seorsum, ut et Magistrum 682 compescat a talibus, et ne praesentibus condiscipulis eum videatur ac si temerarius arguere; ubi semoti cum essent, coepit illum increpare amantissimo affectu et optantis, ac dicere: Absit a te, Domine, quod verbum melius in Graeco habetur ἵλεώς σοι, Κύριε, hoc est, propitius tibi esto, Domine, vel propitiare tibi, Domine; et ut de beati Petri sensu addamus, quia non erit tibi hoc, nec potest fieri, nec recipiunt istud aures meae, vel cor meum, ut Dei Filius occidendus sit. Nec enim revelatum fuerat ei oportere pati Filium Dei et occidi talem, tantum Christum Deum Filium, quia et haec indigna Deo Patri videbantur. Unde et dicebat: Propitius tibi esto, Domine, quia si nolueris non erit tibi. Et p. 0568C| verum. Attamen nesciebat, quod hunc posuerit Deus Pater Propitiationem pro peccatis nostris (I Joan. IV, 10) in sanguine ipsius; cujus quidem affectum suscipiens Christus, ignorantiam autem exprobans dixit: Vade post me, Satanas, quia non sapis ea quae Dei sunt, id est voluntatem et sacramentum Dei. Sed quia per ignorantiam destitisti ire post me, quia non recte sapis, vade retro me, post tergum et audi vocem monentis, ut recte sapias. Porro satanam quod eum vocat, increpantis vox est, quia nullus etsi per ignorantiam contrarius esse debet Deo. Nam satanas in lingua nostra contrarius appellatur. Praevaluerat enim in Petro etsi per ignorantiam satanas, ut desineret ire post Deum et sequi eum qui pro illo praecedere se optabat; idcirco jure adversarius p. 0568D| vocatur, ut discat jam deinceps Filio Dei scandalum non esse. Ambulaverat prius Petrus a principio vocationis suae post Dominum, antequam scandalum esse coepit, et contraire ei, et ideo mox percutitur initio peccati, si peccatum dici fas est, et monetur ut impleat quod eis a Domino in principio vocationis eorum jussum fuerat. Dixerat enim: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et notandum quod huic dicitur: Vade post me, Satanas, diabolo vero tantum, Vade, ac si dicatur, in ignem aeternum; quia Petrum affectus amoris et ignorantia vicit. Unde hic error apostolicus de constantia fidei venit, magis quam ex incentivo diaboli; quamvis nec hoc satis negare p. 0569A| possimus, quod post praedicationem passionis in eo diabolus tentandi non acceperit facultatem; usque ad tempus enim ab eo secesserat. Sed sumens hanc infidelitatis humanae 683 occasionem, et si per affectum amoris licet a foris Petro insinuavit objicere Christo, non quo mens ejus veneno infidelitatis esset infecta, sed quo inscientia fuerat obvoluta. Quod sciens Dominus, et illius fraudem, et istius ignorantiam increpat. Petro dixit, Vade post me, ac si diceret usque ad crucis passionem; et diabolo increpans ait, satanas, scandalum mihi es. Quia sicut Dei munus est Christum in spiritu Deum nosse; ita diaboli opus est Christum in homine nescire. Atque ejusdem periculi res est, vel corpus negare sine Deo, vel Deum negare sine corpore; quia verbum humanae p. 0569B| salutis causa, Christus in corpore quod assumpsit. Et ideo bene Petro dictum est ut sequeretur; ei vero a quo talis suggestio est erroris, reprobando, scandalum mihi es. Sed valde stupendum post tantam confessionem, post tantam beatitudinem et tam admirabilem gratiam, ut super eum et per eum aedificaretur Ecclesia Christi, post tantam sibi ligandi ac solvendi potestatem concessam. Quid est quod tam subito audit (qualitercunque vel cuicunque dicatur, tamen ei dicitur) Vade retro me, satanas, scandalum es mihi? Vel quae est tam repentina conversio, ut post tanta praemia sibi divinitus collata, satanas appelletur? Sed si diligenter attendit prudens animus, haec omnia non de praesenti, ut supra dixi, sed de repromissione p. 0569C| futurorum sunt. Quia si statim ei tanta esset concessa gratia et beatitudo firmata, nunquam pravae persuasionis error invenisset locum. Propterea, ut aestimo, Marcus et Lucas scripserunt Petrum respondentem dixisse, Tu es Christus, non adjicientes quod hic positum est in Matthaeo, Filius Dei vivi. Et ideo nec dixerunt ad confessionem relatam istam beatitudinem, neque benedictionis gratiam, aut donum tantae potestatis, seu caetera quae illi concessa sunt. Hinc pro certo dicimus, quia haec ei non impraesentiarum, sed in praedestinatione Dei, et in futuro praestita sunt et gratis concessa. Propterea et nunc hic error subrepsit, et locum habuit contradicendi, et in passione Christi, negandi. Sed utrum error aliquando sine peccato sit, aut officiosus, p. 0569D| ut quidam volunt, eis relinquo disputandum, qui sciunt perplexos syllogismorum praetendere nodos, et animorum internos penetrare sensus, si forte possit aliquis errare, aut scandalum esse uni ex minoribus? Aut contrarium Deo quod ex adverso non sit. 684 Etsi ex adverso fuerit, contra ipsum est. Quoniam etsi errare aliquando alicui profuit, ut bonus error dicatur; potest fieri ut in via saeculi, sed non in via Dei. Unde sequitur, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Audiat, quaeso, exercitus Christianiae religionis; audiant universi qui Christiano nomine censentur; audiant Regem Christum coelestis militiae populo concionantem, et suis alloquentem p. 0570A| militibus. Qui vult, inquit, post me ventre, dixerat enim supra suis quod passurus et occidendus esset, dixerat Petro, Vade post me, quia invenerat in eo quidpiam contrarietatis. Dicit nunc omnibus ut omnes eum sequantur ad militiam, non pro se, sed pro nobis praeliantem. Omnes sequantur, et nemo antecedere velit, nemo contraire, nemo declinare, nemo retrorsum abire, sed omnes cum sequantur, quoniam ipse solus est qui pugnat, ipse solus qui vincit, ipse solus est qui coronat. Tamen liberum arbitrium in omnibus conservat. Regulam omnibus constituit, sed libertatem concedit. Et ideo Marcus ait: Convocans populum una cum discipulis suis dixit eis (Marc. VIII, 34). Et Lucas, Dicebat, inquit, ad omnes (Luc. IX, 23). Nam p. 0570B| haec omnium invitatio salus est credentium, quoniam non qualiscunque virtus est sequi Christum, et ire post eum. Cujus regula primum talis est, cui voluntas sequendi fuerit, ut abneget semetipsum; quia aliter ire post eum non potest, nisi abnegaverit semetipsum. Denegat autem semetipsum, qui carnalem vitam et malam bona conversatione innovat et commutat, et deinceps in novitate vitae ambulat, id est ut vitia deserat, sectetur virtutes, quatenus per has Christum confiteatur, non minus fide, quam et operibus bonis; quia in his quisque aut denegat Christum, et confitetur semetipsum, aut confitetur rursus Christum, malis operibus per fidem abnegatis, ut totus vivat in confessione et laude Dei, bonis operibus adimplendo. Idcirco omnis cogitatio p. 0570C| nostra, intellectus, et omnis sermo et actus, nostram abnegationem demonstrat, Christo confessionem ac testimonium in singulis virtutibus operatur.

Tollat, inquit, crucem suam, et sequatur me. Quia non satis est tollere crucem, nisi sequaris Christum. Nam et philosophi hujus saeculi sua omnia reliquerunt, etiam interdum et vitia, sectantes mores bonos, et multa passi sunt, sed quia fidem non habuerunt, neque 685 Christum sunt secuti: Putantes se esse sapientes, stulti remanserunt, quia non glorificaverunt Deum, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21), et oberraverunt a vero. Propterea unusquisque qui vult sequi Christum, tollat crucem suam, quia nisi in cruce Christi gloriatus fuerit, et in ea crediderit, crucemque Christi suam esse fecerit, et portaverit p. 0570D| post Christum cum Simone, in angaria, eum sequi non potest, quia nemo vacuus Christum sequitur. Idcirco quicunque moritur peccato, non alio modo moriatur, quam secundum carnem, ut dicere possit cum Apostolo, Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini, per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14).

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. O beatum damnum, et jactura felix, salvare nos vult cum detrimento animae ac corporis, et esse sui similes nos hortatur. Quia ipse in Dei forma cum esset (Philip. II, 6), usque ad mortem humilis factus est et obediens, propter p. 0571A| quod et mortem crucis pertulit, ut unusquisque per crucem in Domino glorietur, et per eam saeculo ac sibi moriatur. Quia quamvis videatur se aliquis abstinere a peccato, et sit mortuus quantum attinet ad peccatum, tamen nisi in crucem Christi crediderit, et in fide ejus qui crucifixus est, et propter eum se abstinuerit a peccato, ipse sibi et non Christo vivit, quia non est Christo crucifixus et mortuus, ut omnia haec in eo Christus operetur; et ideo signanter ait, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quam sententiam ita possumus intelligere, qui amat animam suam, aut qui odit animam suam: ut dicamus, Si quis est amator vitae praesentis plus quam aeternae, et putat hanc vitam praesentem optimam esse felicitatem, et parcit animae, p. 0571B| ut magis timeat mori, et putat animam suam per hanc mortem carnis perire, iste hoc modo volens animam suam salvare, perdet illam, dum alienam illam fecerit a vita aeterna. Dicitur et eminentior pars animae mens, qua tota regitur vita hominis; est et inferior, qua vivificatur corpus, quae et vita animalis dicitur: sed anima a parte tota vocatur qua vegetatur corpus. Quam sane animam, id est praesentem hanc vitam, si quis plus amaverit, quam aut vivere secundum Deum, aut mori propter Deum, perdet totam vitam illam qua vivere debuit, secundum Deum, ita ut neutra pars animae qua vivit 686 et regitur corpus, jam ultra vivat in illa aeterna vita per Deum, qui noluit mori sibi ac saeculo ut bene viveret secundum Deum. Similiter et qui contempserit praesentem p. 0571C| propter verbum, et confisus de vita aeterna usque ad mortem pro veritate certaverit, aut vixerit impraesentiarum, non sibi sed secundum Deum perdet quidem animam suam, quantum ad praesentem attinet vitam, dum aut tradit eam pro pietate Christi in mortem, quae abusive dicitur mors, aut totus mortuus saeculo sibi potest dicere cum Apostolo, Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II; 20). Iste igitur talis aut tantus, quoniam propter Christum perdidit animam suam, magis eam facit salvam in vita aeterna; quia profecto abrenuntiat diabolo et omnibus operibus ejus, necnon et saeculo cum suis fallaciis et pompis ejus, ita ut sibi hic talis tollat crucem suam, et sequitur Christum. Haec omnia in libero, arbitrio proponuntur, et ideo quasi p. 0571D| ad superiora reddit rationem, et dicit, Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Dicendo ergo, qui voluerit, praecedentem et sequentem unum esse sensum ostendit. Idcirco quod superius dixit, Abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me, si de morte sola dixit, et hoc quod dicit, Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; continuo et de morte sola intelligere debemus: si autem abnegare et tollere crucem non solum est mori pro Christo, sed etiam carnalem conversationem rejicere, sine dubio et perdere animam, non solum mori est pro Christo, verum etiam deponere carnales voluntates, ac mori sibi et saeculo. Nec dicit, qui salvaverit animam suam, perdet eam, sed qui voluerit eam salvam p. 0572A| facere, perdet illam; et qui perdiderit prius propter me, hic salvam faciet eam. Quoniam sic consequens erat ratio, ut prius amitteremus quod jam male habebamus, deinde ut consequeremur quaerere quod nunquam ex nobis habere potuimus. Itaque sic vivendum est ut consequamur salutem animarum nostrarum in conversatione vitae melioris. Quae nimirum varietas sententiarum, licet unus sit sensus, tamen amplius et perfectius aperitur intellectus, dum sententia ex alia praedicatur, et ornatior loquendi commendatur modus. Quisquis enim denegat se, et tollit crucem suam ipse est qui perdit animam suam propter Christum. Et perdens melius eam salvat, dum pro illo qui vita essentialiter 687 est, tota impenditur. Et qui perdit animam, quantum p. 0572B| ad voluntates carnales pertinet, ipse est qui abnegat se, et tollens crucem suam sequitur Christum.

Quid autem proficit homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat? Puto quod mundum lucratur qui non abnegat semetipsum, nec tollit crucem suam, et sequitur Christum secundum ea quae dicta sunt, nec perdit animam suam, ut salvet eam in spiritali amore, qui omnes in se carnales concupiscentias habuerit. Quia sicut omnia relinquit, ut Petrus insinuat, qui nihil concupiscit carnale: ita omnia lucratur, et tenet sibi, licet non possit assequi, dum in omnibus ejus concupiscentiis inhiat et versatur; et ideo cui non crucifigitur mundus, ipse detrimentum animae suae facit. Unde p. 0572C| et nobis gemina proponitur electio, ut ex proposito maneat uniuscujusque retributio. Quod si voluerimus mundum lucrari, perdimus animas nostras; aut si animas nostras voluerimus lucrari, abnegemus et perdamus hunc mundum, ita ut omnes concupiscentias ejus abdicemus. Videat igitur fidelis anima, quid potius eligendum sit, quidve sectandum; quia unum horum aut perdet aut salvabit sibi, quamvis mundum retinere non possit, et sine se nihil habere.

Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Quod si aliunde non nosti, homo, lege quid diabolus expetens manum mittere in Job, dixerit Deo; Pellem pro pelle, inquit, et universa quae habet homo, dabit pro anima sua (Job II, 4). Nam ille non p. 0572D| ut servare vellet animam hoc dixit, sed occasionem inde invenire ut eam laederet. Noverat tamen quod alia commutatio pro anima in hominis potestate nulla esset, quamvis et hoc ipsum parum sit, nisi pretioso Christi sanguine redimatur. Et pro hoc omnino qualiscunque reddenda est commutatio. Hinc quoque David ait (Psal. CXV, 12, 13): Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Ac si diceret, non invenio aliud quid retribuam, nisi, Calicem salutaris accipiam, hoc est crucem passionis Christi, et nomen Domini invocabo. Quia nec crux aut calix passionis, sine invocatione Domini, nec invocatio Dei sine cruce, de qua diximus supra, quae tollenda est ad salutem aliquid valet. Commutatio autem p. 0573A| animae, prima mundi substantia est, ut relinquat se homo et quae mundi sunt 688, in quantum de mundo est, et sequatur Christum, qui de mundo non est, ut per eum acquirat, perdito mundo, se, et quidquid ultra mundum est. Alias autem si lucratus fuerit hunc mundum se perdito, in detrimento animae suae, quid dabit pro se? Ecce quam mira Dei conclusio. Audiant, quaeso, qui in suis gloriantur actibus, et Scripturarum sanctarum despiciunt simplicitatem, dum proponunt, syllogistice assumunt, et concludunt, sicque de verosimili sua connectunt ad capturam animarum fallacia. Nam hic Magister coelestis non de verosimili argumentum, sed ipsam veritatem in argumentum proponit arbitrii libertatis, dum ait, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, p. 0573B| etc. Deinde assumit, cum ait, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam, seu reliqua. Quod si hoc quisque noluerit, et lucratus fuerit hunc mundum cum detrimento animae suae, quia perdidit eum mundum lucrando, quam dabit commutationem pro anima sua, cui mundus est lucrum, et sibi anima detrimentum? Ac per hoc non lege dialecticae artis, sed lege divina, qua cuncta sapienter disponit, et sic omnes concludit, ut universi intelligant quod mundus homini aut in lucrum erit, et anima sibi in detrimentum; aut, quod magis optandum, anima Deo ac sibi in lucrum, mundus vero in detrimentum. Quia omnino nemo pariter cum mundo habet Christum, et sequitur eum, qui est ultra et extra mundum. Idcirco nulla est alia commutatio animae, p. 0573C| nisi ut relinquat mundum, et ea quae mundi sunt, sicque tollat crucem suam, et sequatur eum qui vocat nos. Fortassis ergo aliquis dicturus est, quod non omnes possint relinquere mundum et ea quae mundi sunt. Ego autem dico, quia nullum compellit sermo divinus, sed suo eos arbitrio derelinquit. Tamen Apostolus id hortatur, ut qui habent, sic sint quasi non habentes, Et qui utuntur hoc mundo, quasi non utentes; et qui possident, tanquam non possidentes (I Cor. VII, 31). Quoniam tales licet videantur esse, jam de mundo non sunt. Et ideo quia nulla est alia digna commutatio, quae detur pro nobis, relicto mundo, sequamur Christum, qui venditus ac traditus est pro nobis; ne forte involvamur inter Aegyptios atque Aethiopes, qui dantur in commutationem p. 0573D| juxta prophetam pro Israel. Quae nimirum commutatio ruinosa est illis. Quapropter aut nulla est alia commutatio, aut ea est 689 vera et sola, ut omnia lucra mundi pereant, solaque salvetur anima. Nam filius hominis

Venturus est in majestate sua, et tunc reddet unicuique juxta opera sua. Ab eo loco ubi interrogantur discipuli, Quem dicunt esse filium hominis, et Petrus confessus est, Tu es Christus filius Dei vivi, totum ibidem et deinceps, de filio hominis agitur, ut ipse qui est Filius Dei vivi, a Patre, Petro declaratus, filius hominis intelligatur, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14), et filius hominis, verus Filius Dei, in una eademque persona, ipse occidendus ac flagellandus p. 0574A| demonstratur. Propter quem crux tollenda est, et sequendum est usque ad mortem; propter quem, perdenda est anima, et amittenda praesens vita. Quod si vereris, o homo, talia tantaque sustinere propter filium hominis, aut si ipsum solum hominem esse putas, quia crucifigendum et moriturum se ostendit pro nobis, audi quia venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Non duae, sed una persona unusque Christus. Grandis terror audientium praecesserat, in tantum ut, hoc audito, Petrus princeps apostolorum scandalizaretur, donec sententia Dei est increpatus. Et ideo tristibus laeta succedunt, et firmatur confessio Petri, quamvis moriturum se direxit, quod verus sit Filius Dei vivi, qui venturum se repromittit vivum post mortem, p. 0574B| in gloria Patris sui cum angelis suis. Quoniam etsi minoratus est paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6), propter mortem carnis, major est angelis, quia ejus sunt, quos creavit, quorum ipse est Dominus non comparatione, sicut Ariani volunt, major est angelis, ut sit unus ex numero eorum, quamvis major sit illis, sed divinitate ac majestate, quam cum Patre habet coaequalem, et ideo venturus praedicitur in gloria Patris cum angelis suis. Et non alius, ipse idemque qui venturus est in gloria cum angelis suis, quam filius hominis. Nam per divinitatem nunquam venturus jure dicitur in gloria, de qua nunquam recessit. Haec idcirco dixerim, lector, ut semper sollicitus sis propter haereticam pravitatem, qui diversis modis de Christo male senserunt. Et p. 0574C| tunc reddet unicuique secundum opera sua (Psal. LXI, 13). Haec illis repromissa sunt, qui abnegaverint semetipsos, qui tulerint crucem suam, qui secuti fuerint Christum, qui perdiderint animam suam propter Christum, ut in nullo terreatur Christianus fidelis, neque scandalizetur in aliquo; neque in 690 morte ex passionibus Christi, quia venturus est in gloria Patris, cum angelis suis: neque in suis cruciatibus, aut amissione rerum, quia meliorem substantiam sibi repositam inveniet in coelis, ac manentem, si hic amiserit perituram, necnon et vitam, sicut repromittit Veritas, quam qui hic perdiderit temporalem, ibi inveniet aeternam et perpetuam, ubi Christus est in gloria Patris, sempiterna vita. Tangit etiam et eos qui aut nolunt p. 0574D| credere, aut si credunt fidei opera, quia non operantur, nolunt habere. Sed quia poterat aut apostolorum aut eorum quos convocaverat ad audiendum, tacita cogitatio hujusmodi scandalum generare, et intus dicere in animo, Occisionem tuam et mortem nobis repromittis, nosque ad mortem et ad omnia toleranda hortaris, teque quia promittis adfuturum quandoque in gloria Patris cum angelis, insuper et quod reddere debeas unicuique secundum opera sua, astruis hoc in dies longos si forte erit, et in tempora differtur longa. Praevidens ergo talia, et hujusmodi tentamenta, benignissimus Jesus, qui est omnium occultorum cognitor, quae possent in mentibus fragilium generari, et generata quae possent p. 0575A| objicere, ad repellendum praesentem timorem vel cogitationem, praesenti credentibus recompensat praemio, ut de proximo consolentur promisso, qui de futuro gaudere desiderant visu. Dicit enim ita:

Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. Sermo itaque et promissio omnipotentis Dei, omni est repleta gaudio et consolatione in spe futurorum, eo quod sperare poterant omnes, qui prius promiserat universis de futuro; dum hic licet paucis, se firmat ostensurum, venientem in regno suo, antequam de proximo mortem gustarent. Et hoc quidem quia in ea claritate se transformavit in monte coram discipulis, quos secum assumpsit, p. 0575B| in qua venturum se promiserat in gloria Patris cum angelis suis. Et notandum quia regnum Christi, in quo venturus erat, ut eum viderent venientem in regno suo, ipse est gloria Patris; quia sicut regnum Christi, Patris est regnum: ita et gloria Patris Christi est gloria, quae ostensa est in monte, licet paucis, ut et ipsi qui viderant; et caeteri qui audierant, illis repromissa se vidisse demum narrantibus, firmarentur ad fidem de filio hominis, quia visus est in gloria, 691 quod ipse esset verus Filius Dei qui et filius hominis. Sed tales eliguntur et assumuntur, qui congruere possint etiam adhuc in carne, ad eam visionem quae altius conspicitur in mente; de qua latius quidam disputant. Quoniam ista quae coram oculis refulsit, convenit eis qui p. 0575C| tales sunt, quibus dicit Petrus, Sicut modo geniti infantes lac concupiscite rationabile sine dolo (I Petr. II, 2). De quibus et Paulus loquebatur dicens, Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim, inquit, poteratis, sed nec adhuc potestis (I Cor. III, 2). Illa vero quae coelestis est visio et verbi intelligentia, solis convenit perfectioribus, qui ablactatos habent sensus, ut cum his tribus, qui assumuntur, intelligant quae divina sunt. Hi ergo erant stantes, de quibus loquitur, qui fundatos habent gressus apud Jesum, et stabant cum eo, ubi stabat Jesus Verbum Dei. Sed non omnes aequaliter stabant. Est enim inter eos apud Dominum magna ad alterutrum differentia standi. Propterea non omnes qui stabant apud Jesum, sed quidam ex eis, quasi qui melius p. 0575D| stabant, dicuntur non gustasse mortem, donec videant Verbum Dei, quod venit ad homines, et quod caro factum est. Verumtamen non nominatim eos, de quibus loquitur, exprimit, ne forte caeteri invidia moverentur, sed absolute dicit, quod sunt de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Et ob hoc quippe docet rebus et verbis fidem spei nostrae, dum et illud quibusdam ex illis transfigurans se ostendit in monte, et resplenduit, quia tunc plebi loquebatur saltem in cordibus apostolorum, ita ut viderent et audirent intus, quod Paulus se vidisse et audisse protestatur, quando raptus est usque ad tertium coelum, ubi audivit et vidit vere ineffabilia (II Cor XII, 4). Nequaquam p. 0576A| igitur negare possumus vel debemus apostolos, antequam hinc exissent, tale aliquid vidisse, in quo intus regnum Dei conspicerent, et filium hominis venientem intelligerent in regno suo in virtute Spiritus sancti. Quae visio clarior sole nonnunquam in sanctis emicat in intellectu, et refulget. Et inde est, quod aliquando primum per fidem, deinde per intelligentiam adhuc in carne invenitur a quaerentibus, dum ingreditur cogitationes fidelium, ita ut videat aliquis, et comprehendat eminentiam verbi Dei, quod solvit et convincit omnes persuasiones mendaciorum, et ingerit confesssionem veritatis, ita ut videat filium hominis 692 id est Verbum Dei, cum carne venientem in regno suo, fide et intellectu. Et qui sic videt Verbum Dei, id est Christum Deum p. 0576B| et hominem, non solum solventem et convincentem adversariorum persuasiones, sed etiam suas evidentias mentis declarantem, hic talis videt non solum regnum, sed et gloriam Verbi Dei. Quod si tale aliquid interdum in electis Dei fit, quid putas in apostolis tunc quanta erat inspiratio, quantaque illustratio divinae intelligentiae? Instruebantur procul dubio verbis, instruebantur et rebus; ac per hoc utrumque potest stare, ut et intus quidam de illic stantibus viderent eum venientem in regno suo in virtute Dei priusquam gustarent mortem, et foris in monte oculis carneis transfiguratum in gloria claritatis aeternae; sicque instruuntur intus atque foris. Grave enim onus infirmitati humanae supra imposuerat, ut cum sensum vitae homines ex vivendi affectu p. 0576C| habere coepissent, fructum vivendi (qui praesentialiter in sensibus corporis blandiebatur) amitterent, negarentque se sibi, id est quod esse coepissent, esse se nollent, cum sensus hujus exordia ex affectu voluntatis habuissent. Alioquin apostoli, nisi ex omni parte firmarentur, ne incerti remanerent, ambiguitate spei remorati, ea quae praesentis vitae sunt blandimenta et gaudiorum oblectamenta, deserere non possent, neque ea quae crucis et mortis sunt, appetere, et semetipsos abnegare. Propterea quolibet pacto ea viderunt apostoli, et perfecti quique in vita, ut non dubitarent deinceps pro his gustare mortem. Nam duae mortes esse dicuntur (licet et tertia peccati animae dicatur) prima et secunda; sed prima quae est corporis, gustus mortis dicitur, secunda p. 0576D| vero vera mors, qua in aeternum damnantur homines, appellatur. Quod si de hac morte intelligendum est, quod non gustaverunt mortem illic stantes, donec viderent filium hominis venientem in regno suo, consequens est, ut postea gustaverint, absque ambiguo, mortis gustum, quia hac momentanea morte mortui sunt. Si autem de illa aeterna morte repromissum est, quod hi qui juxta vitam quae Christus est perstiterint, non possint mori, quia aeternam vitam jam habent, cum Christum venientem in regno suo vident, quia intelligunt, credunt et confitentur, venerantur et adorant: et ideo dictum est, quia non gustabunt mortem hi tales, eo quod perfectius 693 stent apud eum qui est vita. Unde et p. 0577A| portae inferorum non praevalebunt adversus eos, qui mortem gustaturi non sunt in aeternum, nisi forte quod ait donec, quasi postea gustaturi sint, cum viderint filium hominis venientem in regno suo. Quod omnino credere de sanctis impiissimum est, quia non diffinit tempus, ut postquam transierit illud donec fiat, quod ante non fuerat factum, sed rem, quae necessaria est, exponit. Simili modo alibi dicitur ad discipulos, Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXIV, 14). Quasi jam non sit cum illis futurus postquam consummatum fuerit saeculum, ita ut melius esset discipulis hoc tempus quod est ante consummationnem saeculi, quam illud futurum, in quo eos cum Christo regnaturos dicimus. Idcirco pernecessarium est cognoscere, p. 0577B| si nos usque ad finem saeculi non est relicturus, ne nobiscum sit omnibus diebus saeculi, quod multo magis nobiscum erit post finem saeculi, quando plenissime mortalitate exuti, sancti regnabunt cum Domino. Et ideo hoc loco, donec, non pro finito ponitur termino, sed pro infinito. Quando qui semel viderit filium hominis venientem in regno suo et in gloria sua, et viderit venientem in regnum ejus, in virtute, jam nequaquam gustabit mortem in aeternum. Quod si aliquis quaerere voluerit quid sit inter mortem gustare et mortem videre? Quia Scriptura divina in his verbis variare videtur; dicit enim et mortem venire super aliquos, et mortem nonnullos sequi, seu mortem absorbere aliquos. Quaerit autem harum Origenes differentias, ne forte p. 0577C| gravius sit gustare mortem quam videre, et pejus sit sequi eam, quam gustare. Sed et ut veniat super eos quos sequebatur, et comprehendat, nihilominus gravius esse videtur; absorbi vero a morte, illi gravissimum esse videtur. Et ideo, ut supra dixeram, non gustare mortem, de hac temporali morte hoc loco magis dictum esse videtur.

(CAP. XVII.) Post dies autem sex assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus: et duxit illos super montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Quare autem Petrus, et Jacobus, et Joannes, in quibusdam Evangeliorum locis, sequestrantur a caeteris, aut quid privilegii habeant, res in aperto est, si Petri dignitas meritorumque ejus, et firmitas virtutum compensatur; quoniam p. 0577D| ipsi sunt qui videbantur columnae esse, de quibus dixerat, Sunt 694 de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI). Interea quaeso, lector, non parum tibi videatur stare cum Jesu; quia nisi prius stabilirentur ut starent firmiter supra petram, nequaquam eum sequi possent, praecedentem et ascendentem super excelsum ascensionis suae montem, et contemplando introrsus divinam introspicere majestatem. Et ideo licet alii apostoli eadem vigeant in Christo firmitate, isti tamen ob dispensationis gratiam, eliguntur ab eo qui cor inspicit singulorum. Nam hi duo, Jacobus scilicet et Joannes, filii tonitrui dicuntur, quia nati sunt ex magniloquio Dei tonantis, et p. 0578A| magnifice ad eos coelitus clamantis, Venite post me (Marc. I, 17). Idcirco sequuntur eum. Quamvis et Andreae haec ipsa dicta videantur, tamen hic soli eliguntur, ut ducantur ad excelsa; non quod Andreas inferior censendus sit, qui et praeponitur in catalogo apostolorum illis duobus, sed ob mysterium, ut intelligamus quod hi soli non gustabunt mortem, qui cum Petro firmantur in petra quae Christus est, et solis datur ut stabiles permaneant. Ipsique sunt filii tonitrui, quia non aliunde perceperunt doctrinam, quam de coelo, ex voce tonantis altissimi Dei. Quibus profecto clamat Jesus, et intonat quotidie, ita dicens, Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI, 15). Tres namque tantummodo ideo assumuntur in monte, quia in his regni coelestis ordo, et numerus p. 0578B| praefiguratur, quod ex origine trium filiorum Noe colligenda est omnis Ecclesia, et futura ex his omnis electio eorum, qui cum Christo in coelis ascensuri sunt. Quorum firmitas et fortitudo Christus est, quorum doctrina in voce tonitrui de coelo sonuit, et perterruit universos corusco praedicationis in rota, ita ut concussae sint singulae partes terrarum, quae sub tribus describuntur nominibus, ne aut Asia sola credidisse dicatur, verum et Africa simul atque Europa Christi sanguine redempta, de imis ad superna perducitur. Et post sex dies, aut octo sicut Lucas testatur. Quia in hoc loco ubi Matthaeus ait post sex dies, Lucas post octo dixisse legitur. Neutrum tamen eorum a vero juxta litteram discrepasse creditur, neque a veritate quisquam dissentit dum sibi p. 0578C| ad invicem quasi neuter consentit. Sed sciendum quia Matthaeus dierum facta mentione, a toto totum dixit, et Lucas a toto partem expressit; quia in ea die qua dictum est, Sunt quidam de hic stantibus 695 qui non gustabunt mortem. Jam pars praecesserat, et in ea die quando eos assumpserat, montemque ascenderat, pars quaedam diei restabat. Propterea partes illas quas Matthaeus omisit tangere, quasi duarum extremitatem partium, Lucas pro tota die utrasque computavit partes, ut octo fierent dies. Ubi tropus consuetae locutionis intelligitur, qui Graece synecdoche appellatur, quod Latine dici potest, vel a parte totum, vel pars pro toto. Qui profecto tropus in Scripturis sacris quam saepe invenitur. Et hic uterque evangelistarum eum non absque magno rerum p. 0578D| mysterio significatarum posuit. Quoniam cum dixisset Jesus, Sunt de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, unus eorum post sex dies dixit, alter vero post octo. Quia unus evangelistarum, primum et novissimum, ut octo fierent, connumeravit, alter vero sex tantum in medio tenens, duos extremos praetermisit; ut finitis sex aetatibus saeculi, claritas Dei, quae in septima, id est in finem vitae apparebit, praedicaretur. Lucas vero, qui eos assumptos post dies octo dicit, insinuat, quicunque post Christum ierit, et crucem ejus tulerit, animamque suam propter eum perdiderit, persistens in fide, iste mortem non gustabit in aeternum, donec gloriam octavae resurrectionis videat, et glorietur cum Domino et p. 0579A| ipse assumptus in monte. Nam qui hic verba Christi audit de coelo in voce tonitrui sonantia, et firmat gressus suos in petra quae Christus est, ipse gloriam Christi videbit, quae octavo die facta est per resurrectionis gratiam. Unde et plerique psalmi, pro octava, scribuntur. Quia is qui propter Dei verbum animam suam perdiderit, salvam faciet eam, cum Christus promissa sua in octava resurrectionis suae die compleverit. Sicut et post sex dies, in quibus mundi opera sunt creata, ut per dies et tempora mundumque intelligamus finire. Quibus expletis resurrectio futura monstrabitur. Et qui fuerint cum his tribus educti de saeculo, ita ut supra mundum ascendant, et hujus saeculi volumina et momentanea vitae curricula transcendant, velut in sublimi collocati, p. 0579B| futurae resurrectionis claritatem videbunt, et fructum percipient sempiternae vitae. Et haec est evangelistarum varia sententiarum contextio, varia verborum commutatio, et nonnulla factorum interpositio, et quasi quaedam, in quibusdam locis, recordatio. Quia varia conficitur vestis 696 Christi in Evangelio, et depingitur coelesti textura, necnon et multiplici sententiarum intelligentia, atque ornatur quasi gemmarum insignita pretiosissimarum lapidibus, ita ut contexta desuper videatur per totum, quod una sit tunica de vellere Christi, quae decoratur diversis atque innumeris virtutum et miraculorum floribus. Cujus in specie, quid primum admirari debeas, diligens lector, vix invenies. Et ideo longe, ut supra jam dixi, non syllabae, non verborum, vel p. 0579C| sententiarum ulla compositio in Evangelio, vel dictorum ulla permutatio in transitu legenda est; quia in his nihil vacat a mysterio, sed omnia plena sunt sacramentis. Maxime in hac transformatione, quae facta est in monte sancto, ubi tres tantum sunt, qui viderent electi discipuli, Quia in ore duorum vel trium testium, stat omne verbum (Matth. XVIII, 16). Et duo ex omnibus patriarchis eliguntur, qui cum Domino ab eisdem tribus videantur in testimonium. Quorum uterque numerus et electio personarum, magnum est exhibitionis sacramentum. Tres siquidem, de quibus jam diximus, ob hoc etiam fortassis assumuntur, quia nemo potest resurrectionis videre gloriam, nisi qui integrum mysterium Trinitatis, incorrupta fidei sinceritate servaverit, ex omnibus p. 0579D| tribus partibus mundi in hoc collegio fidei aggregatus. Quorum primus, nec immerito Petrus, quoniam ipse prior claves regni coelorum accepit; deinde est Joannes cui mater Virgo committitur, ob privilegium virginitatis; Jacobus quoque qui primus ex collegio apostolorum solium sacerdotale proprio purpuratus sanguine, et dealbatus in Christo victor ascendit. Pro talibus igitur et hujusmodi causis, quas supra paucis enumeravi, hi tres ad sublimia ducuntur, quoniam et ipsi jam supra mundum erant, ut viderent Christum, non in forma servi, sed in forma claritatis Dei, quoniam qui deorsum sunt, non possunt eum videre in forma Dei, sed in forma servi. Propterea et ipse unicuique, secundum quod videt p. 0580A| expedire, semetipsum ostendit. Sed post sex expletis diebus die octava, jam supra montem excelsum, et solium elevatum, non nisi in forma Dei clarificatus apparebit electis. Neque enim simpliciter dictum, quod transfiguratus est, quia transfiguratus est ante eos, utique qui ascenderunt cum eo super montem excelsum secreto, et seorsum, ab omni frequentia saeculi ac strepitu terrenae perturbationis segregati. Quia 697 licet Jesus in valle humilitatis venerit, tamen recte, non nisi supra montem etiam crucifixus conspicitur. Nam et Isaac in figura Christi cum offertur, non nisi in monte oblatus legitur. Idcirco hoc loco quod gessit, et miraculum coram videntibus quod refulsit, ipsa res gesta longe altius quam ipsi viderant, multa designavit, ita ut locus et ipsa transfiguratio p. 0580B| altitudinem insinuet Deitatis, ut ibi transformatio fieret, ubi altitudo judicii figuraretur, et contemplatio veritatis appareret. Quaeritur tamen ista transformatio qualis sit, utrum pristinam formam amiserit et veritatem corporis, an spiritale corpus fuerit quod apparuit, vel aerium? Quod neutrum horum credo, ut aut pristinam corporis formam seu faciem perdiderit, aut aerium corpus vel spiritale ad praesens illud commutaverit. Sed quomodo transformatus sit, Evangelista demonstrat dicens, quia Resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Non enim ex his verbis aliud praedicatur, quam splendor faciei ejus et candor vestimentorum. Idcirco ubi splendor ostenditur faciei et candor describitur vestium, non p. 0580C| substantia denegatur aut tollitur, sed gloria et claritas commendatur, augetur, quae fulsit ac si de thesauris Dei; ita ut et veritas non subtraheretur corporis, et gloria quae futura erat in Christo, non celaretur. Unde liquet quod claritas, quae foris per vestimenta Christi manavit, ab illa ejus interiore luce processit, quam nullus humani generis corporeus oculus potest intueri, sicut scriptum est, Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12). Unde sic temperavit divina majestas hujus visionis formam, ut et mirabilis esset visio qua divinitas praedicaretur in Christo, et humanus eam mortalium ferre possit visus. Sed altera fuit figura in vestibus, altera species in vultu, utraque tamen mirabilis. Ideo, ut qui erat in carne conspicuus, subito appareret coram suis p. 0580D| coruscus. Sed non immerito quaeritur, cum de sanctis scriptum noverimus quod Tunc justi fulgebunt sicut sol in virtute sua (Matth. XIII, 43), in regnum Patris eorum, cur hoc loco facies Christi solis claritati recte comparetur? Nunquid igitur tantam claritatem (quod nefas est credere) in regno Patris habebunt sancti, quantam is qui in se illos justificabit? Quis ergo hoc nisi haereticus dixerit? Quapropter 698 quia divinum est et mirabile, quod in dispensatione salutis humanae agitur, idcirco credendum quod non absque magno documento sic ostenditur. Quod mihi videtur inter caetera quatuor ex causis factum fuisse; videlicet, vel quia adhuc mortalis erat, et ipsa carnis mortalitas claritatem divinitatis ejus, p. 0581A| ut erat, ostendere non sinebat, vel quia ante videntium oculos, ut intueri posset ipsam fulgoris sui magnitudinem, temperabat, ne septempliciter lux solis in eo, quam nunc est, appareret. Vel etiam et ideo lux claritatis ejus sic modificata in eo tunc est, ut formam illam tantummodo praetenderet, quam in die judicii electis et reprobis ostensurum se esse praesciebat. Et ut amplius loquar atque commodius, ipsam figuram membrorum suorum, quali quantaque gloria in futuro ipsi fulgebunt sancti in sua claritate, jam praemonstrabat. Quia qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17), fecit ea in Christo apparere, quae nondum erant, ut ex eo certius cognoscerentur ea quae visa sunt in eo, et futura erant. Sicque transformatus est Dominus in p. 0581B| eam gloriam qua venturus est postea in regno suo, quae est Ecclesia. Et ideo isti tres non gustarunt mortem, donec filium hominis viderunt venientem in regno suo. Quia hoc ipsum ita conspexisse transfiguratum in formam claritatis, jam vidisse eum fuit venientem in regno gloriae suae. Ubi transformatio claritatem addidit ex majestate Divinitatis, sed faciem non subtraxit humanitatis. Ergo ubi splendor faciei ejus et candor vestimentorum ostenditur, ut dixi, nec facies nec vestimentum verum habuisse negatur, sed quorum sit splendor aut candor qui refulsit luce clarius declaratur. Unde quidam volunt astruere in resurrectione judicii aeterni, non nos nuda corpora, quamvis incorruptibilia futura sint, habituros, sed lineamentis vestium circumtecta p. 0581C| spiritaliter atque incorruptibiliter contextis. Idcirco vestimenta ejus candida facta fuisse leguntur ut nix. Et ut alius Evangelista dicit, Qualia fullo super terram non potest facere (Marc. IX, 2); quia quae fullo facere potest super terram, corporale est, et tactui subjacet, non spiritale et aereum quod illudat oculis, et tantum in phantasmate conspiciatur, sicut nec illa quae in futuro erunt tegumenta corporis si forte erunt, non alia quam spiritalia et vera erunt. Porro quod Marcus ait, Et vestimenta ejus facta 699 sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo super terram, non potest candida facere, spiritale loci hujus insinuat intelligentiam, seu moralem. Unde quia vestimenta Christi, quibus praeclarissimus induitur Jesus, Evangeliorum credo esse p. 0581D| documenta, quibus indutus secum ascendentibus in montem excelsum candida fiunt nimis, et splendentia. Sed quia vestimentorum multae sunt differentiae candidorum, illa quae de Christo sunt in Evangelio documenta, quibus se indui dignatus est, fiunt divina contemplantibus, non qualitercunque, sed candida et splendentia sicut lumen. Quod si ita illustrata splendore conspicitur humanitas Christi in Divinitate sua cum ad altiora mens provehitur, quid putas quanta claritas refulget Divinitatis in humanitate carnis? Unde signanter uterque Evangelistarum ait, quia Facies ejus sicut sol facta est, vestimenta vero candida sicut nix; quoniam ipse est sol justitiae qui illuxit et illuminavit ad justitiam credentes. Sed talis p. 0582A| tantusque non alibi quam in monte excelso conspicitur ab his, qui cum eo meruerint ascendere ad superna, et intelligere quae divina sunt in Christo et humana. Quoniam utraque natura in eo candida est et praeclara. Sed altera pars de coelo splendidior sole cernitur ab his qui ea tantum sapiunt quae sursum sunt; altera vero candidior nive quae de terra est, dum cognoscitur ejus gloria et videtur unus idemque Christus unigenitus a Patre, plenus gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Sed omnia in Evangelio vestimentorum ejus quae de illo et per illum sunt, hunc habent splendorem in facie, hunc et candorem in omni verborum ac sententiarum contextu, quia haec universa de eo tam candida sunt, tam splendida, Qualia fullo nullus potest facere super terram. p. 0582B| Fullones ergo istos, ut Origenes dogmatizavit, qui talia non possunt facere vestimenta doctrinarum, salvo altiori intellectu, sapientes saeculi hujus possumus intelligere, qui philosophiae et omnium liberalium artium habent diligentiam, et student in his quotidie et delectantur, ut sua facundia possint persuadere homines ad suam doctrinam, et inclinare animos singulorum ad sua fallacia, quae multum jactitant esse praeclara, ita ut videantur ea ornare suis dictis, ut possint introducere suae artis ingenio homines ad 700 turpes eorum intellectus, et ad prava dogmata sua. Hinc conantur suos dealbare sermones, quasi arte fullonica, et candidos eos facere suo eloquio. Sed nullus illorum super terram tale aliquid potuit cudere vel fabricare, quia de p. 0582C| terra erant, et ideo terrena solummodo et perpauca sapiebant. At vero Jesus noster benignissimus Salvator et peritissimus magister splendentia vestimenta sua ascendentibus secum supra montem ostendit non quibuscunque, sed dignis et gratissimis. Ostendit enim, licet a fastidientibus et indoctis despiciantur, splendidiora, quam illorum ars fullonica facere potuerit. Quapropter ut saepe monui, et monere frequenter debeo, nemo Evangelium seu Scripturas divinas desidiose legat, nemo altiora philosophorum judicet eloquia, quorum nusquam vel unquam fuit, qui tale ut dictum est, aliquid facere seu dicere potuerit. Et ut mirabiliora monstrarentur, quae fiebant in monte:

Ecce, inquit, apparuit illis Moyses et Elias cum eo p. 0582D| loquentes. Quicunque ergo intelligit spiritalem esse legem, et per Moysen legem significari, necnon et per Eliam omnium prophetarum vaticinia demonstrari (quae omnino fidelium nullus dubitat de Christo praenuntiare) hic plenissime cognoscit, quare hi duo tantum cum eo in monte et in gloria apparuerint. Quod satis Lucas evidentius ostendit, cum dicit quod hi duo cum eo visi sint colloquentes in gloria, Et dicebant excessum ejus quem impleturus erat in Jerusalem. Ubi ostendit, quod lex et prophetia semper cum Jesu sunt, et cum eo colloquuntur; et omnia quaecunque gessit in mundo, vel quae passurus erat Hierosolymis, cuncta crebris vocibus denuntiant. Et ideo quam bene ut fides confirmaretur apostolorum, p. 0583A| et augeatur intelligentia, cum eo hic conspiciuntur in gloria; quorum unus de coelo venisse quo raptus fuerat mystice pertractatur, alter vero ab inferis exsurrexisse. De hoc quippe signo dictum fuerat ad Achaz per Isaiam prophetam, Pete tibi signum de coelo, aut de profundo inferni (Isa. VII, 11), quod et Judaeos signum supra petiisse legimus. Sed hic congruentius ratio poscebat, ut monstrarentur in quorum hinc inde medio Jesus visus est in gloria: quia lex et prophetia 701 semper eum praedicare non cessant, semperque ac si duo testes cum verbo loquuntur. Neque enim potest esse lex sine verbo, neque propheta vel prophetia, nisi quae de Dei Filio prophetat. Hinc Petrus ac filii tonitrui corporali in gloria Moysen p. 0583B| et Eliam cum Christo loquentes speculantur. Quos etiam et nos, quamvis indigni, quotidie cum eo confabulantes audimus, etiam clarificatos in Evangelio contemplamur; quoniam lex et prophetia in eo completa sunt. Propterea et Jesus solus illis recedentibus remansit; quia Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) fuerunt. Deinde evacuata est gloria vultus eorum, ut solus Jesus Christus, quem praedicarant, de quo omnia quae futura erant praedixerant, videatur in gloria Dei Patris, et annuntietur in cunctis gentibus ab his qui eos possunt videre cum eo jugiter colloquentes. Quoniam hi duo tantum sunt qui docent de excessu ejus, et de omnibus quae gessit universa mysteria. Qui licet videantur recessisse, quia jam novi nihil praedicant, tamen adhuc hodie Moyses docet nos de eo, et de p. 0583C| illo Elias, id est prophetia loquitur. Hodie namque Moysen in majori gloria quam filii Israel, glorificatum cum Christo in monte conspicimus, non revelato vultu, sed revelata facie jam eum veneramur. Neque Moysen aut Eliam sine Christo invenimus, neque Christus sine his duobus testibus praedicatur. Quoniam etsi hi duo tantum Domino jejunio quadraginta dierum junguntur, Dominus tamen solus est, qui sine alterius suffragio jejunasse legitur, quamvis uterque eorum in eremo jejunaverit. Quibus profecto indiciis declaratur, quod lex et prophetia solum, quae Christus adimplevit, dictis ac factis nuntiaverunt. Alioquin ubicunque sine Christo aliquis eorum videtur, ingloriosus utique probatur; p. 0583D| quoniam qui Moysen solum, aut Eliam videt, Dei verbum quod factum est ad prophetam illum, vel illum, simul cum illis videre non potest; et ubicunque Dei Verbum non est, vere prophetia talis aut lex a vero vacua est; quia Christus, Verbum Patris, vere veritas est.

Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nobis hic esse. Si vis, 702 faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. O profunda humanae ignorantiae caecitas, quae tanta involvitur caligine obscuritatis, ita ut vix aut nunquam possit surgere, ut videat lumen claritatis Dei! Ecce beatus Petrus quantis eruditur documentis, quantis attollitur praeconiis, sed mox p. 0584A| (quamvis ex affectu Christi amoris) considerandum, ut ita fatear, quam fatue loquitur, quantisque implicatur erroribus. Quia cum Deus in carne venit, Tabernaculum Dei factum est cum hominibus (Apoc. XXI, 3). Non tria siquidem, sed unum; quia licet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tres sint personae, unum tamen est eorum tabernaculum lucidum et praeclarum; similiter, etsi tres visi sunt in gloria, Christus videlicet, Moyses et Elias, non nisi eos una nubes obumbrat, unumque ut protegat obvolvit et obumbrat tabernaculum. Quod tabernaculum, quia ipse est, nubes lucida sine peccato seipsum, et qui cum eo sunt, defendit ab omni aestu, et illuminat. Hoc quippe est proprium tabernaculi, ut aliquos obumbret sub se. Unde nubes lucida in p. 0584B| qua erat Spiritus sanctus, obumbravit eos qui cum Christo unum erant in Evangelio, et tres istos, qui deorsum erant, ut unum fierent, non omisit. Omnibus tamen diviniorem et splendidiorem repausationis et requiei exemplo suo per nubem demonstravit aeternae quietis requiem, quae protegeret eos simul et illuminaret omnes. Dum haec aguntur, ecce Petrus in hac assertione trium tabernaculorum quatuor incurrit et eo amplius errores, quorum primus est dum fieri decrevit tria tabernacula, de quibus mox essent migraturi; quia non in manufactis habitat Deus (Act. XVII, 24), neque sub foliorum schematibus, cum unum tabernaculum Evangelium, in quo lex et prophetia couniuntur et complentur. Alius error est, quod servos cum Domino coaequat. Tertius, p. 0584C| quantum datur intelligi, quia non putavit jam judicii diem imminere, non interveniente morte, et ideo dicit: Domine, bonum est nobis hic esse. Et hoc ipsum, ut dixi, mendacium est; quia si sic bonum esset, utique in eo permansissent loco, nec tamen aliis subvenisset, non dico 703 generi humano, sed nec ipsis coapostolis, qui cum eo ad eumdem locum non ascenderant. Nec enim de his aliquid cogitare videtur Petrus, in quibus charitas quam maxime commendabatur. Adhuc ex hoc error quartus commendatur, dum putat tabernacula fieri in regno Dei manufacta, ubi nec calor nec frigus, nec pluvia nec aestus, utique nec ulla inquietudo erit. Unde quamvis beatus apostolus Petrus, tanto claritatis lumine, tantaque circumvallatus gloria, et illectus p. 0584D| dulcedine nimiae suavitatis, nullus negare potest eum errasse, etsi nesciens loquebatur. Quapropter quaeso, beate Petre, humillimus, si ideo in monte assumptus es cum Christo, ut fixis tabernaculis Dominum possideas solus cum paucis. Quod si tibi hoc placet, cur coaequas servos cum Domino? Quid igitur de te aut de tuis cogitas coapostolis? An forte binos per singula vis sociare tabernacula? Fortassis ergo tanta videtur tibi haec gloria, ut placeat tibi, ut illi sint Domini, vos in singulis tabernaculis, quos fabricare disponis, mavis ut sitis dominorum servi. Neque cogitas quod Moyses et Elias nunquam et nusquam velint esse sine Deo Domino. Sed jam, quia ita intendis, quis vestrum erit Domini p. 0585A| servus, quive Moysi, vel quis vestrum Eliae? Tolerabilius ergo esset, si dixisses unum tabernaculum Domino fieri debere, cum quo quinque simul esse potuissetis. Nunc autem, ut cum venia loquar, videris mihi errare, quod et evangelista testatur, te nescisse quid diceres. Quapropter cum omni intentione mentis cogitandum per omnia quae gesta dictave sunt coram apostolis, quam difficile pervenerint ad firmitatem fidei ac soliditatem doctrinae, ita ut ante adventum sancti Spiritus parum virtutis habuerint. Hinc igitur est quod beatus Petrus tantis movetur impulsionibus, quamvis de amore Christi, et fidei magnificentia, videamus venire, error tamen in causa est quod tria se repromittit facere tabernacula, unum scilicet, ac si privatim, Jesu, alterum p. 0585B| Moysi, et alium Eliae, quasi non eos caperet unum tabernaculum, neque in uno simul omnes consistere possent. Et hoc, ut Origenes vult, instinctu diaboli malitiose fiebat, dum operabatur per eum, qui nesciebat sacramenta Dei, 704 neque quid loqueretur, volens non esse simul Jesum et Moysen atque Eliam, sed separatim eos ab invicem trium tabernaculorum obtentu, quod fieri non poterat. Nam si in unum sint Christus et lex ac prophetae, tunc Christus vere Dei Filius comprobatur, sicque lex et prophetae vera prophetasse inveniuntur. Quoniam lex et prophetae testimonium dederunt de Christo, praedicentes ea quae futura erant in Christo, et Christus testimonium legi et prophetis quod vera prophetaverint, dum prophetiam illorum ipsis p. 0585C| rebus adimplevit. Neuter eorum sine altero vera dixisse probatur, continuo si ab invicem, quod non potest fieri, separentur; quod forte fieri cupiebat, ut praefatus doctor sensit, mala suggestione inimici, Petro dicente: Faciamus hic tria tabernacula; nesciens (evangelista teste) quid loquebatur. Tamen remedium est erroris, quod benignissimi Magistri, priusquam incipiat facere quod erroris est, devote requiritur voluntas. Sed falsum negari non potest, quod bonum Petrus esse testatur: Domine, bonum est nobis, inquit, hic esse. Quod si bonum fuisset illic eos esse, mansissent utique ibi, nec omisissent facere quod erat bonum. Sed quia non erat de veritate, ideo falsitas fuisse non negatur, sicut et illud quod ait: Propitius tibi esto, Domine, non erit tibi p. 0585D| hoc (Matth. XVI, 22). Verumtamen quia secundum propositum hic Petrus jam a Domino beatus et sanctus erat vocatus, et filius gratiae Dei, quid est quod oberrat? Ideo credere debemus et confiteri, quia omnia illi, juxta apostolum Paulum, cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28), etiam etsi ab adversario stimulabatur in aliquo; quoniam proximum indulgentiae est, quod de excessu venit pii amoris. Nam et ipse, ut Lucas ait (Luc. IX, 39), somnum patiebatur, et qui cum eo erant reliqui gravati dicuntur non somno siquidem carnis, sed somno mentis. Unde sicut in hoc dicto ignorantiam Petri non approbamus, sic praecipuum amorem illius erga Dominum veneremur, et fervorem p. 0586A| fidei, quem saepissime apertis indiciis idem validissimus dilectionis suae exsecutor, intus celare non valebat, sed flagrabat foris ardor quem intus gerebat. Inde est quod supra interrogati discipuli quem eum esse dicerent, ipse primus pro 705 omnibus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Inde, quod eum non vult pati, sed redarguit dicens: Propitius esto tibi, Domine, non erit tibi hoc (Matth. XVI, 22). Unde, quod imminente hora passionis suae, dum ipse diceret: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Cum alii turbarentur, intrepidus iste respondit: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor (Matth. XXVI, 31-33). Et iterum: Domine, paratus sum tecum, et in carcerem, et in mortem ire (Luc. XXII, 33). Rursusque: Etiam p. 0586B| si oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI, 35). Inde, quod gladium educit, et auriculam servi Malchi abscidit. Haec omnia et alia quamplura de fervore fidei et ardore pii amoris in Christo, veniebant, quamvis dispensative satis tentationibus exerceretur, quem, ut credimus, licet eis crederet, omnia illico operabantur in bonum, qui futurus erat pastor Ecclesiae; ut ex suis infirmitatibus disceret non solum humiliari, verum etiam et alios tolerare. Tamen pium est cogitare, si visa Domini vultus claritate, vult deinceps in monte manere, et nec ad momentum descendere, respuit gloriam mundi et totum quod in mundo blanditur, sola ei claritas, quae de Christi facie resplenduit, placet quid putare possumus quomodo placeret ei, si talem tunc posset p. 0586C| intueri per corpus mortale, qualem nunc cernit exutus jam mortalitate! Ut vere fatear nemo qui edicere possit, quantum ei placeret ultra quam mens concipere posset. Verum etiam adeo non est Petrus arguendus, quia recesserat a se, quasi jam gratia resurrectionis futurae illectus, si ait inter mystica admirationis sacramenta, Domine, bonum est nos hic esse. Cupiebat etenim beatus apostolus Paulus eodem ardore fidei dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23). Fortassis ergo et iste quia praegravatus somno fuerat, ideo putabat quod resurrectionis speciem solutus carne, per exstasin jam videret. Quam sane gloriam bonam esse, nec laudasse sufficit, sed etiam devotione praestantior impiger operarius occurrit, et pollicetur communis p. 0586D| obsequii ministerium. Qui quamvis nesciret quid diceret, offerebat tamen servitutis officium, quo non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructum exhibebat, accumulare sibi cupiens mercedem laboris. Nam quod ignorabat 706 quid diceret, conditionis fuit humanae; quod vero promittebat, devotionis obsequium. Et ideo Petrus a Domino non reprehenditur, quia et si displicuit ignorasse quid diceret, placuit tamen tanta devotio Deo. Et ideo inter haec verba facta est nubes, quae ipsos tegeret lucidissima, et eos obumbraret, ut sciret Petrus, quia non necesse erat tria tabernacula fieri, cum eos videret nube coelesti obtectos, et quasi sub uno tabernaculo cooperiri. Unde consequentuer ait evangelista:

p. 0587A| Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Nec dubium quin ipsa est illa nubes, quae suscepit eum ab oculis omnium apostolorum, quando elevatus est in coelum (Act. I, 9). Sed et in Veteri Testamento coram filiis Israel, columnam nubis, per diem: et columnam ignis, per noctem, praecessisse legimus (Exod. XIII, 21), sed quod lucida esset aliqua eorum, non habemus. Quinimo ante adventum Mediatoris (ut scriptum est) Tenebrosa aqua in nuvious aeris fuit (Psal. XVII, 12), hoc est, verborum scientia in lege atque prophetis occulta et obscura, quamvis multi quaerant, ipsa nubes utrum corporea fuerit an non? Sed restat tamen intelligere, quidquid fuerit quod magnum sacramentum fuit. Quia Novi Testamenti doctrina, non jam in nube tenebrosa p. 0587B| obtegitur, sed per nubem lucidam tonans paterna voce perspicue auditur. Ipsa siquidem nubes non ignea, non tenebrosa, sed lucida fuisse praedicatur. Quia non in igne terroris nunc venit, non in caligine caecitatis, sed in lumine veritatis illustratus a patriarchis Christus, et a prophetis lumine claritatis illuminatus. Et notandum quod nubes lucida Moysen et Eliam tenet et obumbrat. Quomodo lucida est si obumbrat? Nam et virtus Altissimi obumbrat Mariam (Luc. I, 35). Idcirco intelligendum haec nubes aliquid quod illuminat et lucet ad aliquid quod obumbrat. Aufert igitur Moysen et Eliam, et occultat; et cum eos teneat et occultet, non tamen jam Moyses et Elias de nube sonant in qua latent, sed solus Pater per nubem loquitur, solaque nubes p. 0587C| lucida paternam vocem exprimit. Sicque nimirum Novi Testamenti gratia legem et prophetiam obumbrat et conservat, an tenet, occultat, et obumbrat in littera. Conservat 707 autem in spiritu, occultat in aenigmatibus et figuris, tenet in mysteriis. Sicque fit, ut quidquid lex et prophetia loquitur, quanquam spiritaliter observandum retineatur, non jam per Vetus Testamentum, sed per Novum audiatur, sicut per nubem lucidam solummodo Deus Pater loqui videtur. Jam deinceps Moyses tacet, Elias silet, et per solam nubem paterna vox sonat et auditur:

Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Hic est, ac si dicat qui p. 0587D| naturaliter meus est Filius, et hic est qui mihi a natura dilectus est. Ergo, hic, non adverbium loci, sed pronomen personam demonstrantis est, eo quod praeter hunc nullus alius propius est. Et ecce ablata est cura figendorum tabernaculorum, quia recessit Moyses, recessit et Elias, qui servi erant et non domini. Recesserunt ergo, ne forte dubium esset, Pater de quo illorum diceret. Nunc autem, quia solus remansit, certum quia et lex et prophetia ad eum transiit, et vox Patris, non de alio ad discipulos quam de ipso fuit. Ac si diceret vox divina, Hic solus qui remansit est Dominus. Hic solus, quem estis secuti, dilectus et unicus est Filius. In hoc solo et non in Moyse vel Elia, mihi p. 0588A| bene complacui. Et ideo prae omnibus et ante omnes ipsum audite.

Et audientes discipuli ceciderunt in facies suas super terram, et timuerunt valde. Vox igitur illa quae aures discipulorum percussit, sive per semetipsum, sive per angelicam creaturam, elementum, quae lucida refulsit, Dominus commoverit, tamen per nubem sonuit. Quia vero de nube processit vox quae discipulos ita in terram prostravit, in modum tonitrui facta fuit, sicut tunc quando imminente passione idem Filius ad Patrem dixit: Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora; sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de coelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Turba ergo quae p. 0588B| stabat et audiebat, dicebat tonitruum factum esse (Joan. XII, 27, 28, 29). Sed quid est, quod ibi tonitruum audiens turba, non cadit? Hic autem audita voce discipuli, in faciem cadunt? Nisi quia ibi superbia tumet, hic autem humilitas pavet. Nec tamen sine causa mens pavet, quae praemium tanti pavoris per gratiam jam habet, quam accepit. Multa siquidem occurrunt, cur discipuli super terram in faciem corruerint. Primum, quia non poterant sustinere gloriam tantae vocis de nube, neque 708 claritatem ipsius nubis, qua obumbrabantur, Christus videlicet, Moyses, et Elias, quibus jam cum Christo unum erat tabernaculum, et non tria, quae Petrus obtulit ut fabricarentur. Erat enim splendor vultus ejus qui fulgebat ut sol, et claritas vestimentorum, in p. 0588C| quibus delectabatur Petrus admiratus. Sed inter haec omnia, virtutem vocis non ferentes, ex eo et vocem a Patre per nubem delapsam, ferre non poterant, idcirco ac si supplicantis affectu, timore perculsi, cadentes ruunt in faciem suam. Valde enim perterriti erant spectaculi novitate, et testimonio vocis paternae. De quo sane testimonio, quia supra jam me satis dixisse recolo, idipsum reinculcare distuli. Nisi quod quidam quaerunt, utrum de nube haec vox ad Moysen et Eliam facta sit, qui desiderabant Filium Dei in carne videre et audire, ut viderent et audirent jam completa quae de illo ipsi crediderant, et praedixerant quandoque esse futura. Aut discipulos, quod magis congruit, Pater docebat de Filio, quod ejus proprius esset Filius, quem secuti fuerant, p. 0588D| et quem jam transfiguratum cernebant in gloria, ut deinceps de illo jam nihil ulterius dubitarent. Unde et ipsa vox, quia talis tantaque fuit, ut eam ferre non possent, audientes ipsum esse Filium Dei Patris, qui visus est Moysi, et ei dixerat: Non videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Fortassis ergo videntes faciem Filii Dei factam sicut sol refulgentem, et audientes testimonium Dei Patris de ipso, non potuerunt non timere. Et ideo humiliantur mox sub manu Dei, quod et ipsum Moysen, necnon et Abraham patriarcham, fecisse legimus. Tunc benignus Magister.

Accessit et tetigit eos, dixitque eis: Surgite et nolite timere. Ac si aperte diceret: Timendum erat si Moysen p. 0589A| audiendum vox clamaret, aut Eliam imitandum tantum, quia nec ipsi sine me utique placent. Porro quod accedit post tantam gloriam clementia est, quod tangit, potentia reformantis: ut ea manu recrearentur ad fidem, qua creati erant ad vitam. Jubet ergo ut exsurgant a somno, et pellit jubendo timorem. Tangit vero ut debilia membra restituat sanitati, et quos manu sanat, sanat et imperio. Nolite timere, inquit, quia quos tam vehemens timor possidet, doctrinam recipere sanam non possunt, ideo prius timorem pellit, et sic eos ad seipsum erigit et elevat, 709 ut non alium requirant neque intendant, sed quem Pater signavit, atque unum et singularem demonstrat. Unde et illi: Elevantes oculos, neminem alium viderunt nisi solum Jesum, quia in ipso sunt p. 0589B| omnia. In ipso quidem Pater et Filius, in ipso et Spiritus sanctus, in ipso Moyses et Elias, etiam cum recedunt, in ipso et ipsi discipuli. Propterea non opus est nisi unum tabernaculum fieri; quoniam cum ipse solus habetur, omnia possidentur. Sed non ante Jesus solus in monte monstratur, quam nubes clara eum obtexit, et de nube, in qua Spiritus sanctus erat vox Patris sonuit: Hic est Filius meus, etc. Tunc siquidem nube desuper clarescente, cum vox Patris intonuit per nubem, inventus est Jesus solus. Et cum tres essent, ut dixi, unus est factus. Tres siquidem in principio videntur, et unus in fine est solus Jesus Christus, qui omnia quae perfecta sunt, unum facit. Nam et in eo regno, quod praefiguratur, Christus Deus omnia in omnibus erit p. 0589C| unus, quando simul omnes in eo judicio quod futurum est tunc timebunt. Interea, quia et nobis bonum fuit cum Jesu diu demorari in monte, de his quae conspeximus pauca sunt, etiam et ipsa incomptis verbis quae detulimus. Idcirco nulli onera videantur ista, quoniam altiora sunt, dicere quae omisimus; certe aut ipsi penetrare non potuimus.

Unde descendentibus illis de monte, praecepit eis benignissimus Salvator, dicens: Visionem quam vidistis nemini dixeritis, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Hoc ergo fidei praemium reservare voluit in futurum, ut honor redderetur apostolis omnibus, apud quos non levis praeceptorum auctoritas monstraretur suo in tempore. Quoniam futuri regni forma, et gloria triumphantis, demonstrata p. 0589D| fuerat in monte sancto, nullo pacto congruebat priusquam victoria expleta esset, ut praedicaretur per apostolos, ne et incredibile videretur prae rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos crux sequens scandalum generaret. Ac per hoc quidquid supra exposuimus, de eo quod ait ut nulli dicerent, quod ipse esset Christus, hic totum intelligendum est, ne non suo in tempore praedicaretur crux passionis, et gloria simul triumphantis. Tunc ergo ad haec interrogaverunt eum discipuli dicentes:

Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? Jam itaque apostoli in se reversi, conferunt quod viderant, 710 et interrogant quod p. 0590A| audiverant. Audierant enim juxta Malachiam prophetam a Pharisaeis traditum, quod Elias venturus esset ante adventum Salvatoris, ut restitueret corda patrum in filios, et omnia in antiquum statum (Malach. IV, 5). Ipsi vero discipuli aestimantes transformationem gloriae, quam viderant in monte, hanc esse illius adventus consummationem, interrogant: ac si dicerent, si jam venisti in gloriam, quomodo praecursor tuus Elias, qui modo visus est, et recessit, prius non venit? Quid ergo Scribae dicunt? Haec ideo interrogant, quia visio quae facta fuerat in monte, in qua etiam Elias est visus, videbatur eis non convenire cum traditione Scribarum; quia non ante Christum videbatur Elias venisse, sed cum Christo. Ideoque falsam aestimabant traditionem Scribarum, p. 0590B| quia Christus manifeste venerat, antequam Elias in hoc monte appareret. Quibus quam prudenter responderit consideremus, non reprobans quae a Scribis tradita fuerant de Elia, sed alium Eliae adventum ante se indicabat jam factum, quem ignorabant Scribae et Pharisaei. Et notandum quod dicunt, quia nisi prius venerit Elias secundum Scripturas, Salvatoris adventus esse non poterit secundus.

At ille respondens ait, Elias quidem venturus est, in secundo meo adventu juxta corporis veritatem. Nunc jam in primo venit per Joannem cum spiritu et virtute: quia Joannes in spiritu vere Elias fuit. Sed non cognoverunt eum et fecerunt ei quaecunque voluerunt. Hoc est spreverunt, affixerunt carcere, p. 0590C| et decollaverunt eum. Sic, inquit, et Filius hominis passurus est ab eis. Ex qua sententia utique insinuat, quod sicut Joannes voce praecurrit et verbo, ut Verbum Christum nuntiaret in mundo: ita passionem praenuntians, praecurrit injuriarum ac vexationis exemplo. Unde ait: Et fecerunt in eum quaecunque voluerunt, quia et sic facturi erant in Christum. De quo facto, nec immerito quaeritur a quibus factum sit quod ait, et fecerunt in eum quaecunque voluerunt? Cum supra de Scribis facta sit mentio, et non de Herode vel Herodiade qui eum interfecerunt. Similiter et si de istis qui Joannem interfecerunt recte dixisse Christum accipimus, quomodo intelligemus, quod rursus ipsi Christum interfecerint? Dicit enim ita de Joanne: Et fecerunt in eum quaecunque p. 0590D| voluerunt. Ac deinde: Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Ubi 711 non personam discernit qui eos occiderit, sed una simul generatio persequentium sanctos colligitur. Alias autem nec Herodes Christum occidit, nec Scribae et Pharisaei Joannem. Sed tamen hinc inde colligitur, quia fecerunt et isti in Christo et illi in Joanne, quae voluerunt. Ac per hoc et isti qui in Joanne aliquid egerunt, et illi qui in Christo, unum corpus fuerunt, unaque progenies, et unius capitis membra. Unde patet quod isti et illi conscii sibi fuerunt, et complices in malum, ita ut indifferenter de his aut de illis loquitur Scriptura, quod aut in Joanne fecerint quaecunque voluerint, et Filius hominis passurus est ab p. 0591A| eis, id est ab eisdem persecutoribus justitiae, a quibus passus est et Joannes. Quanquam vere dicere possimus, quod et in Joannis nece Pharisaeorum factio consenserit, et in occisione Domini Herodes suam evidentissime junxerit voluntatem, qui illusum atque despectum remisit ad Pilatum, ut crucifigerent eum.

Et cum descendisset Jesus de monte ad turbas, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur. Quod ergo magna sint opera Domini, siquidem nobis tacentibus, ipsa per se clamant. Et propheta testatur quia sunt magna et fortia, Exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2), et praeparata. Idcirco ut saepe dico, non ex eventu rerum proveniunt, sed ex providentia Dei et p. 0591B| dispensatione salutis humanae. Hinc ergo est quod longe jam supra ubi Jesus de monte descendit, cum docuisset discipulos suos octo beatitudines, occurrit ei primum leprosus, ut viso miraculo, corda discipulorum firmarentur ad fidem; sic et in hoc loco, quia turbae et nonnulli discipulorum in montem cum Jesu non poterant ascendere, propterea ob dispensationem salutis humanae descendit ad eos, quasi de monte excelso Divinitatis suae, ubi se coram perfectioribus transformavit in gloriam suam. Et continuo: Accessit ad eum homo genibus provolutus, rogans pro filio suo, qui pessimo vexabatur daemonio. Qui non accessisset ad eum, nisi cum discipulis suis ipse primum venisset ad turbam quae deorsum multis patiebatur daemonum vexationibus. Ex quo p. 0591C| loco considerandum quod omnes a Christo curationes et sanitates morborum, et omnia infirmitatum genera in mysterio altius considerata docent animarum profundiora sacramenta, et curationum genera. 712 Idcirco qui possunt audire diligentius, vel intelligere, subtilius pertractanda sunt coram eis, ut ipsae virtutes curationum corporum et animarum ad alterutrum comparatae ac discussae, multa eisdem conferant dogmata sanitatum, et demonstrent differentias morum ac qualitates infirmitatum. Quoniam longe aliud fuit illud ubi leprosus occurrit, et deprecatur pro sua salute, aliud istud, quanquam vicinum ei esse videatur, ubi homo provolutis genibus, non pro se, sed pro filio deprecatur p. 0591D| lunatico. Quoniam alii sunt qui patiuntur, ac credunt, et rogant pro se: alii qui patiuntur, sed alii pro eis deprecantur, ut centurio pro servo, regulus pro filio, archisynagogus et Chananaea pro filiabus. Inter omnes venit quae sanguinis fluxum patiebatur, nec pro ea aliqui, sed ipsa pro se, nec rogans voce, nec dicens, sed tantum cogitans: Tetigit fimbriam vestimenti ejus (Matth. IX, 20), et sanata est. Quarum omnium infirmitatum et curationum ista est ratio, ut omnes languores et infirmitates in populo, quas sanavit benignissimus Salvator, referantur ad infirmitates animarum secundum differentias passionum. Sed quoniam nunc non de omnibus infirmitatum et curationum generibus sermo mihi est, sed p. 0592A| de proposita oblati viri sanitate, quid inde sentire oporteat, videamus. Nam lunaticus iste multis obvolvitur passionibus. Primum, quod pessime quam saepe suis vexatur infirmitatibus, deinde ab ipso daemonio, quia perpessus male affligitur et torquetur, ita ut arefactus in ignem se projiceret, et in aquas, seu quod deterius est, etiam ut ab ipsis apostolis nec curari posset. Ut reor, nec immerito, quoniam ipsi apostoli, cum turbis et cum ipso lunatico deorsum remanserant. Inter quas moras dum Dominus in monte perdurat, et operatur obstupenda nimium et admiranda virtutum sacramenta, discipuli remoti ab eo, in fide languescunt, et inde curationem fides eorum secundum promissa pii magistri non operatur. Unde increpat eos durissime una cum p. 0592B| eisdem cum quibus interdum conversati fuerant.

Generatio, inquit, incredula et perversa, quousque ero vobiscum, quousque vos patiar? Ubi ostendit, absente se quod antiquae infidelitatis consuetudo eos subrepserat. Ex quo dicto insinuat, quod nihil virtutis afferre potest discipulatus Christi, qui obtentus sui tempore, a fide, tanquam Domino absente, recesserit. 713 Si quis autem defendere voluerit, quod apostoli jam perfecti fuerint in fide, et nihil infidelitatis fuerit quod homo ab eis curari non potuit, multis se involvet quaestionibus, et convictus Christi auctoritate, cessabit astruere quod confirmare non potest. Unde pater cum obtulisset eum, volens benignissimum Jesum provocare ad clementiam:

Obtuli, inquit, eum discipulis tuis, et non potuerunt p. 0592C| curare eum. Quorum nulla potentia alia erat, quam fides quae in Christo est. Sed obtuli eum, et ipsi non potuerunt curare eum. Forte ut sola omnipotentia Christi praedicaretur, et apostolorum commendaretur infirmitas. Qua sane infirmitate detenti, ut supra dictum est, ad altiora cum Domino ascendere adhuc non meruerunt, quinimo deorsum residentes cum turbis, infirmantur in fide. Verumtamen non adeo ut filii Israel, demorante Moysi in monte, infirmati sunt, quia mox recreantur auditu, caeteris narrantibus quae viderant, recreantur etiam et miraculo. Insuper increpantur cum patre pueri et cum turbis quasi increduli, quia necdum illis tanta fides erat qua possit illud ejici. Et ideo illis mirantibus, quibus olim potestas fuerat attributa, infirmos curare, p. 0592D| mundare leprosos, daemonia effugare, etiam et mortuos suscitare, quid esset quod hunc curare minime potuissent? Quibus Dominus manifeste, Propter incredulitatem, inquit, vestram. Quapropter valde semper est imploranda fides, quia perrara est. Quod si apostolis dicitur: O generatio incredula, quid de nobis dicturus est, qui velut lunaticus ille, nunc sani in fide videmur, nunc infirmi, qui ad tempus credimus, et in tempore tentationis arescimus proclivi ad peccandum, ita ut, aut in ignem concupiscentiarum praecipitamur, quia omnes adulterantes velut clibanus ardens corda eorum: aut fluctibus mergimur maris, ubi rex omnium eorum qui sunt in aquis, draco cubat, et dejicit a libertate animae, in p. 0593A| profundum maris, id est in malam et pessimam hujus vitae consuetudinem, ita ut cooperiantur vitiorum fluctibus. De talibus ergo Sapientia dicit, dum constantiam justorum commendare videtur: Sapiens sicut sol permanet, insipiens autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Est quidem videre in talibus impetus quosdam quasi habeant opera justorum, ita ut subripere possint ab hominibus laudes qui nesciunt occultam conscientiam cordis 714 eorum. Quod si post modicum eos inspexeris, videbis hujuscemodi homines minui ac deficere sicut lunam a lumine justitiae, et tenebris vitiorum obscurari. Tamen omnino cum videris, quid aliud eum quam lunaticum vocabis? Non quid ex vitio lunae descendat, ut quispiam ad insaniam peccati corruat; sed quia sicut p. 0593B| luna obscuratur, et in suis devolvitur delictorum menstruis. Et notandum quod evangelista eum etiam juxta patris vocem et aestimationem vulgi lunaticum vocat. Non quod a luna aliquid pateretur molestiae, qui spiritu vexabatur immundo, sed quia callidus hostis sic suis operabatur ludibriis in homine, juxta lunarem cursum, ut ab ea pati aestimaretur a populo, quatenus per hoc Dei creatura, quae bona creata est, atque hominibus perutilis et necessaria, infirmaretur, ejusque infamiam ad Creatoris injuriam retorquerent. Agit enim hoc arte sua diabolus, ut in nullo fides servetur. Unde de talibus loquuntur medici quodcunque volunt, qui nec eos immundum habere spiritum arbitrantur, sed corporalem aliquam passionem, propter humorem cerebri p. 0593C| in lunae cursu vitiatum, quia et luna humidam habet naturam. Nos tamen, quia Evangelio credimus, dicimus hanc passionem in hominibus immundum spiritum operari. Et ideo sic requirendi sunt medici a talibus, ut non negligatur Deus, a quo et per quem omnis medela est; ne forte aliquis dum Dei creaturam culpabilem aestimat, aliquid contra Deum sentire videatur, quo magis offendat. Ecce in hoc miraculo tres simul culpantur personae, pater quod obtulit filium, et latenter accusat apostolos, et ipsi apostoli, quorum incredulitas denotatur, ad ultimum ipse filius lunaticus, qui vexabatur daemonio. Omnes tamen, licet diversi sint fide, uno Christi correptionis elogio denotantur. O generatio, inquit, incredula et perversa, quousque ero vobiscum, quousque vos patiar? Sed p. 0593D| non uno modo increpantur omnes; quia etsi apostoli adhuc increduli erant, ut Magister eis veritatis denuntiat, non tamen perversos fuisse, quos semel sibi sanctificaverat, aestimandum. Denique in uno eodemque corpore diversa sunt membra, ideoque Christus sic loquitur, ut omnes videant quod unicuique congruat. Quoniam etsi apostoli ab incredulitate necdum purgati erant, ut ex toto divino illustrarentur lumine, longe tamen ab his tenebris erant, in quibus lunaticus 715 ille vexabatur; etsi necdum illustrati erant a lumine solis, ex toto jam non erant in tenebris qui sequebantur solem justitiae. Sed quia deorsum remanserunt, fervor luminis et caloris forte minor erat. Idcirco adhuc cum quibus fuerant, a p. 0594A| quibus necdum expliciti erant, simul cum eis increpat ut purgentur. Caeterum et hi qui cum patre censentur, et qui cum lunatico connumerantur, merito una generatio, non solum incredula, verum etiam perversa increpatur. Quibus profecto plangentis affectu dicitur: Quousque ero vobiscum, quousque vos patiar? Non quod taedio superior sit mitissimus Dominus, et mansuetissimus agnus, qui non aperuit coram tondente se os suum (Act. VIII, 32), neque in verba furoris erupit, sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta gerere, dicat: Quousque accedam ad domum tuam, quousque artis perdam industriam, dum me aliud jubente, et te aliud perpetrante semper aegrotaris? Coeperat enim longe jam diu pati ab eis, cum quibus semper p. 0594B| erat affectu pietatis; idcirco non homini irascebatur, sed vitio. Ita ut per hunc unum hominem non solum apostoli et pater culparentur, qui vitio adhuc premebantur incredulitatis, verum etiam omnes Judaeos tangit, et infideles, cum quibus laborat Verbum Dei impraesentiarum. Sed ipsi non festinant recipere sanitatem. Ac per hoc in uno isto lunatico magnum et evidens ostensum est Christi sacramentum, sicut et in leproso illo, quando de monte descendit, nisi quod ille sua sponte venit, hic autem nec venit, nec venire curavit, quoniam male a daemonio premebatur; sed nec ipsi qui curandi acceperant potestatem, nec pater qui pro illo deprecabatur, immunes sunt a culpa, quamvis impossibilitas curandi non semper imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi p. 0594C| sunt fidem referatur, dicente Domino: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. XIX, 19). Verumtamen non omnis haec increpatio, ut dixi, ad apostolos est referenda, quia illi etsi adhuc erant increduli, non tamen perversi. Lunaticus vero et Judaei, quorum tenet formam, utique simul increduli et perversi erant; quoniam ex perversitate in eis malitia est introducta, ita ut extra naturam male paterentur a daemonibus. Ubi et perversitas totius humani generis increpatur, quibus quasi gravatus eorum malitia et conversatione cum eis, dicit: Usquequo ero vobiscum? usquequo vos patiar? 716 Culpatur enim genus in specie, cum una generatio simul, propter perfidiam, omne humanum genus (nisi renascatur jugiter ad fidem) esse dicitur; quia post perceptam p. 0594D| fidei notitiam, multi, ut praemissum est, in fide, quae per dilectionem operatur, tepescunt. Idcirco nec immerito lunatici vocantur donec firmi et stabiles fiant. Sed nisi Dominus de monte descendisset, et nos primum quaesisset in terris, nemo ad eum venisset, nemo nos curasset, nemo sanus fieret; ac per hoc inter leprosum, quando de monte descendit, expositis vitae documentis, et hunc lunaticum differentia peccatorum monstratur; sed una esse curatio a solo Deo ostenditur. Qui ideo venit, ideo pati voluit, sed quousque? non enim in longum tempus, ex eo loco, ut pateretur, differebatur passio Christi, licet longe jam retro coeperit, et adhuc hodie in membris suis compleatur. Quam sane passionem tunc in semetipso p. 0595A| jam per patientiam sustinebat, ut esset passio ante passionem, sicut et post passionem in membris ejus, donec quousque finiatur, adimplebitur. His ita dictis, ait benignissimus Salvator: Afferte huc illum ad me. Ubi ejusdem infirmi nimia vexatio monstratur, cum afferri jubetur, quia venire non poterat. Sed quibus jubet quantulacunque eis fides erat, et afferendi facultas, ubi apostoli et turbae simul in loco ac cum eis pater erat. Inter quos, nec mirum si dicimus, quia fides patriarcharum erat, quae offerret hunc daemoniacum, quoniam sine fide salvari non poterat.

Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora potestate Christi. Cur autem increpaverit eum qui vexabatur a spiritu immundo, et non eum qui illum vexabat, cum potius p. 0595B| spiritum increpare debuisset, manifesta ratio est; quia propter peccata sua hic patiebatur et fuerat oppressus, ideo illum qui corrigendus erat potius debuit increpare, quam eum qui nunquam corrigi jam ultra potest. Sed in eo verbo percutitur, cum infirmus ab insania revocatur et sanus efficitur.

Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt ei: Quare nos non potuimus ejicere illum? Qui dixit illis: propter incredulitatem vestram. Hoc est quod alibi dicit: Quaecunque in nomine meo petieritis credentes, accipietis (Matth. XXI, 22). Et ideo quotiescunque petentes non accipimus, non Salvatoris nostri est impossibilitas, sed culpa deprecantium, 717 dum aut male petunt, aut non cum integra fide petunt. Nam curato lunatico tunc accesserunt p. 0595C| secreto more suo, ut interrogarent eum, et instruerentur secretius, quasi domestici. Quibus cum respondisset, quod propter incredulitatem eorum factum esset, docet et erudit eos quantam debeant habere fidem, et quid agendum sit in hoc opere cum fide.

Si habueritis, inquit, fidem velut granum sinapis, et dixeritis monti huic: Transi hinc; transibit. Ubi cum dicit, si habueritis fidem velut granum sinapis, ostendit qui corda inspiciebat eorum, quod necdum tantam habebant fidem. Adhuc quippe fides eorum parturiebatur, nunc doctrinis, nunc miraculis, et instruebatur ut perfectam de illo haberent fidem. Nemo tamen modicam aestimet fidem, si fuerit tanta quantum est granum sinapis. De quo grano satis p. 0595D| jam supra diximus, in ea parabola ubi regnum coelorum grano sinapis simile esse dicitur. In quo profecto loco intelligere debemus, quod magnum est, cui regnum coelorum comparatur. Et ideo non ad exiguitatem grani, sed ad eum qui similis ei esse dicitur intendere debemus; quoniam omnino hoc granum est fidei, quod seminatum vel plantatum in horto Ecclesiae fructificavit. Id est humanitas incarnati Verbi, quae crevit in arborem magnam, et dilatati sunt rami ejus super universum orbem, ita ut volucres coeli, sancti scilicet, inhabitent et requiescant ab aestu in umbraculis ejus. Et notandum quod ait: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, ut talis tantaque sit fides nostra, quantus et qualis est p. 0596A| Christus. Quia si talis tantaque fuerit qualis est ipse et quantus de quo est, tunc utique integra et perfecta fides est. Sed non omnium talis aut tanta est. Idcirco cum fuit fides apostolorum grano sinapis coaequata, ut tanta esset fides eorum de Christo, et in Christo, noli putare quod parva esset, si non desipis quod Christus aut parum aut nihil esset; quia etsi minoratus est ab angelis, et comparatus est vermi, ut ipse per Prophetam de se ait: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7): tamen major est angelis, quia coaequalis et consubstantialis est Deo Patri. Et ideo haec fides, quae tanta est ut granum sinapis, ipsa est integra, et incorrupta fides. Ipsa est et de qua Apostolus dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut p. 0596B| montes transferam (I Cor. XIII, 2); quia et transferre montes potest imperio suo, 718 sicut Dominus repromittit. Ipsa est omnis fides, et ideo magna fides, quam haeretici quia noluerunt habere, non fuit eorum vera fides; peccatores et falsi Christiani, quia violaverunt illam, non fuit incorrupta et incontaminata fides. Propterea nec semetipsos a vexatione plenilunii, nec a menstruis suis se liberaverunt. Interea quamvis omnis creatura quodammodo audiat Creatorem, ita ut in montibus fides imperare possit, hoc loco Christus non de istis montibus dicit, quos oculis carneis conspicimus, sed de illo qui a Domino translatus fuerat et ejectus a lunatico. De quo ac si digito eum ostenderet, si dixeritis, inquit, monti huic, transi hinc, et transibit. Alioquin nec ipsum p. 0596C| Christum hoc fecisse legimus corporalibus aspectibus, in quo magis ostentatio monstraretur quam profectus. Ex quo arguendi sunt qui contendunt apostolos omnes fidem non habuisse, quia nullus eorum montes transtulerit, quod nec Dominus intendit, licet fieri potuisset per fidem. Sed omnis intentio et voluntas de salute humani generis est, ut apostoli per fidem ibi accipiant potestatem, ubi omnis contradictio fidei et corruptio boni est.

Et nihil, inquit, impossibile erit vobis. Ac si dicat: quidquid boni petieritis; quoniam omnia possibilia sunt credenti. Quam sententiam nonnulli dum subtilius legere conantur, suis extenuant syllogismis simplicem sensum, quasi id quod nihil est solummodo impossibile eis debeat esse, reliqua vero omnia quae sunt possibilia. p. 0596D| Ipsumque nihil volunt esse aliquid, aut forte, quia de nihilo aliquid facere, ut Deus, non potuerint. Sed ista interpretatio otiosorum est, sicut et illa, qua dicunt quod sine ipso factum est nihil, dum disputant quasi nihil aliquid sit quod a Deo non sit. Et dum hoc sibi fingunt, ipsi nec immerito sine Deo inveniuntur. Quae nimirum disputatio vana est a vero; sed ideo dixerim ut tales, qui hoc solent movere, a tali se cohibeant eloquio: quoniam etsi exercitium in eo esse potest, fructus intelligentiae nescio si ullus esse possit.

Hoc, inquit, genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. Ergo dum docet quibus modis nequissimus daemon possit expelli, omnes instituit ad vitam, p. 0597A| Unde de monachis, qui abrenuntiant saeculo. In locis, inquit canonica auctoritas, in quibus abrenuntiaverunt, jejuniis et orationibus serviant Domino: quoniam 719 in his duobus anima et corpus Domino commendantur, et ab omni integritate hominis diabolus excluditur, ita ut nec in animo possit astutia diaboli, quo vigent orationes, nec in carne, quam jejunia castigant, fraus inimici. Quia sic dictum est, hoc genus, cum ait, ut aut lunaticus tantum, aut omne genus daemonum, in his vincere posse intelligas. Quia sicut valet oratio contra vitia animae, et ad carnem usque pertingit, sic jejunia ad carnis vitia reprimenda, et ad animae usque munditiam pervenire festinant.

Conversantibus illis in Galilaea dixit Jesus: Filius p. 0597B| hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et die tertia resurget. Et contristati sunt valde. Magister eximius ut introducat animos discipulorum paulatim ad fidem; semper prosperis ac blandis tristia miscet, et miraculis contraria sociat, ut elevet animos ad divina, et praeparet eos contra omnia adversa, ut cum repente venerint, non perterreant. Inde est ergo quod post fidem Petri contraria denuntiat; inde quod nunc post clarificationem in monte, post miraculum coram omnibus exhibitum, rursus denuntiat, quod tradendus sit filius hominis, etc. Quia in hoc laborat ut aeque eum intelligant Filium Dei atque Filium hominis, unum tamen eumdemque Christum. Videtur autem eadem repetere de morte sua, quae supra dixerat; sed non est ita per omnia, p. 0597D| quoniam longe aliud est ostendere discipulis quia oportet illum ire in Jerusalem, et multa pati et occidi, et aliud cum esset in Galilaea, quod non didicimus supra. Futurum est, inquit, ut Filius hominis tradatur in manus hominum; quamvis reliqua omnia similiter dicat. Quia de morte ejus omne scandalum futurum erat, ideo multoties eadem replicat, et intromittit paulatim ea quae nondum dixerat, ut eos ad fidem introducat. Tradendum eum, superius est dictum; hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum esse tradendum. Illic itaque didicimus a quibus patietur, et in quo loco patietur; hic autem discimus, quod multa passurus sit a supradictis, non ipsis tamen causam praebentibus, ut multa patiatur, quoniam ipse vel ipsi causam p. 0597D| passionis ejus praestiterunt, qui eum tradiderunt in manus hominum. Sed ne forte Judam eum dicamus tradidisse in manus hominum, et ipse utique homo fuit, in cujus nimirum manus nescio a quo alio traditus 720 fuit. Traditum igitur Filium Apostolus narrat a Deo Patre, ita dicens: Qui proprio Filio sao non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Quid putas cui tradidit eum? Utrum primum principi hujus saeculi, qui immisit in cor Judae ut traderet eum, et in Judaeis ut eum occiderent, an eisdem Judaeis Deus Pater eum tradidit, vel ipse Filius se tradidit oblationem Deo Patri in odorem suavitatis? Nam et Job, et universa quae habere potuit, primum tradita sunt a Deo in potestate diaboli, p. 0598A| deinde ab ipso adversario universa substantia et bona ipsius tradita sunt omnia in manus praedonum qui ea diriperent, accepta prius potestate a Deo: sic et aliqua forte dicimus operatione, princeps potestatis aeris hujus, qui operatur in filiis diffidentiae, traditum sibi a Deo Patre accipiens, tradidit eum in manus hominum, in quibus et Judas erat, in quem post panem sanctum ingressus est Satanas. Considera tamen, quia aliter eum tradidit Deus Pater, aut ipse se Filius propter benignissimam misericordiam suam, ut salvaret genus humanum. Aliter cotrariae potestates, potestate accepta, tradiderunt Dominum in manus hominum, non pro salute aliquorum, sed quantum ad se, quia nescierunt sapientiam Dei absconditam in mysterio. Tradiderunt p. 0598B| eum, non ut ipse moriendo mortem perimeret, sed ut eum inimica mors ejus subjiceret sibi sicut omnes homines qui moriebantur in Adam, per quem mors introivit in orbem terrarum. Similiter et illi omnes qui Christum occiderunt, quibus traditus est a diabolo, eo quod erant membra diaboli, non secundum voluntatem Dei, jam a Deo praeordinatam, id fecerunt, sed secundum voluntatem potestatum qui Filium Dei volebant subditum morti fieri. Verum igitur quod non ab hominibus traditus est in manus hominum, sed a potestatibus quibus eum pro nobis omnibus tradidit Pater, ut in eo quod traditur, et fit sub eo cui traditur, destruat eum qui mortis habebat imperium. Non istius mortis dico imperium, qua morimur omnes in commune secundum carnem, sed p. 0598C| mortis illius quae contraria est et inimica ei qui dixit: Ego sum vita. Et contristati sunt, inquit, discipuli vehementer (Joan. XIV, 6). Quae nimirum tristitia non de infidelitate venit, licet adhuc ignari essent, et nescirent sacramenta Dei, sed de dilectione pii Magistri. Alioquin sciebant Petrum correctum fuisse, quare non saperet ea quae Dei sunt, sed 721 quae hominum (Matth. XVI, 23). Unde nec Petrus jam quidquam respondit, nec caeteri aliquid dicunt, sed solummodo contristantur vehementer pro affectu ejus amoris; nec satis utique sapiunt aut recogitant illud quod ait: Et tertia die resurget. Quia non tanta de morte debuerat evenire tristitia, quanta de resurrectione ejus debuerant esse gaudia. Nec igitur considerabant quanta esset ejus potentia, cui p. 0598D| ad destruendam mortem dierum trium sufficiebat tempus.

Cum venissent autem Capharnaum, accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei. Magister vester non solvit didragma? Haec sententia sive interrogative legatur, sive pronuntiative, unum est; quia insidiose fiebat, ut eum possent capere Judaeis insidiantibus. Nam notum est omnibus, quod post Augustum Caesarem, Judaea facta sit tributaria, et omnes censu capitis tenebantur devincti. Unde et Joseph cum Maria cognata sua, et conjuge profectus est in Bethleem. Hinc, quoniam nutritus erat in Nazareth, quod est oppidum Galilaeae Capharnaum urbi subjacens, reposcuntur ab eo tributa; sed praesignorum p. 0599A| magnitudine hi qui exigebant didragma, non audent ipsum repetere, sed discipulum conveniunt sive malitiose interrogant, utrum reddat tributa, aut contradicat Caesaris voluntati, ne censum solvere velit. Juxta quod et in alio loco interrogant: Licet censum dari an non? (Matth. XXII, 17.) Ex quo patet, quia non sicut quidam volunt, de censu templi Dei et altaris accipiendum est, sed de censu Caesaris, qui eis pro capite impositus erat. Unde Dominus: Reddite, inquit, Caesari quae sunt Caesaris, et quae sunt Dei, Deo (Marc. XII, 17). In lege autem siclus sanctuarii dabatur, viginti scilicet obolos habens. Hic autem didragma exigitur, in qua erat imago Caesaris sculpta. Qui profecto census, numisma vocatur. Porro didragma dicitur eo quod p. 0599B| duas in se habeat dragmas, et sunt scrupuli sex, siliquae vero triginta et sex; quibus profecto horis pro nobis Dominus in morte fuisse creditur, ut nos a saeculi censu redimeret et sibi faceret tributarios.

Et cum intrasset Petrus in domum, praevenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis an ab alienis? Dicit ei Petrus: Ab alienis. Dicit ei Jesus: Ergo liberi sunt filii. Praevenit ergo Jesus antequam suggeret ei Petrus, et interrogat quae absente se gesta vel dicta 722 sunt, ne scandalizarentur apostoli ad exactionem tributi, ut cum vidissent eum nosse quae in secreto dicta sunt, crederent eum Deum esse, et consolarentur. Ac si diceret: p. 0599C| Ego secundum carnem filius David regis, et secundum Divinitatem, Filius Dei vivi, liber sum ab omni censu, juxta leges humanas; et ideo tributum solvere non debeo. Quoniam in omni regno singularum gentium sciendum liberos esse filios, ne sint vectigales. Quod si ita est in conditione carnis humanae, multo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno, filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena. Quia Christus et apostoli extra mundum erant, in quantum illius coelestis regni iste Dominus, et illi filii erant. Sed quam infelices nos sumus, qui Christiano censemur nomine, cum ille pro nobis crucem sustinuit, et tributa reddidit, nos vero pro illius amore vota nec tributa reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus, nisi p. 0599D| in quantum imaginem Caesaris reassumimus, ut terrena concupiscamus. Alioquin si extra terram essemus, liberi utique essemus; si nos Aegyptus in servitutem non opprimeret, propter quos liberandos Filius Dei formam servi suscepit, quamvis nullum opus luteum fecerit vel servile, sed solummodo quia habuit formam servi, tributum et censum dedit non alium ab eo, quod dedit discipulis ejus. Ipse enim stater sufficiebat, et unum numisma, quod dabatur pro Jesu et pro discipulo ejus. Non quod eum deberet Jesus, sed ne scandalizaret eos, ne forte ante tempus praefinitum eum occiderent, et nobis daret exemplum quantum ex nobis est, ut nullum scandalizemus.

p. 0600A| Tunc ait Petro: Vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui prius ascenderit, tolle, seu caetera. In quo miraculo mira Dei declaratur praescientia, et mira magnitudo potentiae. Primum, quod potuit praenoscere, ut Deus, piscem talem tantumque esse in mari, et quod praecognoverit staterem in ore habere, seu quia praeparavit, ut ipse primus occurreret. Unde nec dubium quod per ipsum stater in ore piscis creatus est, et quod futurum erat ipse loquendo fecit. Noluit enim de loculis Judae tributum solvere, ne substantiam pauperum in suos usus proprios videretur convertere, sed de arte Petri. Et ideo ad suum studium eum 723 remittit, ut et humilitatem de se exhibeat, et in miraculo altiora declaret mysteria; quoniam piscis in mari erat, et stater in ore p. 0600B| piscis marini. Quem piscem video divinitus praeparatum ascendisse ad hamum Petri, qui hominum piscator fuerat jam factus. Unde quid primum admirandum sit, praescientia divinitatis, an potentia majestatis ejus, ut statim loquendo effecerit stater esset in ore piscis creatus, non invenio. Est autem stater juxta alios siclus sanctuarii, viginti in se habens obolos: alii semiunciam eum esse dicunt, quem nos duplicem didragma esse, interpretamur, ut pro duobus sufficere posset. Sed notandum, quod non ait Salvator, redde pro nobis; sed distincte, redde illum pro me et te, ut intelligatur inter Dominum et servum magnam esse discretionem; inter eum qui sine peccato erat, et inter eum qui multis obnoxius erat peccatis. Nec igitur admirari poterit quod ex tam p. 0600C| convenienti loco maris imaginem Caesaris accepit, ut det eam pro se et pro discipulo suo, ita ut demonstraret se debitorem non esse regni terreni, et tamen reddidit debitum, qui non suscepit ut deberet, neque acquisivit ut possideret, quia noluit aliquando ut imago Caesaris apud imaginem invisibilis Dei versaretur in nobis. Porro secundum mysticos intellectus, videtur iste piscis esse primus, qui captus est; et in profundo maris versabatur, in salsis amarisque gurgitibus mundi, ille qui primogenitus surrexit a mortuis. Et stater qui in ore ejus inventus est, soliditas est fidei quae in confessione est, ut pro Petro et pro Domino reddatur, id est pro Christo et Ecclesia; quia per Petrum Ecclesia designatur; pro quibus duae solvuntur didragmae, quatuor scilicet p. 0600D| Evangelia quae de ore Christi manarunt, quae sunt quatuor dragmae. Et ideo non in ventre piscis, sed in ore stater servatur, in quo diffusa est gratia; quia etsi corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Alias autem, nisi subesset praesentibus rebus interior ratio intelligendi, natura piscis non erat ut in littore maris fortuitu reperiretur, in ore potius staterem teneret quam intra viscera mox conderet, et deglutiret quod ore absorbuerat. Ex quibus omnibus liquido colligitur, in his efficiendis rebus nihil ex eventu provenisse, sed divinitus scita et praeparata, ut fidem res facti solidaret 724 in miraculo, et docerent singula virtutum documenta. Ita ut nec piscis primus captus a p. 0601A| Petro, quem sequuntur et alii, vacet a mysterio; nec stater in ore ejus repertus, sine magno doctrinae miraculo. Quia Petrus piscator hominum jam factus erat, a Domino mittitur ut primum capiat, quem demum sequantur plures. Sed nullus eorum dignus est a Petro, jussu Christi, a fluctibus extrahi, nisi qui hoc numisma census in ore tulerit. Unde beatus Hilarius eximius doctor, hunc piscem, qui primus pro Christo a Petro capitur, dicit esse primum martyrem Stephanum, qui primus pro Christo martyrio est oblatus, in cujus ore stater est verae confessionis inventus, et imago Christi expressa in superficie, atque insculpta intus et foris. Qui primus ut coronaretur martyrio, ascendit ad hamum Petri rationabilem, et comprehensus atque salvatus, primum reddidit, p. 0601B| ne ultra haberet in suo ore staterem imaginis terreni regis, sed pro eo haberet didragma sanctuarii, id est imaginem Dei; quia eloquia Domini eloquia casta (Psal. XI, 7) in eo erant. Hinc mirabiliter satis stater unus, id est duo dragma in ore piscis inveniuntur, quoniam erat jam in censu salvationis humanae; ut et census Caesaris primum redderetur, deinde census sanctuarii Dei numisma quod erat sanctum. De quo dicitur juxta Septuaginta, Accipies quinque siclos secundum didragma sanctum, quod et pro omnibus filiis Israel dabatur juxta caput uniuscujusque. Sed quia non licet filiis regni coelestis simul habere didragmas sanctuarii cum didrachmis hujus mundi, metallo, et pondere, ac charactismo coinquinatas, debent primum reddere, juxta Domini p. 0601C| praeceptum, Caesari, qui est princeps hujus mundi, et abrenuntiare saeculo, deinde Deo reddere didragmum sanctum quod est in lege, ut ex ipso didragmo lex compleatur et Evangelium. Idcirco illis dicentibus: Magister vester non solvit didragma, praecepit Salvator dari staterem qui inventus est in ore piscis, in quo erant duo didragmats; ita ut unum didragma solvatur pro nobis relicto mundo, aliud vero solvatur Deo coelesti, imagine in nobis reinduta. Alioquin nullus liber est a tributo, quoniam qui servit peccato, servus est peccati (Joan. XXI, 23); qui autem in verbis Jesu manent, liberi sunt libertate qua Christus eos liberavit. Et qui liberi sunt, 725 charitas vestra quam libere in omnibus advocatus noster libertatem nostram defendat, et immunes velit nos esse ab omni p. 0601D| censu sub hoc exemplo ut nihil aliud admodum debeamus, nisi ut invicem diligamus; quoniam haec dilectio census est Dei et proximi. Unde Christus ne scandalum de se praebeat impiis, ad informationem doctrinae nostrae praestat et solvit tributum. Sollicite quidem agit ipse cum sit liber, et sui, ne scandalizaret eos qui didragma exigunt, vel reges terrae, seu filios eorum. Rogat ob hoc Petro arte sua perquirere quomodo pretium exsolvat tributi, ut libera sit praedicatio Evangelii, et dat exemplum omnibus, ut dixi, quamvis sint iniqui, et avari, qui exigunt vectigalia, ne scandalizemus hujuscemodi homines pro peculiaribus rebus, ne forte amplius peccent scandalizati; aut si forte contingat beneficus, provocati, p. 0602A| inspirante Deo, ut convertantur ad doctrinam Christi, et sanentur, quoniam talis exsolutio census libertas in Christo est. Et ideo coelestis orator ostendit pro suis, quia omnes liberi sunt, tantum ne libertatem Christi vertant in scandalum.

(CAP. XVIII.) In illa hora accesserunt ad Jesum discipuli ejus dicentes: Quis, putas, major est in regno coelorum? Non sine causa additum est, in illa hora, vel in illa die juxta veritatem codicum. Et ideo quaerendum aestimo, quid necesse fuerit Matthaeo, cum tanta diligentia addere hanc adjectionem, qua ait: In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Quis, putas, major est in regno coelorum? Nequaquam igitur dixerim sine causa hoc fecisse. Sed quod saepe monui, hoc est quod dictiones singularum rerum, p. 0602B| et causae plenae sunt sensibus. Unde Marcus ait quod cum venissent Capharnaum, et essent domi, interrogabat eos quid in via tractabatis? At illi tacebant. Siquidem inter se in via dispulaverant, quis esset illorum major (Marc. IX, 33, 34). Lucas vero narrat, quod intraverit cogitatio in eos, quis eorum major esset. Ex quibus perdocemur dictis, quia Evangelistae in nullo inter se dissentiunt, sed unum explicant sensum, ut intelligere possimus quod apostoli adhuc inter se invidia movebantur. Quos Dominus volens a livore sanare invidiae, insinuat se juxta Marcum et Lucam, ubique ut Deum esse praesentem, quem nulla cordis secreta latent. Idcirco eos interrogat in via quid 726 tractassent? Sed Matthaeus volens ostendere unde haec conquaestio orta esset, p. 0602C| ait: In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, id est quando pro Petro et pro Domino idem tributum redditum vident. Arbitrati sunt enim per hoc maximum a Domino honorem Petro esse collatum, ut tam ex hac occasione quam et prae caeteris suis quam saepe privilegiis inter se dijudicarent, eum caeteris discipulis in regno coelorum, meliorem esse futurum. Unde suspicati sunt, si interrogarent Dominum, quod et fecerunt, licet jam convicti, quod haec inter se confabularentur in via, ut possent caute deprehendere responsis Domini, utrum Petrus praecellere deberet gradu honoris, an et Joannes, qui magis a Domino amabatur, coaequari ei posset, seu Jacobus cum ipsis connumerari, quia et ipse cum eisdem in monte assumptus fuerat. Hoc ergo volens p. 0602D| ostendere Matthaeus, quod ista inter se discipuli retro molirentur, cum dixisset Jesus de statere numismatis Petro, Hunc accipiens redde pro me et te, In illa hora, inquit, vel in illa die, accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis, putas, major est in regno coelorum? Fortassis ergo ideo iterum eos revocabat opinio, propter quod dixerat Jesus jam supra ad Petrum, quod aliis non dixerat discipulis: Vade retro me, Satana: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23), ne forte ob talem causam, vel hujuscemodi, non esset major Petrus, sed unus ex duobus fratribus, qui cum eo uno in multis utebantur privilegio honoris. Nec igitur ignorabant de Joanne Dominum p. 0603A| jam retro dixisse, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Et ideo in eo regno, quia multi magni erunt, quaerunt quis major inter magnos esse debeat? Quae nimirum quaestio, quia in via eos forte decoxerat ac si flamma zeli, convincuntur jam in domo recepti, talibus se invicem alloquiis ad invidiam commovisse. Tunc fecerunt, juxta Matthaeum, quod primum facere debuerant. Accesserant jam domi cum essent et convicti, quasi discipuli ad Magistrum, proponentes praefatam interrogationem quis eorum esset major. Quorum imitatores et nos omnino esse debemus, si quando aliquid inter nos, quasi dubium evenerit, pro quo aliquod oriri posset scrupulum ad invicem. Sed pius inspector benignissimus Jesus videns cogitationes p. 0603B| eorum et causas tanti erroris 727 intelligentes, voluit clementer desiderium gloriae a cordibus eorum removere contentionesque sanare, antidoto humilitatis, ita ut sapienter cuncta eorum curaret vulnera.

Advocans unum parvulum statuit eum in medio eorum. Multi quidem de hoc puero quaerunt, utrumne simpliciter accipiendum sit quod statuerit quemlibet unum de parvulis, an forte seipsum eis proposuit ad exemplum, vel certe Joannem, qui eorum aetate junior videbatur. Quia quibusdam de quolibet parvulo incongrua videtur propositionis comparatio, dum et parvulo nulla adhuc in talibus annis prudentia viget qua virtus operetur, neque sic alieni sunt a vitiis, ne sit in eis insita lex peccati, qua p. 0603C| irascantur et moveantur usque ad fletus. Nec attendunt hi tales simplicitatem divini eloquii et puritatem verbi, praesertim cum omnis comparatio ad illud referenda est, ad quod sensus dirigitur comparantis, et non ad omnia quae illi accidunt cui res aliqua comparatur, ut puta de serpentibus et columba, quod jam retro dictum est: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 15), cum multa sint in his quae cavenda sunt: et tamen est in serpente tanta prudentia, quae sufficere possit ad exemplum, et in columba tanta simplicitas, ut ejus imitatio aeque sufficiat ad salutem. Ita et hoc loco eleganter innocentia parvuli proponitur ad exemplum, ut revocet apostolos a vana gloria et invidia ad humilitatem et contemptum saeculi. Quod p. 0603D| etiam ipse sermo Evangelicus magis sonare videtur, quam ullam aliam personam introducere, Et advocans, inquit, Jesus unum parvulum, statuit in medio eorum. Ubi non se neque Joannem aut Spiritum sanctum, quod alii volunt, advocasse dicitur, sed unum e parvulis, cujus innocentia atque humilitas naturalis, nec affectata, magisterium esse posset salutis. Unde sequitur:

Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Et notandum, quamvis unum proposuerit in medio, non ait sicut parvulus iste, sed sicut parvuli, ut omnium eorum humilitas et innocentia comprobetur; ne videatur in illo, quem statuerat, aliquid ultra naturam p. 0604A| fuisse suae aetatis. Quod autem eum in medio eorum proponit, insinuat quod haec virtus nulli 728 propius est, non Petro, non Joanni, quam caeteris, sed omnibus qui eam elegerint sequi communis est. Non ut aetatem habeant puerilem, sed humilitatem atque innocentiam, quam illi per aetatem annorum possident, isti per industriam, et virtutem habeant puritatis. Nequaquam igitur parum est virtutis talium imitatio. Quia si quis vir constitutus eo usque mortificaverit viriles concupiscentias suas in spiritu et corporales actus, ut semper mortem Jesu circumferat in corpore suo, ita ut puer qui muliebria nondum tentavit, nec sensit motus viriles, iste talis conversus factus est sicut puer, cujus necdum sunt oculi aperti; quos male apertos in Adam, adhuc p. 0604B| hodie jam propter poenam peccati, valde dolemus.

Et ideo talem, ut credo, in medio eorum statuit parvulum, in cujus innocentia et simplicitate cordis, illum Adam qui fuerat ante peccatum, sanctum repraesentaret, forte in seipso jam renatum; non ut totum insipientiae, quod erat infra annos, sed totum innocentiae et puritatis sequerentur, quod erat in natura pueri absque vitio. Ut quanta amplius ipsorum quisque appropinquaret verae innocentiae profectibus, recedens ab hujusmodi quae postea accidunt, et accrescunt in nobis passionibus, tanto amplius caeteris continentibus, et ad perfectum ascendere non valentibus, major habeatur in regno coelorum. Quam sane regulam unusquisque in se p. 0604C| recompenset et videat in his adhuc in ipsa eadem aetate puerorum, quam sani sint in omnibus animae passionibus et languoribus pueri, quas postea infirmitates in nosmetipsos contraximus. Ad quas primum puerorum nemo incurrit, quam incipiat absolutum linguae proferre sermonem, quem prius nulla concupiscentia carnis tangit, non ira, non tristitia, non odium, non invidia, nec ulla caeterarum passionum prurigo. In tantum etiam ut in morte patris ac matris vel alicujus amici. ludat, et in suis delectatur crepundiis simplicius quam ullus inter epulas. Nescit enim extollere, nescit alta requirere, vilia non refugit, pretiosa et quae superbiae sunt, nulla requirit, ad omnium aspectus gaudet, omnes ut parentes diligit. Quid plura? Etiam nec ipsam mortem p. 0604D| timet. Quod si voluero cunctas dinumerare innocentiae ejus virtutes, longum erit, quas etiam natura virtutes quamvis vitiata, in propagine secum servavit et retinuit. Unde post perceptam gratiam, apostoli ad eam quam bene remittantur integritatem, ne deinceps ullis occupentur laqueis, et implicentur concupiscentiarum erroribus. Quod si perfectior est Jesu Christi forma, et ejus exempli imitatio, tamen ista est satis absoluta et perfectae vitae propositio, si observet gratiam quisque quam accepit, ita ut nec sibi, nec alteri noceat, dum tamen operetur quidquid postea sibi virtus collata per Christum dictat; quia etsi nec aliquid magnum sapere cadit in puerum, nulla tamen jactantia generis vel divitiarum, p. 0605A| vel aliarum rerum quae aestimantur bona, ei delectatur in animo, et ideo sequitur:

Quicunque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum. Et quicunque receperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Quoniam haec omnia ad Christum referenda sunt, idcirco in fine conclusit, quicunque receperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit. Ac si diceret, me suscipit, quia in talibus ipse sum, qui seipsos ita dejiciunt, ut propter me ad tantam innocentiam redire velint; ut habitudinem quam habent pueri ex aetate, ipsi per rationem et fidem in se suscipiant. Quam altissime consideranda sunt haec in pueris, si quis ad ea vult redire jam conversus. Quoniam nisi diligentissime scrutata fuerit eorum qualitas, vix sufficit p. 0605B| ulla enarrandi facultas. Transit siquidem figura de imis ad summa, cum ait: Quicunque receperit talem in nomine meo, me suscipit. Non quod tales pueri hospitio suscipiendi sint, qui nesciunt adhuc quidquam quaerere, quanquam ex benefactis quae pro Christo in ipsis fiunt, nihil depereat. Sed qui talem susceperit pro nomine Christi, aut pro nomine discipuli, qualem vult pius magister fieri eum, quem ad tantam invitat pervenire innocentiam, ut propter Deum nihil timide refugiat, nihil honoris, nihil deliciarum, nihil voluptuose requirat; quia forma virtutis est, dum 729 puer sibi nihil vindicat, nihilque requirit.

Et qui scandalizaverit unum, inquit, de pusillis istis qui credunt in me, expedit ei ut suspendatur mola p. 0605C| asinaria in collo ejus, et dimergatur in profundum maris. Multa sunt quidem in his versibus quae sibi dogmatizant plurimi, nos vero sicut et in reliquis locis, solam et simplicem intelligentiam sermonis requirentes ob brevitatis compendium eorum plurima praetermittimus, quae utiliter dici poterant. Verumtamen quaerendum est, quomodo pusilli dicantur apostoli, aut reliqui discipulorum Christi, qui ad hanc perfectionem venire potuerint, ad quam sicut ad spectaculum virtutum, tam circumspecte invitantur a Domino. Novimus ergo, quia de his parvulis non dicit qui adhuc nesciunt scandalizari, sed de his qui eorum innocentiam potuerunt imitari. Etsi semetipsum eisdem praeponit (ut quidam volunt) parvulum, amplior perfectio in eisdem commendatur p. 0605D| pusillis, et si pusilli dicendi sunt qui Christum fuerint imitati. Quod si tales magni sunt quales vult eos fieri, et ad exemplum puerorum festinat eos informari, et magni vocantur in regno coelorum, hi tales quomodo possunt scandalizari? praesertim cum scriptum sit, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 16). Quanquam cum haec sententia, etsi generalis esse videatur, adversus omnes qui aliquem scandalizaverint de his qui in Christum credunt, maxime tamen juxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui interrogando quis major esset in regno coelorum, videbantur de dignitate inter se contendere. Etsi in hoc vitio permansissent, p. 0606A| poterant procul dubio eos quos ad fidem vocabant, suo scandalo perdere, dum viderent eos, adhuc infirmi fide, inter se de honore pugnare. Et ideo benignus magister revocat eos ad humilitatem et simplicitatem pueri, qui nescit de honoribus litigare. Ad cujus profecto exemplum nisi convertatur quis, huic quidem impossibile est intrare in regnum coelorum. Hinc quoque patet sensus, quia multi convertuntur ut fiant quemadmodum puer, et suscipiunt habitum discipulatus Christi, sed non omnes qui convertuntur, jam perveniunt eo usque, ut fiant similes talibus pueris. Et unusquisque eorum tanto minus habet de similitudine puerorum, quanto longe est ab habitudine puerili, erga passiones carnales, 730 erga timores et erga oblectamenta vitiorum. p. 0606B| In omni ergo credentium multitudine sunt quidam quasi nuper conversi, ut fiant quasi pueri, et nondum tamen sunt facti, quamvis videantur conversi. Pusilli habentur in Christo et parvuli, receptores scandali, quia possunt scandalizari, et ideo parvuli. Alioquin nisi pusilli et parvuli essent, scandalum non reciperent. Quibus omnino scandali occasionem non debemus praebere, quoniam et ipsi jam sunt in Christo. De quibus in Psalmo dicitur, Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus (Psal. CXIII, 13). De quibus pusillis, quia jam benedicti sunt a Domino, et renati in Christo, dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, seu caetera. Testatur Hieronymus p. 0606C| hoc loco, quod secundum ritum provinciae loquatur Christus, quamvis alii doctores aliter hoc dogmatizent, quod ista fuerit consuetudo apud veteres Judaeos pro majoribus criminibus, ut hac reus plecteretur poena, judicio condemnatus; ligato siquidem saxo ad collum ejus, sicque in profundum dimergebatur cujusque abyssi. Quod saxum Dominus, juxta Matthaeum et Marcum, molam asinariam vocat, licet Lucas tantummodo eam lapidem appellet. Nulli dubium quod molae asinariae apud Judaeos fuerint, sicut et apud plurimas gentes. Idcirco quamvis lapide qualicunque plecteretur dimersus tamen quia tantus erat lapis ille, ut aiunt, quanta est asinaria mola, jure Dominus eamdem poenam talibus commendat verbis; ut et reis denuntiet quid utilius sit p. 0606D| eis ad medelam mali, et ex ipso usu molae sensum evidentiorem commendat doctrinae suae cunctis legentibus. Tamen interdum ad litteram sic intelligendum est, quod melius sit ei, multoque utilius qui unum eorum scandalizaverit impraesentiarum brevem recipere poenam etsi gravem, quam aeternis servari cruciatibus, quia non judicat Deus bis in idipsum. Sed quia solent multi nostrorum ista extenuare sensibus, et nequaquam fieri debere, cum et mors tam gravis sola perficiat ad poenam, et nescio quomodo id utile possit expetere, quod ultimum est omnium malorum ad poenam. Quapropter quid ex hoc sentiendum sit, quaerendum est, praesertim cum nec Dominus id jubendo percenseat, sed quid utilius p. 0607A| sit unicuique insinuat. Verumtamen tot tantaeque res non 731 otiose dictae creduntur a Domino, ut mola non qualiscunque, sed asinaria suspendatur in collo ejus, et demergatur, non alicubi quam in profundo maris. Quod si non esset hoc magnum delictum, nequaquam tam atrociter damnaretur. Deinde, cum et consuetudo scandalizandi pro parvis minimisque rebus perpenditur, videtur impossibile esse vel servari debere, non dico ad litteram, quae hortantur, sed etiam nec ipsa scandala eorum qui scandalizantur, attendere. Quapropter sicut differentia est eorum qui scandalizantur, ita et propter quod scandalizantur, vel in quantum scandalizantur. Quoniam non omnes commotiones animi scandala esse admodum dicere debemus, licet scandalorum p. 0607B| sint spinae; quia etsi commovetur animus ad iram vel tristitiam, non tamen dividitur a compage charitatis vel unitate corporis. Quapropter pro talibus et hujuscemodi scandalis, quae inter fratres etiam germanissimos accidere solent, quamvis vitanda sint et dolenda, si acciderint, nunquam dixerim quod talis tantaque poena reis pro quorum evenerunt culpa adhibenda sit, quanquam sit pro his in alterutrum ingemiscendum. Quoniam etsi ille reus est qui intulit, nec ille tamen inculpabilis est, qui in tam parva re scandalizatur. Quod si non potuerit scandalizari in re parva seu magna frater, quia perfectus est, et dilexit multum legem Dei, nunquid ideo ille alter immunis est a culpa? Alioquin si ita esset, Alexander aerarius qui Paulo multa mala irrogavit, alienus a reatu esset. Sed quia non est ita, ideo p. 0607C| Paulus ait, reddet illi Dominus; cui, ni fallor, melius esset si ad collum ejus haec mola asinaria suspensa fuisset, et dimersus esset in profundum maris pro scelere suo, quam in talibus perseverasset. Quod cavens Apostolus ne ulli de se scandalum praeberet, Bonum est mihi, inquit, carnem non manducare et vinum non bibere in aeternum, quam ut fratrem meum scandalizarem (Rom. XIV, 21); quoniam malum est homini, qui per offendiculum manducat aut bibit. Similiter et in caeteris actibus, in quibus scandala generantur aut nutriuntur. Et ideo cavendum ne ulli praebeamus occasionem, quia scandalorum multa sunt genera, sed nulla, ut aestimo, graviora fiunt, quam in resistendo doctoribus, certe p. 0607D| aut ipsi doctores si exemplo suo auditores suos male corrumpant. Est tamen in his et alius sensus de mola asinaria, nec praetereundus. Dicunt enim 732 quod molae opus labor sit caecitatis, nihilque tam caecum quam stultitia, nihilque tam grave, quam avaritia. Unde congruit cupiditas seu avaritia rerum temporalium, quia colligata est in corde stulti ac caeci, ut eumdem stultum cum pondere suo deducat ad interitum. Dicunt enim quod molae clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum. Et sub asinae quidem nomine frequenter gentilitas designatur. Nec immerito, quia gentes quid agant nesciunt, et in vitae suae opere detentae ignorantia caeci laboris continentur. Judaeis vero legis scientia credita est, et iter vitae p. 0608A| praestitum, quasi Christi apostolos, qui pusillus grex sunt vocati, scandalizaverint, tolerabilius alligata collo mola asinaria dimergerentur in profundum maris, id est gentium vertigine depressae, si profundissima ignorantia saeculi traherentur, omnino quia illis levius fuisset nescisse Christum, quam prophetatum non recepisse. Utilius quidem ad medelam peccati est homini qui gravissimo trahitur onere peccatorum, ut sic dimergatur in profundum maris, quo draco habetur quem formavit Deus ad illudendum ei, et puniatur corpus quod tantum aggravat animam; quia postea extra dolores erit, qui pertulerit quasi in profundo maris longam poenitudinem ad interitum carnis, tractus mola asinaria deorsum. Verum et molarum differentiae ex hoc loco jure p. 0608B| quaeruntur, quia sunt et humanae, sunt et asinariae atque jumentorum. Humana siquidem mola illa est, de qua dicitur et erunt duae molentes ad unam molam, Una assumetur et una relinquetur (Matth. XXIV, 41). Asinaria autem ista est, quae imponitur scandalizanti unum de pusillis in Christum credentibus, ut demergatur in profundum maris; quoniam sicut multa differentia est peccatorum, ita et poenarum. Unde non irrationabiliter dici potest, ut dixi, corpus gravissimum hominis mali, mola asinaria quam sibi alligavit ac si loro peccati, qua semper mola pressus trahatur deorsum. Propterea necesse est talis mittatur extra Ecclesiam, et redigatur ad poenitentiam. Sed nemo hanc molam secum nisi caecus trahit. Unde et Samson ille fortissimus, non prius ad molam ut p. 0608C| molat, mittitur, quam ei oculi eruantur. Qua caecitate quicunque percussus fuerit in circuitu ac si impius jugiter ambulat, curis saeculi et oneribus facinorum suorum usque ad ima inferni male depressus.

733 Vae mundo, inquit, a scandalis. Necesse est ut veniant scandala. Verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. Multa Dominus et Salvator noster de scandalis disputat; quia et scandalorum multa sunt genera, multaeque occasiones per quas scandala oriuntur et veniunt. Verumtamen non nisi qui in mundo et de mundo sunt, unquam scandalizantur. Et ideo ait, Vae mundo a scandalis, quia qui de mundo sunt, omnia scandala eis afferunt vae, qui autem extra mundum sunt, arbitror quia jam scandalizari p. 0608D| non possunt. Idcirco cum dicit, Vae mundo a scandalis, non credo quod de elementis dicat coeli ac terrae, sed secundum Scripturarum consuetudinem terrenos quosque ac carnales homines designat, qui radicem cordis in amore mundi fixerunt; de quo mundo alibi dicitur, quod Mundus in maligno positus est (Joan. V, 19). In quo mundo, Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, inquit, et mundus per eum factus est et mundus eum non cognovit (Joan. I, 9). Et quia eum non cognovit, ideo in maligno relictus est, quo priusquam veniret, vera lux in hunc mundum positus erat. Cui profecto mundo imminet vae a scandalis, quia in eo et ex eo oriuntur p. 0609A| scandala et nutriuntur in universo orbe terrarum. De quo fateor mundo non erant jam discipuli Christi, sicut nec Magister eorum de hoc mundo erat. Et ideo nemini eorum vae a scandalis erat, in quantum unusquisque eorum jam mente extra mundum erat. Et ideo pius Magister ait ad Patrem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo (Joan. XVI, 6); et post pauca: Ego, inquit, pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi (Joan. XVII, 9). Ubi manifeste ostendit, quod juxta praedestinationem Dei, jam isti de mundo non erant; et ideo pax multa illis erat potius quam vae, quia legem Dei ex corde jam diligebant. Siquidem et Christi discipulo quamvis in mundo undique scandala ferveant et crebrescant, p. 0609B| nullum imminet vae, eo quod non tangant scandala eum si non fuerit de hoc mundo in quo vae abundat; quia ubique in eo exardescunt scandala. Quod si quilibet parvulus qui jam videtur esse Christi discipulus, scandala mundi in se receperit, aut propter inconstantiam fidei suae, aut quia non ex toto corde credidit, vel quia non ex toto Deo obedire consensit, tanta siquidem eum scandala omnino comprehendent, quantis fuerit rebus obligatus 734 in mundo. Et notandum quod ait, quia necesse est ut veniant scandala. Quod si veniunt, quaerendum unde veniunt et per quos et ad quos veniunt. Quia omnino, quamvis necesse sit ut veniant, nunquam nisi a malo et per malos ad imperfectos veniunt, quorum instinctor et propagator, p. 0609C| per homines malos ad quos accedit, ac si ad vasa sua, non nisi diabolus intelligitur, qui principatur in filios diffidentiae, et per eos exercet suas artes, ut ultra latenter nocere possit. Propterea multo pejus est illi qui scandalizat, quam qui scandalizatur. Et quia necesse est ut veniant scandala, tolerabilius est, ut per eos veniant, qui alieni sunt a Dei cultura, quam per eos qui videntur fideles esse. Quibus et majus incumbit vae per quos contingit, quam parvulis et mundo cui contingit. Quia remissius erat Tyro et Sidoni quam illis civitatibus quas Dominus suis virtutibus non potuit corrigere et convertere. Verumtamen etsi his vae est, qui de mundo et in mundo scandala seminant et nutriunt, nec immunes sunt a reatu et culpa quibus et vae dicitur, quia p. 0609D| miscuerunt se mundo, cui est totum vae voluntate recepta ut scandalizarentur cum mundo. Tamen illis gravius vae restat per quos scandalum venit, quoniam praebuerunt se spiritibus immundis ad scandalizandum homines infirmos et mundiales, feceruntque se satanae ministros. Etiam etsi magni fuerint in Ecclesia, quos non queant scandalizare, ut supra jam diximus de Paulo cui Alexander aerarius multa mala ingessit, ut scandalum fieret Evangelio ejus, non ideo tamen immunis fuit a reatu, quamvis minus potuerit implere quae voluit. Sic et omnibus erit qui scandalis deserviunt et servos Dei in aliquo servitutis Christi officio scandalizare non metuunt; quoniam etsi non impraesentiarum talis p. 0610A| eis infertur poena, verum quia nihil minor sequetur vindicta quam quae comminatur a Domino. Sed et qui praesunt hanc cavere debent sententiam, ne forte suis actibus scandalizent sibi subjectos, quia ab eis haec omnia atrocius exiguntur a quibus non dico scandala tantum, si intulerint, verum nisi lucra reportaverint talentorum, poenas luent pro sibi commissis. Porro quod ait, Necesse est ut veniant scandala, videtur eos immunes facere a culpa, qui aliis intulerint scandala, quia faciunt quod necesse est, juxta vocem pii Magistri, ut fiant. Sed non ita intelligendum, etsi Lucas adhuc 735 expressius dicat, Impossibile est ut non veniant scandala (Luc. XVII, 1): quod si impossibile est, ut non veniant, est necesse ut veniant; quaerendum quomodo intelligendum p. 0610B| sit, quia infirmari non potest sententia Salvatoris. Nec se impugnant verba ipsius cum ait: Qui scandalizaverit unum ex istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria, etc. Unde quaerendum est quod ait, quia Necesse est ut veniant scandala, quae necessitas sit? Non credo dictum quod ita necesse sit, ut expediat ei qui infert scandala, vel etiam illi qui scandalizatur, sed ita, ut Lucas diligentius expressit, quia impossibile est ut non veniant scandala. Sic quippe multa dicuntur necessaria. Sicut homo, qui mortalis est, necesse est ut moriatur, et sicut qui ambulat necesse est ut se moveat, quoniam aliter esse non potest. Et ideo haec necessitas ad mundum referenda est, cui vae est a scandalis, et non ad eum mundum qui redemptus est a malo, p. 0610C| licet contra eum scandala moveat, instigatus is cui vae est a scandalis, quibus nulla necessitas est in eo mundo, ut veniant, sed magna libertas ex gratia Dei ut repellat et vincat. Caeterum in illo et ab illo mundo cum nonnisi vae esse potest, necesse est ut veniant scandala, quia ab his, qui in eo fixerunt corda, aliud venire non potest, etiam etsi pacem polliceantur, in quantum in eis principatur inimicus, a quo aliud nihil quam scandala venire possunt. Quod si haec necessitas simpliciter intelligenda est, qua dicitur, quia necesse est ut veniant scandala, de passione Christi magis dictum intelligendum est, quia humilitas Christi et passio, mundo a quo scandala veniunt, utique scandalum est in hoc maxime quia ignorantia detinetur humana pressus, nec credit p. 0610D| nec recipit quod sub deformitate crucis, aeternae gloriae Dominus potuerit se humiliare, ut ligno se voluerit suspendi. Et quod mundo in maligno posito tam periculosum, quam noluisse Christum crucifixum recipere. Verumtamen, sub unius nominis nuncupatione absolute Judaicum populum designat, per quem omne huic mundo scandalum venit, ut Christum in passione omnes abnegent, quem lex et prophetae semper passibilem praedicarunt. Et propterea sicut ait, necesse erat venire scandala, ut omnis in passione Christi, lex et prophetia suis reformaretur figuris, omniaque sacramenta Redemptionis nostrae in ea humilitate complerentur. Idcirco etsi plurimi de morte Christi scandalizantur p. 0611A| 736 necesse tamen et pernecessarium erat, non ut scandala fierent, sed ut passio Christi compleretur per crucem, per quam haec scandala venirent. Quaeso nemo pios, licet sensus diversos, qui a sanctis Patribus traduntur, neque aliquem eorum reprehendat, sed semper circumstantiam lectionis intendat, et sic de singulis elidat quid ad intelligentiam loci de quo agitur, magis congruat. Quia etsi in his dogmata doctrinarum amplissima, veneranda sunt, quibus delicietur animus, propria tamen investiganda est prius sententia scribentis; ne forte dum flores mavult eligere, fructum amittat.

Quod si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et projice abs te. Bonum est enim tibi in vitam introire aeternam, claudum vel debilem, p. 0611B| quam duas manus, vel duos pedes habentem, mitti in ignem aeternum. Superius cum dixisset: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28, 29), post haec verba statim subjunxit: Si dexter oculus tuus, vel manus tua scandalizet te; ostendens quid de illis membris scandalizantibus loquebatur, quae sunt intra nos et in corpore nostro. Propterea ibi passiones animae seu voluntates exposuimus esse scandalizantia membra; hic autem cum dixisset: Vae mundo ab scandalis, necesse est ut veniant scandala, sed vae homini per quem scandalum venit, mox subjungit: Si manus tua vel pes tuus, vel oculus tuus scandalizat te. Ubi ostendit, quod non de membris scandalizantibus quae sunt intra nos, loquitur, sed de hominibus p. 0611C| qui sunt extra nos, tamen ad nos pertinentes ita ut manus vel pedes, seu oculi recte dici possint, tanta charitatis gratia et dilectionis nobis convincti. Propterea quia ab his nobis scandala venire possunt, jubet si aliquis eorum, qui talis esse videtur, scandalizaverit nos, et a via Christi retraxerit, abscindere eum et projicere a nobis; quoniam melius est capiti inhaerere Christo, quam cum his putridis perire membris. Unde et Ecclesia consuevit auctoritate divina talia a se membra praecidere mucrone verbi, et projicere foras, Ne modicum fermentum omnem massam corrumpat (I Cor. V, 6; Gal. V, 9). Ecce pius Magister et benignissimus medicus animarum, quam provide suos instruit, ne in ullo scandalizentur. Nam supra ut dixi, quia unusquisque tentatur p. 0611D| juxta Apostolum a concupiscentiis suis, omnes affectiones noxias amputare jubet; hic autem, quia necesse ut veniant scandala ab his qui foris 737 sunt, ideo praemonet, quia aliter esse non potest, nisi ut veniant, ut caveamus ea antequam veniant, quoniam vae est illi per quem venit. Sed ne forte cogitaret aliquis, quid agendum esset de fratribus, qui infra Ecclesiam quam saepe scandala faciunt, continuo de his dicit: Si manus tua, vel pes tuus, seu oculus scandalizat te, projice eum abs te. Si forte fuerit aliquis in Ecclesia manus bene operando, vel pes primum bene gradiens in via Dei, vel oculus qui doceat lumen vitae, capiti suo inhaerens Christo, si autem quilibet eorum conversus fuerit p. 0612A| retrorsum non adhaerens capiti suo, neque mandata vitae custodiens scandalizaverit membra Christi sana, necesse est dicat caput hujusmodi oculo, vel pedi, seu manui, non est mihi necessarius, sed praecidens projiciat eum a se; melius est enim ut residuum corpus intret ad vitam aeternam sine membro scandalizante, quam totum corpus Ecclesiae, morbo scandali per omnia membra saeviente, mitti in gehennam. Debemus autem hoc uti testimonio contra domesticos nostros, qui quasi membra, ita nobis dilectione conjuncti sunt et compacti, sive contra parentes, sive amicos familiarissimos, quibus parcere non oportet animae nostrae nocentibus; quos praecidere debemus a nobis etiamsi pater sit vel mater antequam a capite Christo scandalizati recedamus; p. 0612B| ad hoc quippe venit Jesus gladium mittere in terram, ut eo praecidamus omnes passiones noxias a nobis, et omnia membra nobis scandala gignentia.

Videte, inquit, ne contemnatis unum de pusillis istis qui in me credunt; dico enim vobis, quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. Arctissimum vinculum mutui amoris imponit, ad eos praecipue qui vere credunt in Domino, quos contemnere non oportet. Sed considerandum quinam sint pusilli quos prohibet contemnere, et quorum Angeli semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Nunquid de his parvulis vel pusillis dicit, ex quibus erat unus quem statuit in medio eorum, ad cujus innocentiam redire jubet apostolos? Nunquid eisdem apostolis p. 0612C| mandat, ne tales contemnere praesumant, cum nec sit in eisdem parvulis quid jubere debeant, neque apostoli quid contemnere? Nisi forte hoc velit dicere, ne contemnant eorum innocentiam. Sed melius arbitror generale hoc praeceptum esse, ut omnes obediant apostolis, apostolicisque 738 viris, quos ad innocentiam provocarat puerorum, et transivit de specie, sicut quam saepe consuevit Scriptura divina, ad genus, de forma ad formam; de his parvulis qui per aetatem adhuc innocentiam retinent, ad eos qui per gratiam innocentes facti ac pusilli, jam pro aliis laborant. Quos laborantes contemnere non oportet, ne et in his Christus contemnatur. Et nec mirari debemus, quia apostoli aut apostolici viri, pusilli vocantur, cum et ipsi in virtute Christi hoc facti sunt, p. 0612D| et ad eorum innocentiam, ad quam provocantur, redacti; unde ab ipso Domino et pusillus grex vocatur (Luc. XXII, 32). E contrario etsi multi dogmatizent, pusillos et alios parvulos esse intra Ecclesiam, qui adhuc lacte pascuntur, quod haeredes sint regni coelestis; isti tamen praecipue parvuli dicuntur; et de his magis intelligendum est quos constituit doctores et magistros, ne ullus eorum contemnat, quia nulli humiliores esse possunt, et veri innocentes, quam ipsi esse debent. Quorum, inquit, angeli semper vident faciem Patris mei. Magna dignitas eorum qui ad hanc potuerunt pervenire innocentiam, vel qui tales sunt quorum non est contemnenda doctrina. Quoniam etsi minus adhuc sapiunt vel possunt, p. 0613A| angeli eorum multum sapiunt et possunt, qui semper Deum vident, et in eo multum possunt. Nulli dubium esse credo, et ex auctoritate divinarum Scripturarum firmatur, angelos in ministerio esse positos eorum qui haereditatem accepturi sunt aeternae vitae; ut singuli per singulas principentur provincias vel regna, in tantum ut etiam singuli suos habeant angelos, maxime qui a Deo praedestinati sunt, quorum haereditas est aeternae vitae promissio. Unde, ut dixi, absoluta auctoritas est, quod horum pusillorum angeli eorum orationes offerant Deo, ex quo incipiunt aliquid offerre quod dignum sit Deo; quia, ut dignum est, ministri constituti sunt Ecclesiarum Dei, Et administratorii vocantur Spiritus a Paulo apostolo (Hebr. I, 14), qui omnium vota orationesque offerunt p. 0613B| Deo, sed per Christum quorum officio coram summo Deo quotidie credentium inferuntur preces et referuntur ad nos usque impetrata. Quapropter etsi terribile est eos contemnere pusillos, qui adhuc in fide parvi sunt, et in officio; terribilius est eos conculcare qui vota omnium offerre videntur, ad quorum officia, ut plures aiunt, super os constituti sunt principes, qui eorum 739 peragunt absque dubio officia, qui altaris esse probantur ministri. Et ideo periculosissime illi contemnuntur, quorum desideria ac postulationes angeli quotidie offerunt. Quia nemo mortalium adhuc in carne peccati per se dignus est; idcirco provisum est a clementissimo Deo ut per manus angelorum vota perferantur hominum et preces ad ipsum aeternum invisibilem Deum ambitiose, p. 0613C| ut quidquid minus est nobis in natura, fiat acceptum sacrificium nostrum ex angelico famulatu. In quibus profecto verbis et sententiis ac dictis, multa sunt quae a multis proponuntur de his et quaeruntur, sed nos utramque viam temperantes pauca de plurimis elegimus, in quibus vera doctrina commendetur. Caeterum qui volunt astruere de parvulis in Ecclesia hoc dictum esse, dicunt quod non habuit necessarium Christus mandare de magnis et perfectioribus fidelibus non contemnendis, sed simpliciter de pusillis in fide. Unde nec dixisse aiunt, non contemnatis unum de istis omnibus, sed unum de pusillis istis, quos ipse cognoscebat pusillos esse. Similiter et qui perfecti sunt ut Paulus apostolus, qui se minimum vocat apostolorum (I Cor. XV, 9), scandala p. 0613D| recipere non possunt: quoniam pax multa diligentibus legem, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 16). Tamen juxta Ezechielem potest esse justus, qui operatus sit secundum omnia quae operari solet justus, is si recesserit a mandatis Dei et fecerit ea quae solet impius operari, priores justificationes ejus oblivioni traduntur. Qui nisi posset scandalizari et de bonis et sanctis operibus ad iniqua transire, sicut e contrario et de malis ad bona, nequaquam propheta talia proposuisset contra speculatorem a quo anima requirenda censetur. Tradunt autem et alium sensum, cum ait, Ne contemnatis unum de pusillis istis. Quod ideo dixerit, quia per manum et pedem se, non oculum, quoslibet caros et eximios in Ecclesia positos, p. 0614A| si scandalizarint nos abjicere jubet, ne forte austeriores in his esse velimus quam expediat. Et temperat sententiam suam ne contemnamus eos ac si zelo Dei ducti, et non secundum scientiam seu charitatem Christi. Ac si diceret: Sic praecipio severitatem in membris tenere corporis, ut simul pietatem charitatis, et clementiam fraterni amoris doceam, ut per vestram salutem etiam illorum quaeratis sanitatem. Quia Angeli eorum semper vident faciem Patris mei. Quorum officio et precibus 740 possunt reconciliari, ut sanentur in corpore Christi. Quapropter nec negandum, quod unusquisque renatus in Christo suum habeat angelum custodem, sed quomodo semper videant faciem Patris, In quem desiderant prospicere, teste apostolo, cum et Deus Trinitas invisibilis p. 0614B| esse dicatur, non parva quaestio est, nisi quia sic est invisibilis ut nemo eum angelorum totum, prout est, videat. Vident eum tamen singuli eorum, prout eis datum est, secundum excellentem eorum naturam et gratiam, ita ut nec amor et desiderium eorum anxietatem generet negatae visionis, sed satietatem, et tantum vident, quantum desiderant. Nec satietas visionis fastidium, quos replet ipsa visio claritatis, affert, quia tantum eum vident, quantum eorum natura videre potest, et ideo ad hoc desiderant, ut eum semper sine fastidio ament. Et amant quem vident, ita ut semper eum videndo, sine ulla anxietate ament ac desiderent. Quod si quaeritur, quid agunt quando ad nos veniunt, utrumne eum videant? Credendum est, quod nunquam nisi in eo p. 0614C| sunt, quia per eum currunt et veniunt qui ubique est, et ideo nunquam ab ejus visione recedunt. Faciem autem Patris quam vident, more humani eloquii appellat, non quod in Patre, aut in illa individua Trinitate aliquid corporeum sit, vel ulla lineamenta corporis, sed faciem Patris seipsum Christus vocat, quem semper vident angeli et per quem Patrem vident; quia sicut nemo venit ad Patrem, nisi per Filium, ita nemo videt Patrem, nisi per ipsum Filium; quia nemo novit ipsum nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Joan. XIV; Luc. X).

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Quia dixerat, Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis, ideo adjungit, quia, Venit Filius hominis salvare quod perierat; ac si diceret, venit quod pusillum p. 0614D| est quaerere et salvare; ideo magis jam quod salvatum est per fidem, nolite perdere. Sequitur:

Quid vobis videtur, si fuerint alicui centum oves, et si erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta in montibus, et vadet quaerere eam quae erravit; et si contigerit ut inveniat eam, etc. Eadem replicat et reinculcat quae supra dixerat, ut nemo eos contemnat quos venit Filius hominis quaerere et salvare, et in humeris suis ac si pastor reportare ad gregem, ut ex hoc insinuaret quam periculosissimum sit eos contemnere quos Christus, pastor ovium, cum tanta 741 diligentia quaesivit in terris, ut eos propriis humeris reportaret ad coelos et ad consortium supernorum civium, quorum angeli semper vident faciem p. 0615A| Patris, quos reliquit nonaginta et novem in montibus, aut in deserto, et venit unam quaerere quae erraverat. Ad hoc quippe tantum exaggerat dignitatem nostrae redemptionis, ne contemnantur male qui in Christo credunt, quorum est ipse pastor. Propter quos reliquit angelicam dignitatem in coelestibus, quorum sunt ipsi consortes angeli; et in eorum obsequiis ut ministrent, a Deo, preces et vota in ministerio deputati. Unde Daniel ait in visione sua: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. V, 10). Quia etsi alii sunt qui assistunt, alii tamen qui ministrant in ministerio positi, et semper vident faciem Patris. Homo autem iste juxta Lucam, quem Matthaeus indifferenter posuit, ipse Christus est, qui venit quaerere quod perierat, p. 0615B| per hoc quod, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Unam ergo ovem venit quaerere, quae omnino genere est una et non specie, eo quod per hanc unam ovem omne genus eorum designat, qui requisiti et inventi reportantur a Domino quotidie ad gregem. Et hoc est quod dixerat: Venit Filius hominis salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). De qua nimirum ove David plangens et dolens longe retro dicebat: Erravi sicut ovis quae perierat, quaere servum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 176). Sed quid ille orabat evangelista probat et dicit, quia homo factus est jam implesse quae Propheta gemens orabat: Quaere servum tuum, Domine, quia erravi sicut ovis quae perierat. Sentiebat se patriarcha David in Adam male errasse ac deperiisse, idcirco p. 0615C| dicebat: Erravi sicut ovis quae periit. Quia in illo ipso Adam se deperiisse sciebat et aberrasse; quia In Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22), rogat ut per Christum omnes vivificentur. Unde et quidam codices Graecorum pro eo quod nos habemus, quaere, ζῆσον habent, id est, vivifica. Ut sit sensus, vivifica servum tuum, quia mortuus jacet in Adam. Sed melius ζήτησον, quod est, quaere, alii codices habent, quamvis unus sit sensus. Sed opportunior est huic loco Quaere servum tuum. Quoniam ovis quae erraverat quaerenda erat a pastore, ne periret. Fatetur lapsum suum Propheta in eo in quo est ei cum omnibus commune consortium. Quia nemo qui in Adam non sit mortuus absque eo qui solus inventus est, Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Sed iste quia p. 0615D| sicut ovis 742 perierat, quia in illo primo Adam aberraverat a via, ideo rogat ut requirat eum pastor bonus. Nemo enim perit, qui perfecte cognoscit errorem suum. Quid est ergo dicere, quaere servum tuum, nisi quaere lapsam et erroneam ovem tuam? Veni, pastor Domine Jesu, quaere, sicut ovem Joseph, quia erravit ovis tua dum tu moraris in montibus. Relinque nonaginta et novem oves tuas securus, quia nullus est lupus quo tu eas relinquis, nullus malus operarius, nullus et mercenarius: veni per temetipsum, quaere ovem quae erravit, reporta confractam et debilem quae perierat. Sicque factum est ut oravit, venit, quaesivit, invenit, et propriis humeris, sicut praesens parabola testatur, reportavit. p. 0616A| Nam ovis illa quae perdita est in Adam, inventa levatur a Christo, et propriis ejus humeris, ut dixi, imposita, quia languida ac lassa, multis vexata morbis per se redire non poterat, neque per liberum arbitrium, ut quidam male sentiunt. Ergo levatur in humeris ejus, in quibus factus est principatus etiam gloriosus. Qui profecto humeri crucis brachia sunt; illic nostra peccata sustulit et portavit; in illa nobili cervice pii pastoris, nobiles facti requiescimus et portamur, ubi quamvis una dicatur ovis, omnes fuimus, quia omnes unum corpus sumus, sed multa membra. Dives igitur pastor noster, cujus nos omnes centesima portio vix sumus. Habet namque nonaginta novem oves in supernis montibus, ubi amoena semper sunt pascua, semperque virentia. Et notandum, p. 0616B| quod et Angeli etiam ipsi oves vocantur, quorum Christus est pastor, et ipsi oves et agni. Non tamen a natura oves angeli sunt, sicut nec homines, sed figurate dicuntur, eo quod eorum omnium innocentia indefessa sequitur Christum agnum inter pascua vitae, et deducit illos ipse ad fontes aquarum. Ubi si quaeris, lector, cur nonaginta et novem oves dicuntur relictae in montibus, cum innumerabiles sint greges in eo deserto quos reliquit, noveris quia ideo de plurimis quae dicenda erant pauca carpsimus, eo quod haec parabola praecedentium Patrum dictis famosissime explanata est, non minus Graecorum quam Latinorum tractatibus. Sed quia omnes dixerunt, quod hic finitus numerus pro infinito positus sit: quaerendum, quare nonaginta et novem tantum relictae p. 0616C| dicuntur? Non igitur dubito, quod sententia non vacat a mysterio. Sed quia novem sunt ordines angelorum 743 Scriptura testatur divina. Ideo hunc numerum posuisse credimus, quia tantum valent nonaginta et novem ad sacramentum praefigurationis, quantum soli novem, qui est tertius quadratus numerus; et quia sub isto numero novem angelorum dicuntur esse ordines; unum est ac si dicantur nonaginta et novem, ut soli novem intelligantur. Sed quia in singulis eorum ordinibus nullus praefiguratus est numerus, nec sciri potest ab ullo mortalium quantus sit, propterea non immerito finitus pro infinito ponitur, ita ut bene tertius quadratus accipiatur, ne aut Trinitas desit in numero, aut quadratura numeri desit in Trinitate firma et stabilis, p. 0616D| ac conquadrata, ne ullis unquam saeculis moveatur ac confundatur. Quos omnes in montibus justitiae reliquit, de qua justitia Propheta ad Deum dicit: Justitiae tuae sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Et ideo quia eos in his montibus firmatos reliquit. ad nos securus venit, quia, Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Unde pro converso uno peccatore magis gaudium fit in coelo, quam supra nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia ob conservatam justitiae laetitiam in coelestibus. Et si quidam eximius doctorum hunc numerum relictarum ovium, de his dictum accipiat ovibus, quas reliquit in deserto, non de angelis quidem, sed de superbientibus p. 0617A| quibuslibet hominibus, quos superbos significat tanquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt, quibus ad perfectionem unitas deesse probatur. Cum enim, inquit, quisque a vera unitate divellitur, suae potestatis esse cupiens, per superbiam utique divellitur. Non enim sequitur unum quod Deus est, ideoque ut ipse ait in nonaginta novem ovibus, ponit eorum significationem. Qui de se quidem praesumentes, peccatoribus ad salutem redeuntibus se anteponunt. Unum itaque deest, et ad novem, ut decem sint, et ad nonaginta novem, ut centum sint; et si per caeteros hujusmodi numeros hoc consideres, ita invenies. Variari namque per brevitatem et magnitudinem eorum numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur, ipsum vero p. 0617B| unum sine varietate in sese manet. Qui cum accesserit nonaginta novem ovibus in solitudine suorum delictorum commorantibus, centenarius perfectus numerus redintegratur. Quia nisi per poenitentiam omnes peccatores receperint hanc unitatem in se Deo reconciliati, 744 extra hunc numerum qui in dextris levatus coronam exprimit, remanebunt. Pia quidem intelligentia sanctissimi doctoris, sed illa verior commendatur in qua reliqui omnes tam Graecorum quam Latinorum doctores concordare videntur. Et omnis haec parabola hoc insinuat, quod pius pastor inde ad nos venit, ubi eas oves reliquit, non imperfectas aut vitiatas, sed in minuto numero propter eos qui ceciderant. Qui profecto numerus ex unitate restauratur, ut centenarius perfectus in dextris p. 0617C| inveniatur, et ideo non quinquaginta, non ducentas dixit, sed centum. Et ex his unam perdidit, ut ostenderet, non ex damno tantum fuisse dolorem in coelo, verum etiam et ex numero. Namque amissio unius totum dissipaverat centenarium numerum; quia et dexteram redegerat ad sinistram, ut dispendio unius sinistra clauderetur omnis, et dextra nihil haberet. Nonagesimus et nonus numerus in sinistra latet clausus, et constrictus haeret, et tenetur conclusus. Qui tamen ubi unius perceperit et senserit augmentum, mox ad palmam dexterae transit, mox centenarii numeri pervenit ad coronam, non quod angelorum illorum qui remanserant, quos reliquit, ulla esset imperfectio, sed imminutio numeri certa imperfectio erat, quia qui facit esse quae non sunt, p. 0617D| perdita sic requirit, ut teneat quae reliquit; et amissa sic invenit, ut quae servata sunt in coelestibus, non amittat. Unde magis de angelis id dictum credimus, in quibus et pro quibus deinceps laetitia, sicut nec imminuta, ita nec aucta aut immutata est, sicut de hominibus quos quaesivit auctor salutis, et quaesitos invenit, inventos vero propriis revexit humeris ad gaudia aeternae vitae. Unde convocat eosdem angelos amicos ac vicinos et dicit: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quam perdideram. Perdiderat autem eam, quae cum prius in dextris creata esset, corruerat ad sinistram. Nec igitur poterat perfectio esse, quo centenarius numerus imminutus erat. Sed mox cum numerus de sinistra in p. 0618A| dexteram transfertur, centenarius reformatur. Qui formatus, mox corona in eo exprimitur, unde et judex Christus in futuro oves quidem (quae est tota Ecclesia) statuet in dextris, haedos autem in sinistris relinquet. Sed quomodo agmina in supernis montibus angelorum reliquerit, qui nunquam coelos, sicut nec Patrem reliquit, quaerendum aestimo; quatenus 745 quid sit reliquisse ejus intelligamus. Quia nunquam reliquisse recte dicitur cum quibus semper fuisse probatur. Unde fatendum, quod sicut iste in hoc Evangelio loquitur, quia reliquit Patrem et venit in mundum; ita reliquit et angelos in coelestibus, et venit in terris. Reliquit autem cum semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). In qua nimirum forma, quia illam nostram assumpsit p. 0618B| naturam, venit in mundum ubi erat prius, non relinquens oves illas quodammodo cum quibus erat et prius. Hoc quippe reliquisse fuit semetipsum exinanisse, sicut et ovem hanc a gregibus oberrasse, quia in paradiso positus primus homo per culpam pascua vitae perdidit. Sequitur:

Amen dico vobis, quia gaudebit super eam magis quam supra nonaginta novem quae non erraverunt. Lucas vero concelebrationem in hujus gaudii mentione dedicat, cum ait quia convocat amicos et vicinos pastor hujus ovis, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat (Luc. XV, 6). Quae nimirum congratulatio, quamvis simul sit amicorum et pastoris, majus tamen pastoris videtur esse gaudium, cui congratulantur amici et p. 0618C| vicini propter gaudium acquisitae ovis. Qui profecto vicini et amici quoniam sunt rationabiles, non immerito hominum rationabilium redemptione laetantur, charitate repleti, quorum famulatu ac ministerio, quia provehuntur ad eorum consortia, nec immerito gaudent de tanto regis sui triumpho. Unde Dominus ut ad hanc ingentem laetitiam de pusillorum salute ostenderet, quos contemnere prohibebat, hujus comparationis proposuit exemplum, ut scirent se talibus qui scandala inferunt quod laedant Deum primum, deinde universa angelorum consortia, quorum hi pusilli tuentur praesidiis, et venerantur gaudio. Nec nobis tamen parvis, et exiguis, modicum proficere debet ad incentiva probitatis, dum unusquisque nostrum gratam conversationem p. 0618D| suam fore crediderit Deo et coetibus angelorum, quorum aut implorare debemus patrocinia precibus ac laboribus affectata, aut vereri offensa. Quibus ita coelestis orator ad sententiam praemissam divinitus deductis, concludit in finem cur haec omnia proposuerit: Sic enim est, inquit, voluntas ante Patrem nostrum qui in coelis est, ne pereat unus de pusillis istis. Et ideo referenda ad superiora, quaecunque parabolice 746 dicta sunt demonstrat, ubi ait: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Quia sic, ut declaratum est multis indiciis etiam cum ait: Non est voluntas coram Patre vestro qui in coelis est, ut pereat unus ex istis. Ad hoc dicit ut venerabilius ex affectu pietatis patri obtemperantes obedire curemus, p. 0619A| et fratrem, quamvis vilis videatur, quamvis exiguus, non contemnamus. Quapropter pro certo scire debemus, quoties aliquis perit, non ex praedestinatione Dei, ut quidam male sentiunt, neque ex voluntate patris perit, sed proprio suo peccato justoque Dei judicio. Respiciens Dominus Jesus discipulos suos dixit Simoni Petro:

Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Quaerendum igitur si adhuc pendeat iste sensus ad superiora, ne contemnamus aut scandalizemus unum de pusillis istis, qui in Deum credunt, et ideo dicat, si peccaverit eorum aliquis in nobis quid exinde agere debeamus. Quia si peccaverit in qualibet causa in nobis, aut laeserit, dimittendi habemus potestatem, imo necessitatem, p. 0619B| qua praecipitur ut debitoribus nostris dimittamus debita, sicuti nobis a Domino dimitti volumus (Matth. VI, 12). Quod si in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii dimittendi. Unde dicit Scriptura divina, si peccaverit homo in hominem, orabit pro eo sacerdos. Si autem in Deum peccaverit, quis rogabit pro eo? Corripiendus est autem frater, primum seorsum, ne si semel pudorem aut verecundiam amiserit, deinceps jam impudicus factus, permaneat in peccato. Sed de his utique dicere videtur peccatis quae ad nos pertinent, et non absolute sicut quidam codices habent, si peccaverit frater tuus. Unde et Origenes ex hoc loco, quia sic forte in Craecis legitur codicibus, plures proponit quaestiones. Sed quia in emendatioribus nostris, tantummodo, p. 0619C| si peccaverit in te, habet, facilior sensus est, quamvis adhuc multa discretio in his necessaria sit peccatis, ut scire absolute possimus quae sunt illa quae solummodo in Deum committuntur, et quae sunt illa quae solummodo in nobis: quia profecto sunt talia quae intra nos et in nobis fiunt, et tamen ad Dei injuriam referuntur. Idcirco diligentissime sic omnia discutere et prudenter discernere debemus, ut illa libenter indulgeamus proximis ac 747 fratribus, qui nobiscum uno Christianitatis participantur nomine, quae nobis et ad nostram tantum injuriam facta pertinent. Quia etsi in omnibus quae contra proximum mala fiunt offendatur Deus, dum ejus praecepta violantur, tamen remedium de his utrisque p. 0619D| provisum est a pio Domino, ut per alterius salutem, nobis quoque et in eodem facto acquiratur salus et gratia. Sed nos quod pejus est e contrario in Dei injuria benigni sumus, et in nostris exercemus, in quantum possumus, vindictas et odia. Quod si contigerit, fratres mei, ut eum jam qui nos laesit corrigere velimus, attendendum est ne forte nostri causa, quia nos laesit, id facere velimus, cum omnino si amore nostro in magis quam proximi facimus, nihil est quod facimus; quod si pro amore illius hoc facimus, procul dubio magnum opus est quod facimus, sicut in eisdem verbis Dei monstratur.

Si te audierit, inquit, lucratus es fratrem tuum. Idcirco propter illum fac ut lucreris illum, quem p. 0620A| nisi faciendo lucratus esses, perisset. Sed quia ad omne peccatum multi eximii doctores hoc pertinere tradunt, quia nihil est in quo proximus peccare possit, quod nos laedere non debeat, nascitur nimia difficultas interpretandi quomodo sub hac aestimatione eminentis misericordiae Christi peccantibus adascius non amplior detur occasio peccandi, quia de omni peccato generaliter id pertinere dicunt, si ad tam modicam correptionem sceleratis ac reis venia praestatur. Si autem de minimis et humanis peccatis etiam et his quae in nobis fiunt, peccantem arguimus, et post arguitionem testium vel Ecclesiae fieri oportere diximus, sicut ethnicum et publicanum, maxime pro peccatis quae non sunt ad mortem aliquid crudelitatis ne videamur inducere, p. 0620B| omnino est cavendum. Quia non aestimo in Ecclesia cito inveniri de his aliquem qui sub disciplina sunt sollicitorum, qui non jam in eadem culpa argutus sit tertio aut eo amplius, ut puta ex detractione proximi, aut in inflatione superbiae, aut in epulatione seu crapula vel potationibus, vel in verbo mendacii aut perjurii, si dixerit fratri suo Racha vel fatue, seu in caeteris levioribus quotidianis injuriarum delictis, quibus longa vel mala consuetudo vix carere potest. Propterea, ut dixi, prudentissime pertractandum est quae commissa in nobis delicta secreto 748 proximis indulgere debeamus. quousque secreta sunt: Non dico septies, sed usque, juxta Domini vocem, septuagies septies, et quae sunt quae in Deum committuntur; quae Dei judicio reservare p. 0620C| debemus. Prae omnibus tamen circa proximum oportet vigilare sollicita charitate, si nullus alter scierit frater quia peccavit, te teste peccatum ad mortem in Deum, ut corripias eum et resuscites juxta vires inter te et ipsum solum, quia in te peccavit, cum te teste peccavit, et scis tu quia peccavit. Unde quia secretum fuit quando in te et in Deum peccavit, secreto quaere omni diligentia, quomodo corrigas quod peccavit. Sed quaerendum quid est quod Apostolus ait: Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant (I Tim. V, 20). Nunquid contrarie mandat Apostolus, in quo ipse Christus loquebatur? Quid ergo magis contrarium esse potest, quam quod Dominus: Si peccavit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. p. 0620D| Et Apostolus dicit, peccantes coram omnibus argue. Quod si recte perpendimus, utrumque verum est, et rectissime sic praecipitur, ut aliquando illud faciamus, et aliquando istud, ne forte confundatur disciplina Christi, ut fiat publicum quod debes emendare secreto, et secretum fiat quod est publicum. Nam tunc peccavit in te frater tuus, si tu solus nosti. Et ideo inter te et ipsum agendum est, quia nulli alii sunt testes ut secreto corripiatur. At vero si, aliis audientibus, vel videntibus tibi injuriam fecit, et in illis peccavit quos testes suae iniquitatis effecit, quia forte nisi eis putasset placere quod fecit, coram ipsis non fecisset. Et ideo talia corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus. p. 0621A| Quae vero secretius peccantur, secretius et corripienda sunt. Sed talia hoc loco intelligenda sunt, peccata de quibus dicit quae corripienda sunt, quae nisi corripueris inter te et ipsum solum, frater perire possit, et si te audierit, tunc cum lucratus sis. Quid ergo est quia lucratus es cum, nisi quia perierat, si non lucrareris eum? Et ideo quamvis pro omnibus delictis in invicem certare debeamus, tamen juxta hanc intelligentiam, tale aestimare debemus peccatum, pro quo, nisi corrigatur, frater perire possit. Et si coram Ecclesia Christi incorrigibilis apparuerit, pro quo ac si ethnicus et publicanus jure haberi possit. Ne forte et tu, cui facta est 749 injuria in quo ille peccavit, si contempseris ac neglexeris corrigere juxta vires, pejor fias tacendo, p. 0621B| quam ille injuriando seu conviciando. Quia etsi gloriosum est injurias nostras oblivisci, verum oblivisci oportet injuriam tuam, non vulnus fratris tui. Quod si ille contempserit te audire, et eos quos postea tecum adhibuisti, insuper et Ecclesiam cum qua deget, sicque peccatum suum ac si justitiam defenderit, talis deinceps non debet computari inter fratres, nec in Ecclesia conversari. Tamen et pro levioribus supra dinumeratis et hujuscemodi injuriis, nisi ad concordiam et satisfactionem se humiliare vel satisfacere quem laesit, noluerit correptus coram omnibus, a sanctis Patribus sancitum est, si contumax aut superbus apparuerit, a consortio congregationis alienum fieri debere. Nec enim praeterit intellectus loci istius, qui haec ad minima peccata p. 0621C| asserunt pertinere, et propterea peccatorem, si fuerit bis vel tertio coargutus, elatus in superbia, nec emendaverit, sicut ethnicum et publicanum fieri debere, non quia primum peccavit tantum, sed quia permansit in contumacia sua elatus. Interea quam mira dispositione id divina pietas censuerit diligentius considerandum est, ut quod ipse primum implevit in populo quem elegit, unusquisque impleat in proximo sibi conjuncto, ut in ore duorum testium fides verbi ac veritas maneat incorrupta. Non ad insolentiam populi peccantis, primum lex correptionis missa est, et solus legislator cum eis corripiendo conflixit. Deinde prophetia et Joannes missus est ad eos cum ipsa eademque lege, et istis testibus conventus est idem populus ut peccare desineret. Tertio p. 0621D| itaque ipso Domini adventu, tanquam coram omni Ecclesia inspectantis, admonitus est. Quibus frustratis objurgationibus ac si publicani deinceps vel ethnici jure reputati sunt ab apostolis, quia In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Non quod in ore duorum hominum vel trium non inveniatur mendacium, sed quia in his tribus testibus, id est in lege ac prophetis, et in Evangelio, stat omne verbum doctrinae, omnisque veritas. Stat autem in his omnis veritas, quod est omne verbum, quia nunquam cadit. Et ideo testes quorum assertione conveniendus est proximus, secundum hos tres testes debent corrigere ac reprobare eum qui eos audire noluerit, deinde Ecclesiae p. 0622A| notum facere, sicut et Christus de Judaeis quos diu sustinuit, donec Ecclesia instrueretur. Quam quia 750 non audierunt, facti sunt sicut ethnici et publicani, eo quod multorum testimoniis jam convicti et correpti, in sua perfidia perdurantes, credere noluerunt.

Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis. erunt soluta et in coelo. Juste enim ligatur qui toties coramque tot testibus, et coram Ecclesia ab omnibus increpatus et convictus est, si se noluerit emendare, nullumque jam ultra laedere. Propterea ille talis alligatus et condemnatus adhuc in carne, jure alligatus est apud omnes qui sunt in coelo; ita tamen si se emendaverit quandoque ut satisfaciat Ecclesiae quam laesit secundum correptionem trium p. 0622B| testium, ut jam funiculis peccatorum suorum non sit alligatus, sed juste solutus, etiam ab eis qui sunt in coelo. Nam haec potestas solvendi atque ligandi de superioribus pendet. Coepisti ergo habere fratrem tuum tanquam ethnicum et publicanum, ligasti illum in terra. Sed ut juste alliges, vide quia injusta vincula disrumpit justitia. Cum autem correxeris et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra. Quem cum solveris in terra, solutus erit et in coelo. Multum ergo praestitisti, non tibi, sed illi, quia is multum nocuit, non tibi, sed sibi. Haec namque potestas solvendi atque ligandi videtur eadem quae Petro supra data est; sed non est ita per omnia, quoniam oportebat Petrum aliquod privilegium habere prae istis qui ter arguere jubentur. Ideo quidem p. 0622C| illic dictum est: Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVI, 19). Ubi non modica differentia esse sentitur, quia Petro datae claves non unius coeli, sed claves regni coelorum, ut quaecunque ligaverit super terram, sint ligata, non tantum in uno coelo, verum et in omnibus coelis: similiter et quae soluta sunt in terra, soluta erunt et in omnibus coelis. Quam perfectus est apostolatus Petri, quam communis nostra conversatio! et excelsior apostolorum auctoritas. Unde quicunque usque ad illam apostolorum exsolutionem perfectionis venerit, in omnibus absolutus erit; quia sicut differt stella ab stella in claritate (I Cor. V, 11): ita et differentia ab invicem sanctorum. Propterea etsi apostolorum auctoritas p. 0622D| jure amplior praedicatur, non ideo contemnendus est consensus Ecclesiae et potestas, quam nec apostoli, nec Ecclesia, aliunde perceperunt quam a Christo. Et ideo 751 quia poterat contemptoris nostri haec occulta esse responsio, vel tacita cogitatio, si me despicis et ego te despiciam: et si tu me condemnas, e contrario et tu in ea sententia condemnaberis. Potestatem tribuit ut sciant quia talibus condemnantur Deum judicem in medio eorum esse, ne aut isti injuste ligent, aut ille male contumax condemnetur. Idcirco dico vobis, ait, quodcunque ligatum fuerit in terra, ligatum pariter erit et in coelo. Ac si diceret, quia in medio eorum sum qui ligant. Propter quod sequitur:

p. 0623A| Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Et ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. In tantum igitur studet concordiam, ut in unitatis merito, omnia quae a Deo praedicanda sunt, impetranda esse confirmet. Et ubi duo vel tres, pari spiritu parique voluntate collecti sunt in Domino, ibi se medium eorum pollicetur futurum. Quia ipse est pax atque charitas, quae facit corda multorum unum, et innumeras sanctorum animas, sibi ad invicem, ut una sit anima connectit ac convenit, inter quas medius sedem atque habitationem collocat. Totus namque hic sermo de superioribus pendet, ubi ad concordiam omnes provocarat, et nunc exponit, p. 0623B| quem fructum exinde sint habituri, ita ut quidquid petierint, sint accepturi, Deumque medium semper in se habituri. Sed forsitan hoc tali consensu tantaque virtute, nec pauci sibi consentiunt per omnia, et ideo fortassis temperavit sententiam, si duo vel tres consenserint ex vobis, sicut Petrus et Jacobus ac Joannes. Quibus quasi consentientibus sibi per omnia ostendit in monte gloriam claritatis suae, ita ut ex eo habitu quo non habebat speciem neque decorem, verteret se ad tantam gloriam, ita ut vestimenta sua fierent coram eis splendentia, sicut quidam codices habent, quasi lumen. Nam et in Veteri Testamento tres filii Chore in hac unitate consenserunt, et ideo evaserunt, ita ut formam teneant omnium eorum qui salvandi sunt ab illo incendio p. 0623C| aeterno. Qui profecto, quia consentiunt cum lege et prophetis, duo dicuntur. Deinde quia colliguntur in Evangelio, tres utique unanimes in unitate Christi inveniuntur. Praesertim quia lex et prophetiae non sunt divisae, sed quasi ex uno Spiritu et ex una anima, atque ex una voce consentiunt in Evangelio. Quorum 752 consensu operante in electis Dei, si duo vel tres simul in idipsum fuerint congregati, jure quidquid petierint impetrabunt, quia non nisi in unitate collecti unum petunt. De qua petitione David: Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4). Et ut ostenderet quia multi tales unum sunt, sicut unus dicebat pro multis: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps. XLI, 2). Quam unitatem p. 0623D| commendat Apostolus: Ut sitis, inquit, perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (Philip. II, 7); quia sicut segregat dissensus a concordia charitatis, ita congregat consensus, et compaginem connectit in unum charitatis, ita ut Deus per hanc unitatem in medio eorum esse possit. Alioquin si unum corpus sumus, quamvis multa simus membra, unitatem tenemus, quia ad hoc posuit Deus singula membra in corpore, ut omnia idipsum sapiant, idipsum dicant, idipsumque consentiant, et sollicita sint invicem, ut si patitur unum membrorum, compatiantur omnia membra (I Cor. XII, 26), et glorificato uno membrorum, congaudeant omnia membra. Sic quippe debet esse in omnibus, sic et in uno homine, quatenus p. 0624A| si jubilare cooperando volumus, unum musicum carmen servare possimus, ut servetur corpus et anima atque spiritus integer in una compage amoris Dei, et in uno vinculo pacis. Nostis enim in musicis, quia nisi fuerit consonantia vocum, ut unam ex diversis vocibus de se cantus harmoniam reddat, non delectatur audire, etiamsi una earum prior ruerit vox in concentu: sic et in Ecclesiis, certe aut in uno homine, nisi consensum habuerit chorus virtutum, et convenientiam charitatis, non delectatur Deus, nec audit voces eorum. Quoniam sicut Apostolus ait: Qui offenderit in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Quapropter conversantibus nobis in unum, congregemur corpore et anima et spiritu in nomine Jesu, ut sit Jesus in medio nostrum, verbum p. 0624B| scilicet Dei, et sapientia et virtus ipsius, quatenus nec in loco nec in tempore disjungamur a charitate unitatis, quia nec loca nec tempora dividunt, neque separant spatia terrarum, quos una charitas jungit. Unde si duo vel tres bene sibi consentientes in Christo impetrare possunt fiducialius de omni re quam secundum Jesum petierint in nomine ipsius a Patre, quanto magis ubi singulae Ecclesiae, aut omnis Ecclesia rogat? Sed quoties non exaudimur ea est causa quod non consentimus duo vel tres per omnia simul sensu vel scientia, nec 753 servamus unitatem Christi in vinculo pacis. Et ideo in istis sententiis perpendat prudens animus quam terribile sit contemnere quod duo vel tres consenserint, vel testificati fuerint, vel correxerint, p. 0624C| et quibus tanta est fiducia impetrandi. Quia ad illa respondet ista sententia: Si duo ex vobis, aut tres consenserint (Matth. XVIII, 16), quia ait adhibe unum vel duos tecum, ne tam parvus numerus videretur contemptibilis; quia quidquid isti duo vel tres consenserint aut petierint super terram, consensa et impetrata erunt etiam et in coelo. Magna igitur consolatio fidelium, quorum tam parvus numerus tanta corroboratur Domini virtute, ut qui dominatur virga virtutis suae in medio inimicorum suorum (Psal. CIX, 2), ipse etiam in medio istorum esse se testatur. Et ideo dubitari non debet quod exaudiuntur in coelo, quamvis adhuc sint super terram, qui habent in medio sui Dominum. Et notandum quod non dixit in medio eorum ero, sed in medio p. 0624D| eorum sum; quia non medius futurus est talibus, neque medius esse tardabit, sed mox sinceriter ut consenserint invenitur Christus in eis medius. Quoniam et Christus ipse eorum consensus est, dum et ipsi in idipsum unum consentiunt cum eis, quorum participatio in idipsum est (Psal. CXXI, 3).

Tunc accedens Petrus dixit ei: Domine, quoties peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies? Dicit ei Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Nam Lucas hanc sententiam de indulgentia fratris, et illam qua corrigi mandatur, simul jungit, quas Dominus docendo disseruit. Quibus sententiis unam proposuit dicens: Attendite vobis. Quae et harum duarum intelligentiam p. 0625A| clariorem redderet, et auditores suos sollicitiores faceret. Non enim dixit, licet uni videatur loqui, attende tibi, sed attendite vobis. Quia quidquid in his duobus praeceptis alicui attenderit homo, sibi quoque attendit, et quantum videbit ipse alteri, videbit alter et ipsi. Et ideo ista novitas locutionis, quantum mihi videtur, officiosissime praemissa est, et haec admonitio praeter usum loquendi facta; quoniam multa sunt quae reprehendimus in fratribus qui in nos peccare videntur, et multa quae dimittere debemus. Idcirco satis provide dictum est, attendite vobis; ne vagus oculus et passivus intuitus, atque improbus aspectus plus respiciat curiosus ruinas aliorum et culpas quam suas, ne forte dum sua caecus non videt crimina, temere curat reprehendere p. 0625B| aliena, et dum non considerat aliis quotidie 754 quas infert injurias, ipse sibi illatas ab aliquo gravius portet, propter quod benignissimus magister et clementissimus Dominus, paucis provide animos audientium praestruxit verbis ita dicens: Attendite vobis; quia quidquid est in his duobus praeceptis quod agimus, nobis primum ut prosit attendere debemus, deinde proximo non minus quam nobis. Qui si peccat in nobis et eum corrigimus, ita ut lucratus sit per nos frater, duplicem mercedem habemus; unam quia ei libenter dimittimus, alteram quia eum lucrati sumus. Alias autem, nisi mandante Deo feceris homo quae jubentur, nec tibi attendis nec proximo. Et ideo quia tibi providere non vales sine proximo, nec proximo priusquam tibi subvenire, p. 0625C| recte dietum est, attendite vobis solliciti invicem servare unitatem pacis in vinculo charitatis (Ephes. IV, 5), quia quod donas et recipis, dum vices vobismet impenditis. Quia etsi ille hodie, tu quoque cras peccabis. Hinc forte erit tibi judex cras, qui erat hodie reus, etsi parvi pendere potueris ne illi pecces, Deum tamen non effugies, qui jubet ut agas, a quo tibi plura dimissa sunt, et cui innumera debes. Idcirco noveris, quia non in hoc numero pius judex veniam angustat, neque hoc lege constringit et fine concludit, sed hunc finitum numerum sub sacramento piae significationis, pro infinito posuit. Tamen multi quaerunt, cur Petrus usque ad hunc numerum peccata remittenda putaverit, et non amplius? Forte, quia sciebat ex lege hunc numerum p. 0625D| remissionis esse seu requiei. Unde Dominus patratis omnibus die septima requiesse dicitur (Gen. II, 2), seuque legitur: Septies cadit justus in die, et resurgit (Luc. XVII, 4). Unde et Lucas signanter sic respondisse Dominum dicit: Si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit in te, dicens, poenitet me, dimitte illi. Nam et septimus annus requiei erat in lege, sicut et septies septem decursis jubilaeus fiebat annus magnae remissionis, seu quamplura quae in lege per septem hujusmodi praefigurantur. Unde sibi quidam eorum finxerunt argumentum ejus interpretationis; nec non et quod septem sint dona Spiritus sancti, in quibus remissio omnium peccatorum; seu quod septem vitia principalia, p. 0626A| quibus remissis remittuntur universa. Alii vero dicunt, quia septies vindicatum est de Cain, et ideo Dominus addiderit juxta quod de Lamech sacra vindicandum percensuit Historia, toties remittendum, ut in quantum amplior excrevit vindicta, amplior fieret indulgentia et 755 venia. Quapropter quia praefixus est a Domino remittendi terminus, nullus forte ultra audebit parcere delinquenti. Ultra ergo hunc limitem transilire nemo audebit. Sed hunc terminum remittendi parabola subsequens absolvit, cum inventus est qui decem millia talentorum erat debitor, et dimissa sunt ei omnia. Idcirco nemo dicat non ultra se dimittere debere fratribus peccata, quia Dominus amplius dimittere non jubet. Quia si hoc ita praefixum esse vellet, nequaquam quod ipse p. 0626B| egerit subjungeret. Nam per decem millia talentorum signanter expressit peccata omnia, quae in nobis invenit et donavit. Propterea et tu noli subducere misericordiam, sed poseamus pariter hujus numeri solutionem. Non enim sine causa Lamech prius hunc numerum in vindictam sui ita praemisit, neque Dominus rursus eum in remissionem omnium peccatorum sine causa praefixit. Sed quaerendum de ipso numero prius censeo, quia aliter quidem cum calculando multiplicant, aliter vero alii ipsum eumdemque numerum ad mysterium et non ad calculationem tantum constringunt. Ut quid ait septuagies septies? Solummodo septuaginta et septem intelligantur, non tantum, ut dixi, secundum multiplicationem calculi, quantum secundum mysterium sacramenti. p. 0626C| Nam septuagies septem quadringenti nonaginta fiunt, ut toties in die remittamus fratri peccanti, quo ille amplius peccare non possit. Quod si in die aut in tempore ultra aliquid in te peccaverit frater tuus, nunquid non ultra dimittes ei? Nam sicut continuo in sequenti parabola tractabitur, plus est decem millia talentorum quam septuagies septem, et plus centum denarii quam septuaginta septem. Quia forte centum denarii mille asses sunt, et ideo per decem millia talentorum seu per centum denarios omnia quae in nos committuntur, insinuat, quia debemus ignoscere, sicuti et nobis oramus dimitti. Non enim ad numerum quotidie nos prostrati rogamus ignosci, sed precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris p. 0626D| (Matth. VI, 12). Quae debita rogamus? omnia, an aliquam partem eorum? Nulli dubium quod pro omnibus rogamus quae quotidie innumera committimus, licet nobis in baptismo jam dimissa sint omnia. Unde quid sibi vult quod ait septuagies septies? Puto quod non lege calculandi hoc loco finiendus est numerus, sed 756 secundum magnum mysterium et admirabile sacramentum pertractandus. Nam Lucas evangelista, cujus laus (juxta Paulum [II Cor. VIII, 18] ) est in Evangelio, ab eo loco quo baptizatus est Dominus, coepit ascendendo numerare genealogiam Christi: et merito, quia ibi est initium ascensionis ad Deum. Quamvis Matthaeus descendendo ab Abraham usque ad Christum, etiam p. 0627A| et ipse sub mystico expleverit sacramento, tamen iste, ut dixi, ascendendo coepit numerare, et numerando complevit generationes septuaginta septem. Exorsus est itaque numerare a Christo in quo peccata omnia deleta sunt, et pervenit per omnes progenies numerando usque ad ipsum Adam, qui primus hominum peccavit, et nos omnes cum peccati obligatione generavit, quia omnes ac si in massa damnati sumus. Et ideo sub magno sacramento a Christo usque ad Adam per omnem lineam nascentium septuaginta septem generationes colliguntur, et ab Adam similiter usque ad Christum septuaginta septem. Si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur quae non debeat ignosci. Et istae vindictae peccatorum quae desaevierunt per omnem p. 0627B| progeniem usque ad Christum, quas Lamech connumerat, septuaginta sunt. Sed, ut obscurius tegeretur hoc sacramentum, non septuaginta et septem dixit easdem vindictas esse futuras, sed septuagies septies, quod et in idipsum intelligi debere nemo qui ambigat. Quem numerum Dominus in remissionem omnium peccatorum commendavit, quando a baptismo coepit numerare, ubi omnia peccata solvuntur. Et sic ad Adam lineam genealogiae Christi usque perduxit, ut monstraret quia sicut vindicatum est de Cain septies, quando septem vindictas, ut multi tradunt, exsolvit: ita et de Lamech septuagies septies, quas ipse praedixit et prophetavit, exsolutum est, ut septuaginta et septem usque ad Christum fiant, in quo omnis praevaricatio et peccatorum p. 0627C| vindictae finem accipiant. Quoniam sicut quidam tradunt, sciebat Christus extendere aliquos peccata sua etiam ultra hanc remissionem, propterea ad septem addidisse Christum septuaginta, ut dicat in eo tantum numero remissionem peccatorum fieri oportere in hoc mundo adhuc degentibus, et secundum res hujus mundi peccantibus; quoniam senarius numerus in quo factus est mundus, videtur operis ac laboris, septimus requiei et remissionis. 757 Unde si quis diligit mundum, et ea quae sunt in mundo operatur, et saecularia tantum intendit, dicit non incongrue sexies peccare, et finem peccatorum in septenario accipere numero, ut in eodem ad veniam possit pertingere. Quod sentiens forte Petrus, ideo interrogat, si debeat usque p. 0627D| septies dimittere. Sed Dominus sciens in his quae senario clauduntur numero, contra decem praecepta mandatorum Dei agendo, quotidie nos peccare, fixit limitem et finem peccandi, ut in eo numero qui remissionis est, unusquisque fratri ac proximo libenter indulgeat. Quod si aliquis supergrediens ea peccata quae fieri solent in rebus mundialibus et saecularibus ultra volendo peccare, si possibile esset, ut amplius viveret, quia in peccatis suis finem non fecit, nec de factis digne veniam quaesivit, jam ultra remissionem peccatorum suorum juste non habebit; quoniam quidquid in mundo contra Domini mandata contrahitur, ei venia praestatur, quia ut citius se converterit aut tardius, ita tamen si satisfecerit veniam p. 0628A| poscendo (Luca teste) quem laeserat, quia etsi non alter, in omnibus peccatis offenditur Deus. Fortasse: ergo, quia talis hujus numeri conditio est, ut pessima sint omnia peccata quae sunt mystice supra septuaginta et septem, in quo numero remissio datur, et ideo benignissimus Jesus hortatur Petro suo ac praecipit usque ad hunc numerum fratribus peccata dimittere, quod sequens parabola etiam de hoc ipso latius pertractabit, ut dum hic vivitur petenti, venia nulli denegetur.

Ideo, inquit, dico vobis: Simile est regnum coelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. Conclusio est haec parabola sententiarum supradictarum, quae de concordia et de indulgentia loquuntur fratribus exhibenda. Quia sicut periculosissimum est p. 0628B| proximos scandalizare: ita et peccantibus in nobis veniam denegare. Et sicut de scandalizantibus conclusit quid illis potius expediat: ita et abnegantibus indulgentiam, quale periculum immineat, praedixit. Sed quis iste homo sit rex, cui simile regnum esse possit coelorum, aut quod hoc loco regnum coelorum dicatur, videamus. Nam in hoc Evangelio regnum coelorum aliquando praesens Ecclesia vocatur, aliquando virtutes et praedicatio Evangelii, aliquando ipse Christus, quoniam ipse est regnum coelorum, sicut ipse est sapientia Patris, ipse 758 justitia, ipse est veritas et virtus. Sic quippe ipse est regnum. Regnum autem non alicujus eorum qui sunt deorsum, nec quorumdam eorum qui sursum in aere isto dominari dicuntur, sed omnium eorum qui sursum p. 0628C| sunt, qui appellantur coeli et ad coelestia tendunt. Secundum hoc igitur dicuntur coeli, quoniam ipsorum est Christus, secundum quod ipse est regnum regnans quotidie in cordibus eorum, sicut est justitia regnans, et sapientia et veritas, caeteraeque virtutes in eo, qui factus est nobis coelum, per hoc quod portavit ipse coelestis imaginem. Hoc ergo regnum coelorum factum est simile homini regi, quando Verbum caro factum est (I Joan. I), et quando venit in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), et de peccato damnavit peccatum. Tunc utique factum est similis homini regi, uniens eum sibi et per omnia, sine naturarum commistione, faciens eum sibi unum, ita ut Deus et homo unus sit Christus rex regum. Ac per hoc Deus homo Christus, quia rex est constitutus p. 0628D| a Deo Patre super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6), voluit rationem ponere cum servis suis. Ad hoc quippe constitutus est rex, ut eos regat quos condidit, deinde et quos redemit. Sed ne forte haec sententia obscurior tibi videatur qua ait, quia voluit rationem ponere cum servis suis: nimirum quia hoc factum necdum novimus, scias profecto, quia parabolice per anticipationem loquitur, sicque narrat, quia voluit ut quandoque implendum non dubites, quod quasi jam fecisse praedixit. Quod omnino recte dicitur, quia voluit, eo quod sic se suaque; praeparavit omnia, sic cuncta disposuit sacramenta et singulis sua dona distribuit talentorum, donec redeat. Et tunc coepit rationem ponere cum eis quibus sua p. 0629A| largitus est talenta, quando voluit, quandoque ipse discrevit. Et tunc finienda est haec ratio, quando universa negotia praesentis vitae finita erunt, ut tunc incipiat singulos discutere de apportato lucro, cum jam negotiandi tempus ultra non erit.

Et cum coepisset, inquit, rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Audistis, fratres, quam saepe in hoc ipso Evangelio, quoties Salvator in parabolis ad negotiandum suas pecunias suaque talenta suis commisit juxta mensuram singulorum, sicque abiit. Et unus plus accepit, alius vero minus. Itaque unusquisque secundum propriam virtutem. Quoniam ipse qui distribuit, singulorum vires solus novit et quantum unicuique 759 dare debuerit. Alii quidem dedit quinque talenta, forte quia p. 0629B| tantum potuit tractare. Alii autem duo, quasi qui minus potuerit. Alii vero unum, juxta vires qualitatis suae. Sic et in aliis locis, ubi plara suis divisit, pro quibus omnibus rationem habiturus cum eis, redit. Sed quis sit, cum coepisset rationem ponere iste unus, qui oblatus est ei, non immerito quaeritur. Quia etsi de illo ultimo examine, quando de singulis operibus singuli Deo rationem reddituri sunt, hoc dictum accipimus, ut tunc ei, cum coeperit rationem ponere, offerendus sit iste decem talentorum debitor, impossibile erit, ut hic talis deinceps suos conservos affligere possit, aut unum eorum, non dico suffocare, verum nec ab eo ut exigere pecuniam possit. Et ideo quaerendum est quando haec ratio esse coepit, ut et post indulgentiam talentorum, p. 0629C| rursus iste cum suo conservo disceptare queat pro debitis. Ac deinde Dominus cum audierit quae relata sunt a conservis, quando pro his eum in judicium revocare possit. Alias autem, nisi post veniam sibi indultam aliquod tempus esset, quo tanta committere valeret, quod post judicium peractum, quod futurum est, omnino non erit, nequaquam ad tantum infelix discrimen forte pervenisset. Unde, quia aliter esse non potuit, forte signanter Evangelista, imo ipse Dominus, qui hanc nobis parabolam proposuit, ait:

Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis. Qui miser nisi egressus esset, et post veniam indulgentiarum a Domino, et ab observantia mandatorum ejus, nunquam talia tam crudeliter perpetrasset. p. 0629D| Sed quia haec parabola obscurissima videtur, et in multis difficillima, qualitercunque requirendus est modus, ut sane intelligatur. Quia nonnulli fuerunt qui pro ejus difficultate in aliquibus locis erraverunt a vero, et ipsi interpretes, qui eorum dicta de Graeco ad Latinas aures transtulerunt, non satis eorum errores purgarunt, ne offenderet in his simplex lector, neque os putei clauserunt. Quoniam talis tantaque difficultas est in his rebus quae proponuntur, ut confiteatur Origenes in suis opusculis, neminem hujus parabolae textum ad liquidum intelligere posse; et ut propriis ejus utar verbis, ait ita: Vere confiteor neminem hanc exponere posse, nisi solum Christum, qui discipulis suis omnia secrete p. 0630A| solvit, veniens in sensum eorum et aperiens eis parabolae thesauros obscuros, et secretos 760 atque invisibiles, confirmans eos demonstrationibus indubitabilibus; deinde ne alios excluderet ab hac lectione doctores, adjecit dicens, aut forte eum quem voluerit illuminare lumine scientiae suae, ut intelligat omnia parabolae hujus. Et cum proposuisset singulas personas, quinam esset rex iste, qui servus qui oblatus est, quive illi qui eum obtulerunt, quae uxor et qui filii, et quae omnia ejus, seu caetera quae longum est enumerare. Est enim, inquit, sapientiae Dei hoc opus, ut ita dicam, ea omnia disserere. Quapropter perpendat fidelis animus, quanta difficultas in his esse possit, ubi magister Ecclesiae illius temporis tam divina sensit et eximia. Licet ille altius ea voluerit p. 0630B| extollere, allegorizare quam fides catholica permittit, quia qui fortius premit ubera, teste Scriptura, non eliciet lac, sed sanguinem (Prov. XXX, 33). Et ideo nos ad nosmet redeamus, deinde ad finem parabolae et ad conclusionem Salvatoris; quia non ad supernas et angelicas ruinas haec parabola referenda est, sed ad nos quibus dicitur: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque de cordibus vestris. Quapropter ipsa vis verborum consideranda est, si forte ex ipsius Domini dictis sensus nobis illucescat. Ait enim: Cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Quid ergo putas dixisse Dominum quando ait: Cum coepisset rationem ponere? Non enim ait, oblatus est ei unus, ponente jam eo rationem in p. 0630C| ipso judicio, sed cum coepisset rationem ponere, ut subaudiatur judicii. Quoniam aliud tempus est futuri judicii, et aliud quando posita est ratio ejusdem judicii: rationem quippe judicii rex noster Jesus Christus, quia homo factus est, tum coepit ponere, quando ipse pro nobis in primo adventu suo voluit judicari, et pro nobis pati, vel quando legem dedit, quando de coelo: Prospexit super filios hominum, ut videret si esset intelligens aut requirens Deum; quia omnes declinaverant, non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Psal. XIII, 2, 3). Qui unus, quia omnes unum facti erant in massa peccati, propter praevaricationem primi hominis oblatus est ei totus, obligatus vinculis, et involutus criminibus, qui debebat decem millia talenta, quoniam in omni genere p. 0630D| humano haec iniquitas respersa erat. Quae iniquitas juxta Zachariam prophetam sedet super talentum plumbi. Sed decem millia talenta ideo dicuntur, quia lex in decem praeceptis commendatur. 761 Si enim diligentius scrutatus fueris ipsius numeri secreta, latebrasque ejus inquisieris, monstrabitur tibi justitia lege Dei constituta, quam quisque qui contempserit, quasi violator praeceptorum Dei reus tenetur, dum nec naturalem legem insitam primo homini servaverit, nec datam per Moysen custodierit. Et ideo ille debebat decem millia talentorum, quoniam memorabilem illum decalogum, scriptum digito Dei, traditum populo Dei, corruperat. Debebat ergo decem millia talentorum, p. 0631A| propter numerum legis, quia criminosus omnia peccata contraxerat, quae in lege damnantur. Debebat et ille ejus conservus centum denarios, nihil minus ab eodem numero; nam decies centum fiunt mille, sicut et decies mille decem millia, sic et decies deni centum fiunt. Nec in illo igitur decem millia talentorum debitore a legitimo numero recessum est, et perfecto, nec in illo qui decies denos debebat denarios. In quo utroque invenies utraque peccata. Uterque itaque debitor, et uterque veniae implorator, pariterque etiam a Domino impetrator. Sed ille servus malus servusque iniquus et ingratus noluit conservo rependere quod ipse acceperat a Domino, noluit praestare quod illi indigno praestitum est. Nam ei relaxata sunt decem millia talenta. Et ne p. 0631B| putes quia parum est forte centum, quia tot peccata sunt quibus reus tenebatur obnoxius, quot et per haec decem millia, in quibus nihilominus omnia peccata sunt accipienda. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata hoc loco concludat, sed decem millia talenta, quia nemo est qui ambigat eum qui oblatus est, omnia debuisse. Servus autem ille qui centum denarios debebat, etiam et ipse plusquam et septuaginta et septem debebat. Sed omnia illa decem millia talenta, nulli dubium quia dimissa sunt in baptismo, quando benignissimus Salvator nobis libertatem reddidit a culpa, qua rei tenebamur sub peccato. Sub quo peccato jam venditi eramus, et nos et uxor nostra, videlicet caro peccati, et filii atque omnia quae sunt opera carnis, p. 0631C| quae pepererat nobis quasi filios ipsa carnalis affectio, seu voluptas carnis, quae male adultera facta est spiritui nostro uxor de qua suscepimus eosdem plures et pessimos filios, quos rex simul cum matre venundari jubet, non quod suos nos imperio perdiderit, aut vendiderit, sed quia nos et omnia quae 762 ad nos pertinere videbantur, jam venditos sub eisdem delictis parabolice ostendit, ac per hoc vendidisse est, cum venditos esse monstravit. Non enim omnia in parabolis sic possunt figurate coaequari rebus, ut historia videatur, sed sic ut hoc ad plenum insinuent ad quod propositae probantur. Cujus plane causam propositionis Dominus demonstrat, cum ait:

Sic et Pater meus faciet vobis, si non remiseritis hominibus p. 0631D| peccata eorum, de cordibus vestris. Ubi declarat quia a primo adventu suo multa nobis dimisit talenta peccatorum, unde et nos multa debemus dimittere quae in nobis committuntur. Namque primum reum exihibuit et absolvit gratis, talenta relaxavit, uxorem etiam ipsam, ne in servitutem veniens, permaneret, dimisit, filios ne semper venundati essent absolvit, et omnia ejus quae servituti erant addicta justo Dei judicio sub diabolo, peccatis exigentibus, pius et clemens rex concessit. Quae omnia ad poenam hujus pessimi servi ideo jussa sunt venundari, quia ipse primum sua sponte se vendidit, et tradidit sub diabolo. Et hoc est jubere vendi, ut dixeram pro certo, quod est venundatum p. 0632A| ostendere. Qui profecto tropus in Scripturis divinis notissimus est et diversis formatur modis, sicut et hoc loco, per hoc quod jubet facere, factum jam justo suo judicio demonstrat. Necdum tamen in carcere jubet mitti, quod ad iilud ultimum restat judicium. Porro de uxore et filiis, quidquid ille praedictus doctor senserit, non aliud intelligere oportet, quam quod ad ipsum eumdemque servum pertinere possit, id est caro, seu carnalis affectus. Sicut quam saepe in Scripturis tropice, mens seu spiritus quae Graece νοῦς dicitur, pro viro accipitur, caro vero pro uxore, ut sint duo in carne una (Gen. II, 24), sicut Christus et Ecclesia, ita ut mens regat corpus, et caro sit subdita ac si mulier viro suo. Quia tunc rectus ordo servatur si mens subdita Deo p. 0632B| fuerit, et animae seu spiritui caro digne obedierit. De quibus filii qui generantur, id est actiones bonae operationis, perfecti ac digni Deo erunt. Sed quia iste malus servus necdum redemptus erat, ut dixi, neque libertate donatus, non poterat nisi venditus manere sub eo, cui in primo parente se tradiderat, et ideo non habebat unde redderet, quia tam ipse quam uxor et filii, seu quae ad eum pertinere poterant, omnia erant vendita sub manu diaboli, nec poterat aliquid de se, 763 quod liberum esset generare, donec libertate recepta, quando coepit rex rationem ponere cum servis suis, mensuram talentorum dispartiens singulis, in quibus negotiari rursus deberent ad lucrum Domini sui, ita ut omnia illa praecepta servare deberet hic malus servus, quae ad p. 0632C| Deum pertinent, et quae ad proximum. Quia profecto illa decem millia talenta ad Deum sunt referenda, centum vero denarii ad debitum proximi. Sed iste tam immemor beneficiorum Dei, nec illa quae ad Deum sunt servavit, nec ista quae ad proximum, quinimo crudeliter exegit, quod ipse primum conservo impendere debuerat. Debitor namque fuit alteri facere, quod ipse voluit ut ipsi faceret et conservus. Neque conservo infligere poenas oportuerat, quas omnino noller ut alter ei interret. Quibus rursus debitis male reinvolutus, accusatur. Qua crudelitate accusatus et convictus, jure condemnatur, qui non sibi nec ulli parcere voluit; insuper nec de talentis, rursus sibi, post indultam veniam commissis, cogitare. Quoniam pecuniam, quam primum in p. 0632D| Adam perdiderat, demum in Christo concorporatus ad lucrum expendere debuisset. De quibus probabilibus pecuniis, jam plura supra diximus. Propter quod non ait ponente eo jam rationem oblatus est ei unus, sed cum coepisset rationem ponere, id est cum omnia semina rationis futurae vitae proposuisset in se et in morte sua, per quam dimissa sunt omnia debita servitutis nostrae, et reddita est nobis perfecta libertas in Christo. Ut vir et uxor, spiritus videlicet atque caro, quia sunt duo in carne una; seu filii, scilicet fidei opera in Christo si permanserint in adoptione filiorum Dei servitus transeat, quoniam retro multa millia talentorum pertulimus damna, nec ullum Deo prius attulimus lucrum. Sed et quotidie p. 0633A| majora nobis coacervamus, et graviora peccata committimus, quia sequimur mulierem super talentum plumbi sedentem, cujus nomen est iniquitas. Quam nimirum rationem tunc coepit Jesus, ut praemissum est, rex noster ponere, quando incarnatus venit in mundum, et adhuc hodie ipsa eademque ratio versatur in isto saeculo. Nam et quotidie offertur iste unus dum accedimus ad Christum per fidem, et venundati prius sub peccato, debitoresque talentorum convincimur. Sed quia non habuimus unde reddere, neque ullus mortalium habuisse creditur, flectimus 764 ergo ad ipsum eumdemque regem, et adoramus, rogantes clementer, ut nostra nobis dimittat debita. At ubi cum oblati, quorumlibet officio ministrorum, angelorum videlicet vel sacerdotum p. 0633B| seu ministrorum descendimus in fontem, quo abluti et consecrati in sanguine Christi, omnia talentorum chirographa solvuntur, redditur universis mortalibus per Christi gratiam libertas, et de servitute transit hic unus oblatus, quod est omne corpus Ecclesiae, in adoptionem filiorum Dei. Et ideo quam bene ait, quia dimisit eum. Dimisit autem eum gratis liberum, insuper et universa talentorum debita dimisit ei. Et cum hic factus est liber, nulla deinceps de uxore ac liberis facta est mentio, quia in ejus libertate donata est libertas integri corporis, ut anima et spiritus atque caro totus atque mundus, ab omni debito absolutus, liber sit homo. Sed hic egressus a fonte unus, invenit unum de conservis suis. Proh dolor! a fonte egressus est unus, et ecce jam p. 0633C| facti sunt duo. Qui nisi rursus divisi essent, non nisi se unum invenisset; quia sicut prius omnes unum corpus diaboli erant, quamvis multa membra, ita et in Christo renati omnes in unitate corporis Christi sunt recepti, quorum ipse factus est caput, singuli autem alter alterius membra, unde et in eisdem omnibus unum corpus. Verumtamen etsi rursus hic qui factus est unus se dividat in duos, non eum unum dividit qui unus in Christo permansit, homo cujusque unum est caput, et multa sunt membra, adhuc unum est corpus. Quem unum invenit miser unus, qui egressus est a corpore, egressus unitate fraterna, egressus a gratia Dei, egressus a charitate, invenit unum de conservis suis. Ambo siquidem servi, et ideo ille conservus. Sed aliter ille servus, et aliter p. 0633D| ille. Tamen eorum unus est Dominus. Sed infelix nimium atque miser Cain, quia exiit a facie Domini: beatus autem Abel et accepta hostia Deo, quia mansit intus cum Deo. Et ideo omnes homines, quamvis servi sint unius Domini, tamen aliter est factus servus Esau qui affligebat Jacob fratrem suum, et aliter ipse Jacob persecutionem patiens fratris, pro quo et fugam iniit exsulque est factus. Unde licet haec ratio quam coepit ponere cum servis suis, magis pertineat ad tempus baptismi, quando in eo donantur omnia debita tam quae contraximus ab Adam, quam ea quae postea ipsi commisimus. Tamen et in priori populo lex naturae servanda fuit, 765 sicut et lex Moysi. Ac praeterea in utraque p. 0634A| charitas fraterna tenenda erat, sine qua nemo absolvitur, etiamsi corpus suum tradiderit ut ardeat, ita ut quibusdam martyr Dei videatur. Sed haec summa totius parabolae melius super baptismo interpretatur, quando plenius et perfectius omnia donantur nobis peccata, et charitas fraternitatis atque adoptio et libertas omnibus amplior relaxatur. Idcirco tempus quo accipitur indulgentia tanquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae et inventa fuerint dimittantur. Non tamen ille servus dicitur postea dedisse conservo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere, ut ejus misereretur, sed sic dicit quasi jam ei deberet ille conservus ejus, quando ipse rationem Domino suo reddens cogebatur tanti numeri debitum exsolvere. Nec enim p. 0634B| dicit quod dimiserit conservo suo quod ei debebat, et sic demum accesserit ut ei dimitteret Dominus. Vere quia in hac exactione utrique debitores erant, quia utrique unum corpus de massa peccati, et utrisque dimissum est a pio Domino. Unde rectius fuerat, atque hoc potius congruebat, tanto debitori reddituro rationem, et exspectanti misericordiam Domini sui, ut prior ipse conservo dimitteret quidquid ei debebat, et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia Domini imploranda erat rationabilius, et ad impetrandam veniam securior accederet. Nunc autem quod ei non dimiserit indicant verba conservi, simpliciter dicentis: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Alioquin diceret, jam hoc dimiseras, cur iterum repetis quae donasti? et ideo forte videtur p. 0634C| dicere, ut in baptismo dimittere debeamus, si quid nobis debetur, nec ultra quidquam de praeteritis repetere. Hoc et ipsius Domini verba manifestius aperiunt. Ait enim: Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et non dixit, cui jam debitum dimiserat. Si enim dimisisset, non ei utique deberet; nunc autem quia dixit debebat, manifestum videtur quod non dimiserat, et ideo nihil de his forte cogimur intelligere, quae postea sibi ad invicem homines contrahunt. Sed conclusio hujus parabolae longe aliter se habet, cum ait: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratribus vestris, peccata eorum de cordibus vestris. Ubi ostendit et ea quae ante baptisma commissa sunt, et ea quae 766 demum p. 0634D| postea ad invicem contrahuntur, benignissime condonanda. Quoniam nova nativitas et cordis immutatio id affert ut nihil demum aliud debeamus, nisi ut invicem diligamus. Verumtamen in hoc magnum ostenditur pietatis sacramentum, cum illud, quod nondum conservo dimiserat, neque quod cordurum hactenus etiam in fonte gerebat, nihil impedire potuit Domino, quominus illo in tempore incipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat, si vellet accipere quae dabantur. Sed quid profuit misero quod donatum est, quandoquidem in caput ejus propter duritiam cordis, et odiorum perseverantiam, rursus omnia continuo replicantur et exiguntur ab eo universa praeteritorum et praesentium debita? Unde p. 0635A| recte quaeritur quomodo, si dimissa sunt, redeunt? Ne forte impediri possit baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, maxime si odium fraternum in ejus, cui dimittuntur, animo perseverat. Unde constat, et catholica confitetur Ecclesia, quod solvitur hesternus dies, et quidquid in eo contracta sunt vel supra, solvitur etiam et ipsa hora momentumque ante baptismum, et in baptismo. Porro deinceps continuo reus esse incipit, cum de libertate ruens servus esse peccati incipit. Ac propterea, non solum consequentium, verum etiam praeteritorum dierum, horarum et momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt, tenetur reus et exigitur ab eo, ac si redivivum universum debitum, in tantum ut videantur in quibusdam peccata non dimissa, sicut in Simone p. 0635B| Mago, et in quamplurimis qui ficte accesserunt, vel accedunt ad fontem, quoniam sanctus Spiritus disciplinae effugiet fictum. Ergo quia talis ficte accedit, ideo forte non ei dimittuntur debita sua, quod omnino falsum est. Unde Apostolus ait: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Ergo quicunque Christum induit, in corpore Christi consecratur, et ideo non potest fieri, ut per sanctam vim tanti sacramenti peccata ei non dimittantur, saltem in ipsius temporis puncto. Sed per fictionem atque duritiam eo quod impoenitens cor ei maneat, redisse continuo probantur, propter perseverantiam lasciviae, seu fictionis, quia sanctus Spiritus disciplinae, ut dixi, effugiet fictum, eo quod ejus noluerit suscipere vel servare donum, p. 0635C| jam baptizatus. Qui profecto spiritus cum effugerit, etsi dimissa sunt debita, redeunt, quoniam 767 oculi ejus ad tenebras in perpetuum diriguntur. Verumtamen sicut beatus Augustinus ait, Non potest eum lux nisi perfundere transeuntem, dum per ipsam transit lucem, etiamsi transeat ad destinationis suae tenebras, continuo peccatis redeuntibus, quae baptismi sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tanquam redeunte obscuritate, quam lux in transitu ab eo excusserat vel pepulerat. Quod et praesens locus demonstrat, cum propter fraternum odium, vel debiti exactionem peccata redire dimissa Dominus protestatur, cum exigere jubet ab eo universa prioris vitae et sequentis debita. Quoniam omnis qui non diligit, manet in morte, et, qui odit p. 0635D| fratrem suum homicida est, et in tenebris ambulat, quia nescit quo eat (I Joan. III, 14, 15). Haec idcirco dixerim, ut intelligat unusquisque, quia nullus est, cui non dimittantur haec debita, ubicunque in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus fuerit. Sed nisi in unitate Ecclesiae, et compagine charitatis Dei et proximi, non servatur haec gratia libertatis, seu intus videatur esse seu foris. Unde hic servus, qui conservum suum tenens, suffocat, egressus et ipse dicitur, quia egressus est ab unitate charitatis, et a vinculo concordiae et pacis. Idcirco licet intus sit numero et corpore, foris tamen est, et non est in unitate spiritus, et in vinculo pacis, quia spiritus disciplinae recessit a ficto, vel ab eo qui in p. 0636A| aperto factus est, vel permansit malus. Propterea per omne tempus vitae nostrae cum timore et tremore salutem nostram operari oportet, ne in ullo contristemur Spiritui sancto in quo signati sumus; quia neque qui ficte accedit ad hanc gratiam remissionis, neque qui postea jam adultus in fide recesserit ab unitate charitatis, et a vinculo fraternae dilectionis, potest salvari. Neque igitur intus aut foris reiteratur sacramentum donorum Dei, et consecratio, sed exspectatur ut redeat ad unitatem charitatis, et ad vinculum concordiae atque pacis, ut discat et incipiat magis ignoscere et praestare aliis quam exigere ea quae pietatis sunt ac dilectionis et gratiae: sed quaerendum si solum sit proximi odium quo nobis omnia jam indulta revocantur debita, an etiam et p. 0636B| reliqua crimina quae Apostolus dinumerat, si quis ea qui agunt (ut ipse testatur) regnum Dei non consequentur. Quod omnino nemo qui abneget ita esse. Sed solummodo odium et fraterna suffocatio vel crudelis exactio 768 hic in causa ponitur; quia omnis iniquitas sui est odium vel proximi, et de odio venit justitiae et aequitatis. Unde David, Omnis, inquit, qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 5). Ergo alterum nemo recte diligit qui semetipsum odit. Hinc quoque Scriptura revocat unumquemque nostrum ad semetipsum, Miserere, inquit, animae meae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quia qui sui miseretur, ut oportet, nulli alteri crudelis erit exactor. Et qui in se diligit iniquitatem, in nullo perfecte amare potest aequitatem, quia aequissimum est, ut se primum p. 0636C| quisque secundum Deum diligat, deinde proximum sicut seipsum. Alioquin sciat pro certo unusquisque dimissa redire peccata, ubi nec fraterna charitas est, nec sua secundum Deum dilectio. Quoniam si, omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15), multo magis is qui se ita odit, ut nec sui misereatur nec alteri, quo Deo placere possit. Idcirco, fratres charissimi, considerandus est hujus parabolae textus, consideranda aeterni judicis criminatio; quia in Ecclesia Christi non nisi duo sunt populi duaeque gentes, quamvis videantur esse gemini, sicuti etiam et in utero Rebeccae, antequam nascerentur, duo luctabantur; ex quibus prophetia est, quod major serviet minori (Gen. XXV, 23). Non ea quidem conditione qua serviunt fideles Christi in p. 0636D| Ecclesia Christi sub timore Dei, non ad oculum servientes, sed ea servitute qua servivit Esau Jacob fratri suo, affligens eum et excrucians, suisque odiis cogens peregrinari, quatenus ejus crudelitas fratri mansuetissimo proficeret ad probationem et ad profectum suae salutis, et alteri sua infestatio ad cumulum suae damnationis. Utrique tamen unius Domini sunt servi. Sed longe aliter serviunt electi, dum excruciantur fraterno odio et inimicitiis, aliter vero illi qui eos intus forisve persequuntur. Itaque serviunt boni, sed ad laudem Dei et justificationem suam: serviunt et mali, sed sibi ad detrimentum salutis, et poenam damnationis, ut et justi illorum prolientur cruciatibus, quibus eorum augeantur p. 0637A| merita, et mali ac scelerati aeterna non evadant sibi supplicia praeparata. Siquidem serviunt omnes quos praescivit Christus, et praedestinavit ad vitam, serviunt et illi qui foris egressi, quamvis intus videantur, qui affligunt proximos. Sed eos quos falso fratres vocant, quibus et quantis modis affligant et teneant infra Ecclesiam Dei diri exactores membra Christi, longum est disserere, 769 quibusque modis suffocantur, et in carceribus clauduntur boni, puto quod nemo sit qui edicere ac dinumerare queat. Qui forte conservus debebat centum denarios; quos quia debebat noluit rependere conservo beneficia malus servus quae acceperat gratissima, a praestantissimo domino. Utique quia malus servus et ingratus, durus et iniquus, p. 0637B| noluit praestare conservo, quod illi praestitum fuerat. Quod si talis ideo reus tenetur, quia non indulsit debitori suo poscenti, quid putas de his qui etiam non debentibus mala pro bonis reddunt, et torquere eos quam saepe gratis conantur. Hinc ergo est omnis afflictio in Ecclesia Dei, hinc omnis calamitas, et nimis dura oppressio; quia servus ille malus et crudelis conservum suum premere non cessat, nunc in rerum damnis, et in rebus exterioribus, nunc secundum interiorem hominem in multis vexationibus, dum non erubescunt hi tales conscientias percutere singulorum. Sed quia haec parabola ad ea respicit quae superius dixerat Petro quaerenti si deberet peccanti in se fratri usque septies dimittere, et ille respondit: Non dico tibi usque septies, p. 0637C| sed usque septuagies septies, debemus in fine quaerere quomodo eisdem conveniat numerus, idcirco utrumque observa numerum, observa et peccatum unius talenti; nam numerus undenarius legis transgressio est, lex in denario constat numero, peccatum vero per undenarium exprimitur. Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut venias ad undenarium. In lege autem modus fixus praeceptorum, transgressio autem hujus limitis praeceptorum, peccatum est. Et ideo in undenario numero magnum mysterium figuratum est, quando vela cilicina in tabernaculo undecim fabricari jussum est. Omnia enim peccata dixit nos dimittere debere, quando septuagies septies dixit, sicut et si septies dixisset, quia septuplum pro toto solet computari, p. 0637D| quoniam septem diebus volvitur omne tempus, et finito septenario rursus ad caput reditur. Omnia enim peccata dixit quando septies dixit, quia illud undecim septies fiunt septuagies septies. Omnia ergo peccata dimitti voluit qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Idcirco nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur quod 770 erat. Quia etsi centum denarios proximo remittere recusat, decem millia talenta ei, quae dimiserat in faciem repraesentat. Ait enim: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. In quo declarat, quod sit decem millia talentorum. Quod si ista veniunt in opprobrium, quae dimisit bonus rex et pius, quanto magis ea quae postea commisit servus p. 0638A| ingratus et malus, cui nulla alia causa fuit ut dimitteret ei, nisi quia bonus Dominus erat, et quia rogavit adorans eum. Sed hic malus servus et ingratus, indulgentiam consecutus, exiens a rege suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Suffocabat autem eum, et suffocat adhuc hodie, quoniam exierat a rege et a praeceptis ejus, ut fratrem affligeret et probaret. Alias autem non suffocasset conservum suum, si non exisset a rege. Quapropter quaeso, diligens lector, considera subtilitatem dictorum, quia servus multorum talentorum debitor, procidit et adorat regem, quoniam ipse est Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16). Siquidem regem demonstrat eum, et ideo adorasse eum introducit; qui acceperat a Patre regnum, et venerat ad rationem p. 0638B| ponendam. Quae ratio, ut dixi, in omni isto tempore ponitur, quando et pecunia Dominica dispensatur, et servus de talento accepto lucrum pecuniae negotiando sectatur. Quod si causatur aliquis talentum se non accepisse, negare non potest, quia saltem hoc accepit, quod dimissum est ei. Et si non amplius quod et ipse debitori debuit remittere gratiam quam accepit, et non debitum exigere ipse quod debebat. Non enim potest negare aliquis ut debitorem non habeat, qui ei centum debet denarios. Qui debitor, etsi non procidens adorat (quia nemo alter est adorandus quam rex Deus, cujus omnes sunt servi tam boni quam et alii), rogat tamen conservum ut patientiam habeat in se, donec ei sua omnia reddat. Qui si non habuisset unde redderet, p. 0638C| debuerat cogitare malus servus, quantum ei dimissum fuisset gratis a communi Domino, et quia conservus esset is qui debebat quod et ipse debuerat, cui quia dimissa fuerant omnia, debuisset et ipse debitor universa debitori suo relaxare sub spe saltem aeternae retributionis. Sed miser tenens, suffocat eum. Quod utinam non nossemus fieri in hoc saeculo, in tantum ut non liceat miseros ad veniam respirare. 771 quos saepe retrudunt in carcere, tam crudeliter ut eis totus mundus unus sit carcer. Et si ad delicta pertinuerit debitum, adhuc exactores atrociores fiunt, dum laborant in corde, ne veniam pro offensis suis quae admiserunt, in eis invenire possint, quod est eos mittere in carcerem, dum eis non misereri, sed rependere cupiunt, etiam ultra p. 0638D| quam retribuere vel evindicare, queant. Quod autem ait, quia Misit eum in carcerem, donec redderet universum debitum, non ita dicit quasi obliviscatur, quod boni servi in carcere non permanebunt, finito praesenti saeculo: maxime quia intervenit redhibitio pessimi exactoris; sed ideo sic dicit, quia Misit eum in carcerem, donec universum debitum redderet. Quia tanta crudelitas quorumdam exardescit eorum, in poenas inimicorum suorum, ut nunquam eas finire velint. Propterea et ipse ac si ex reciproca sententia, juste mox a Domino condemnatur, ut quod saeviendo alteri poenaliter intulit, ipse secundum crudelitatis suae sententiam quam digne damnatus excipiat. Et notandum quod non ait, omne debitum dimisit, quoniam p. 0639A| adorasti me, ne forte videretur ei indulsisse ob aliquod obsequium servitutis suae, sed quia rogasti me. Voluit enim nos intelligere Christus, in hoc verbo, quia totum gratis nobis debitum indulsit, nullis intervenientibus actionum nostrarum meritis. O quam justa recompensatio! Noluit enim reminisci beneficiorum Dei, noluit misereri conservi sui, sicut ei misertus fuerat dominus suus, noluit spatium dare poenitendi, noluit vindictam remittere et debitum relaxare.

Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde. Et venientes nuntiaverunt haec domino suo. Dives ergo dominus, qui tales tantosque habet servos. Habet namque plurimos, qui diversa donorum talenta conservis suis in lucrum domini p. 0639B| sui quotidie dispensant, et nummulariis ac negotiatoribus ad negotiandum ea committunt. Habet et alios, quos iste servus pessime flagellat. Habet et istum pessimum, in quo sunt omnes qui universam Dei Ecclesiam conturbant ac divellunt, et conscindere non metuunt. Habet et istos qui ejus injurias ferre nequeunt, qui contristantur pro talibus in Ecclesia quae fiunt. Non quod tristitia poenalis ulla cadat in angelos, sed quia eis non placent mala quae fiunt. Propterea contristari valde dicuntur, nec immerito, cum et Dominus irasci dicatur 772 ac gaudere, reliquasque affectiones humanae mentis habere. Porro quod ab angelis factori nostro atque judici quotidie nostra renuntiantur opera, seu bona fuerint, seu mala, multis in locis Scripturarum declaratur p. 0639C| sanctarum, a multis quoque praedicatur doctoribus, quorum, ut supra jam dixi, officiis praesens regitur et adjuvatur Ecclesia. Quod enim si in terris nullus rex est, qui non suis fulciatur apparitoribus, cui non condignis serviatur, et non administretur ministris, quanto magis universorum Domino credendum est, quod angeli obsecundent, et ministrent in auxilio Ecclesiae deputati, et in defensione sanctorum. Quos quia tales non timent, qui Dei, suisque vectigalibus et pressuris, coarctant et constringunt servos, velint nolint, sentient accusatores etiam et exactores; quoniam ipsi venturi dicuntur in hoc ipso Evangelio, ut colligant universa scandala de regno Christi, quae isti pessimi servi et mali crudeliter intulerunt. Et notandum quia volentes p. 0639D| adjuvare eum qui missus fuerat in carcerem, quod non dixit detraxerunt vel inflixerunt, sed narraverunt quae fuerant acta, quasi rem gestam et non fictam vel falsam.

Et tunc vocans eum dominus suus ait. Non ut prius pro damno, sed atrocius pro conservo misso in carcere. Primum enim locutus est sicut pius rex et misericors, neque improperavit aliquid ut diceret ei serve nequam et male. Sed cum non haberet unde redderet, jussit eum pro debito vendere, ut dixeram, id est venditum denuntiare. Ac deinde cum precibus eum pulsasset, dimisit eum liberum, et omnia dimisit ei. Nunc autem improperat et objurgat, quem jam tandem, iratus, tradidit tortoribus, p. 0640A| quoadusque redderet universum debitum. De qua sententia qui volunt post exactionem culparum redire debere ad veniam, multam sibi dogmatizandi assumunt materiam. Quasi eo usque tradantur tortoribus quoadusque cruciatibus exsolutum sit universum debitum, sicque demum debeat homini libertas redire ad integrum, quod omnino catholica fides non recipit. De quo sane locutionis genere me recolo jam supra in hoc ipso Evangelio satis dixisse, ubi ait: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec 773 reddas novissimum quadrantem. Nam tale est quod ait:

p. 0640B| Tradidit eum tortoribus quousque redderet universum debitum. Quale et hoc judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris, nec exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Quia, donec, et quousque, unum sensum habere probantur in Scripturis divinis. Nam et Graecus indifferenter pro donec, et quousque ἕως tantum habet. Quae partes quam saepe pro infinito ponuntur, sicut hoc loco, eo quod poenae reproborum infinitae creduntur. Sed quod illic ait: Novissimum quadrantem, hoc hic universum debitum dixit; quia illic persolvet universa delictorum debita. Ita ut sicut hic suam noluit finire crudelitatem, nec illic finiantur debitae poenae. Manifestius tamen hic tortoribus traditur quam supra cum ait, Et judex tradet te ministro, quia per ministrum et p. 0640C| possunt boni angeli intelligi, quorum officio illud administrabitur examen, cum separabuntur boni a malis, et mali exactores poenarum, quibus tradendi sunt omnes reprobi, quando dicturus est judex his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Servavit autem metaphoram suam a principio, ex quo regnum coelorum simile esse dixit homini regi, qui coepit rationem ponere cum servis suis, usque in finem, quando idem judex, qui et rex supra dictus est, consummabit rationem judicii quam in primo adventu suo coepit ponere seu a principio saeculi, et complevit universa ut bonis restituat quae gesserunt, quos iste malus afflixit servus, et huic pessimo servo sua adnumeret quae sibi thesaurizavit, p. 0640D| et conservis suis crudeliter agendo intulit mala. Idcirco sic accipiendum est, ut per omne tempus iste unus propter unitatem corporis quorum caput est, diabolus omne genus malorum intelligatur, quam ut ad aliam intelligentiam generalis haec sententia, ut quidam volunt, derivetur, qui tortores etiam Romanum contra Judaeos exercitum venisse quibus traditi sunt, interpretantur. Sed videant quomodo omnis haec parabola huic sensui convenire possit, cum nec principium, nec finis, utique nec medium ejus, aliquid eisdem dictis consentit. Unde sequitur:

Sic Pater meus coelestis faciet vobis si 774 non remiseritis hominibus unusquisque de cordibus vestris. Ubi apertissime declarat pius Dominus, ad quam p. 0641A| intelligentiam hanc proposuerit parabolam, ut tota de indulgentia et remissione, quam ipsi a Deo gratis percepimus, proposita credatur, ut quia nos fratribus et conservis devotissime eamdem gratiam praestare debeamus. Ex qua sententia duo notare debemus, unum quod ait: Sic Pater meus coelestis faciet vobis; alterum vero: Si non remiseritis hominibus de cordibus vestris. Quoniam duabus istis sententiis terribile est quod ostendit, quando in uno eodemque servo, ac si in specie totum genus, et poenas omnium malorum describit, non quod alius sit iste servus quem proponit, et alii qui ad ejus formam damnandi dicuntur, sed ipse erit iste servus quicunque de corde fratri suo non remiserit. Servatur autem arbitrii libertas inter innumeros servos qui voluerit p. 0641B| imitari indulgentiam domini sui in se, et qui voluerit crudelitatem exercere in his pusillis quos Christus vocavit, sanavit, et propriis humeris ad gregem reportare suscepit. Sic et Pater meus, inquit, faciet vobis, si non remiseritis hominibus unusquisque de cordibus vestris. Nemo ista audiens, rogo, censuram sibi remittentis assumat et imponat sibi, aut delinquenti in se vanam praesumptionem persuadeat, quando aut cui ignoscere debeat; quoniam sic provisum est a pio medico, ut illius sanitas cui parcis ad tuam gloriam recurrat, illiusque venia tuum praemium fiat, sicut et tua correctio vel indulgentia, illius venia. Quapropter formidolosa sententia prolata est ab eo, qui corda inspicit singulorum, si non remiseritis hominibus de cordibus vestris, ut credamus p. 0641C| quod juxta mentem nostram Dei sententia flectitur atque mutatur. Unde certi esse debemus, quod si parva hominibus non dimittimus, non dico voce et simulatione, verum etiam nisi ex toto corde et omni puritate mentis dimiserimus, quia violata charitate, rei tenemur. Idcirco nemo dicat ficte: nihil habeo contra eum, ut solent homines dicere; ipse novit, habet Deum judicem, non mihi cura est quid velit agere, ego ignovi ei; iste talis confundit sententiam suam et convincitur a conscientia sua. Quia ubi vera charitas 775 non regnat, falsa pax se colorat. Quapropter omnem fictae pacis simulationem evertit dicens: Sic faciet vobis Pater meus coelestis, si non remiseritis hominibus unusquisque de cordibus vestris. Et non dicit quoties, sicut Petrus interrogat, p. 0641D| usque septies, neque sicut ipse respondit usque septuagies septies, sed, si non dimiseritis hominibus. Et quo liquet quia praescriptus numerus non angustat veniam, sed dilatat, eo quod praecepto finit obedientia, et sine fine relinquit arbitrium; ut si quantum jubet Deus remiseris, tantum sit obedientiae retributio, sin amplius, ut mysticus demonstrat numerus, sit gratiae praemium. Quia nec tantum a Deo quam saepe praecipitur, ut ultra gratia non habeat locum; quamvis et gratiae sit donum praeceptis Dei omnibus obedire. Unde et ipse septimus numerus quem Petrus proposuit, quamvis numero videatur parvus, invenitur tamen amplissimus sacramento, sicut et ille, cum septuagies septies multiplicatur; p. 0642A| quod si per omnem seriem Veteris Testamenti consideres, invenies hunc numerum hebdomadarum mysticum, seu currat per dies ut sabbatum faciat, seu per septimanas, ut Pentecosten nobis impleat; seu cum properat per menses, ut septimi mensis festa consecret, necnon et cum vadit per annuam septimanam facit annum qui requiem dat terrae. Deinde, nexus omnis fraternae obligationis absolvit septimus numerus annorum, cum circum septimanas et annum quinquagesimum facit, qui annus Jubilaeus, jam ut dixi vocatur, ipseque omnem plenitudinem veniae, et remissiones omnium rerum adducit, ut tollatur servitus totaque libertas redeat, ut sopitis universis debitis et disruptis cautionibus resurgat debitor liber. Quo sane numero jurgia universa sepeliuntur, et cupiditas p. 0642B| tota deperit, et de cupiditate omnis tractatus. Quapropter quoties septies multiplicatur, nihil aliud quam veniam et remissionem affert, si recte Christianus eum percenseat et advertat auditor. Quoniam cum finitus fuerit, tunc vere cessabit crediti contractus et debiti. Tunc vere abolebitur tota conditio servitutis, tunc illa veniet sine fine gloriosa libertas, tunc aeternus ager, semper viridis ac floridus remeabit. Noverit charitas vestra, charissimi, quia sicut in terra latet aurum, ita divinus sensus verbis celatur humanis. 776 Et ideo quotiescunque Dominica tractantur eloquia, mens evigilet, animus intendat, ne intellectus vacuus recedat. Quinimo laboret cum omni cordis desiderio, ut ad coelestis scientiae possit intrare secretum. Et quidquid est quod nos minus penetrare p. 0642C| potuimus in hac parabola, seu in caeteris dictis quae in hoc libro difficillima pertractavimus, ipse a Spiritu sancto edoctus, fidelis accedat, ut fidem teneat perfectam, quam non caro, non sanguis, sed Pater coelestis Petro revelavit. Deinde praecepta quae praecepit implere festinet votis, ut ad visionis montem conscendere possit, quo simul semper cum Jesu, Moysi et Elia clare colloquentes audire queat, ut ovis quae jam humeris Dei revecta est ad gregem, nunquam aberrare possit in fide, neque declinare a vero. Ad ultimum, quaeso, cogitet devotio religiosa fidelium ex eo loco quo benignissimus Salvator unum de parvulis statuit in medio apostolorum, ut ex eo omnes exemplum perfectae vitae caperent, quod deinceps de unanimitate et concordia pacis pertractatum p. 0642D| sit, quidve de singulis propositum, vel quid in fine in hac parabola conclusum sit; quoniam omnis ejus propositio, omnesque assumptiones, seu confirmationes sententiarum, et in fine talis tantaque conclusio, hoc nimirum agunt, ut unanimes unumque simus, ne ullum laedere velimus, neque negare ulli, quod nobis praestari optamus, quatenus ab eo quaecunque poscimus, pie impetrare possimus. Quia omnino veniet tunc illa remissio vera, illa absolutio perpetua, quando abolebitur, etiam Domino praestante, ipsa necessitas peccandi. Quando pereunte immunditia, mundus ille redemptus vere jam vocabitur mundus: quando redeunte vita mors jam non erit; quo nulla erunt, quando regnante Christo soli p. 0643A| boni gaudebunt, et mali omnes cum diabolo extra hos fines erunt. Quapropter orate, fratres, quia prolixitas libri finem postulat, ut et nobis et vobis Dominus fidem augeat, demonstret praeclara coelestis p. 0644A| vitae mysteria, propriis nos suis reportet humeris ad gregem, donec bona, quae promittit, videre possimus in terra viventium, et sine fine tenere, ad quem tendimus.