Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/6

Liber sextus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 5 7 


PRAEFATIO LIBRI SEXTI. p. 0393|

p. 0393D| Expositio mea, dilectissimi, multorum eruditissimorum est doctorum, quos antiquior tulit aetas, et p. 0394D| firmavit auctoritas veritatis. Sed proprio commendatam stylo novitas facit esse meam: ita ut tractatus p. 0395A| qui de omnibus colligitur, unus vere videatur et specialiter esse meus. Quo communes plurium doctorum sensus fide et intellectu catholicorum, proprios esse feci. Non enim mysteria divinae intelligentiae, seu sententias Salvatoris Dei meis tantum explanare probavi ausibus; quod multi fecerunt, qui noluerunt sapere quae sacra interius Scriptura divinitus inspirata sapit, sed eam in multis perverse suis applicuerunt erroribus. Et ideo tanto longe oberraverunt a vero, quanto minus palato cordis gustare potuerunt sapientiam interius divini verbi, quia magis humanis consenserunt conatibus, quam ut se et sensus suos divinis submitterent eloquiis. Hinc malui catholicorum Patrum sequi vestigia, quos coelestis sapientiae eruditio sale 463 condivit, atque, ut dixi, eorum doctrinam p. 0395B| meam feci, ut vobis eruditissimis in lege divina, non aliud quam quod probatum erat afferrem. Etsi aliunde aliquid veritatis contraxi, non eorum fuit apud quos peregrinabatur ipsa veritas. Quinimo nostrum erat eum recognoscere et restituere, suis admodum ut floreret in locis. Sed quia sextum in Matthaeo librum cudere paramus, plurimum ad perfectionem intellectus nostri valere credo, si homo sexto die sub perfecto numero de limo terrae formatus, et ad imaginem Dei creatus, reducatur ab exordio nativitatis Christi usque ad hunc locum per lineas et viam quae Christus est: ut intelligat fidelis anima ascensiones in corde suo, de virtute ad virtutes quotidie proficiscens. Quia sic omnia Christi opera describuntur, ut nobis ipse per ea via esse monstretur. p. 0395C| Quoniam ipse sic venit ad nos saliens super montes, transiliens colles, prospiciens per cancellos, ut nos semper ad altiora evocet. Idcirco prudens lector veniat primum in Ephrata, ubi longe diu audita est copula nuptiarum. Unde David gratulabundus non vult somnum dare oculis, neque requiem temporibus suis, donec inveniat locum Domino, qui ubique est illocalis, et tabernaculum Dei Jacob, quod sibi ipsi Christus in sole posuit. Ecce audivimus eam, inquit (Psal. CXXXI, 4), in Ephrata, id est in Bethleem, ubi natus est Christus. Ad cujus cunas multitudo angelorum canit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quem pastores Verbum praedicant, et contuentur Verbum carne, quod in principio erat apud Deum, quod Dominus p. 0395D| ostendit eis. Exeat primum de Babylone, id est de confusione, quo longe diu male jacuimus vulnerati, fidelis anima, et videat ubi debet ascendere et adorare cum Magis suaque deferre fidei munera. Quo enim alicubi exsul paradisi jacebat, nisi in confusione sua? Et ubi primum ascendere oportet, nisi ad domum panis? Quoniam ibi panis vivus ille descendit de coelo. Ad quam qui pervenerit domum, jam ultra famem non patitur verbi, quia in eo vivit quicunque vivit, qui panis est vivus et verus, ac de coelo descendit. Deinde quia in Aegyptum venditi eramus multis praegravati oneribus, suo defertur nutu, quasi patrocinaturus, ut nobiscum nostros moerores et moestitias se participasse insinuet, et p. 0396A| sustinuisse multa pro nobis. Cum quo coelestis anima multis afflicta tribulationibus et angustiis, reascendit 464 in Judaeam per Dei gratiam, id est ad veram confessionem, ut confiteatur in omnibus misericordias Domini, et mirabilia operum Domini fidelis enarret. Postmodum nutritur cum eo in Nazareth, id est in flore boni operis, quatenus et ipsa cum Christo flos vocetur convallium, eo quod floruerit in palma, ut fructum ferat justitiae. Sicque adulta possit ascendere juxta alium evangelistam (Luc. II, 42) ad templum Domini in Hierusalem, ubi semper moratur Jesus, quia in his eum oportet versari quae Patris sunt. Verumtamen etsi ipse sit sapientia Dei Patris, interrogat tamen Scribas et sacerdotes de lege, de prophetis; non ut doceatur, sed ut exemplum praebeat p. 0396B| de se, quid in hac aetate pueris sit agendum: ita ut mirarentur omnes de illo super prudentiam interrogantis, et responsis ejus. Nec absque mysterio est, quod duodenis fuisse legitur, quia in ea aetate omne genus humanum incipit sensu ac ratione vigere, et carne pubescere, ut totam se transferat anima ad coelestia, et discat interrogare quae divina sunt, contraque propulsantibus sibi in animo vitiis et interrogantibus intus in conscientia, ut possit prudenter respondere ad singula. Ne forte quia in eo tempore aperiuntur oculi, qui male aperti leguntur in paradiso, confundatur juventus erroribus. Quapropter debet ascendere ad templum, ibique interrogare quomodo possit proficere sicut aetate, ita gratia et sapientia, coram Deo et hominibus. Alioquin p. 0396C| Jesus nihil gratia nihilque in sapientia sibi per aetates profecit, qui simul totus, etiam in utero virginis, gratia et sapientia Dei Patris fuit. Unde Joannes: Et vidimus eum, inquit, quasi unigenitum a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Et ideo, pro nobis est, quod ipse proficere dicitur, quibus plenus venit; quatenus et nos exhortemur crescere virtutibus, ut quantum aetas augetur coram hominibus, tantum gratia et sapientia Dei quotidie intus crescat in moribus. Sed ne nos extollat juventus et virtus sapientiae, quae suos nonnunquam inflare solet, veniendum est ad descensum Jordanis. Siquidem Jordanis descensio interpretatur, per quam sane descensionem significatur humilitas. Ut humiliemus nosipsos in omnibus, quia non nostris meritis, sed p. 0396D| gratia abluimur in baptismo ac salvamur. Deinde jam salvati ducimur cum Christo in desertum, ut discamus pugnare singuli contra invisibiles hostes, et contra vitia carnis, per abstinentiam et custodiam 465 nostrae mentis, si quo modo ad triumphum victoriae pertingat anima nostra, depulso inimico. Omnes igitur isti processus animae nostrae sunt ascensiones, ut sequamur Christum fide indefessa cum bonis operibus. Per quos nimirum gressus anima plurimum exercitata inveniat gratiam piae institutionis, et pertingat ad culmen virtutis. Sed quia postquam Adam expulsus est de paradiso, humana conditio religata est in castellis vitiorum: propterea benignissimus Jesus omnia circuisse dicitur, et in p. 0397A| omnibus viarum anfractibus perambulasse. Verum qua aetate id Jesus coeperit considerandum censeo, ut discat prudens anima, nibil prius de se praesumere, quam erudiatur sub disciplina Christi; neque locum praeoccupet regiminis, antequam discat quod docere debeat jam maturus. Hinc sancitum puto, nemo presbyterorum ante triginta annos ordinetur doctor et magister, circa quam aetatem coepit benignissimus Jesus circuire castella et praedicare verbum vitae. Exorsus est autem primum juxta fines Zabulon, id est, circa nocturna profluvia, hoc est juxta obscuriora prophetarum aenigmata. Ibi quidem sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Quos cum illustrare coepisset Sol justitiae, provehit eos ad sublimiora, ubi soli queunt ascendere discipuli, p. 0397B| et docet mysteria coelestis vitae, quae non nisi in coelestibus animo capiuntur. Sed quia plebs invalida illuc eum sequi nequiverat, veniens deorsum curat languores animarum, et pertendit usque Capharnaum, quae interpretatur villa pulcherrima: quatenus de tantis squaloribus, ad incolatum agri et pulchritudinem habitationis perveniant. Ex quo procedens, ut ad fines Gerasenorum pertingat, navem p. 0398A| ascendit, et docet suo exemplo fluctus hujus vitae et procellas non timere. Habet namque Christus navem intelligibilem quam regit, et in ea pias provehit mercedes ad patriam. In cujus nimirum puppi, tanquam bonus gubernator, tranquillo requiescit somno. Cujus itaque excitatur motu, increpat ventos, quatenus suis tranquillitatem refundat. Transiens quoque ad gentes liberat animas, quae multis vexabantur daemonibus, et concludit, ut dixi, periocha salutis, quod curaverit et docuerit omnes. Vere misera et infelix nimium dici potest anima, quae in tot provectibus nullam recipit sanitatem. Sed tamen nec desperet, quoniam adhuc pius pastor, quasi in alio narrationis 466 exordio, visitare dignatus est gregem ovium suarum, ut omnes ad medicinam p. 0398B| salutis indefessus perducat. Haec ideo interdum dixerim, quatenus ex his potius animus potiora comprehendat, et discat in Evangelio nihil aliud hinc inde renitescere, quam vitam. Siquidem Christus nobis a Deo via factus est, et veritas ac vita. Propterea in his quae gessit semper via necesse est requiratur, teneatur veritas, et fruatur vita.


LIBER SEXTUS. p. 0397|

p. 0379B| Videns autem Jesus turbas, misertus est eis qui erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. p. 0397C| In hoc sane capitulo completur illud Ezechielis, ubi dicit ex persona Domini: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum (Ezech. XXXIV, 11, 12). Vexabantur autem variis languoribus vitiorum, et jacebant prostrati sub pedibus inimicorum; quia ex perfidia prius pium amiserant pastorem, et multis daemonum laniamentis cruciabantur dispersi. Propterea ergo circuit Dominus omnes civitates, docens et sanans, ut omnes inveniat, et jacentes erigat, qui nequiverant stare. Vidit autem turbas, non in uno quolibet loco, sed dum circuit vicos et castella, ubi disperserat eos ventus infidelitatis, propter quod circuisse legitur. Erraverat enim omne p. 0397D| genus humanum sicut ovis quae perierat: idcirco requirens eam, invenit vexatos et jacentes sicut oves sine pastore, quia oberrantes verum amiserant Salvatorem. Vexatas quidem a daemonibus eas et jacentes invenit, dum premebantur variis vitiorum languoribus, nullum habentes procuratorem; sed omnes luporum morsibus laniatae, jacebant in strato magnae infirmitatis. Alioquin eas nisi prius requireret, et misertus vidisset, hactenus in suis totus grex jaceret languoribus. Nunc vero sanata infirmitate fortiter fert lectum infirmitatis, refecti omnes virentibus herbis, ut ad fontem satietatis quandoque pertingant. Tunc ait:

Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut ejiciat 467 operarios in messem p. 0398B| suam. Mira figurarum satis et ornata varietas. Quos oves prius sine pastore signat, eosdem messem p. 0398C| sine operariis appellat. Oves quidem, licet a pascuis paradisi recessissent, multis ex causis vocat: messem vero, propter naturam seminis; quia ex uno omnes, ac si annuis temporibus, satis de terra crevimus. In qua nimirum messe operarii pauci erant, qui eam excolendo ad horreum paradisi, unde semen exierat propter peccatum, per gratiam referrent. Etenim alii in hoc agro laboraverant, quamvis apostoli in labores eorum introissent, tamen adhuc pauci erant, idcirco jubentur Dominum messis rogare, ut mittat operarios in messem suam. Et notandum, quia messis licet spinas ac tribulis suffocata sit, non alterius est, quia ipse utique fecit nos, et non ipsi nos; ut quidam physicorum volunt, naturam introducentes effectricem humani generis. p. 0398D| Seipsum itaque Dominum ac Creatorem insinuat, qui debeat praedicatores mittere in messem suam. Alioquin quomodo praedicabitur, nisi mittantur? Praedicatores ergo fore nequeunt, nisi ab eo dirigantur ut proficiant. Idcirco rogandus est Dominus messis, cui cura est de omnibus, ut mittat cultores ad excolendum. Quia profecto languor ovium, et sterilitas frugum, spinarumque et tribulorum suffocatio, agricolarum pastorumque fit indigentia. Fortassis ergo haec ideo istos duodecim monuit, ne invidia moverentur, imo rogarent, velut optimi agricultores, socios, quorum suffragiis eorum paucitas fulciretur. Eligendo namque septuaginta et duos discipulos providus magister, praemittit potius pro his ut rogent, quam ut invideant. Ergo dum circuit p. 0399A| omnia castella et vicos, vidit turbas non tantum carnis infirmitate jacentes, quam morum improbitate atque infidelitate mentis; quia vexabantur variis daemonum ludibriis, idcirco misertus ait:

Messis quidem multa, operarii autem pauci. Ad hoc quippe hos duodecim jam supra vocarat: ad hoc seorsum in monte plenius erudierat; ad hoc coram eis virtutes fecerat. Sed quia necdum eos ad praedicandum miserat, rogari se vult, ut discant ab eo quaerere, sine quo nihil queunt proficere. Doni est namque eorum copiosissimus fructus, quod quamvis sumatur a cunctis, tamen semper exuberat; propterea rogari jubet, quod gratis cupit impendere. Praestatur enim Spiritus sancti gratia pulsantibus 468 et petentibus, ut cooperatores sint gratiae p. 0399B| Dei. Alioquin in vacuum sine Spiritus sancti copia passim messores laborant, dum jure praedicare nisi mittantur, nequeunt. Unde virtus verborum ubique non minus consideranda quam rerum; quia par in dictis et factis gestorum significatio declaratur. Nam per eos quibus misertus legitur, omne genus humanum designat; quia nimirum vexati erant omnes variis nequitiarum praestigiis. Alii quidem philosophicis artibus pellecti et magicis; alii Scribarum et Pharisaeorum pravis traditionum suarum doctrinis imbuti; alii deceptione daemonum idololatriis occupati; alii peccati oneribus pressi, et saecularibus curis intenti, non habentes potestatem resurgendi. Perierat enim lex naturae, patriarchae defuncti erant, propheta nullus, et totus, ut ita dicam, p. 0399C| orbis incultus jacebat, et jam ipsi Judaei, in quibus olim patres vitae semina sparserant. Ad cujus utique comparationem multitudinis, operarii, videlicet apostoli, pauci erant, nec ipsi gratia Spiritus eatenus illustrati, ut sufficerent. In cujus plane rei figuram, ex consilio soceri Moysen ad erudiendum populum unius gentis plures constituisse gradus legimus (Exod. XVIII): quanto magis in hac multitudine humani generis rogandum, ut mittantur a Christo plures operarii, quorum doctrinis messis et vinea, in qua pater agricola est, ulterius exculta copiosius exuberet, et amplius fructificet?

(CAP. X.) Itaque, convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et p. 0399D| omnem infirmitatem. Quo sane loco in neutro evangelistarum satis apparet, an per recordationem, an juxta historiae veritatem, ordo narrandi successerit. Unde singuli eorum, Marcus scilicet atque Lucas, et sequentem sermonem quolibet in loco habitum insinuant, et tamen nemo illorum uspiam a tramite veritatis deviat, dum et missos eos a Domino, et vocatos fuisse patet. Nam Lucas eos in monte simul vocatos et nominatos dicit; alibi autem, missos. Dehinc tertio loco septuaginta duorum discipulorum ad praedicandum narrat directionem. Quod et hic sane tantumdem quovis factum comprehendit. Et notandum quod in hujus gratiae distributione nec Judas excipitur, sed ut in ordine ita in dono connumeratur. p. 0400A| Clemens igitur magister, qui suis non invidet virtutes et dona largiri. Sed 469 longe aliud est, habere essentialiter, aliud dare indulgenter, aliud vero accipere misericorditer. Quod illi scientes semper suam confitebantur infirmitatem, dicentes: In nomine Jesu Christi surge, vel aliud quod ex imperio congrueret sanitatis. Qua de causa, etsi discipuli curant omnem infirmitatem, et sanant omnem languorem, Christus est qui agit, cujus potestas in discipulis operabatur. Mirabilis quidem ordo, prius docuit ut scirent quid sectandum, et instituit monita salutis, deinde miraculis firmavit fidem eorum, et doctrinam solidavit. At vero cum mittit ad praedicandum, dedit et illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem p. 0400B| et omnem infirmitatem eorum. Sapientiae quidem doctrina eis primum praestatur ex sermone, media ex operibus divinitatis fides; deinde potestas fidei per gratiam terminatur: ut nec doctrina sit sine potestate signorum, nec potestas sine doctrina sapientiae, neque potestas signorum, aut sapientia, sine fide: sed pendeat uterque terminus ex fide Jesu Christi, quatenus et doctrina eam recte sapiat; et potestas non aliunde quam ex fide possit. Quam sane alternationis speciem musici admirantes laudant, ut medietas symphoniae duarum partium utrisque suorum aeque respondeat terminis, et ipsi tandem medietatem efficiant. Efficitur autem fides testimonium habens a lege vel prophetis, et virtute signorum media concluditur. Idcirco primum docuit, ut p. 0400C| erudirentur a lege, et addidit quidquid legi deerat, deinde Deitatis opere quod Deus esset fidem instituit, quam rursus suis potestatem impertiens signorum, validissime firmavit. Primum itaque docuit ex fide vivere, sicut scriptum est, Justus autem meus ex fide vivit (Hebr. X, 38). Tum demum fide percepta Deitatis opere largitus est etiam, ut si fidem haberent velut granum sinapis, possent verbo montes de loco transferre; quatenus et ipsi potentes in omni opere ac sermone fidem omnibus de Christo astruerent veritatis. Et notandum, quod primum spirituum immundorum potestas tribuitur, ut sciamus quod morborum genera eisdem corporibus infliguntur: quibus demum expulsis, tribuit sanandi facultatem si quib ab eis est ingestum. Alioquin p. 0400D| nisi auctor tormenti prius pelleretur, virus languoris atque infirmitatis maneret. Et ideo recte spirituum immundorum potestas antea largitur, et tunc ab eis quidquid 470 inflictum est, curandi virtus. Mira quidem omnipotentis dispensatio. Quia etsi nulla est potestas nisi a Deo, tamen alia est quam ipse permittit interdum aliquid ut possit, quae semper pietatis obsistit bono, quamvis justa jure credatur; alia quae voluntati ejus semper obedit, quam suis Dominus clementer indulsit. Sed illa licet extollat se super omne quod dicitur Deus, et ita efficax sit, ut nulla humana virtus adversus eam possit, praestatur tamen hominibus non modo ut resistant, verum eis ut dominentur et potestatem adversus p. 0401A| omne, quod contra Dominum est, gerant. Audiant igitur Manichaei, qui Dominum contra Deum tenebrarum dimicasse autumant, et corpora de regno tenebrarum esse contendunt, quomodo condignum putant, qui tam paucis et exiguis supra omne quod adversus Dominum conatur, potestatem tribuit ut pellant a corporibus, bellum adversus eos gessisse. Vel quomodo corpora de regno tenebrarum jure credantur, cum et Salvator ab eis evacuare venerit omnem fraudem inimici, et sanare omnem labem corruptionis. Patet igitur quod nulla est virtus aut potestas nisi a Deo, et ipse Deus sit, qui tanta suis praestitit ut possint: dedit enim eis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici; sed et corpora non ab alio quam ab ipso condita, ut quod sauciaverat p. 0401B| hostis, jure sanetur ab opifice; propterea curandi omnem languorem et omnem infirmitatem verbo dedit suis et gratiam indulsit. Verumtamen quaeritur, quid sit inter omnem languorem, et omnem infirmitatem, etiam ab his qui nihil putant vacuum in divinis litteris a mysterio aut superfluum in relatu. Unde liceat existimare quod languor ad infidelitatem animae pertinuerit, infirmitas vero ad vexationem carnis. Quae nimirum duo morborum genera de obsessione daemonum venire manifestum est. Et ideo prius illi pellendi erant, deinde per fidem anima purganda, tum sanitas carnis consequenda. Quapropter et fides quam saepe requiritur in miraculis, et plenius confirmatur ex beneficiis, si quo modo totus homo salvetur, et nulla desit p. 0401C| apostolis gratia salutis. Siquidem languorem quidam ad diuturnam vexationem carnis interpretantur, infirmitatem vero ad ingruentem subito corruptionem. Porro alii afflictionem hostis ad infirmitates aestimant pertinere, languores vero ad intemperantiam carnis. Si quid horum verius sit, patet sensus dum dicit 471 omnem languorem et omnem infirmitatem; nullam ergo excipit hominis malitiam, qua possit exterius interiusve corrumpi; nullam quam non dederit apostolis gratiam contra omnem adversitatem sanitatis, ut in nullo potestas eorum videretur infirma. Nam omnis corruptio a maligno est; et ideo perfecta potestas eis tribuitur, ut habeant largiendi ex domino quod in ipso est: ipse autem potestas, salus et bonitas est, et fons totius p. 0401D| incorruptionis. Idcirco praestitit suis ex gratia, quod ipse est per naturam, tantum ut auditores eorum doctrinam, quam exhibuit, et fidem recipiant, quam signis et virtutibus commendavit. Sequitur:

Duodecim apostolorum nomina sunt haec. Ex quo quippe praefigitur titulus, quia venturi erant pseudo-apostoli, ne ullus alius recipiatur; et ideo mox connumerantur. In istis namque consecratus ordo, et duodenarius est numerus. Propterea satis provide post doctrinam Salvatoris, et prodigia signorum, illico dum potestas eis tribuitur praetitulantur, ne aliquis aliud extra doctrinam istorum afferens (licet ullis aliquid videatur artibus) forte in apostolatu, vel doctrina salutis reciperetur. Porro hi duodecim p. 0402A| fundamenta civitatis Dei, quae in Apocalypsi praemonstratur, totidemque portae et anguli quia solidantur, oportuit eos connumerari, et suis signatis praefiniri nominibus. Unde etsi alii dicuntur apostoli, tamen in istis praefixa est et completa figurarum varietas, super quos mare collocatur aeneum; et ipsi ac si duodecim boves ternario consecrati numero, ad singulas mundi plagas respicientes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, baptismum, quod est mare aeneum, signanter ferunt. Porro quod et mystice tantum duodecim eliguntur, qui profecto numerus dum ter quatuor, vel quater tres supputantur, alternatim conficitur, ita ut nec tres sine quatuor, neque quatuor sine tribus suis respondeant partibus; eo quod solummodo istis quatuor specialius p. 0402B| credita sint Christi Evangelia in nomine Trinitatis, quae debeant ex officio ad quatuor mundi plagas jure deferre, et Trinitatem in iisdem partibus nuntiare. Hinc quoque duodecim tribus filiorum Israel ascendentes ex Aegypto (Num. II) similiter castra metantur; tres videlicet ad orientem, et tres ad meridiem, tres vero ad aquilonem, et tres ad occasum, apostolorum praefigurantes formam, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus 472 eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4). Verus quippe Jacob duodecim genuit filios, quos benedictionibus collium aeternorum spiritaliter benedixit. Hi duodecim fontes in Elim ubertatem vitae fluunt, circa quos septuaginta duae palmae crevisse leguntur (Exod. XV, 27), videlicet septuaginta p. 0402C| duo qui ad praedicandum mittuntur discipuli, quos profecto apostolorum fons salubriter enutrivit. Sed et leones duodecim thronum ferentes Salomonis (III Reg. X, 20), dum quadrato numero, tres simul ad singulas mundi junguntur plagas, istorum praemonstrant fortitudinem, quibus verus Salomon Christus praesidere in throno Ecclesiae suae jure creditur, quia super eos solum majestatis ejus fide fundatur, et civitas, de qua dictum est, solidatur: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1), quae nimirum fundamenta mox portae dicuntur, quas Dominus diligit supra omnia tabernacula Jacob. Si quis ergo per eas, per eorum scilicet fidem atque doctrinam, Christi Ecclesiam non introierit, ostium nusquam et nunquam reperiet qui ait: Ego p. 0402D| sum ostium, per me si quis intraverit, salvabitur (Joan. X, 9). Multa sunt igitur figurarum exempla, quibus apostolorum numerus praesignatur, principatus quoque, eorum ordo et sublimitas declaratur. Unde multis Scripturarum indiciis divinarum, creberrime officiorum et personarum praeconium sub eodem retexitur numero, quatenus mystice istorum et numerus et merita commendentur. Habet enim verus Salomon tantummodo super omnem Israel hos duodecim duces praelatos, quibus dictum est a Domino: Sedebitis vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 18). Siquidem isti sunt duodecim lapides altaris, et duodecim panes propositionis coram Domino (Levit. IV, 5). Isti de medio p. 0403A| tolluntur alvei Jordanis et referuntur (Jos. IV), quorum nomina mox in fronte juxta Apocalypsin portae civitatis conscribuntur (Apoc. XII, 1); qui et ipsi, ut diximus, portae dicuntur, eo quod per eos tantummodo cunctis pateat introitus. Pluribus igitur talibus et hujusmodi figuris, creberrime eorum in divinis litteris praescriptus est numerus et assignatus, ut et illorum, ut fassus sum, dignitas ex hoc claresceret, et quod totidem, nec amplius vel minus recipiendi essent. Quia etsi sint alii adhuc apostoli, ut Paulus et Barnabas, ac caeteri quibus credita sunt apostolatus sui jura divina, tamen in istis consecratus est mysticus sacramenti numerus, et fundata in eodem Christi Ecclesia, quatenus ad eos 473 etiam et Paulus ac caeteri colligantur, et omnes in eorum p. 0403B| numero, supra duodecim sedes judicantes resideant: ut sicut non excedit duodecim tribuum de Aegypto transiliens numerus, sed et gentes etiam in eodem inseruntur; ita nec ordo vel numerus praedicantium, sed omnes ex eisdem propagati eorum sociantur coetui per fidem Christi, et couniuntur numero. Oportuit quidem ut eorum evidens mysteriorum dignitas multis ac creberrimis Scripturarum commendaretur praeconiis; et ideo, prudens lector, attende, quia quanto diligentius ea discusseris, tanto profundiora de lege Dei mirabilia considerabis.

Primus, inquit, Simon Petrus, et Andreas frater ejus. Jam catalogum eorum adoritur divina dispensatio, qui novit merita singulorum. Sed quaerendum de Simone Petro, quia dicitur primus, utrum ad ordinem p. 0403C| et numerum pertineat, an ad meritum? Haud dubium quin ad utrumque referri possit, quia sicut hic primus ordinatur in catalogo, ita et in aliis quibuslibet locis; dum et specialiter solus, et generaliter cum caeteris ubique praefertur. Solus quidem cum dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); et illud: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXIX, 32). Jure igitur in meritis primus aestimatur, per quem, et in quo ad alios dona transmittuntur. Accipiunt autem reliqui in eo omnes claves regni coelorum, cum ei a Domino specialius committuntur; et fundatur Christi Ecclesia super eos: unde et fundamenta per prophetam dicuntur, cum et ipsi in p. 0403D| petra, quae Christus est, solidantur. Tamen quod huic praestatur quasi soli, omnibus in eo largitur. Et ideo in Petro prior vivit potestas, praecellit auctoritas. Simon autem Petrus ad distinctionem alterius Simonis qui Chananaeus dictus est, appellatur, ut in nullo nos error de his involvat; sed praescriptus et praeordinatus ordo servetur, ne aut alter pro alio, aut alius extra hos unquam recipiatur, aut de his ullus, ac si non ascriptus, repudietur. Ordo autem eorum, ut aiunt, tribus de causis ita distinguitur: Quippe aut vocationis gratia, aut perfectione meritorum, et ideo Petrus forte in exordio, Judas vero Iscariotes in fine ponitur, cui elogium denotationis jure semper ascribitur, ut et culpa pateat ex hoc, et p. 0404A| distinctionem habeat ab alio apostolorum, qui et Judas nominatur. In quo sane sciendum, quod solus scrutator 474 cordium, qui merita novit singulorum, eos ita distinxit et praeordinavit, ut et sacramenta redoleant de relatu, et divina in eisdem venerentur ex affectu. Tertiam vero fatentur causam, quasi ex cognatione carnis, quod non satis approbo; licet Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes, simul fratres jungantur, qui nimirum bini propterea ponuntur, quia sic ad praedicandum mittendi erant, ut charitas in eis gemina, Dei videlicet ac proximi, quam praedicaturi erant, patesceret, et germanitas eorum in spiritu solidior firmaretur. Unde et fraternitas Petri et Andreae pene ubique a principio designatur. Constat igitur charitatem non minus quam inter duos p. 0404B| haberi posse; idcirco satis dispensative duo simul, reor, junguntur, quatenus et ipsi prius eadem fibula charitatis annectantur, et caeteros jugo dilectionis in hac Domini agricultura binos ac binos consocient. Si quo modo omnis structura domus compacta et consociata crescat in Domino. Habet enim Dei agricultura necesse, ut sub uno jugo fidei bini charitatis loro astringantur, ne possit dissociari germanitas et lascivire. Quia profecto nemo manum mittens ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Et ideo quam bene bini ac bini consociantur, ut eorum conjugatio in senarium surgat. Constat enim eodem dierum calculo universa, et in sexto hominem, quia perfectus est numerus, procreatum. Sed quia omnem agriculturam saeculi p. 0404C| spinae peccatorum et fruticeta infidelitatis pervaserant, justum fuit totidem juga boum aratrum sancti Evangelii ad scindendas cordium glebas, perfecto traherent numero, et semina verbi superspargerent; quatenus charitatis jugo simul asciti, perfectionem senarii exhiberent, et singuli connumerati supra duodecim tribuum sedes ad judicandum gloriosius niterent., Quorum primus binomius Simon obediens interpretatur, Petrus vero agnoscens; quia omnis perfectio Christianae religionis ex obedientiae, sicut apostasia prioris Adam ab inobedientia incipit; et non ex ignorantia dum libet, sed ex agnitione veritatis. Propterea jure, ut dixi, Petrus agnoscens de Graeco in nostra sonare dicitur. Quod tamen nomen non minus et in Latino a petra, quae Christus est, p. 0404D| derivatum, firmitatem fidei ejus designat. Hinc inde, ut obedientia quae certatrix usque ad mortem est, non modo agnitionem veri, sed et fortitudinem fidei habeat. Unde 475 et scharioth, quod in catalogo ultimum affligitur, memoriale Domini vel memoria mortis ejus recte interpretatur, quia vera apostolorum obedientia in memoriam mortis Christi debet per martyrium dilatari, et imitatrix passionis ejus usque ad mortem fieri. Interpretatur tamen Simon etiam, pone moerorem, satis provide ob dispensationem negationis suae, de qua satis moerens ac dolens amariter flevit; quem nimirum moerorem tunc deposuit, cum repletus jam Spiritu sancto mustum jucunditatis eructavit, sed et moerorem quem de Christi passione contraxerat, p. 0405A| dereliquit, cum Christum resurrexisse visu corporeo conspexit. Jungitur autem ei Andreas frater ejus in cognominatione juxta tropologiam, ut virtus praefata fortitudine fulciatur. Siquidem Andreas virilis de Graeco interpretatur, ut sit sensus, quod nec obedientia sine virilitate mentis, neque virilitas sine agnitione veri et obedientia coram Domino expletur. Praemonstrant autem ejus tyrocinia credendi, quam virilis iste praefuerit et decorus, quod simul ex Graeco Hebraeoque sonare videtur sermone; qui mox, Joanne insinuante Ecce Agnus Dei, non solum videre, sed sequi Christum maluit, ad quem et fratrem suum perducere curavit; qui simul relictis omnibus ad unius jussionis vocem, auctorem vitae sequuntur (Joan. I, 29, 40, 41). Sed p. 0405B| et finis virilitatem ipsius patenter insinuat, quam strenuus ad crucem venerit, quamque viriliter perduraverit, et quam decorus in omnibus refulserit. Unde potius ex praesagio nomina apostolorum, quam fortuito indita probantur. Propter quod et alia eis superponuntur, ut Petro, quod in utraque lingua a petra, quae Christus est, derivatur, et Boanerges, quatenus filii veri tonitrui intelligantur. Idcirco et Simon etiam audiens tristitiam interpretatur, eo quod audierit a Domino: Cum autem senueris, alius te cinget, et ducet quo non vis (Joan. XXI, 18). Non enim est aestimandum aliter, sed intelligendum quod haec omnia hinc inde mysteriis sint plena, ut divina in singulis respondeat sapientia. Sequitur:

Jacobus Zebedaei et Joannes frater ejus. Filius p. 0405C| autem Zebedaei ad distinctionem alterius Jacobi dicitur; ut in nullo catalogus eorum confundatur, et interpretatur supplantator, quia non modo carnis vitia supplantare, Domino vocante, verum etiam ipsam carnem Herode feriente, pro Christo contemnere prius omnium apostolorum gavisus est. Joannes vero 476 Christi respersus gratia praefulsit virginitatis suae gloria, et solus in coena supra pectus Salvatoris recubuit, ut totus gratia Dei possessus patenter annueret nomen ex praesagio traxisse. Unde etiam prisca meritorum gestant cum recordatione patris nomina, quatenus evidenter insinuetur cujus ante fuerint meriti, vel cujus demum gratia sint salvati. Interpretatur itaque Zebedaeus fugitivus, illius habens figuram, qui semper ab initio fugit a p. 0405D| facie Salvatoris, licet ubi vel ubi ejus indesinenter comprehendatur potentia. De quo Propheta patrem monet: Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLVI, 11). Quo relicto, continuo a Domino Boanerges vocantur, id est, filii tonitrui, saltem quia vocem patris seorsum supra Christum terribiliter intonantem audierant: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite (Matth. XVII, 5), vel quia alter eorum quasi de coelestibus intonans vocem illam theoricam, quam nemo prius attigerat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), effulsit: qui si altius evolaret, puto nec totus posset capere mundus. Alter vero mox Christum quasi tuba praedicans, ante alios imitator passionis, p. 0406A| palmam adeptus est martyrii; qui simul saepe seorsum ducuntur a Domino in monte, et nescio cujus gratiae privilegio una cum Petro prae caeteris honorantur.

Philippus et Bartholomaeus. Philippus autem os lampadis interpretatur. Et recte quia, praedicante Joanne, velut lampas succensa prior in agnitionem veritatis effulsit, et alium discipulum coelesti lumine illustravit. Quem scripsit, inquit, Moyses in lege et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I, 45). Ecce quare os lampadis hic futurorum praesagio jure interpretetur, qui veluti fax in caliginoso, ab ore veritatis de lege ac prophetis edocuit. Bartholomaeus vero licet Syrum sit, et non Hebraeum, interpretatur tamen filius suspendit aquas, id est fluenta doctrinarum in nubibus, quae pluunt p. 0406B| super unam quarumlibet civitatum, et super aliam non pluunt, propter distributionem divini arbitrii. Porro sancti jure nubes dicuntur, qui dum ad altiora volant, Christus in eis vitae suspendit aquas, quibus visitata terra inebriatur, et locupletatur coelestibus disciplinis. Inter quos sane iste Filius ejus qui haec agit in singulis pro ubertate gratiae, jure nominatur; ut per eum etiam largitas Patris ad alios transmittatur. Sequitur:

477 Thomas et Matthaeus publicanus. Nam caeteri Evangelistae in catalogo apostolorum, primum Matthaeum ponunt, deinde Thomam; et hoc ipsum sine additamento publicani, ne utique prioris vitae recordantes suggillare videantur apostolum, quem Christus tanta suae pietatis gratia illustrare dignatus p. 0406C| est; ipse autem semetipsum et post Thomam ponit, et publicanum, utique humilitatis gratia, se nominat; quatenus liqueat cunctis, quod ubi abundavit prius peccatum, superabundaret gratia. Enimvero ex hoc etiam docet, nos priora coram oculis peccata semper opponere debere, nostrasque injustitias percepta indulgentia non abscondere, ut et alii consolentur spe veniae post reatum, et humilitas conservetur in corde poenitudinis obtentu. Thomas quidem interpretatur abyssus. Utique abyssus super quam ferebatur olim Spiritus sanctus (Gen. I, 2); ut de infirmitate cordis sui, quandoque ipso desuper illustrante ad formam procederet rectae fidei. Alioquin post tot praeconia, post miracula, post mortuos excitatos ad vitam, caeteris Dominum se vidisse nuntiantibus p. 0406D| quomodo non credidit, nisi quia mens ejus abyssus erat informis, super quam ferebatur Spiritus sanctus, ut confoveret et enutriret eam ad fidem? Hinc sane est, quod attrectatis diligenter vulneribus, mox exclamavit, dicens: Deus meus, Dominus meus (Joan. XX, 28). Alias autem nunquam nisi eodem Spiritu recreante, de tanta dubietate formaretur ad lucem, ut veram deprehenderet in una eademque persona divinitatem. Siquidem hominis carnem palpat, sed Deum et Dominum exclamat. Propterea igitur Thomas jure abyssus interpretatur, qui de tanta deformitate sua pervenit ad tantam profunditatem mysterii. Nam idem in Graeco Didymus appellatur, quod interpretatur similis seu geminus, eo p. 0407A| quod, ut aiunt, vultu similis fuerit Salvatori, sicut assolent duo gemini alternis vultibus unam habitus exprimere facieique figuram. Porro Matthaeus donatus dicitur, et quam bene; quia de teloneo donatus est nobis Spiritus sancti gratia apostolus et evangelista. Omne igitur donum ex dono donantis donum esse creditur. Propterea et Spiritus sanctus in sacris litteris, quia Patris et Filii est munus, quam saepe donum vocatur. A quo et iste jure donatus dicitur, eo quod illo dono repletur, mox sine ullius meriti praeventione in melius de teloneo commutatus.

478 Jacobus Alphaei et Thaddaeus. Jacobum autem Alphaei pari modo ad distinctionem alterius Jacobi nominavit; fortassis eo quod pater ipsius, sicut et ille illius fuerit. Qui profecto Jacobus in Evangeliis frater p. 0407B| scribitur Domini, etsi ambo a patre cognominantur; quia Maria uxor istius Alphaei soror Mariae matris Domini fuisse probatur, quam Joannes in suo Evangelio Mariam Cleophae cognominasse legitur, forte a patre, sive ab aliquo familiae suae trahens nomen; aut certe quod defuncto Alphaeo Cleophae alteri viro illa nupserit; seu alia qualibet ex causa cognomen gerens impositum. Qui profecto Alphaeus ex Hebraeo sermone millesimus, sive doctus interpretatur, ut sit docti filius vel perfecti, qui prior Hierosolymis ab apostolis episcopus debeat ordinari. Et notandum quod sicut duo Simones, ita et duo Jacobi, et duo Judae, cum suis connumerantur cognomentis. Quia sicut perfecta obedientia corde constat et opere: ita supplantatio vitiorum non minus esse p. 0407C| debet in anima quam in carne, et cordis credulitas non minus ad justitiam, quam oris confessio ad salutem. Hinc quoque Propheta canit: Confitebitur tibi, Deus, confitebitur (Psal. LXXIV, 1), ac si patenter dicat: Corde et ore tibi confitebitur, ne unum forte sine altero a te, qui scrutator es cordium, condemnetur. Geminantur autem sex isti, ut senarii perfectio ex duodenario solidetur, et gemina hominis substantia ex tribus istis virtutibus Trinitatem colens couniatur incipiens ab obedientia, vitiorum demum supplantans hinc inde molimina, et perveniens a confessione cordis usque ad confessionem oris, etiam (si contigerit) per martyrii passionem in salutem. Haec ideo dixerim, ne prudens lector aliquid in his putet vacare a mysterio. Caeterum Thaddaeus ipse p. 0407D| est, quem Lucas in Evangelio et in Actibus apostolorum nominat Judam Jacobi; et alibi Lebbaeus cognomentum habet a corde, quod nos quasi diminutive corculum possumus appellare. Forte ob dispensationem prius duobus istis usus est nominibus, quasi aliquid facetiarum gerens, quia gratius sonare videtur corculum diminutive maternum inter crepundias nati exprimens affectum, quam si cor diceretur teneritudinem sonans amoris. Ipse namque est, quem ecclesiastica tradit Historia missum a Salvatore ad Edessam civitatem ad Abagarum regem. Erat enim frater Jacobi 479 fratris Domini, sicut ipse in sua scribit Epistola. Hinc quoque et ipse frater dicitur Salvatoris, attestantibus ejus civibus, p. 0408A| qui stupentes de miraculis aiebant: Nonne iste est fabri filius et Mariae, frater Jacobi et Joseph ac Judae et Simonis? (Matth. XVII, 55.) Non quod ex matre, ut Helvidius delirat, fratres fuerint Salvatoris, sed ex consanguinitate generis, uti mos est Scripturarum fratres appellari.

Simon Chananaeus, et Judas Schariotis, qui et tradidit Dominum. Hos igitur et cum additamento cognominis posuit, ad distinctionem Simonis Petri, et Judae Jacobi. Hic quia fuit de vico Chana Galilaeae, in quo Dominus aquas convertit in vinum; quem Lucas sermone Zeloten in suo nominat Evangelio, quia Chana zelus interpretatur, unde et Chananaeus jure interpretationis ab eo Zelotes est dictus, ob nimium fervorem charitatis; quem zelus domus p. 0408B| Christi inflammaverat, et ideo martyrio consummatus est. Judas vero Scharioth, vel a vico in quo ortus est, vel a tribu Issachar vocabulum sumpsit quodam futuri praesagio in condemnationem sui; Issachar quidem merces interpretatur, quia mercedem proditionis est sectatus, de qua propheta in persona Domini: Appenderunt, inquit, mercedem meam triginta argenteos, pretium quo appreciatus sum ab eis (Zach. XI, 12). Porro Schariotis memoria mortis sonat, ut sit inexcusabilis, quod non casu, sed ex meditatione mortis Dominum prodiderit, cujus memoriam in animo diu, quo modo, vel quando illum proderet, gestavit. Dicitur autem et memoria mortis, quia quoties eum recolimus, Domini passionem continuo memoramus, ut obedientia quae coepit p. 0408C| a Simone in animo usque ad alium Simonem consumeretur in carne quatenus hinc inde in confessionem perdurantes memoriam mortis Christi semper habeamus, donec, si contigerit, etiam et ipsi propter illum martyrio explicemur. Non igitur aestimandum, quod sine providentia Dei electus sit inter apostolos, cui et interpretatio nominis respondit, et ultimus quasi extra hos jam repudiandus eligitur. Maluit enim Christus inter imperitos judicium suum de illo periclitari, quam effectum. Praesertim cum et simili modo in Ecclesia nunc eligantur, alii quidem ut probentur, et probati perveniant ad coronam; alii vero ut probent alios in quibus operatur diabolus, quasi in filios diffidentiae, qui et falsi fratres ab apostolo nominantur. Siquidem 480 illi ut salventur, p. 0408D| isti vero ut per eos boni exerceantur; omnes tamen ex praescientia Dei et providentia diversas ob causas eliguntur; non quod praescribantur ne aliter possint esse quam mali, sed praesciuntur quales jam cum necdum sint, utrique futuri sint, isti per gratiam, illi vero justo Dei judicio in massa perditionis derelicti, eo quod nec praedestinati sint ad vitam. Omnes tamen, ut dixi. et sciuntur et praesciuntur. In nullo igitur scientia Dei fallitur, in nullo judicium ejus a vero et justo deviat, et haec est altitudo divitiarum ejus, unde Apostolus exclamat: Quam incomprehensibiles sunt viae ejus! (Rom. XI, 33.) Propter quod quisque fidelis quoties desereris a socio, quoties injuriatus fueris, etiam traditus patienter feras; p. 0409A| quia sicut haec omnia de isto praedicta fuerant, ita et de pravis et falsis fratribus, quod mistim futuri sint, pene omnis pagina testatur. Unde profecto et Dominus ideo voluit tradi a discipulo, voluit et deseri, quatenus tu non frangaris cum videris tuum deperisse judicium, beneficium defecisse.

Hos duodecim misit Jesus. Unde et speciatim missi nominantur, quia siquidem apostoli Graece, missi Latino sermone interpretantur. Etsi alii missi sint, isti tamen specialius sub duodenario mystice destinantur numero, quatenus rebus et figuris omnium scripturarum sapientiae Christi serviat ordo. Hinc quoque signanter dicitur: Hos duodecim misit Jesus, quasi praefixos et praesignatos in eorum calculo, quos olim Moyses ad explorandam miserat terram (Deut. I, 23). p. 0409B| Illi quidem, quia figura erant, sine suis mittuntur nominibus; isti vero in quibus veritas fulget, quos Raab sola suscepit meretrix, praemonstratis et praefixis assignantur nominibus, ut nullus de his scandalum patiatur. Qui bini ac bini quam bene junguntur, ut botrum quo gentes inebrientur duo ac duo (quia charitas non minus quam inter duos esse potest) suis deferant humeris. Isti sunt duodecim menses, qui simul annum placabilem, annumque acceptabilem sole illustrante justitiae complent. Isti duodecim horae diei, in quibus qui ambulat profecto non offendit. Et ideo hos duodecim misit Jesus, ut nemo aliam quaerat lucem, nisi quam ipsi demonstrant, et nemo aliud recipiat doctrinae, quam quod ipsi afferunt. Quia isti sunt veri exploratores, qui de Christo p. 0409C| et majestate divina omnem explorarunt veritatem, et suis usque ad nos humeris mortificationem Christi in 481 cruce laetis gressibus detulerunt.

Et praecepit eis: In viam gentium ne abieritis. Hoc igitur loco consideranda est vis, et sensus praeceptorum, quia non omnia praecepta aequali pondere vel fine terminantur. Alia enim sunt tantum significandae vitae, alia vero agendae vitae, alia vero dispensative ad tempus servanda, et tropologice indesinenter adimplenda, ut est illud: In viam gentium ne abieritis; alioquin contrarium est quod ait eisdem apostolis: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19). Quomodo ergo docebunt omnes gentes, si ad eorum non dico civitates et vias, verum ad consortia et communionem docendi gratia non erant adituri, p. 0409D| neque a Judaea egressuri? et unde sonus eorum exiit in omnem terram, et in fines usque pervenit, si non delatus ab eis ad gentes confluxit? Quapropter non ignorandum hujusmodi praecepta ad tempus dispensative data, et secundum tropologiam jugiter exsequenda. Exhibenda quidem ad tempus, donec repulsi a Judaea exirent divinitus ad omnes. Dedit enim hoc praeceptum, ne Judaei, quibus repromissus erat Christus, et ad quas venerat perditas oves domus Israel, scandalum ex hoc sumerent, si ad gentes prius irent, quibus communicare juxta legem non licebat; memor suorum praeceptorum: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Matth. XVIII, 6); praesertim cum necdum in eum crederent, et p. 0410A| ideo magis scandalizari poterant, si ad quos repromissio facta fuerat desererent, et ad externos irent. Sed mox ut indignos se judicaverunt aeternae vitae, solutum est hoc praeceptum; non quod umbra fuerit, sed quia ad tempus datum erat. Quo constat omnia divinae legis praecepta eo sensu accipi debere quo data sunt, non humana praesumptione penitus temerari. Verumtamen secundum tropologiam hoc jugiter observandum, ne in viis gentium, pii praedicatores, quae sunt actiones pravae vitae, uspiam eant; sicut nec in civitates Samaritanorum, quae sunt munitiones haereticorum, unquam intrare licet. Et ideo debite monentur qui ad salutem gentium mittebantur opere ac vita gentilitatis ignorantia abstinere; nec non et civitates Samaritanorum moraliter p. 0410B| introire, praesertim cum et ipse curaverit Samaritanam. Unde manifestum est eos prohibitos ne adirent doctrinas pravitatesque illorum, quorum sermo serpit ut cancer, sed disciplinam 482 veri magistri sinceram, illibatamque passim omnibus libere praedicarent. Porro Samaritae, juxta litteram, hi sunt quos ad custodiendam terram Israel decem tribubus captivatis Sargon posuerat. Unde et custodes interpretantur, qui legem Veteris Testamenti primum depravare coeperunt, non recipientes nisi quinque libros tantum Moysi, et eosdem pravitate Scribarum corruptos; idcirco haereticorum personam jure probantur habere, qui norunt solida scindere, integra violare. Ad quos itaque primum introire vetat ante passionem, quia et ipsi de gentibus p. 0410C| erant: ut a Judaea praedicatio apostolorum repulsa, praedicatores sancti post resurrectionem per ordinem ad vocationem gentium venirent.

Euntes autem, inquit, praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum coelorum. Hoc igitur primum praeco veritatis edocuit, hoc Christus, appropinquasse regnum coelorum principium praedicationis suae fecit. Hoc et apostolos primum monuit praedicare; quia utique tota in eos potestas virtutis Dominicae transfertur, ut qui in Adam terra erant, et imaginem Dei ac similitudinem amiserant, nunc perfectam Christi imaginem et similitudinem sortiantur, nihil a Domini sui virtutibus, potestate percepta differentes. Et ideo qui antea terrestres erant jure primum coelestes fiunt; et jubentur appropinquasse p. 0410D| regnum coelorum praedicare; imaginem scilicet ac similitudinem nunc in consortium veritatis assumi, ut sancti omnes qui coeli nomine sunt appellati, Christo conregnent, et in quibus Christus amodo regnum sempiternum possideat. Anima enim justi sedes est sapientiae, sapientia autem Christus est; Christus vero nusquam nisi in coelestibus habitat; de quibus dictum legimus: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Propter quod eis mox virtutem adoptionis qua dedit potestatem filios Dei fieri, deinde opera Divinitatis concessit.

Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Quatenus per ea non p. 0411A| modo in Christo Deitatem deprehenderent visibilibus intenti, verum et eisdem apostolis Deum fore non dubitarent. Non miremur quia primo homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), qui fide renascuntur in Christo, si audiant, quia coelum es, et in coelum ibis. Non in 483 coelum utique firmamenti, quod locale est, sed coelum spirituale, profecto quia Deus Spiritus est. In quo sane coelo Deus habitare creditur, et localiter quodammodo ambulare, licet incircumscriptus et illocalis sit, quem ubique non loco, sed virtute credimus. Hinc quoque ipse: Inhabitabo, inquit, et inambulabo in eis (II Cor. VI, 6). Atque alibi: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Quod nimirum regnum coelorum jure appropinquasse dicitur, non inclinatione coeli, quod p. 0411B| firmamentum cognominatur, sed illustratione fidei, qua Dei homines efficiuntur. Coelorum itaque regnum non modo ideo dicitur praesens Ecclesia, quia spe jam in coelestibus regnat; sed quia coelum effecta spiritaliter Christus in ea regnat, sicut et in angelis qui coeli nomine spiritaliter appellantur. Nam sanctorum regnum Christus est; sancti autem, ut diximus, coeli sunt vocati. Quorum regnum bene appropinquasse dicitur, dum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Hoc quippe dono homines coeli facti sunt, et ipse Christus regnum eorum, ut perveniant et hi ad regna coelorum. Primum quia descendit appropinquans, et facti sumus ipsi regnum coelorum. Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Haec omnia namque p. 0411C| deceptione diaboli contigisse nulli dubium est. Et ideo dignum fuit, ut sanato homine rursus daretur ei facultas, quod ille inflixerat dolo et persuasione maligna, hoc isti potestate fidei curarent, et expellerent ipsos rectores mundi de corporibus obsessis. Magna quidem virtus magnumque donum, magna reparatio, magnaque fiducia lapsis. Alioquin florente mundo, et diu humano genere in perfidiam prolabente, jamque mundo insolescente contra Deum caecitatis suae ignorantia, provoluto carnis propagine non modo ad incrementum, verum ad voluptatis malitiam exuberante, quis unquam visibilis invisibilia proferret? quis aliam vitam crederet? quis se a tam longa consuetudine revocaret? quis de tam lata via, quam omnes ingrediebantur, ad tam arctam p. 0411D| et tam angustam se constringeret? nisi magnis ad fidem moveretur miraculis, ut de his quae visibiliter fiebant, invisibilia intus, quae praedicabantur, fide apprehenderet. Ad hoc quippe consessa sunt ista, non larvalia, sicut perfidia asserit paganorum, 484 sed deifica et solius ejus potentiae congruentia virtutum miracula: ut beneficii invitati majora invisibilium crederent auditu, visibilibus permoti potentiam intelligerent Deitatis ex relatu, fraudem quoque diaboli gauderent evadere sanitatis ex proventu. Hinc plane Apostolus: Signa, inquit, non fidelibus, sed infidelibus, data sunt (I Cor. XIV, 22), quatenus per ea in eis fides nasceretur; fide vero percepta, potestas adoptionis daretur. p. 0412A| Potestate siquidem fidei mala fugarentur, et diabolus vinceretur; quo nimirum victo, libertas hominibus et triumphus deberetur.

Gratis accepistis, ait, gratis date. Quia profecto vult veram in hominibus imaginem ac similitudinem Deitatis, quam amiserant, reparari, tribuit eis potestatem primum quidquid diabolus suo instinctu depravarat, corrigere; deinde beneficia sicut accipiunt a Deo, gratis dare, ut si omnibus praedicatio sancti Evangelii gratuita, et imaginis reparatio atque similitudinis plena, ne aut dispensatio tanti mysterii corrumpatur, aut similitudo reddita in moribus, causa avaritiae violetur.

Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Non peram in via, neque p. 0412B| duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Haec itaque praecepta non solum apostolorum sunt, verum omnium eorum quibus praedicatio sancti Evangelii credita est, licet a multis corrumpantur. Quae tamen nisi recte intelligantur, non modo errare impellunt quoslibet incautos, verum dissonantiam inter sanctos evangelistas facere videntur. Unde primum cum gratis jubeat dare, superflua videtur auri argentique et pecuniarum interdictio. Praesertim cum et Judas ex commissu Domini loculos habuerit unde sibi emerent quae necessaria videbantur. Et alibi discipuli ierunt in civitatem emere sibi escas. Quo profecto patet Dominum necessaria non interdixisse, sed superfluo resecasse. Hinc quoque signanter ait: Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam. p. 0412C| Quoniam aliud est necessaria victus et vestimenti ad horam habere, aliud vero, longa sollicitudine quaesita, timide aut cupide possidere. Verumtamen, ut arbitror, non invidiosus thesaurus, neque sumptuosus, auri argentique, et aeris in zonis tantum haberi, sed docet quod praedicatorum in Domino tanta debeat fore fiducia, ut praesentis vitae sumptus, quamvis non praevideant hos sibi deesse omnino non diffidat. Idcirco satis provide 485 divitias detruncat, qui propemodum etiam necessaria praesentis vitae amputare festinat, ut ibi sit cor nostrum quo thesaurus esse probatur. Et ne forte viderentur apostoli magis lucri gratia praedicare, quam salutis humanae, omnia subtrahit quae possent esse scandali, et necessaria concedit ex p. 0412D| Evangelio, quatenus eorum nemo de crastino cogitare videretur. Sed quaerendum quid sit quod Matthaeus et Lucas virgam in via ferre Dominum prohibuisse narrant, Marcus vero nihil eis concessum nisi virgam tantum ferre, et calceatos sandaliis incedere debere; quamvis Matthaeus signanter etiam calceamenta possidere penitus vetuerit. Unde quidam Orientalium monachorum in coenobiis degentes hactenus ad litteram observant, et servari debere nudipedalia sectantes contendunt. Quapropter ne contraria videantur evangelistae sentire, quaerendus est modus, tam hic quam alibi, quo Scriptura sancta catholice intelligatur, et auctoritas tanti mysterii non violetur. Fertur enim juxta Matthaeum dixisse Dominum, p. 0413A| ut nec virgam ferrent (Matth. X, 10). Juxta Marcum vero, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum (Marc. VI, 8). Contraria quidem dicunt, sed mystica et vera, ut intelligamus sub alia significatiotione dictam virgam, quae secundum Marcum est ferenda, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda. Sicut illud: Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3), etc., et: Deus neminem tentat (Jac. I, 13). Haec quidem seductionis est, secundum quam Deus neminem tentat, videlicet ut decipiat; illa vero probationis, secundum quam tentatus est Abraham et Job, caeterique sancti, quatenus probati manifesti essent, juxta quod Abrahae dicitur: Nunc scio quod diligas Deum (Gen. XXII), id est scire feci. Veluti, quod supra dictum est, p. 0413B| ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), quod est dicere ut scire faciat, utrum eum pro certo diligere velitis: ita et hoc loco virgo quae ferenda est in via, potestas est Salvatoris, quam ab ipso perceperant, et regimen animarum. De qua sane potestate mox adjecit dicens: dignus est operarius mercede sua. Quam itaque mercedem Apostolus exponens dicit: Ut qui Evangelio deserviunt ex Evangelio vivant (I Cor. IX, 14). Et: Nunquid non habemus hanc potestatem? (Ibid., 4.) Propter quod Dominus cum dixisset: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam, et caetera, continuo subdidit:

486 Dignus est operarius mercede sua. Ex quo satis ostendit cur eos ista possidere noluerit. Profecto quia sic eos mittebat, ut haec ab iis, quibus jam credentibus p. 0413C| Evangelium praedicabant, accipi debere monstraret. Et ideo illis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent hujus vitae necessaria, saltim nec magna nec minima. Propter quod posuit, juxta Matthaeum et Lucam, neque virgam, sed omnia vitae necessaria a fidelibus, ex potestate et ordinatione Domini debere accipere, et nulla superflua a suis auditoribus requirere. Quia sicut justa potestas a Domino, ita et injusta praesumptio a diabolo. Unde Dominum utrumque dixisse manifestum est, ut ferrent virgam in via, et non ferrent. Quia sicut est virga justorum, de qua dicitur: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4): ita et; Virga peccatorum, quam non relinquet Dominus super sortem justorum (Psal. CXXIV, 3). Quam itaque virgam p. 0413D| monuit Dominus, ne sui ferrent in via discipuli, quae Christus est, ne sub obtentu debitae potestatis, qua digni erant mercede, sua cupiditate sumptuosa, quasi ex licentia, suos affligerent auditores. Non quod eis manibus non liceret victum quaerere necessarium, sicut Paulus, et alii operabantur manibus, ne hac uterentur potestate; sed licentiam concedit, dum dicit:

Dignus est operarius mercede sua. Atque nihil ferendum in via nisi virgam tantum mandatur, ex cujus profecto potestate quae necessaria sunt adfutura, nulli doctorum fidelium dubitandum (Exod. IV, 20). Ipsa est enim virga de radice Jesse, quam Moyses olim secum tulit, et in cujus potestate plurima signorum gessit p. 0414A| (Num. XX, 11). De cujus cum ad aquas contradictionis potestate dubitasset, offendit. Ita et viri praedicatores, nisi legitime utantur ac potestate Christi, fideliterque nihil dubitantes de illo penitus alienantur retrorsum. Idcirco non aurum, non argentum, non pecunia, vel aliud aliquid ex superfluo, fidelibus est praedicatoribus requirendum, quasi ex virga quae peccatorum est; sed ex potestate Domini praesumendum. Sed quaeritur quomodo gratis dare debeant, quod gratis acceperunt, si dignus est operarius mercede sua, et ex hac mercede sumptus vitae necessarios licet accipere a suis auditoribus. Quod ita solvitur. Aliud est enim pro mercede lucri, verbi mysteria impendere, commoda praesentis vitae hinc requirere: 487 aliud victum vix necessarium, et p. 0414B| illud non ut vivamus tantum, sed ut libere praedicare possimus, accipere. Quae licet jam de mercede sint operis, tamen Evangelii sunt lucra. Et ideo justum est ab eis accipere stipendia sumptus, quibus offerimus coelestis vitae praemia: quoniam haec interdum evangelizandi gratia nobis sunt necessaria. Unde sint ista necessitate praedicatoribus concessa, non lucri causa quaesita; et vitae sacramenta fidelibus, gratis quidem, sed non pro mercede, impensa. Quae nimirum merces ita de laboribus hic inchoatur fidelium, ut illic de veritatis visione compleatur jure credentibus. Quod autem nec calceamenta ferenda sint in pedibus, magis ad sensum accipiendum; quia, ut dixi, secundum Marcum calceatos eos jubet incedere sandaliis (Marc. VI, 9). Unde et adhuc hodie p. 0414C| sandalia Domini Romae habentur, quibus pedes tecti et intecti monstrantur; id est ut nec nudi deorsum ad terram sint, nec cooperti desuper. Volens ostendere, calceatos eos esse debere in praeparatione Evangelii pacis; quatenus Evangelium nec occultari debere insinuet, nec terrenis commodis implicari. Quod autem hic nec calceamenta permisit ferre, stultorum operum exempla insinuat, nec conspicere, ne sui corporis opera credat quasi ex mortuis pellibus muniri. Quia sunt nonnulli, qui pravitatem suam ex alienis pravitatibus conantur tueri, dum alios talia fecisse conspiciunt, et ea perficere licentius credunt. Ac per hoc sicut ex mortuorum pellibus pedes teguntur, ita et eorum quasi quadam decorticatione se muniunt. Nam sicut in duobus istis p. 0414D| evangelistis contraria jubentur, in Matthaeo videlicet et Marco: ita et aliubi ab eodem Domino jubetur sancto Moysi: Solve, inquit, calceamenta de pedibus tuis (Exod. III, 5); et Josue similiter (Jos. V, 15), in comestione vero agni longe aliter praedicatur. Ait enim ita: Sic autem comedetis illum: lumbi vestri sint praecincti, et calceamenta habebitis in pedibus vestris (Exod. XII, 11). Porro Agnus Dei verus Christus est, quem Joannes demonstrat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Hujus ergo tam fideles in ministerio corporis et sanguinis Domini, quam simul universi credentes in fide, ita debemus edere, nostrique cordis interioribus commendare, ut non solum lumbos praecinctos p. 0415A| habeamus castitate, verum etiam calceati simus in praeparatione Evangelii 488 pacis, quoniam sicut calceamenta carnales muniunt pedes, et asperitatem frigoris defendunt, serpentium quoque morsibus, vel spinarum resistunt aculeis: ita Scripturarum praecepta, quibus gressus nostrarum mentium munire praecipimur, repellunt serpentis diaboli dolos, et asperrimum aquilonis frigus, ac deinde gentium ac haereticorum undique compugnantium spinas ac tribulos. Hujusmodi ergo calceamentis uti debemus, quotquot Pascha Dominicum celebramus. Quid ergo prodest, si lumbos castitate habes praecinctos, et fueris incautus, ac si munimine Scripturarum sanctarum, quasi calceamentorum pellibus, exspoliatus? Novimus namque quod dictum est diabolo: Et tu insidiaberis p. 0415B| calcaneo ejus (Gen. III, 15). Multae sunt quidem insidiae ejus, quibus quotidie vulneramur. Et ideo non sine ingenti ratione ab uno evangelistarum dictum est, ut calceatos pedes sandaliis habeamus, et in alio, nec calceamenta in via feramus. Sic et in Veteri Testamento dum Pascha comedimus, calceati esse jubemur. Et Moysi, ac Jesu Nave, longe aliter praeceptum legimus. Sed si ordo et ratio consideretur, mox tanta diversitas absque ambiguo solvitur, dum statim ipsa causa subditur: Solve, inquit, calceamenta de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Ostenditur ergo terra Aegypti, ubi datur praeceptio mandati superior de Pascha, quod terra sancta est, et ideo populo Dei habenda ibi mandantur calceamenta et portare in p. 0415C| pedibus, in sancta autem terra decernunt solvenda. Quas tamen causas diligenter considerare oportet, quia magna in se praemonstrant sacramenta. Quandiu ergo in hac Aegypto versamur, oportet nos Pascha Domini celebrantes, calceatis pedibus incedere, et sacrarum Scripturarum tegumentis munire gressus nostros, quia tutus non est incessus noster, nisi mandatis Dominicis praestruantur ac contegantur pedes, quo usque intremus in illam sanctae promissionis terram, quae justis debetur, et electis Dei est praeparata; de qua dictum est: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4); in qua non sunt spinae et tribuli, in qua non sunt serpentes et scorpii, ubi diabolus cum suis non accedit ministris. Habemus et Dominum Jesum, ut paulo ante jam p. 0415D| dixi, Joanne teste, fuisse calceatum: Cujus ego, inquit, 489 non sum dignus corrigiam calceamentorum solvere (Joan. I, 27). Sed longe alia in Christo est ratio. Ille non propter se calceatus est, id est carne vestitus, quoniam terra sustinere non poterat majestatis ejus nuda vestigia. Sed et calceamenta ejus cum dicit, gressus ostendit sanctarum Scripturarum, quibus graditur et peragrat habitus et notitia ejus in omnes usque qui habitant supra terram. Et ideo Joannes indignum se judicat, qui solvat corrigia calceamentorum ejus: quia quasi calceata adhuc in isto saeculo verbi Dei veneranda probantur vestigia, quae exsolvere ad liquidum nemo potest. Quia modo per speculum videmus in aenigmate, tunc p. 0416A| facie ad faciem; ubi non erit aliquid opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Et propterea in hoc Evangelio calceamenta prohibentur portare apostoli, cum dicitur eis: Nolite possidere aurum, et post pauca, neque calceamenta, neque virgam. Marcus vero ait quod jusserit Dominus ne quid secum tollerent in via, nisi virgam tantum, et calceatos, ut dixi, sandaliis haberent pedes. Ut verbum Dei, ac si calceatum et contectum in mysterio propter spinas et tribulos blasphemantium, nec non et haereticorum venena praedicent, ne sancta canibus pandantur continuo, et porcis pretiosa quaeque projiciantur. Porro ad eos qui fideli mente ac devota audiunt, sanaque intentione quae divina sunt scire desiderant, quasi jam in terra sancta gradientes, p. 0416B| ac si perfecti in fide jubentur merito non portare calceamenta, quibus securi possunt nuda Scripturarum proferre testimonia, et apertis illic incedere vestigiis, et divina reserare arcana. Et ideo Petrus, jubente angelo (Act. XII, 8,) calceavit se in carcere calceamentis suis, et sic exiit ad hostes Judaeos, et adversarias potestates, ut calceatis pedibus in praeparatione Evangelii, calcaret super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Sed et sponsa in Canticis laudatur pulchra in calceamentis, quoniam et ipsa sicut lilium inter spinas florere commemoratur (Cant. VII, 1; II, 2). Idcirco per desertum incedens hujus saeculi calceata sit necesse est, ne laedatur serpentium morsibus, vel peccati aculeis. Nam et Moyses dicit in benedictionibus suis p. 0416C| quas Israeli proposuit, in persona Christi: Ferrum, inquit, et aes calceamentum tuum (Deut. XXXIII, 25), quae duo metalla valde fortia videntur. Unum eorum interminuat et confringat, quaecunque dura esse videntur: aliud vero, ut nullo unquam tempore 490 aeruginis vitio consumatur. Et ideo ac si his calceatus, Christus venit ut calcaret et contereret omnia capita draconis, et confringeret omnem potestatem inimici; neque ullis in saeculo afficeretur vitiorum contagiis, sed in omnibus victor incederet, donec omnes inimicos suos redigeret, et prostraret pedibus suis. Verum altius repetendum est, cur in zonis auri, argentique, et pecuniarum pondera ferre signanter prohibuerit, nisi ut et avaritiam resecaret, et aliud ex his per tropologiam ostenderet. Nam in p. 0416D| zona ministerii apparatum et efficaciam operis designat, ex quo, ne aliquid sit venale in ministerio Evangelii, monemur, et opus apostolatus auri, argentique et pecuniarum sit lucrum; unde Dominus: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Ad hoc quippe praecingi jubentur, quo expeditiores ad opus ministerii fiant. Sed et Paulus calceatos pedes monet habere in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 15), quamvis Moysi dicatur, ut dixi: Solve calceamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Ex quo patet sensus quod haec mystica sunt, licet quaedam ad litteram debeant observari, et ideo calceari debere, ne pulvis peccati adhaereat gressibus. Quod si discalceatis in aliquo p. 0417A| rursus pulvis adhaeserit perfidorum, excutiendus utique de pedibus, ne ullis coinquinemur fraudibus.

Neque peram, inquit, in via, neque duas tunicas. Detruncatis igitur avaritiae thesauris, mox gulam cohibet, et arguit philosophos, qui dicuntur Bacchionitae vel Baccroperitae, qui, omnia mundi pro nihilo ducentes, cellaria secum ferebant. Quorum unus supellectilis cum nihil secum ferret, nisi caucum quo aquam biberet, videns quemdam concavis bibere manibus, mox projecit illud: Si scissem, inquit, quod natura hanc haberem artem, nec istum tulissem. Quanto magis indignum erat ut apostoli ciborum saccos, quibus ex Evangelio accipere fas erat necessaria, onusti ferrent. Verumtamen legimus p. 0417B| (Joan. XIII, 29) Judam loculos habuisse in quibus non onera ciborum, sed necessaria victus, et ad usus pauperum, aliqua detulisse. Duas autem tunicas ferre vetuisse patet. Non quod in locis Scythiae glaciali nive rigentibus, aut in quamplurimis Alpium cacuminibus una cuilibet tunica sufficere possit: sed quod tunica pro vestimento hoc loco 491 jure accipitur necessaria. Alioquin qui duas vetuit, non alia fortassis vestimentorum genera interdixit. Unde Paulus penulam a Troade sibi jubet afferri (II Tim. IV, 31), sed rectius, ut per tunicam vestimentum vitae integrum accipiatur et necessarium; licet sanctus Basilius unam et simplicem suis tunicam posse sufficere probaverit. Hoc igitur est quod ait: Neque duas tunicas, ne quisquam eorum p. 0417C| post eam qua esset indutus aliam ferendam putaret, sollicitus ne indigeret: praesertim cum ex illa potestate praemissa posset a quolibet jam imbuto accipere. Proinde Marcus non portari, aut haberi duas tunicas, sed expressius indui vetuit (Marc. VI, 9); insinuans eos non dupliciter incedere debere in Evangelio, sed simpliciter qui veste nuptiali circumteguntur. Quorum est tunica illa indescissa, et inconsutilis desuper contexta per totum; quam qui habuerit non timebit a frigore nivium, sed ad omnia protectus fidenter incedit. Verumtamen quia in his omnibus dura conditio videbatur apostolorum, ita concludit, dicens:

Dignus est operarius mercede sua. Ac si patenter dicat: Tantum accipite quantum in vestitu et victu p. 0417D| vobis necessarium fuerit. Hinc sane Paulus: Habentes, inquit, victum et vestimentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). In hac igitur secunda praedicatione, postquam pro dilectione proximi infirmos sanare concessit, ad proprios suos vertit amicos sermonem, insinuans habitum quo monstrarent potius salutis gratia se, quam lucri, Evangelium praedicare, et sicut sermo in monte habitus mox virtutibus confirmatur: ita et istis, quia dura sunt quae jubentur, larga virtutum operatio conceditur.

In quamcunque civitatem intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit. Pius magister omnia discipulis utilia et honesta proponit, ne ullis deturpetur Evangelium infamiis. Sed ignotam intrantes apostoli civitatem, p. 0418A| unde scire poterant, nisi ex relatione civium, quis in ea dignus esset? Et ideo jubentur interrogare. Non quod in eisdem aliquis dignitatem fidei quaeratur habere: sed si dignus sit moribus et fama bonae vitae, ut multi fuere Gentilium et Judaeorum, honestatem sectantes et nobilitatem generis. Mira celsitudo apostolorum, quorum hospitio, non quicunque, ut assolet etiam magnatibus, sed dignus requiritur hospes, non minus ut impartiatur aliud, quam ut accipiat. Alioquin dignitas tantae praedicationis suscipientes turparetur 492 infamia, si esset indignus coram suis civibus et notabilis. Magna igitur dignitas Deo tribuente beneficia; sed major ab eo si mereatur gratiam percipere. Tamen in utroque laudabilis, quisquis ad haec idoneus invenitur.

p. 0418B| Ibi, inquit, manete. Ne vagi sitis huc illucque discurrendo, ut quia dignus inventus est hospes, ibidem confluere possint auditores. Docuit ergo quid intrantes urbem agerent, deinde quid domui hospitis implorarent: Dicite, inquit, Pax huic domui. Docet in specie quod exhibuit in genere. Nam coelestis militia angelorum in ingressu Christi ad nos hanc exhibuit pacem mundo: Gloria, inquiunt, in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et hoc est quod hic dignus requiritur; scilicet ut sit hospes bonae voluntatis, quia nihil ditius neque locupletius invenitur. Enim vero pacem non parietibus implorare jubet, sed hominibus, ex quibus etiam domus construitur in p. 0418C| coelis. Quae si fuerit digna, videlicet bonae voluntatis: Veniet, inquit, pax vestra super eam. Nam et Paulus quamsaepe, quibus scribit, primum pacem implorat, ut, pace cum Deo recepta, qui sunt irae filii, fiant adoptionis. Et notandum, quod jam pax Dei, pax apostolorum dicitur; quia reconciliati et ipsi Deo, ex dono largitoris aliis munus pacis impendunt. Quod si non fuerit digna, id est bonae voluntatis, quia aliis provenire non potest: Pax vestra ad vos revertetur. Revertetur quidem, eo quod egressa fuerat per sermonem, non ut desereret a quibus missa fuerat, sed quia hospes eam sibi oblatam suscipere noluit ob malitiam cordis, totum in praedicatoribus redundat, et merces pacis oblatae, et pax ipsa eos quantum ex ipsis est, suo refundit rore, p. 0418D| quia non sunt suscepti ne ullo patiantur mentis scrupulo. Quod si fuerit per bonam voluntatem in domo filius pacis, requiescet super eam pax Domini, dum ab omni perturbatione saeculi mentem Deo reconciliatam requiescere facit. Alioquin illa nullo fastidio patitur, quae omnes seditiones interius repellit. Sin autem, pax vestra ad vos revertetur, quia nemo praedicatorum sine fructu erit.

Et quicunque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel de civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Utrumque observandum, quia nec receptio apostolorum sine susceptione praedicationis, nec susceptio praedicationis sine officio charitatis. Et ideo 493 simul p. 0419A| jungit: Cum non susceperint, nec audierint; exeuntes de domo, vel de civitate. De domo primum, si forte in eadem civitate qui dignus sit inveniatur, quia unus non praejudicat omnes: sicut et si aliquis in ea eos receperit, non excusat domum, cui pax oblata displicuerat. Exeuntes, inquit, excutite pulverem de pedibus vestris. Quid si lutulenta fuerit civitas, quo non pulvis, sed lutum pedibus adhaeserit? Magis ad sensum hoc accipiendum puto quam ad litteram. Ipsi enim non suscipientes pacem remanserant in sua impietate, de quibus dicitur per Prophetam: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Et alibi de diabolo: Pulvis panis ejus (Isa. LXV, 25). Ergo pulvis anathematismus est miserae civitatis vel p. 0419B| domus, ne adhaereant gressibus apostolorum, qui noluerunt suscipere pacem suae reconciliationis; ut permaneant projecti a facie terrae viventium nullam soliditatem fidei habentes; sed sint pulvis in cibo diaboli, nolentes pluviam doctrinae sibi de coelo allatam qua compluerentur, accipere. Unde signanter ait alius evangelista: In testimonium illis (Luc. IX, 5). Quia si eos aut doctrinam eorum perciperent, pulvis non remanerent. Et ideo ad testimonium pulvis excutitur, ut insinuetur ex hoc, quid ipsi per culpam remanserint, et quod projecti a gressibus eorum huc illucque ventorum impulsione ad tenebras propelluntur. Vel ad testimonium apostolorum pulvis excutitur, ut sit signum laboris eorum, quod ad eos venerunt, et ipsi pacem noluerunt accipere. p. 0419C| Unde adeo nihil terrenorum ab eis communicasse, ut nec pulverem paterentur pedibus adhaerere; sed omnia eorum sub anathemate reliquisse. Exeuntes vero pedes excutiunt; quia sancti doctores dum pravitates refugiunt auditorum, nihil debent adhaerere peccati, et si quippiam inhaeserit, festinanter excutere, ut aliis inveniantur idonei.

Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum quam illi civitati. Mira igitur dignitas, et magna consolatio apostolorum, quorum ex receptione tanta praestatur gratia, et ex repulsione illorum tantum offenditur Deus. Sed videndum quid sit quod ait: Tolerabilius erit terrae Sodomorum. Nunquid ergo ipsa terra, quae conflagrata est semel incendio, rursus eveniet in judicio? Non utique, sed terram pro habitatoribus p. 0419D| posuit; qui licet pro suis sceleribus semel damnati sint, tamen in futuro tolerabilius poenas luent. Terra 494 enim jure homines dicuntur, quibus dictum est in Adam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Sed miseri Sodomitae, qui et in praesentiarum conflagrantur, et in futuro, licet tolerabilius, cruciantur. Fit enim comparatio de levioribus ad graviora: et ideo quibus tolerabilius erit et levius, tamen poenaliter erit. Audiant ergo, qui de quibuslibet incaute pronuntiant, quod non judicat Deus bis in idipsum: nescientes quod aliqui hinc incipiant torqueri, non ut finiatur eorum cruciatus in fine vitae, sed ut qui vident terreantur, et ipsi quae admiserunt sine fine lugeant. Alioquin et Pharaonis p. 0420A| spes veniae restat quod absonum est. Idcirco credendum quod sola conversio ad Deum finem malis imponat, et non tortura reatus sine gratia quae hic incipit, ut in aeternum desaeviat. Tamen ex hoc loco colligitur, quod sicut defertur praemium sanctorum in requie, ita et poena tormentorum in suppliciis. Sed qui perscrutator est cordium, et novit omnia, ipse justissime discernit quid singulis pro suis restituat factis. Alioquin quis contemplari valet, cur Sodomae tolerabilius, et illi civitati atrocius esse debeat? Possumus tamen dicere quod illis pax reconciliationis non praedicata fuit, nec ad eos missus est aliquis qui eis vitam salutis annuntiaret; sed angeli mox ad perdendum eam quidem; qui ad Loth ingressi, vel unum repererunt cum quo diverterent. p. 0420B| Vel quia hic Sodoma poenam sustinuit, si forte ideo aliquid levius in futuro habebit. Sed misera civitas, quae sibi oblatam pacem rejecit, et hospitalitatis gratiam interdixit, utramque legem contempsit; legem scilicet naturae, et Moysi; ac Christi gratiae reluctata est: cum Sodomitae tantum legem naturae pene abolitam diu illecti conculcaverint.

Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Quae nimirum vox plena omni auctoritate, ac si patenter tonat: Licet vos pauci et exigui, viles, et indocti sitis, ecce ego sum qui mitto vos sicut oves in medio luporum. Quod si terret luporum immanis et innumerabilis saevitia, confortamini, quia ego mitto vos. Et mira exaggeratio potestatis. Esset quidem terribile, si lupi mitterentur ad oves licet pauci: p. 0420C| nunc paucissimae oves mittuntur ad superanda millia luporum, quorum rapacitas totum occupaverat mundum. Sed has oves leo de tribu Juda parturierat: idcirco insuperabiles eas ipse mittebat. Hi sunt autem de quibus paulo ante dicitur: Hos duodecim 495 misit Jesus, quos ovium nomine innocentes esse designat. Lupis vero Scribas et Pharisaeos atque haereticos et philosophos bene comparavit, qui semper insidiantur simplicitati Dominici gregis.

Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Quasi quaedam contraria jubet; sed similitudine satis conveniunt. Nam et Moyses populum a morsibus serpentinis visu aenei serpentis, quem erexerat, curavit (Num. XXI, 9); cujus Christus, suspensus in cruce, veritatem expressit. Non p. 0420D| enim calliditatem serpentis antiqui jubentur habere, sed secundum physicos, naturalem eorum prudentiam imitari. Dicunt enim aliqui eorum pretiosissimas in capite gemmas gestare; quos cum ut eas possint auferre, velint incantare, imprimunt fortissimo lapidi aurem, et cauda desuper aliam cooperiunt, ne vocem audiant incantantis. Quo sane facto, et quod pretiosum est, custodiunt, et vitam non amittunt: ita et sancti apostoli monentur margaritam, quam venditis omnibus emerent, sua prudentia custodire; mentemque (quod est principale hominis) petrae, quae Christus est, fortiter imprimere, auremque carnis cauda, id est, fine vitae, per passionem etiamsi contigerit, operire, ne vocem audiant incantantis. p. 0421A| Magna igitur prudentia est Christum in nobis portare, vitamque custodire, ne auferatur ullis pravorum fraudibus. Ad hoc quippe Scribae et Pharisaei, atque haeretici, nec non et philosophi, laborant incantando pravis persuasionibus, ut Christum nobis auferant. Dicitur ergo et alia prudentia serpentis, quod totum corpus praebeat ut caput, in quo est vita, custodiat. Qui cum senuerit, ingreditur in angusto petrarum foramine, ut se veterem exuat tunicam: ita et nos caput nostrum, quod est Christus, in nobis custodientes, corpus ponamus, per angustam intrantes viam exuamus tunicam veterem, ut in omnibus renovemur. Bona igitur prudentia serpentis quam Paulus exponit dicens, Estote prudentes in bono, et simplices in malo (Rom. XVI, 19). Praemisit p. 0421B| igitur prudentiam Christus, ut tuta possit esse simplicitas: et sequitur columbae simplicitas: ne stulta inveniatur in nobis prudentia apud Deum, de qua dicitur, Perdam, sapientiam sapientum, et prudentiam eorum reprobabo (I Cor. I, 19; Isa. XXIX, 14). Idcirco alternis se foveant prospectibus; ne sit illa simplicitas in nobis, de qua dicitur, quod simplex omnia credit: quia profecto in saeculo prudentiores 496 sunt filii lucis, et simpliciores sua fatuitate. Si forte coram prudentibus simplices inveniamur a saeculi actibus, coram simplicibus vero prudentes in bono. Perhibent etiam physici, quoties velint aquas bibere, quod prius venena deponunt: ita et nos si volumus aquam doctrinarum de fonte Salvatoris haurire, evomamus per humilem p. 0421C| confessionem venena vitiorum, ut deinceps fluenta doctrinarum haurire possimus. Quae nimirum quatuor, quae posuimus, naturae serpentis exempla bene videntur congruere ad imitationem prudentiae. Sed duae ut Christum, qui caput est nostrum, ante omnia per fidem in nobis custodiamus: duae vero ad imitationem vitae, quatenus exuti vitiis, in novitate vitae ambulemus. At vero quidam, non ad naturam serpentis oportere referre dixerunt; sed ad aliud quod in Genesi legimus, antequam Adam in paradiso traduceret, prudentiorem eum fuisse prae cunctis animantibus terrae. Unde primum animum sexus mollioris aggressus est; deinde spe eam illexit, dum communionem immortalitatis cum diis spopondit. Et per haec tanta praemia opus consilii p. 0421D| sui et voluntatis persuasit. Pari igitur dicunt oportere prudentia doctorem agere, ut inspiciat primum uniuscujusque naturam et voluntatem, quid intendat, quidve possit, vel quantum sit capax. Sicque adhibendam verborum prudentiam, deinde spes bonorum futurorum reseranda, et coelestia fidei praemia promittenda, ut quod ille mentitus est, contra Apostoli praedicarent ex vero secundum sponsionem Dei, quod angelis similes futuri sumus. Quatenus hujuscemodi prudentia, verbis et promissionibus, saevientium mentes, et luporum rabiem protraherent ad fidem. Sed quid horum magis congruat praecepto Salvatoris, prudens lector videat; dum virus veneni fugiat, et simplicitatem columbae non amittat. p. 0422A| Quia quantum est amandum in columba quod fel non habet, tantum timendum in serpente, ne venena pravae intelligentiae in nobis diffundat. Sunt autem in columbae natura quatuor, quibus permaxime simplicitas commendatur. Primum est, quod non rostro nocet, nec ungulis discerpit, nec alis ut laedat, sicut reliquae aves, ferit: sed simplicitatem amoris, quia fel non habet, sine amaritudine intus custodit. Aliud vero est, quod desuper rivos aquarum residens, insidiantium sibi umbras videt, sicut legitur de Ecclesia in Canticis (Cant. V, 12); 497 deinde tertium est, quod suos diligentissime nutrit pullos, etiam et alienos pascit. Quibus nimirum exemplis, nos omnibus beneficos esse docet, et nulli nocere debere insinuat: verum quod postremum p. 0422B| est, ut prius dixeram, sine fellis amaritudine nos omnia et facere et docere, ne cum Simone obligati dolo inveniamur (Act. VIII, 21), demonstrat; sed semper juxta doctrinarum fluenta versantes, insidias vitemus malignantium, et contemplantes Deum in cordibus nostris, exterius concupiscenda transponamus. Unde propheta de sanctis praedicatoribus: Qui sunt isti, inquit, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isa. LX, 8.) Ad fenestras quippe suas sancti recte aspiciunt, ut simplicitatem innocentiae intus custodiant, dum nihil exterius aspiciendo, quod libeat cernunt. Imo omnibus prostant etiam alienis, qui suos enutrire modis omnibus elaborant. Dicuntur autem columbae etiam suis invicem osculis, vel mutuis aspectibus concipere: ex p. 0422C| quo instruimur moraliter, per charitatem sine ullius carnis concupiscentia, virtutes serere et parturire filios adoptionis, intus amore spiritali regeneratos. Sequitur:

Cavete autem ab hominibus. Ad hoc totum valet quod praemisit: Estote prudentes, et simplices, ut cavere possimus ne aut malis persuasionibus exterius decipiamur, aut simplicitatem, quae per Spiritum sanctum diffusa est in credentibus, foras male projiciamus. Et hoc est cavere ab hominibus; non ut non tradamur, quod veritas futurum pronuntiat; sed ut non decipiamur ullis insidiarum fraudibus. Respicit hic locus quod ait: Ecce ego mitto vos. Et ideo cavete per prudentiam, ne amittatis simplicitatem columbae.

p. 0422D| Tradent enim vos in conciliis. Magister egregius Christus quae ventura erant praedicit discipulis; non ut deterreat, sed ut instruat, quatenus paratiores sint pro eo, ad omnia sustinenda. Unde Paulus apostolus cum esset in vinculis: In hoc, inquit, positi sumus (I Thess. III, 3), id est, ut patiamur et sustineamus quae inferuntur nobis. Quatuor namque erant quae possent apostolos permovere; quae hic ideo praenotantur, ne subito praeriperet eos tacita cogitatio, quod homines simplices et indocti in concilium ducerentur; et ideo ait: Tradent enim vos. Quod fragiles et imbecilles viribus, ne forte corde paverent: In synagogis suis flagellabunt vos. Quod viles et rusticani coram regibus starent, ut ait: Ad 498 p. 0423A| reges et praesides ducemini. Quod ineloquentes et idiotae, ut ita fatear, disputare deberent de Christo et de lege ac prophetis, in quibus omnia de illo praenuntiabantur. Idcirco continuo ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Unde Paulus doctor egregius: Veni ad vos, inquit, fratres, non in eminentia sermonis, aut in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, annuntians vobis testimonium Dei, sed in ostensione Spiritus, signorum, et veritatis (I Cor. II, 4). Itaque insinuat quod Deo totum tribuere debeamus, nec aliunde nos habere credamus, nisi ab eo in cujus manu nos et sermones nostri sumus. Haec omnia, inquit, propter me, in testimonium illis. Ubi magis fides imploranda est, quam sensus requirendus; quia quodcunque sanctis praedicatoribus verbi p. 0423B| evenire posset, non aliunde posset quam ab ipso et in ipso a quo missi erant. Quod autem ait: In testimonium illis, distinguit Judaeos et gentes, sicut et supra, quorum in testimonium venisse ad eos dicitur, ut essent inexcusabiles. Sicut Dominus ait: Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Alioquin et tam Judaei quam et gentes quodammodo excusabiles essent, nisi apostoli et apostolici viri ad eos venissent. Nam locus iste non solum de apostolis intelligendus est, verum etiam et de omnibus usque in finem saeculi doctoribus, qui passuri sunt coram principibus gentium, aut in synagogis Judaeorum. Cum autem tradent vos, hoc est, quod dixerat superius: Quia tradent vos, nolite cogitare quomodo, id est, utrum p. 0423C| facundus sit sermo et luculentus, aut simplex et incompositus: Vel quid loquamini, id est, de qua re: tantum ut de conscientia bona est fide non ficta, ita ut prudentia vos praecedat, et simplicitas columbae non effugiat. Quia in his duobus verbis Dominus et Magister miro modo magnam brevitatis discipulis praeparavit materiem, custodiendi quaecunque denuntiat dura et aspera perferenda; quoniam intus erat Spiritus sanctus, qui docebat singulos de omnibus: Dabitur enim, inquit, vobis in illa hora, id est, cum coram regibus aut in synagogis, vel ubi et ubi interrogati fueritis. Vult enim ut cor doctoris pendeat in Deum, et ad gloriam Dei ex donis ejus operetur aut loquatur in cunctis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium. Quoniam nullus p. 0423D| est fidus affectus carnis, ubi diversa est fides. Exaggerat itaque in tempore persecutionis 499 pressurarum angustias, dum in nullo nisi in solo Deo spes relinquitur: dum etiam ipsi filii surgere dicuntur in parentes. Et hic est gladius verbi divini, quem venit Jesus mittere in terram, ut dirimat religionem fidei ab omni amore carnis, et pietatem proximi a pietate divina.

Et eritis, inquit, odio omnibus hominibus propter nomen meum. Nomen autem Dei magnum est et ineffabile. Sed est nomen ejus, ex quo scandalizantur plurimi, quo insigniuntur omnes quicunque recte invocant nomen Domini; unde et Christiani vocamur. Quod sane nomen, quia in vobis erit, persequentur p. 0424A| audientes. Omnes cum dicit, non eos dicit, qui audierint, sed ex eo omnes, qui ex contrario adversaverint.

Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non qui perseveraverit odio, aut in cujuscunque rei negotio, in tradendo scilicet fratrem aut filium, sed qui perseveraverit in fide nominis Christi, quod Marcus manifestius dicit (Marc. XIII, 13, 14). Qui sustinuerit, id est, omnia sibi illata probra, persecutiones, quae sanctis martyribus satis abundeque inflicta sunt, si quis sustinuerit haec usque in finem, salvus erit. In finem autem intelligimus, aut usque in finem vitae, aut usque dum compleat testimonium, quod est martyrium passionis; vel quousque ad Christum perveniat, qui est finis omnis consummationis, per p. 0424B| quem apprehendat unusquisque veram et perpetuam vitam. Quatuor quippe in hoc capitulo commendantur salutis elementa. Quia primum expellitur a nobis temeritas elationis, cum dicitur: Qui perseveraverit, ne ullus de suis praesumat viribus. Deinde cum ait: Salvus erit, spes praestatur, quacunque morte consummatus fuerit. Tertium cum dicitur: Usque in finem, duo simul ostendit, quod omnis tribulatio finem habeat, sed praemium boni laboris nullum habeat finem. Et ideo in fine laboris, vel certaminis bene addidit: Salvus erit, ut intelligas in aeternum, in quo finis nullus erit. Alioquin finienda commendaretur aeternitas in eo quod ait: Salvus erit, si esset et finienda salus sicut finitur temporaliter certamen agonis.

p. 0424C| Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quia dixerat: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, ac si cogitationibus eorum respondere videtur quid deinceps fieri oporteret. Quod autem dixit: In civitate ista, non demonstrative dixit, sed de qualibet ait civitate 500 in qua persecutio fuerit, ut puta si Hierosolymis, Romam fugite, sicut populum fecisse legimus etiam et de Damasco (II Cor. XI). Nam ideo fugam praecepit, vel concessit, ne aut infirmus non haberet locum respirandi in confessione Christi, si minus quilibet adhuc se videret idoneum, et temeritas periclitaretur, et ne aut importune martyrio occumberet Christi antequam militiam praedicationis suae pro salute eorum, qui credituri erant, indigne expenderet. Stultum ergo est in bello militem p. 0424D| prius se morti offerre, quam aliquem adversariorum suis prosternat armis; imo expedit ut festinet, antequam cadat, plures prosternere; deinceps etiam si contigerit ad alia se servari gaudeat: ita et in hac militia Christi sic quaerenda est palma martyrii, ut non refugiat quis pro salute aliorum tolerare dispendia sui, diuque ferre agones proprii laboris. Caeterum alii hunc locum expressius intelligentes dixere, quod in ista civitate cum ait, Jerusalem voluerit ostendere, quasi metropolim Judaeorum, ne prius irent ad Samariam et ad gentes, quam in ea persecutio moveretur. Quod et primitivam Ecclesiam sub Claudio observasse legimus. Ut sit ordo, cum persecuti vos fuerint in Hierosolymis, p. 0425A| tunc expulsi de civitate, fugite primum ad Samariam, quae quasi alia civitas nominatur, per quam tota gentilitas designatur. Unde quia dixerat ad tempus: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, insinuat quousque servandum fuerit quod praeceperat. Quasi diceret: Cum persecutio vos expulerit a Judaea, fugite ad Samariam, et Evangelium ubique in omnibus praedicetur, et compleatur gentibus. Unde Dominus alibi: Et eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 8). Non quod soli apostoli hoc impleturi essent, sed quod dicit illis, omnibus dicit, per quos usque in finem saeculi haec complenda erant. Alias quid est quod dicit: Non consummabitis civitates p. 0425B| Israel, donec filius hominis veniat? (Matth. X, 23.) Vel quid est quod dicit: Non consummabitis? Fortassis ergo quod praemiserat, fugite in aliam, non consummabitis eas fugiendo de civitate in civitatem; quod omnino non stat. Sed non consummabitis praedicando et convertendo eas, quousque veniat filius hominis in finem saeculi; sicque eis solis apostolis hoc videtur dixisse, sicut ait: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 501 saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quod tamen universali Ecclesiae promisisse non dubium est, in qua, aliis morientibus, aliisque nascentibus, usque in consummationem saeculi servabitur. Sic itaque et illud est ad solos apostolos, ubi ait: Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis (Matth. XXIV, 33). Cum ad p. 0425C| eos solum hoc pertineat qui erunt electi in carne. Qui nimirum usus loquendi quam saepe in Scripturis invenitur divinis. Unde sic dictum videtur, ut ostenderet quosdam apostolorum praedicationi credituros, deinde reliquum Israel credere in novissimis quos necdum consummatos ad fidem esse conspicimus; sed in finem, cum plenitudo gentium introierit, suscepturos minime dubitamus. Non quod hi qui Antichristi sunt, debeant credere, sed quotquot praedestinati sunt ad vitam. Quod erit consummatio praedicationis apostolorum, deinde adventus filii hominis. Nisi forte absurdum videtur, quod civitates Israel non consummandas esse dixerit, cum civitates eorum ipsi sunt appellati recte, qui simul commorantur ut concives fiant. Potest et hoc intelligi simpliciter: p. 0425D| Non consummabitis donec veniat; labor non complebitur praedicandi, donec veniat vobis filius hominis in adjutorium, post resurrectionem a mortuis. Sed violenta videtur ista interpretatio, quia necdum praedicare ita perfecte coeperint, licet missi fuerint bini et bini. Melius tamen arbitror cogitationibus eorum respondisse, quibus sollicitudo erat convertendi eos ad fidem. Insuper ut et de gentibus eis daretur intelligentia, quia totum hoc ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur, ne timerent rabiem persequentium, imo ut agerent singuli per successionem, ut doctrina Evangelii ad omnes gentes perveniret, sicut scriptum est de eis: In omnem terram exivit sonus p. 0426A| eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4). Moraliter vero datur intelligentia, si aliquis nos haereticorum in uno Scripturarum loco persecutus fuerit, ut fugiamus ad alia divinarum testimonia litterarum, donec consummemus fidem perfectam, quae in Christo est, et palmam obtineamus victoriae. Sequitur:

Non est discipulus super magistrum. Ad hoc itaque adhortatur quod dixerat: Persequentur vos. Ac si diceret: Si ego Magister vester patior, et sustineo propter vos gratis, quanto magis vos discipuli et servi pati pro meo amore non dedignari debetis, sed sustinere et patientissime ferre? 502 quod si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis discipulos ejus, quia non est discipulus super magistrum? p. 0426B| Ideo probra et irrisiones sustinere aequanimiter debetis. Porro Beelzebub idolum est Accaron, quod vocatur in Regum volumine idolum muscae (IV Reg. I), quod aliquando dicitur Baal, eo quod in montibus adorabatur; aliquando Beelphegor, a civitate in qua erat idolum filiorum Ammon. Bel autem pater Nini regis Assyriorum fuit, quem alii Saturnum esse dixerunt. Porro quod additum est Zebub, tradunt quod propter servum Abimelech, qui fratres suos septuaginta peremit gladio, ita sit appellatus. Hic autem servus dicitur primus hoc idolum in terra Israel adorasse. Interpretatur quoque Zebub, musca vel vir muscarum, propter multitudinem sordium et putredinem hostiarum, quas coram idolo Muscae, quae exterminant suavitatem olei, insequebantur p. 0426C| et foedabant. Unde quia spurcissimum videbatur idolum, principem daemoniorum hoc appellabant daemonium, a quo et Christum obsessum calumniabantur, et in ejus nomine virtutes operari (Matth. XII, 24). Et sicut hoc idolum inter omnia idola apud plurimos principatum obtinebat nequitiarum, ita et hunc daemonem inter reliquos per quem Christus, ut fatebantur, operabatur tam mirifica et inaudita, nomen idoli habere putabant, quanto magis domesticos ejus? domestici autem Christi tam apostolos, quibus loquebatur, vult intelligi, quam et omnes qui pie volunt vivere in Christo, usque in finem saeculi, ut omnes parati sint universa quae inferuntur ab adversariis sustinere pro Domino, quae ipse prior in se sustinuisse monstravit. p. 0426D| Unde supra praemiserat: Cavete vos ab hominibus, ne ob timorem, aut ob ullius oblectamenta fallaciae vos decipiant. Nihil enim gloriosius suis domesticis Magister veritatis proponere potuit ad exemplum, quam seipsum, lumen aeternum, qui est immortalis Rex gloriae. Gloriosum quidem est, si illum, quo nihil est locupletius, amplectimur per fidem quae per dilectionem operatur, et universis passionum conditionibus, ut ipsi fecerunt apostoli, adaequemur. Quia licet in pace videamur vivere, verum est illud, quod qui pie volunt vivere omnes persecutionem patiuntur.

Nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur. Idcirco dicit, ne ullus infamiam et calumnias p. 0427A| timeret blasphemantium, 503 etiam si Beelzebub aliquis vocetur, aut aliud, si fieri potest, quod deterius sit, quia totum manifestum erit in ultimo judicio. Duo quidem proponit: opertum et occultum; quia nihil in carne aut in anima geritur, quod in die ultimi examinis non reveletur, aut nesciatur, quando judicaturus est Deus occulta hominum. Revelanda sunt autem illa quaecunque perpetrata sunt et commissa: scientur vero quaecunque fuerint cogitata. Et ideo eos qui Dei sunt timere non debere hominum blasphemias et opprobria, Quia gloria nostra, ut ait Apostolus, haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Verum haec revelatio, vel haec scientia aeque de bonis erit et malis, quaecunque facta fuerint vel meditata, et ideo non p. 0427B| pertimescendas docet minas, concilia, blasphemias, probra, nec potestates insectantium, quia dies judicii nulla haec fuisse atque inania declarabit.

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Ergo in tenebris quid dicit? Non puto de his tenebris dixisse quas cernimus, quia nec Salvatorem in noctibus multa disputasse legimus: sed de his tenebris utique dicit de quibus Joannes: Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Quod si apprehendissent, utique non tenebrae, sed lux in Domino essent. In his ergo tenebris Dominus loquebatur; quia omnis sermo ejus carnalibus tenebrae sunt, et verbum ejus infidelibus nox est. Ideo quidquid aut secreto quasi adhuc in p. 0427C| tenebris illis, aut in figuris et aenigmatibus dixit, jubet praedicare in lumine, id est in manifesto coram hominibus; et quaecunque in auribus, quasi sub silentio docuit, mandat ac si talentum commissum expendere super tecta. More siquidem Palaestinae provinciae loquitur, in qua super tecta deambulatoria erant, in quibus quam saepe loquebantur ad populum. Unde et Dominus praeconia vitae in excelso proponere jubet, et constanter annuntiare, quidquid sancti praedicatores, non tantum aure corporis quam et aure mentis intus audierunt a Domino. Sic dictum est ad eosdem: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris au em in parabolis (Luc. VIII, 10). Et ideo quod aure cordis intus vere intellexerunt, rogat ut absque formidine ingerant omnibus cognitionem p. 0427D| veritatis in lumine; quia ipsi lux effecti sunt per revelationem verae lucis, ut omnes a luce illuminentur.

504 Nolite timere, inquit, eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Firmat eos in praedicatione permanere intrepidos; quia etsi corpus cruciari potest ad tempus, anima quae vita corporis est laedi non potest, vel occidi tormentis, quia immortalis natura est (nam mors ejus alia est), neque eam a corpore quisquam potest evellere, nisi velit aut permittat Deus. Sed et in hoc testimonio animadvertere debemus, contra eos qui dicunt animam esse corpoream juxta crassitudinem corporis nostri, et corporeis lineamentis metiri; non valentes p. 0428A| aliud intelligere obtusis sensibus, quam corporum formas et exempla. Quod Dominus hoc loco denegat cum dicit quia corpus potest occidi, animam autem non possunt occidere. Quia anima non est corpus quod possit occidi: quod si esset, mortalis esset, sicut est corpus. Et sicut corporea transeunt omnia, et finem habent sui, pertransiret cum eisdem utiquo ad interitum, si esset tale corpus; quod nunc non potest, etiam cum est in suppliciis. Unde mox Magister pius:

Sed potius, inquit, eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Ubi vera resurrectio praedicatur corporis, quia nisi resurgeret ad vitam, in gehennam mitti non posset ut sentiret. Nunc autem quia et anima occidi non potest, et corpus de morte p. 0428B| resurgere habet, illa timenda est mors qua simul corpus et anima etiam sine fine torqueri potest. Porro gehennae nomen in Veteri Testamento non invenitur, sed primum in hoc loco a Salvatore ponitur. Dicitur autem idolum Baal fuisse juxta Jerusalem ad radices montis Moria, ubi Soloas defluit. Et haec vallis fuisse legitur, in qua parva campi planities irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis; qui nimirum locus idolo Baal fuerat consecratus. Proh dolor! gens perdita ad tantam insaniam devenerat et amentiam, ut, relicto templo, ibi hostias immolarent et sacrificarent diis. Quo sane facto nihil dementius invenitur; ut propter delicias, religionem desererent Dei; insuper filios suos daemonibus consecrarent, vel initiarent per ignem. Appellabatur autem p. 0428C| locus ille Gehennon, id est vallis filiorum Ennon; sicut in Regum et Jeremia, nec non et in Paralipomenon legimus. Unde et Jeremias comminatur imo Dominus per eum (Jer. XIX, 16) locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam amplius vocetur Topbeth 505 et Baal, sed vocetur Polyandrium, id est tumulus mortuorum. Hujus nimirum loci vocabulo, futura peccatorum supplicia et poenae perpetuae, quibus peccatores cruciabuntur, denotantur. Porro duplicem esse gehennam et poenam Job plenissime declarat, dum ait: Transeunt a calore nimio ad frigus (Job XXIV, 19). Quae revera supplicia teste Deo magis timenda sunt et formidanda quam momentaneus dolor corporis et separatio animae a corpore. Quia tunc anima licet sit invisibilis p. 0428D| et incorporalis, secundum nostri corporis substantiam, simul cum corpore punitur, et supplicia sentiet sempiterna, cum quo peccaverat prius, cum esset in hoc saeculo.

Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Satis igitur abundeque Magister veritatis suos evidentissimis instruit exemplis ne timeant in praesentiarum, et ideo adhuc exaggerat Dei providentiam, sine qua nihil accidit in terra, quia ipse est virtus et potestas. Ac si dicatur, si parva animalia et vilia absque Deo auctore non cadunt in terra, sed in omnibus est illi potestas et providentia, ita in minimis ut quae peritura sunt, non sine Dei pereant voluntate: vos qui aeterni p. 0429A| estis, non debetis timere quod absque Dei providentia vivatis. Nam et iste sensus jam supra praemissus est, ubi ait: Respicite volatilia coeli quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horreis, et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne magis vos pluris estis illis? Seu caetera quae sequuntur. Verumtamen quia Paulus ait: Nunquid non de bobus cura est Deo? (I Cor. IX, 9.) Recte quaeritur quomodo etiam minima quaeque Dei regantur providentia, si de his nulla est cura Deo; vel quomodo ad voluntatem ejus manent aut decidunt, si non reguntur arbitrio? ubi, prudens lector, rogo, quod jam olim a majoribus praemonitum est, cave superstitiosam intelligentiam, et ne dicas: quomodo avium et best arum ipse per se Deus, etiam et muscarum, seu rerum p. 0429B| omnium disponat eventus? Quinimo crede veraciter, quod sic omnia formavit et condidit, ut essent singula in sua conditione praescripta ac disposita, legibusque naturarum devincta. Quod quia semel voluit, et permanent omnia, et finiunt ut voluit omnia. Solus autem in hoc mundo homo ad imaginem Dei creatus, ampliori gratia sublimatus, ita ut filius vocetur Dei, jugi providentia gubernatur et cura pietatis disponitur. Unde quia de illis non curat 506 Deus ad aeterna, omnino in prima conditione manent, qua voluit et disposuit ut manerent et essent. Solo autem homini propter quem cuncta creavit, ut ad aeternam perveniat gratiam impendit, et beneficia praestat, nec non et providentia regit. Caetera vero omnia, ut dixi, sic accidunt et recidunt, p. 0429C| ut ipse voluit et disponit. Et ideo nihil sine voluntate ejus fit in terra, etiam nec in minimis, sed omnia ejus aluntur beneficiis ac subsistunt, et vestiuntur rerum operimentis. Quapropter, o homo ratione praedives, superstitiosa devita, et modos loquendi simpliciter intellige. Nolo tibi tribuas, tuaeque naturae, ut Scripturas ad tuum redigas intellectum, sicque tibi omnia assignes, ut Deo nihil tribuas, a quo sunt omnia. Haec idcirco longius peroravi, ne mens sua decipiatur ignavia, quam divina virtus tantis adhortatus documentis et gratia, tantisque illustratur beneficiis. Porro quod ait: Duo passeres asse veneunt, ideo dicit, quia sic erat consuetudo in templo, ut passeres et reliqua quae in sacrificiis offerebantur venalia essent, ut advenientes p. 0429D| de singulis civitatibus parata omnia haberent. Sed evangelista duos tantum ideo videtur dixisse passeres asse mercari, quatenus intelligeres, ista tam vitia non sine Deo esse, aut interire, multo magis tibi corpus et animam non deperire; cum pro istis assis distrahitur, pro te Christus Dei Filius sit venundatus et peremptus. Adhuc autem ad Dei providentiam commendandam, et timorem pellendum, proponit quod etiam nostri capilli omnes Deo numerati sint. Ubi ineffabilem et incomprehensibilem de nobis multiplicat et commendat curam. Sed miseri et vani, qui semper beneficia Dei et immensitatem sapientiae ad calumniam vertunt promissorum, dum dicunt quod superflue decisi capilli, aut quotidie p. 0430A| defluentes, reparandi promittuntur, resurrectionem carnis non credentes, et nolunt intelligere vim Scripturae, praesertim quia non dixit: omnes reddendi sunt, vel salvandi, sed omnes numerati sunt, eo utique numero quo creati sunt. Et ut ita fatear, eodem pondere et mensura qua mensi sunt, quia ubicunque numerus est, ibi et scientia numeri demonstratur. Licet etiam adhuc velint et hoc vaniloqui reprehendere, quod superflua sit et ista dinumeratio. Quod si igitur eis superflua videtur, cogitent ne forte ejus sapientia, qua cuncta creata sunt, et ipsa superflua temere judicetur. Cui quam recte dicitur: 507 Omnia in sapientia, deinde in mensura et pondere, et in numero tu fecisti (Sap. XI, 21). Quod si in numero cuncta creata sunt, utique et capilli; p. 0430B| et quia in numero creati, vere numerati sunt. Unde quia in praescientia ejus sunt, multo magis anima et corpus, ob cujus decorem isti creati sunt. Verum in omnibus divinus Magister fidem corroborat discipulorum; quia si illa quae decidunt et pereunt, Deo numerata sunt, et comprehensa in numero, et pondere, ac mensura qua condita sunt; multo magis corporum nostrorum nullus pro Deo pertimescendus est casus, maxime in eo quod ait: Quia multis passeribus meliores estis vos. Nam illa omnia post modicum non erunt, homo vero ad aeternitatem vocatus semper in aeternum erit. Quibus doctrinis ad fidem satis abundeque instituti, audiamus quod sequitur:

Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et p. 0430C| ego eum coram Patre meo. Ac si diceret, quales mihi testes eritis coram hominibus, ut vita, moribus, confessione me indefessi praedicetis in terris, tali vos, apud Patrem, cujus et filii estis, testimonio in coelis commendabo. Ad hoc quippe totum valet quod praemiserat, ut in hoc testimonio fidei permanentes usque ad palmam martyrii fortiter decertarent. Quatuor siquidem modis in divinis litteris confessio dicitur, et duobus in locis. Est itaque confessio laudis, est et gratiarum actio, quae semper fit in coelis; tertia vero confessio peccatorum, quae nunquam proficue fit nisi in terris: quarta est, de qua hic agitur, in martyrio coram hominibus, in tempore; ut unusquisque eam recipiat coram Patre et coram sanctis angelis in aeternitate. Quae negatio vel confessio, p. 0430D| non tantum verbis accipienda est, quam et in omnibus bonis operibus et puritate cordis. Unde e contrario Christus (Matth. XXV, 3) electis: Venite, inquit, benedicti Patris mei; et reprobis: Discedite a me, operarii iniquitatis, quia nescio vos.

Nolite, inquit, arbitrari, quia veni pacem mittere in terra. Quaerendum esset quod cantatum est ab angelis in ortu Salvatoris, quomodo accipiendum sit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus (Luc. II, 14). Quod contrarium est huic loco; nisi quia addidit, bonae voluntatis, quoniam cum ait: Pax hominibus bonae voluntatis, separavit eos ab his qui sunt pravae voluntatis. Et Dominus cum ait: Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27), solis suis p. 0431A| probatur dixisse membris, quibus pax diligentibus Deum servatur usque in finem.

Non veni pacem mittere, sed gladium. 508 Gladium utique verbi Dei, de quo Paulus apostolus: Et gladium, inquit, Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Quia Deus Spiritus est. Hic est autem gladius, qui procedit de ore Dei, utraque parte acutus. Et bene ex utraque parte acutus, quia aeque perimit peccatores et impios, ut moriantur prius peccato, et deinceps melius vivant Deo: aeque etiam hoc gladio verbi feriuntur qui nolunt converti et agere poenitentiam; ut mortui Deo, male vivant perempti suppliciis aeternis. Hic est gladius, quo accingi incarnatus a Patre jubetur: Accingere, inquit, gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4). p. 0431B| Quo nimirum gladio, dum sibi sponsam ducit, venit debellare sibique prosternere omnes adversarios suos. Unde sequitur:

Veni enim separare filium adversus patrem et filiam adversus matrem, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Nisi enim nobis haec divisio ex usu et consuetudine jam notissima esset; valde obscura videretur hujusmodi locutio, quod Dominus, qui matrem vel patrem diligere jubet ex lege, et de dilectione ante omnia tanta taliaque ubique mandat, quid sit quod tam contraria infert, se venisse non pacem mittere, sed discordiam et gladium. Et factum est seminarium impietatis auctoritas clementissimi Salvatoris. Hinc odia in principio praedicationis ubique, hinc bella et seditiones, p. 0431C| cum gladius Domini, id est verbum praedicationis, coepit dirimere inter patrem et filium, inter filiam et matrem; in tantum ut totus orbis contra se divisus desaeviret, multasque persecutiones excitaret. Quoniam Magister ineffabili virtutis gladio pertingente usque ad divisionem animae, compagum quoque et medullarum, cuncta discrevit; ut ex omnibus eligeretur una Ecclesia, in qua pax requiesceret, et secerneret paleas a frumento. Unde quaeso, lector, et ab exordio hujus institutionis, quam vehemens sit sermo, quam sublimia praecepta, quam ultra omnem philosophiam oratio, perpendas. Ubi respondent primis secunda, posteriora superioribus; omnia complentur omnibus, si quomodo Christus unum martyrii sui expleat corpus. Hinc in singulis p. 0431D| sententiis una est series causarum, et contextus vel ordo narrationis. Partes quoque hujus doctrinae partibus consentiunt, et couniunt universa. Ita ut in hoc testimonio videatur mirabilis artifex, scrutator naturarum, etiam profunda quaeque in intimis rimare visceribus; dum per gladium verbi filium a patre dividit, et filiam a matre. Grandaevam quoque aetatem deserens, et semper in hoc 509 loco parentum juniores assumens. Nimirum quia serior aetas longioribus et diuturnis male assueta, vel implicata erroribus, vix aut nunquam absolvitur; quia sic est quasi a natura pessimae vitae longa consuetudo. Junior vero aetas facilius revocatur ad fidem, et quae rationabilia docentur efficacius p. 0432A| capere probatur, et credere quam citius. Non tamen ideo dictum est, ut multi ex parentibus non crediderint priusquam filii, sed quod frequentius est a natura, benignus Magister intromittit. Non enim, inquit, veni pacem mittere, sed veni separare filium a patre loco scilicet, vel fide, seu moribus; dum de infidelitate convertitur ad veram fidem, de morte ad vitam, de pravitate ad rectam, quae in Christo est, et veram vitae viam. Sicque fiunt inimici hominis domestici ejus, cum insurgunt filii in parentes, et parentes contra filios, aut nurus in socrum, seu socrus contra nurum, ita ut nulli sit tuta ubique societas. Vel, Inimici hominis, id est Christi, qui est filius hominis fiunt domestici ejus, dum Judaei apostatantur a fide, qui erant amici prius. Quidam vero, quasi p. 0432B| subtilius volentes distinguere, inimici hominis, prius, deinde inferunt, domestici ejus, ut subaudiatur erunt. Ut qui prius fuerant inimici fiant demum per praedicationem Verbi domestici Dei, sicut facta est omnis gentilitas gentium. Separatur autem spiritaliter omnis qui ad Christum venit a patre diabolo; filia, id est Ecclesia, a gentilitate sua. Nurus a socru, dum Ecclesia fidelium dividitur a Synagoga. Potest et moraliter hic locus accipi: sed hoc lectoris arbitrio ad pertractandum relinquo; quia nec nos hoc Evangelium tripliciter exponendum suscepimus.

Qui amat patrem suum aut matrem super me, non est me dignus. Profecto quia dixerat: Veni separare filium adversus patrem, ne putaretur sibi esse contrarius p. 0432C| in eo quod jubet diligere patrem temperat modum, et ostendit quod non prohibeat patrem diligere vel matrem, seu caeteras affinitates: sed ut nemo pietatem parentum aut carnis praeferret religioni Christianae, quia renascimur, et adoptamur ut filii Dei simus et nominemur. Docet itaque charitatem ordinatam habere, ut primum Deum ex toto diligamus, deinde proximum sicut nosmetipsos. Quod si hi duo amores simul teneri non possunt, potius in Deum pietas tenenda est, et servanda fides. Unde in lege jussum est (Levit. XXI, 2) ne sacerdos super patre aut matre contaminaretur. Ergo in omnibus his virum evangelicum depingit Salvator, informat, et instruit. Ideo non necesse est quae tractamus singula 510 excellentius magnificare, et latius p. 0432D| protrahere: quia ipsa per se sunt grandia, et magnam vim habent cogitantibus ea, ita ut ab invidis et aemulis divina esse censeantur, et extorqueant necesse est veritatis confessionem. Et notandum, quod filium, quem separare venit a patre, adhuc monet, ne super Deum diligat patrem. Sicque intelligendum est, et in caeteris gradibus, ne aliquis plus quam Deus diligatur.

Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Ne forte putares tantum sufficere patrem reliquisse, nisi tollas et crucem, addidit, ut nec crucem satis esse crederes tollere, nisi sequaris et Christum. Unde et in alio Evangelio reperimus: Qui non accipit quotidie (Luc. IX, 29), quoniam non p. 0433A| semel sufficit ardorem fidei concepisse, sed semper crux feranda est post Christum, ut semper amandus doceatur. Nam sunt quidam hypocritarum qui crucem ferre videntur, non tamen Christum sequuntur; quia non eum corde perfecto amare videntur, dum aliud requirunt quam Christum. Duobus itaque modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi intus afficitur animus. Quoniam ille pro nobis crucifixus est, et nos pro illo crucifigamur, non minus in occulto, quam et in manifesto. Alioquin non est me dignus, id est ut passionis meae victoriam consequatur. Hinc quoque Apostolus ait: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24). Quoniam indignus est gratia, qui non crucem p. 0433B| suam, in qua compatimur et commorimur, consepelimur quoque et consurgimus, accipiens, quodammodo imitando Christum fuerit secutus, quod est in novitate vitae ambulare. Attende, diligens lector, per singulas sententias quam pulcherrimus ordo praedicandi doceatur, ubi nulla evidenter insinuat pericula praesentis vitae formidanda, omnemque affectionem carnis religioni subjicit; aurum et pecuniae sumptus ad integrum tollit. Propterea ne forte videretur alicui hujusmodi evangelistarum gravis conditio, et quaereret timidus, unde sumptus, unde et necessaria victus? Austeritatem praeceptorum temperat spe promissorum, et beatitudine aeternae remunerationis. Unde sequitur:

Qui invenit animam suam perdet illam, et qui p. 0433C| perdiderit animam suam propter me, inveniet illam. Nihil igitur magis habet homo quid agat, quam ut animam suam pro Christo et proximo impendat: non solum ut carnem, 511 in passionem pro ipso tradat; verum etiam ut animam quae magis est quam caro, amittere impraesentiarum gaudeat. Haec namque est ipsa crux, quam ferre jubet usque in finem, ut salvus fiat. Porro anima quam invenit carnalis quisque, praesens vita est; quam invenisse bene dicitur, quia scire aliam non curavit. Hanc solam sibi sufficere credit, hanc accepisse et invenisse gaudet; quam mavult juxta arbitrii sui libertatem abuti, quam pro Christo crucifigi. Et notandum quod anima diversis dicitur modis; sed nil inferius in ea est quam vita, qua vivitur solummodo cum bestiis. Et p. 0433D| ideo qui hanc partem noluerit amittere pro Christo, qua vivitur cum pecoribus, perdet illam, qua perfrui potuit in Christo cum angelis. Perdere autem eam dicit in futuro, cum jam non suo arbitrio perfruetur, sed cruciatibus aeternis male damnabitur. Qui vero perdiderit illam, et crucem suam portaverit, inveniet eam vitam, quae angelica est, et praemia sempiterna. Porro quidam aliter dixere, ut qui invenit animam suam et vult suam salvare, perdat eam, ac si imperativo modo legendum sit, ut crucifigat eam. Et ipse invenit eam, qui in hoc mundo perdiderit, dum detrimento brevis vitae fenus immortalitatis acquisierit. Jam deinceps omnem austeritatem temperat mandatorum, et apostolorum p. 0434A| magnopere exhibet praemia meritorum, dum ait:

Qui recipit vos me recipit, et qui recipit me recipit eum qui me misit. Ita enim dicit in suscipiendis apostolis, quoniam membra sunt Christi, ut unusquisque credentium Christum se suscepisse gaudeat. Sed quia fuere pseudoapostoli et pseudoprophetae, vel falsi Christiani, occurrit cogitationibus suscipientium si nequiverint discernere, quive falsi, quive idonei ad eos venturi essent, tantum ut in nomine veri discipuli, eos suscipiant. Hinc sequitur:

Et qui recipit prophetam in nomine prophetae, et justum in nomine justi, mercedem prophetae et mercedem justi accipiet. Nequaquam enim de propheta p. 0434B| vel de justo, sed qui recipit justum vel prophetam, justi seu prophetae mercedem accipiet. Secundum quod Apostolus ait: Qui dat semem serenti, et panem ad manducandum praestabit, et augebit incrementa frugum justitiae (II Cor. IX, 10). Sed si lector altius velit considerare, omnia haec in quibus hospitalitas humanitatis commendatur, magnum et evidens ostendunt sacramentum. Jam enim supra periculum non recipientium eos protulerat, cum excussi pulveris testimonio denuntiari jussit; nunc vero recipientium meritum ultra sperati officii gratiam, commendat 512 et docet in se consistere mediatoris officium qui cum sit receptus a nobis atque ille quia natus ex Deo ad nos venit, Deus per illum transfusus in nos esse creditur. Hinc itaque qui apostolos p. 0434C| et sanctos Dei ministros recipit, Christum recipit; qui vero Christum receperit, Patrem Domini, qui in Filio est, recipit. Quia non aliud in apostolis recipit quam quod in Christo est, neque in Christo aliud est, quam quod in Deo est; per quae omnia non aliud est apostolos vel ministros Dei recepisse, quam Deum quia et in illis Christus, et in Christo Deus esse creditur. Sicque fit ut Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus omnia in se habeat. Deum scilicet caput et membra corporis sui, et per hoc in membris suis jure ipse recipitur. Sed si in Apostolo ipse recipitur, eos tantum quasi digito demonstravit, cum ait: Qui vos recipit; caeterum omnes alios exclusit. Quoniam in apostolo ipse Christus suscipitur, in propheta merces prophetae p. 0434D| repromittitur, ac si honor horum duodecim apostolorum commendetur, quos vicarios Christi jure vocamus, prophetarum vero suscipientibus merces juxta officium prophetae repromittitur, et justi similiter, quasi cooperatoribus prophetarum et justorum. Cum potest fieri ut pseudopropheta, et justus qui videtur non justus, sed falsus et pravus inveniatur. Tamen si ultra duodecim apostolorum numerum nemo recipiendus esset, nemo apostolum Paulum recepisset, et si non nisi verus propheta et verus justus, magna difficultas esset. Nunc autem hoc uno temperavit vocabulo cum ait: In nomine prophetae, aut in nomine justi, insinuans non personas suscipiendas esse, sed nomina officiorum, p. 0435A| et mercedem non perdere suscipientis licet indignus fuerit qui susceptus est, donec zizania mista cum tritico, magna tamen exhortatio data est suscipientibus. Porro de apostolis non ait in nomine apostoli, aut in nomine Christi, quoniam superfluum esset. Nam apostolus Graece Latine missus dicitur; missus autem Christi nemo recte dicitur, nisi a Christo sit missus, unde qui apostolum suscipit, eum utique suscipit a quo missus est; et ideo, in nomine Christi eum quia venisse credit, recte ipsum suscepisse dicitur, propter quem cum suscepit, et in quem credit.

Quicunque, inquit, potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in romine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Hoc p. 0435B| quippe est quod supra dixerat: cuicunque dederit tantum fideliter in nomine verae religiositatis, quia non perdet mercedem verae religionis. Unde cum de maximis praeceptorum mandat, pervenit usque ad 513 minimum, id est usque ad potum et calicem aquae frigidae. Qua sicut obviant in singulis calumniatorum fraudibus, ita et in hoc excusatorum praevenit defensionibus, ne forte aliquis diceret: Paupertate prohibeor, tenuitas rerum me retinet ut hospitalis esse nequeam; quam excusationem levissimo delevit praecepto, dum insinuat calicem aquae frigidae promptissimo porrigendum animo. Hinc quoque frigidae dicit, et non calidae, quia in calida fortassis aliqua excusatio esse posset paupertatis, nunc autem in manifesto est, quod in nullo excusari potest officium p. 0435C| benevolentiae et pietatis. Quia Deus non irridetur, et quaecunque seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI, 7). Mira omnipotentis Dei doctrina sic omnia persequitur, ut in nullo defraudetur merces boni operis, in nullo excusatio habeat locum impossibilitatis, si non fuerit praestitus honor nomini discipuli Christi quamvis minimi. Quia probra de se fallentis, non laedunt officiis pie obsequentis; cum merces secundum dantis fidem recompensatur a Domino, et non secundum accipientis mendacium. Et notandum quod per calicem aquae frigidae, non inania demonstrat esse singula, quamvis levissima pietatis officia: verum sicut sunt summa recompensata quae fiunt pro Domino in summis; ita etiam et minima in minimis, ita ut in nullo evacuetur merces boni operis. Licet p. 0435D| quidam velint solummodo in membris Christi, hos diversos officiorum gradus accipi debere, pro quibus susceptis, aiunt tantummodo remuneratio promittatur; de improbis vero et falsis fratribus quamvis officiosissime susceptis aiunt, quod nulla sit retributio. Unde Dominum in judicio dicturum affirmant quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Quod hic satis apertius declarat cum quilibet ex fide in nomine suscipitur prophetae, aut justi vel discipuli, quia non perdat mercedem justitiae, juxta illud Psalmistae: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9). Fit namque quisque justus ex honore justitiae, dum consummatur justitia in nomine justi ex fide.

p. 0436A| (CAP. XI.) Et cum consummasset Jesus praecipiens duodecim. Perfectionem apostolicae doctrinae insinuat ab eo loco ubi ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. III, 37). Ergo quod sequitur, Transiit inde, id est a domo in qua longe supra duodecim sanati sunt ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. Ad has igitur venit civitates quas paulo post increpat, et quibus exprobat, post interpolatam Joannis, ac si fabulam quod 514 non crediderint ad signa et prodigia quae facta sunt in eis, et ad praedicationem ipsius Salvatoris. Sequitur:

Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi. Quia Christus cum audisset quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam, ad quem jam de carcere mittens discipulos suos ait illi: Tu es qui p. 0436B| venturus es, an alium exspectamus? Non quod ille Christum ignoraret, quem omnibus digito ostenderat dicens: Ecce Agnus Dei (Joan. I, 29, 36), et super quem viderat Spiritum in specie columbae descendentem et manentem. Nec non et de quo audierat: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. XVI, 5). Sed sicut in Graeco reperimus quod nostri non habent codices, cum tingeretur aquis Jordanicis, lux, inquit, magna circumfulsit de aqua, ita ut timerent omnes, id est circumstantes. Ex quibus omnibus satis colligitur non eum ignorasse, quem venturum prius, ut praeco nuntiarat; advenientem et consistentem inter turbas ut propheta agnoverat, ostendit; porro adeuntem ut confessor veneratus est, de quo dixerat: Post me venit vir, qui ante me factus est, p. 0436C| cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. I, 27). Unde igitur tam abundanti ejus scientiae error obrepsit, ut nesciret quem tot indiciis, docente intus Spiritu sancto cognovit, et praeconiis declaravit: nisi forte spiritu prophetiae ex parte tactus fuit, ut eum Dei Filium sciret, et multa de illo nesciret; et parte vero necdum tactus erat, et ideo de illo fideliter interrogat nonnulla quae nesciebat. Hincque signanter ait: Tu es qui venturus es, et non ait, qui venisti. Non enim ignorabat se Dei Filium baptizasse, sed ignorabat forte, si ipse per mortem mundum redempturus esset, et ad inferna pro suis descensurus. Et ideo ait: An alium exspectamus? Ac si diceret: Sicut te praedicans annuntiavi in terris, utrum sic ad inferna iturus nuntiabo illis, ut te exspectent p. 0436D| quandoque esse venturum. Alioquin credi non potest quod in carcere positus pro justitia et veritate, Spiritus sancti gratia, qua repletus fuerat, sit privatus; cum apostolis idem Spiritus sanctus virtutis suae lumen esset in carcere similiter pro Christo positis, ministratus. Verumtamen quamvis ita recte accipi possit ut monstravimus, Domini et Salvatoris responsio, aliud intelligere nos cogit, qui non ad ea respondit quibus interrogatur verbis. Hinc liquido constat, quia Joannes non sibi tantum interrogat quantum discipulis quos ad Christum dirigit, sic quippe interrogat, quomodo 515 Salvator ubi positus sit Lazarus, ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem cum viderent mortuum p. 0437A| resurgentem. Noverat enim praecursor et propheta Domini quod discipuli ejus hactenus superbirent adversus Dominum, et haberent aliquid contra eum mordacitatis, ex livore et invidia, quod supra ostensum est, evangelista referente: Tunc, inquit, accesserunt discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (Matth. IX, 4). Et alibi: Magister cui tu perhibuisti testimonium ad Jordanem, ecce discipuli ejus baptizant et plures veniunt ad eum (Joan. III, 26). Quasi dixerint, invidia stimulati, nos deserimus et ad illum turba concurrit. Quae omnia plenissime sciens beatus praecursor, formavit, non sibi, ut dixi, sed illis, ac si fabulose, interrogationem mittens per eosdem quos obcaecaverat livor invidiae, ut amplior p. 0437B| intelligentia, et efficacia major sentiretur in eodem facto expressa, quatenus ipse propheta in hoc conditionis suae genere prophetaret, et discipulorum suorum ac si providus Magister sanaret vecordiam. Quia in ipso Joanne forma legis erat, lex enim Christum annuntiavit, et remissionem in eo ipso praedicavit, regnumque coelorum spopondit. Nam et Joannes hoc totum opus legis explevit; hinc cessante jam lege, quae pro peccatis plebium inclusae tenebatur, et populi vincta vitiis, ne Christus possit intelligi, quasi vinculis et carcere retrusa tenebatur. Propterea ergo ad Evangelia contuenda lex mittit duos ex discipulis suis, scilicet Scribas et Pharisaeos, ut infidelitas fidem non minus factorum quam dictorum contempletur, ut quod intra eam peccatorum p. 0437C| fraude sit colligatum, per intelligentiam evangelicae libertatis abluatur. Tali igitur Joannes exemplo, et mirabili magisterio Spiritus sancti usus, quasi artificis ingenio, et prophetiam texit in facto, et discipulorum consulit ignorantiae, ut scirent non alium a se praedicatum quam Deum. Idcirco ad opera ejus contuenda discipulos suos misit, ut auctoritatem dictis illius, et praeconiis ejus, opera conferrent, ne Christus jam alius exspectaretur, quam cui testimonium opera Deitatis praestitissent. Unde plenissime datur intelligi quod eodem spiritu Joannes erat plenus, qui super Christum requieverat totus, et ideo Christus totum praenoscit, ad quod miserat eos Joannes, et Joannes nihil dubitavit de Christo, cui omnia cordis secreta patent. Hinc quoque, ut dixi, p. 0437D| non ad verba 516 interrogantium respondit, sed signa Deitatis ostendit.

Ite, inquit, dicite Joanni quae audistis et vidistis. Ut ipsi sibi testes essent propriae conscientiae, ad quod eos magister eorum miserat; quibus arbiter, omnium secretorum, non ad verba, sed ad intentionem mittentis, et ad scandalum nuntiorum respondit: Caeci vident, ac si diceret: Ite, dicite Joanni quia ego sum de quo propheta dicebat: Deus veniet ipse et salvabit nos (Isa. XXXV, 4); et alibi: Ipse infirmitates nostras portabit (Isa. LIII, 4): nec non et illud: Tunc aperientur oculi caecorum; claudi ambulant (Isa. XXXV, 5). Quia in eodem propheta dictum est (Isa. XXXV, 6): Tunc saliet claudus sicut cervus. Ac deinde: Surdi p. 0438A| audiunt, ex quo sequitur, quia surdorum aures patebunt. Porro quod ait: Pauperes evangelizantur, ipsi utique pauperes, de quibus dictum erat: Evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18); ut intelligeres inopes, seu, quod magis accipiendum est, spiritu pauperes; ut nulla videretur distantia praedicandi inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos.

Et beatus, inquit, qui non fuerit scandalizatus in me. Ipsorum ergo, ut dixi, conscientiam percutit, vel eorum omnium qui de morte Christi dubitant, quia etsi mortuus est ex infirmitate carnis ut ipse voluit, vivit tamen ex virtute Dei. Idcirco tam eos qui missi fuerant, quam omnes vult sanare ab scandalo infidelitatis; quibus si non fuerint scandalizati beatitudo repromittitur. Alioquin in his dictis vel p. 0438B| factis discipuli Joannis plus admirari poterant quam scandalizari; neque jam aliquid in Christo erat gestum unde Joannes scandalizaretur, ut ei talia mandaret. Quinimo eisdem loquitur discipulis ad quos missi fuerant ut sanarentur: non solum ipsi, verum etiam omnes quibus evangelizata erat a principio decursi sermonis mors Christi et passio crucis, sic ait: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam, et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38, 39). In quibus quia in Domino universitas passionum conveniret, et futura esset crux ejus plurimis in scandalum, propterea eis qui perseveraverint in fide sine scandalo, beatitudo repromittitur. Unde videtur eosdem nuntios ab exordio praeteriti sermonis inter discipulos Christi p. 0438C| semper fuisse, ubi prius caeci sunt illuminati et claudi, nec non et pauperes evangelizati, et ad perferenda omnia usque ad mortem plenissime instructi. Sed quae interrogata sunt, quaeve responsa ne possent Joannis suspicari 517 infamiam vel suspicionem, tanquam in aliquo scandalizatus esset de Christo, ait benignissimus Jesus ad turbas de eo:

Quid existis in deserto videre? arundinem vento agitatam? Et hoc quasi fabulose loquitur. Nam per desertum certe, aut ipse locus in quo erant, designatur, aut forte, quia ipsi Spiritu sancto vacui erant, in quo habitatio Dei ulla necdum erat. Unde increpantis affectu potius, quam confirmantis haec loquitur. Ac si diceret: Ut quid existis videre hominem cogitatione Dei vacuum, et veluti calamum, immundorum p. 0438D| spirituum flatu huc illucque vagantem? Haec idcirco ita dixisse creditur, ut et Joannem miris efferret laudibus, et eos, quorum corda introspexerat, redigeret ad soliditatem fidei de Joanne, quod non lenitate mentis de eo ambigeret, quem antea praedicarat; aut forte vanis eorum cogitationibus respondit: ne videretur invidiae stimulis contra Christum agitari, quasi de praedicatione sua vanam sectaretur gloriam. Verumtamen quidquid turbae cogitaverint de Joanne, miris cum circumscribit laudibus, quod nec calamo similis esset inter medios fluctus, et aurarum anfractus, ut ullis impulsionibus fidei moveretur, nec vacuus intus esset rore Spiritus sancti, neque mollibus vestitus.

p. 0439A| Quoniam ecce, inquit, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Quasi diceret: Non ex praedicatione sua vanam captat gloriam, neque vitae saeculari blanditur, ut mollibus vestiatur, sed potius vos quaerit, qui quasi arundo intus vacui, exterius huc illucque flexibiles fulgetis. Nam quatuor modis in Scripturis sacris arundo vel calamus dicitur. Aliquando dicitur pro verbo sacri eloquii, quod manat et influit, ut est: Lingua mea calamus scribe velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Aliquando doctoris peritia designatur, ut est: In cubilibus in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami (Isa. XXXV, 7). Aliquando nitor gloriae sanctorum, ut: Fulgebunt justi, et sicut scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). Quod arundinetum ipsi erant ad quod Dominus p. 0439B| loquebatur fluctuantes. Interea quae prius audierant a Joanne, et caetera quae de eo multis protulerat praeconiis. Et nunc audiebant interrogantem: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ergone in his fluctibus auditores Christi remanerent, firmat eos etiam de Joannis exemplo, quod non interius vacuus, quod non exterius siccus, quod non sectator mollitiei, et adulator regum 518 terrenorum fuerit. Insuper addidit quod majus est:

Aut quid existis videre? Prophetam? dico vobis etiam plus quam prophetam. Postquam igitur ab errore animi eos revocavit, mox infert, quomodo vel qualem eum credere deberent. Prius siquidem depulit errorem, tum demum adhibuit veritatem. Et quod ergo plus quam propheta fuisse dicitur, manifestum p. 0439C| est quare dicatur. Quia ipsi licuerit prophetare Christum, deinde quod nulli alteri prophetarum, videre, et digito demonstrare, nec non etiam manibus baptizare: unde non minus opere quam et nomine jure plus quam propheta est. Quoniam prophetae officium est futura praedicere, hic autem, quem predixit venturum, praesentem extensa manu ostendit. Nonne vero quam magnus sit, voce divina insinuatur, cum ait: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Mal. II, 7). Sed et Malachias ex Hebraeo qui angelus interpretatur, hunc praenuntiat in persona Spiritus sancti angelum esse futurum, non quod Joannes angelus fuerit, in naturae societate, sed ex officii participatione. Nam et angelorum nomen non naturae, sed officii est. Porro facies Christi ejus cognitio p. 0439D| est, sicut et Christus facies Patris, per quem Pater cognoscitur, ante cujus faciem Joannes venire, ut cognoscatur Christus longe ante praenuntiatur.

Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Fortassis ergo, ut dixi, quia missus est ex officio angelus ante Deum, ne forte existimaretur super humanam naturam esse et plus quam homo, ideo mox temperavit sententiam, et inter natos mulierum eum annumeravit. Ita tamen ut inter eos etiam intelligatur qui ex viri feminaeque coitu generantur, et non Christo qui est ex virgine sine complexu viri genitus, coaequetur. Sic quippe divinus arbiter, inter utrumque sententiam temperavit, et ut monstraretur quid erat et ne ultra p. 0440A| putaretur quam homo, quam non erat nisi qui missus in angeli potestate viam parabat homini Deo. Verumtamen recte adhuc quaeritur si major fuerit Joannes Elia, in cujus spiritu et virtute venisse dicitur. Aut si major credendus sit Elisaeo, in quo duplex spiritus. Eliae requievisse dicitur (IV Reg. II, 9). Quod valde a nobis temerarium est definire, nisi forte ideo major jure dicitur Elia vel Elisaeo qui praecedit, in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17), quo ille venturus est in finem 519 saeculi. Nam eomodo major fortasse accipitur. Unde non ait, sequetur, licet Elias ante fuerit, sed praecedet; qui forte cum venerit, tanto majorem quam prius gratiam habebit, quanto et agonem habiturus est fortiorem. Interea non cum prophetis et patriarchis, vel cunctis p. 0440B| Salvator praetulit hominibus, sed exaequavit caeteros Joanni. Hinc ergo est quod sequitur:

Qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est illo. Quamvis eum angelum dixerit, tamen major est illo, in regno coelorum, qui post agones et bella pii certaminis, jam cum Deo est, et victor ad coelos ascendit, istiusque vitae variis evasit ludibriis, quam his qui adhuc inter dubias sui agonis pugnas, dubius militat, et desudat ex eventu. Nonnulli, quia angelum eum dixerat, de angelis id dictum accipi debere, dixerunt. Ac si dicatur, quod angelus quilibet in regno coelorum, quamvis minor prae caeteris, quia videt faciem Patris, major est Joanne, etsi extremus in officio sit a natura. Unde recte quaeritur quia angelus natura antecellit, utrum meritis et p. 0440C| gratia hominibus sanctis demum coaequabitur in gloria, quanquam hic nullus audeat praesumere de se, nisi etiam eorum indigeat suffragiis, quorum ubique protegimur auxiliis. Unde David in Psalmo: Immittet angelos Domini, inquit, in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. XXXIII, 8). Ille utique, magni consilii angelus, mittit administratorios spiritus suos, et facit eos angelos dum ad nos veniunt, propter eos qui haereditatem sunt accepturi salutis. Sed de hoc temere judicare non oportet, vel quantum ipsi inter se differunt, vel etiam quantum summi sanctorum eorum debeant coaequari sublimarive societate. Verumtamen beata et gloriosa Virgo Maria, jam ex auctoritate ecclesiastica et traditione sanctorum Patrum, ubique canitur et praedicatur p. 0440D| super choros angelorum gloriosissime exaltata. Interea (ut ita fatear) non natura, sed dono et privilegio divinae gratiae, quoniam eodem verbo quo coeli, firmata est, et eodem Spiritu repleta, quo virtus eorum et potestas, amplior praedicatur. Quidam dixere quia Christus, qui tunc aetate adhuc et fama minor videbatur in carne, major erat illo in regno coelorum, in praesenti scilicet Ecclesia, quae jam erat in apostolis certe aut quam ipse supra regebat in coelis.

A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti 520 diripiunt illud. Singulae benignissimi Salvatoris sententiae, quia sunt gravidae mysteriis et plenae sacramentorum p. 0441A| doctrinis, decrevi de singulis pertractare. Sed quia materia vincit loquendi peritiam, quia ex omnibus non possum petentibus condignum opus efficere, saltem brevissime imaginem veritatis ostendam. Et si nequivero principalem de omnibus quam authenticam vocant praestare vocationem, elaboro tamen ut vel scire cupientibus sensum evangelistae, verbis etsi ineruditis, absolvam. Unde cum perpendo quod dictum est: A diebus Joannis usque nunc regnum coelorum vim patitur, miror valde quid velit innuere. Quia etsi ab eo baptismus et poenitentia per quae regnum coelorum diripitur, primum praedicata est, quid sit quod ait: Usque nunc, satis obscurum est. Quia cum ait: a diebus Joannis Baptistae usque nunc, quasi duos illud rapiendi posuit terminos. Quod si p. 0441B| nec post, nec ante, quispiam illud diripuit fide, vana fuit omnis patriarcharum et prophetarum spes, vana et in Christo aeternae vitae repromissio. Verum quod ante praedicationem poenitentiae quam Joannes annuntiavit, nec ante baptismum quem exhibuit, ullus sanctorum regnum coelorum percepit, quoniam, sicut Salvator ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum coelorum (Joan. III, 5): unde liquido constat, quod ex eo regnum coelorum violentiam passum est, ex quo credentibus in se, Christus januam paradisi patefecit. Sed quaerendum quid est quod dicit: Usque nunc? Nunc autem scimus quia adverbium praesentis temporis est. Quod si a diebus Joannis regnum Dei usque ad illud tempus hanc violentiam passum est quando Christus haec loquebatur, p. 0441C| et non ulterius, ergo omnes exclusit a regno Dei qui ante vel post in Christum crediderunt. Nisi forte aliqua intelligenda est violentia, quae tunc temporis viguit, nec tamen alio in tempore, cum haec violentia, nulla nisi fides in Christo, Quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), alia fuit. Idcirco quod dicit Salvator: Usque nunc, utique usque ad se illud tempus intelligi voluit, quia ipse semper, heri, et hodie, id est et nunc dum praesens saeculum currit, et ideo nec ante ipsum quem Joannes praedicavit et ostendit digito, nec post ipsum, qui semper in tempore praesens est ubique idem regnum coelorum ulli aperitur. Interea violentia qualis quantaque sit, qua violenti regnum 521 coelorum diripiunt, jure quaeritur, quia omnino p. 0441D| magna et mirabilis est. Mira siquidem vis est ut peccator homo, regnum supernorum civium, quod non habuit per naturam, adipiscatur per gratiam; et homo terrenus de limo terrae formatus consequatur aeternam et angelicam vitam. Quid ergo violentius esse potest quam coelum acquirere per virtutem, quod nunquam tenuimus per naturam? Nam ut rerum exigit natura potior semper vim infert, et minor est, cui vis infertur. Hinc quoque ab exordio sermonis Christi construitur fidei murus, et propugnacula praeparantur, quibus omnis violentia fidei armatur, ut diripere possit, gratis quod offertur. Caeterum apostolo Judaeorum Joanni non creditur. Auctoritatem Christi opera non merentur. Crux p. 0442A| futura scandalum erat pene omnibus. Prophetia Joannis finitur. Lex in Christo completur, deinde praedicatio concluditur. Porro spiritus Eliae in Joannis voce praemittitur. In illo vetera terminantur, nova incipiunt. Unde velim perpendat quisque fidelis quaenam vis major esse potest, quam quae facta est, dum Christus Judaeis praedicatur, et mox a Gentibus suscipitur et cognoscitur. Judaeis quidem nascitur, et diligitur a gentibus. Sui eum respuunt, alieni diripiunt. Proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem gentilitas a Deo aliena expetit; familia rejecit. O mira Dei virtus! Quam incomprehensibiles sunt viae ejus! (Rom. XI, 33.) Testamentum promissae haereditatis filii repudiant, et servi ex fide promerentur illud accipere. Hinc igitur est quod dicitur, p. 0442B| quia Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 11). Quia, ut quidam ait, gloria Israel patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.

Omnes, inquit, prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt, quod non surrexit major inter natos mulierum. Idcirco jure limes est ipse legis et prophetiae, ex quo etiam quasi proprio utitur privilegio. Et notandum quod ait: Omnes prophetae. Nunquid et eos hoc verbo complectitur qui post adventum fuerunt Christi? Sed proprie de prophetantibus Christi adventum dicit; quanquam et hi qui post fuere non nisi usque ad Christum et de Christo prophetaverunt. Legis autem unum est nomen, sed tripartitam habet intelligentiam; quia prima p. 0442C| pars legis est de Deo, secunda vero pars ejus est in praeceptis 522 agendae vitae: deinde tertia in neomeniis et sabbato, in escis variis et circumcisione, nec non et in variis sacrificiis. Quam sane partem dicit pro toto usque ad Joannem prophetasse; quoniam quidquid in eisdem est praeceptis et aenigmatibus, non nisi futurorum prophetia est. Reliqua vero omnia legis venit Christus non solvere, sed adimplere. Implentur autem illa quae semiplena sunt, ut Deus Trinitas ex lege intelligatur; praecepta vero agendae vitae, ut amplius compleantur, sicut est, non irasceris, etc. hujuscemodi. Ultima vero pars significandae vitae tunc impleta est, cum Christus qui per eam figuris et aenigmatibus repromissus est, jam venisse in carne, per eam ubique praefiguratus monstratur. p. 0442D| Et notandam quia lex prophetia est; quoniam sicut Paulus ait ad Hebraeos: Multifarie multisque modis olim Deus patribus in prophetis locutus est (Hebr. I, 1). Aliter tamen rebus, aliter verbis. Sed rebus et verbis una dicitur facta futurorum usque ad Joannem prophetia.

Quod si vultis, inquit, scire, Joannes ipse est Elias. Quae nimirum sententia nisi esset multis sanctorum Patrum jam declamationibus serenata videretur valde obscura, in tantum ut quidam non minus haereticorum quam philosophorum voluerint asserere, animas iterum ad corpora redire, et per diversa se invicem comitari debere. Quod sane catholica fides non recipit. Propterea non in persona p. 0443A| Joannis idem qui Elias, sed in Spiritu et gratia unum sunt etiam et in praeconio veritatis. Sequitur:

Qui habet aures audiendi audiat. Quam profecto sententiam ubicunque Spiritus sanctus proponit, mysticam monet requirere intelligentiam, tam in Evangelio quam in Apocalypsi Joannis. Spiritales siquidem aures requirit, dum dicit: Qui habet aures audiendi audiat (Apoc. II, 17). Quis igitur tam imperitus idiota et indoctus, qui nesciat hominem interiorem esse et exteriorem, qui nesciat animum intus habere aures cordis? Nam vox exterior aurem pulsat corporis, cum tangit et verberat aerem fitque vox, et influit tangitque aures, ut moveatur auditus: sicque proferente Spiritu sancto quae divina sunt, p. 0443B| mens nostra intus simul audit et videt. Cujus nimirum videre, intelligentia est; et intelligere recte, sensus est consummatus. Et sicut exterior vox hominem permovet ad auditum: ita divina interius animam docet et erudit 523 cum suis ipsa quae Dei sunt, percipit auribus. Sed quia rari sunt qui has intus habeant aures, idcirco vigilanter requirit inter innumeros: Ut qui habet aures audiendi audiat. Quas nemo habere poterit, nisi cui datum est eas ut habeat. Sed talis videat etiam ne in vacuum gratiam Dei percepisse videatur, sicut hi fecerunt, de quibus subditur:

Cui autem assimilabo generationem istam? Similis est, inquit, pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus suis dicunt: Cecinimus vobis et non saltastis, p. 0443C| lamentavimus, et non planxistis. De his autem videtur dicere, remissis ad Joannem duobus discipulis, ad quos continuatim dubitantibus de illo, locutus est. Quinimo in eorum specie, omne genus Judaeorum quorum corda, nimia premebantur infidelitate, culpatur. Verumtamen de ludo puerorum et lamentantium consuetudine, miram egregius Magister proverbialem proponit similitudinem. Est autem quibusdem in locis consuetudo, ut aiunt, duos inter se constituere ordines, quibus vicissim aliquando quod volunt laudant, aliquando threnos inculcant, suis conclamantes aequalibus. Unde Dominus hanc suis auditoribus congruam invexit correptionis sententiam. Quia totus hic sermo, infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae, p. 0443D| descendit quam pulchre ad cantantium voces modus aptatur saltantium, et ad lamenta plangentium, juxta simplicitatem sensus. Quia et cantibus plausus convenit laetitiae, et lamentis, planctus compunctionis. Non in lamentis, et bona recitantur eorum quos plangunt, et casus dirae infelicitatis, sicut Jeremiam fecisse legimus in Lamentationibus suis. Et propheta alius lamentatrices jubet evocare ad planctum, quae majores in populo excitent fletus. Porro quod ad cantum saltare conveniat, docet David, dum chori hinc inde psalmos dicerent, et ipse ante arcam subsiliens, etiam nudus saltaret. Unde de his, non libera nobis datur facultas intelligentiae. Sed quidquid dicitur de pueris et generatione, quam objurgare p. 0444A| propter duritiam cordis videtur, totum ad Judaeos et ad Christum ad prophetas et apostolos, qui pueri vocantur, propter innocentiam, referendum est. Quoniam pueri isti qui sedent in foro, ii sunt de quibus Isaias loquitur ex persona Christi: Ecce ego, inquit, et pueri mei, quos mihi dedit 524 Deus (Isa. VIII, 18, Hebr. II, 13). Et in Psalmis: Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Sed et illud: Testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII, 8). Isti ergo sunt parvuli seu pueri, in foro sedentes qui venalia lucra Christi exercent. Qui margaritas in foro ferunt et lapides pretiosos, qui aurum et argentum eloquiorum Dei, venale proponunt. Denique lac et vinum, etiam sine argento, et sine ullo pretio juvenibus gratis p. 0444B| offerunt. Nam ubi Latine dicitur in foro, Graecus habet ἐν ἀγορᾷ quod significantius dicitur, ita et est locus ubi multa venalia sunt. Et quoniam populi Judaeorum, semper auribus praegravati, audire noluerunt, ideo non tantum locuti sunt ad eos prophetae et apostoli, verum etiam exaltaverunt ac si tuba vocem suam, et clamaverunt dicentes: Cecinimus vobis et non saltastis (Matth. XI, 17), id est provocavimus vos ad nostrum canticum, et nihil opere manuum respondistis. Praedicavimus Christum venturum in carne et non credidistis. Et notandum quod omnia virtutum praedicamenta una harmonia est, et una melodia dulcissimi cantus; nec non et prophetia de Christo tuba salutis. Lamentati sumus et vos ad poenitentiam provocavimus; nec hoc quidem facere voluistis. p. 0444C| Sprevistis itaque utramque praedicationem, tam piae exhortationis ad virtutes, quam poenitentiae post peccata. Quid enim durius in utroque genere, cum nec meus bonis provocatur ad melius, blandimentis, nec comminatione poenarum, expavescit ut revertatur, ne forte deinceps obligata peccato, male vivat in poenis. Quam sane sententiam Salvator, ad quid proposuerit, apertius insinuat.

Venit, inquit, Joannes, non manducans neque bibens. Et hoc est quod ait, Lamentavimus vobis, quia habitus illius et parcimonia victus, nihil aliud quam lamenti forma et poenitentiae fuit. Non quod non manducaverit Joannes et biberit, sine quibus impraesentiarum nemo vivit, sed quia communes hominum cibos p. 0444D| et superfluos ac non necessarios vitae nunquam comedit. Insuper vinum et siceram non bibit, qui ab omni potu quo inebriari potest abstinuit. Deinde venit filius hominis habitum laetitiae habens, quod est dicere cecinimus vobis. Venit siquidem manducans cum publicanis et peccatoribus, in conviviis omnium ciborum alimenta vobiscum sumens, et tamen sic non placuit vobis, ut ad ejus cantica 525 laetitiae, operam daretis piae jucunditatis, ac si patenter dicat: Quod si je unii moeror et abstinentia victus placet, cur Joannes displicuit vobis? Et si laetitia, atque uti omnibus cibis, cur Christus non placuit vobis?

Justificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Ac si p. 0445A| diceret, quia vos noluistis recipere disciplinam, ego qui Dei summi sapientia sum, comprobatus et acceptus sum ab apostolis meis et discipulis. Ab his scilicet qui vim facientes, regnum coelorum ipsum illud diripiunt, fide justificati. Et idcirco quia in sapientia sunt renati, jure filii dicuntur sapientiae. Operae pretium est ergo in hoc loco virtutem dicti perpendere. Justificata est, inquit, sapientia a filiis suis, de se utique volens illud dictum intelligi, est enim ipse sapientia Dei Patris. Non accidens ex rerum efficientiis, sed ex natura. Res enim omnis habet potestatem suae naturae, negotium vero potestatis effectus est; quia non idem est opus virtutis quod est ipsa virtus. Tantum igitur discernitur, efficiens virtus per quam efficitur quod effectum est, quantum p. 0445B| Creator a creatura. Et ideo in hoc dicto ut justificata sit sapientia a filiis suis quos genuit ut sapientes sint, potius natura sapientiae intelligenda est quam efficientia et opus virtutis. Quoniam Christus a natura vere Dei virtus ab Apostolo et vera sapientia Dei Patris praedicatur. Et hic seipsum apertissime sapientiam nuncupavit, essentialiterque seipsum sapientiam esse ostendit. Hoc quippe filiorum magni est doni privilegium, ut ita eum intelligant sinceriter, quia reprobarunt eam filii regis, ut possit sapientia recte justificata praedicari a filiis suis, et ipsi exinde in adoptionem filiorum transire.

Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, etc. Inter reliquas, superius quas dicitur circuisse p. 0445C| civitates ut praedicaret Evangelium regni, etiam et istis praedicasse nulli dubium est. Quod hic Matthaeus per recordationem magis quam secundum textum posuerit. Nam hae duae civitates in Galilaea fuisse manifestum est; sed quas Dominus virtutes in eis fecerit, non satis apparet, nisi forte eo in tempore quo circuibat et reliquas civitates, ibidem tunc fecerit plurimas virtutes, quod nunc recapitulatur. Verumtamen quia factae sunt, nulli dubium est; sed valde resolubilis ex hoc loco 526 quaestio nascitur, verum etiam et a sanctis patribus impertractabilis, cur non factae sint virtutes in Tyro et Sidone? Quae si factae fuissent juxta Salvatoris vocem, poenitentiam ad praedicationem ejus egissent. Nunc vero, quia praedicatum non est eis, p. 0445D| neque signa miraculorum perceperunt, videntur non esse in culpa, quia non crediderunt. Quinimo vitium silentii in eo est, qui acturis poenitentiam noluit praedicare, quod nemo fidelium audet dicere: Idcirco, ut dixi, ab omnibus sanctis doctoribus vera et facilis est responsio valdeque aperta, se ignorare judicia Dei, et singularum dispensationum ejus sacramenta nescire. Unde Paulus apostolus exclamans dixit: Quam incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI, 33.) Siquidem propositum fuerat Domino Judaeae fines interdum non excedere, ne justam Pharisaeis calumniatoribus et sacerdotibus, occasionem persecutionis primum daret. Unde et apostolis ante passionem p. 0446A| praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in civitatibus Samaritanorum ne intraveritis (Matth. X, 5). Ergo civitatibus Judaeorum, quas exprobrat Dominus, ideo praedicatum est Evangelium et signa ostensa, ut inexcusabiles essent. In quibus profecto verbis Dominus Jesus altius nobis mysterium praedestinationis ostendit, cum et illis praedicatur verbum Dei, quorum cor obduratum, et aures praegravatae erant; et illis non praedicatur, inter quos si factae fuissent, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent sicut se habent eloquia veritatis. Tamen in die judicii et istae punientur remissius, quamvis minore supplicio, et illae gravius, in quibus facta sunt mirabilia et signa ab ipso Domino, propter contumaciam et inobedientiam quam praescivit etiam Dominus habituros, p. 0446B| antequam in eis factae fuissent. Utrumque igitur praescivit Dominus et istos abnegare seipsum cum fierent, et illos poenitere et confiteri, si fierent. Quod et postea in praedicatione apostolorum facisse, manifestum est. Unde ne quaeras tempus quando factum sit, cum intuearis salutem credentium, sed cur istis remissius etiam non credentibus prius, et illis gravius quibus praedicatum est, et ad quos venit Dominus, quibus signa et mirabilia ostensa sunt divina, manifestum est. Quia illae civitates absque Deo erant vero sicut omnis gentilitas, sine notitia legis et prophetarum tantum legem naturae transgressae. Judaea vero et civitates quas exprobrat, 527 omnia contempserunt, legem naturae et prophetas, legem per Moysen datam, in qua Christus p. 0446C| venturus praemonstrabatur. Insuper etiam ipsum Dominum praesentem, signis et virtutibus declaratum, rejecerunt. Et ideo ut inexcusabiles essent, haec exhibita sunt eis ostensa signa Deitatis. Verumtamen ex his omnibus nostrum est confiteri, quia etsi occulta sunt quae dicuntur, vera utique sunt et justa quae fiunt a Deo. Unde canitur in Psalmo: Judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Et: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XIV, 11), quoniam non est iniquitas apud Deum nec injustitia ulla. Licet quidam disputator catholicus non ignobilis hunc Evangelii locum sic exposuerit, volens effugere profunditatem quaestionis, ut diceret praescisse Deum Tyrios et Sidonios a fide postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent; p. 0446D| hinc misericorditer potius, non eum illic praedicasse vel virtutes fecisse, quoniam graviori poena obnoxii fierent, si fidem quam susceperant, rejecissent. Utrumne sit ista exsolutio vera, prudens lector intelligat. Potest tamen hinc objicere jam quia pietas fuit Salvatoris in eis quos maluit non accedere ad fidem, quam cum scelere multo graviori discedere a fide, cur non potius factum est clementissime, ut crederent prius, deinde praestaretur eis per gratiam fidei quam perceperant fidem ne relinquerent? Aut antequam eam relinquerent, ex hac vita migrarent, ne malitia, sicut scriptum est de quibusdam, mutaret corda eorum. Ac per hoc manet illud Dei judicium in utrisque occultum, sed justum in omnibus p. 0447A| quamvis plurimi ex hoc multas coacervent quaestiones, et involvant incautos syllogismorum nexibus. Unde quaeso, quia difficile est, tantam in me esse praestantiam et facilitatem doctrinae, ut omnibus artibus et officiis satisfaciam eloquentiae, et absolvam impenetrabilia divinorum verborum profunda mysteria ne nostram notent ignorantiam in his quae Deus solummodo sibi nota voluit reservari. Quorum velim non sit iniqua reprehensio in me, qui debent utique grati esse, et acceptum ferre, quidquid noster labor et industria dignum fidei, et non eloquentiae percepit. Nam nos grandia et incredibilia pene conamur, tenues ingenio, et exigui. Plus si quidem ex Deo audemus, et praesumimus, quam uti meremur et possumus. Tamen non est inefficax, quisquis de 528 Deo p. 0447B| fide vera plus praesumit quam meretur aut possit. Quam fidem sane quia praefatae urbes recipere noluerunt, etiam Capharnaum, in qua diu conversatus est, denotatur, et comminatus est ei.

Tu, Capharnaum, inquit, nunquid in coelum exaltaberis? Usque ad infernum descendes. Sed in Graeco habet: Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum exaltata es, usque in infernum descendes. Sed videtur duplex intelligentia. Vel ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti, vel quia exaltata usque ad coelum, meo hospitio et meis signis atque virtutibus, tantum habens privilegium majoribus plecteris suppliciis, quia his credere noluisti. Legitur namque quod Capharnaum juxta stagnum fuerit Genezareth in Galilaea p. 0447C| gentium, et in finibus Zabulon et Nephthalim: villa quidem pulcherrima, sed quantum videtur in comminatione ejus Jerusalem culpatur quod rea sit, sicut et alibi ad eam dicitur, quia justificata est soror tua Sodoma ex te, ut appareat ejus turpitudo deliciarum, et nimiae elationis superbia, atque foeditas vitiorum. Unde ait:

Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. Ubi primum notandum est quia scelera et flagitia hominum nonnunquam vitam minuant impraesentiarum. Ac si dicatur de eis: si non peccassent et contra Deum non egissent, mansissent utique usque in hunc diem, scilicet in quo loquebatur. Verumtamen p. 0447D| quod ait, forte, ac si dubitantis adverbium, non quod Dominus quidpiam dubitaret, sed ut liberi arbitrii daretur locus et facultas manendi si peccare noluissent, cum fidem ex signis et prodigiis suscepissent. Nam salus omnis ex fide est. Et ideo ubi tot miracula visa sunt, debuisset non solum gestorum visio vocare ad metum, et ad fidem rapere, verum ipsa, licet a longe, auditio invitare. Sed infelices Judaei inter quos facta sunt talia, et quibus praenuntiata sunt haec eximia, quorum immanitas peccatorum facit, ut non solum Tyriis et Sidoniis levia sint peccata, verum etiam Sodomorum et Gomorrhaeorum, quia forte illis credendi fuisset affectus, si talium virtutum contemplatio contigisset. Et quod magis p. 0448A| est, quia non usque adeo peccaverunt, necdum percepta lege divina. Tamen in his omnibus ostenditur differentia suppliciorum in futuro, sicut 529 et diversa qualitas meritorum.

In illo tempore, respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, et caetera. Quaeritur autem, non interrogatus quomodo respondisse dicitur? Non enim praemissum est, quod eum aliquis interrogaverit, vel quid interrogaverit. Quod genus locutionis et in Apocalypsi legimus. Sed utrum ad mysticos sensus pertineat, an certe simpliciter haec locutio accipienda sit, lectoris arbitrio derelinquo. Nisi quia sunt divina interius quae vident sancti, et audiunt adhuc in carne, quibus quam saepe p. 0448B| respondere videntur, et alloqui: quanto magis Salvator, qui omnia quae interius sunt et divina agebat cum Patre, et respondebat exterius quae intus contuebatur. Unde Lucas: In illa hora, inquit, exsultavit in Spiritu sancto (Luc. X, 21), quoniam ipse semper cum Deo Patre intus in Spiritu sancto erat. Nam quod iste ait: In tempore illo, et Lucas in hora, unum est. Sed de quo tempore vel hora dicatur, alii postquam exprobravit civitates dixerunt, alii postquam septuaginta duo discipuli reversi sunt, gaudentes pro virtutibus et signis, unde monentur non se elevari debere. Alii vero in tempore et loco dixerunt haec cum dixisse, ubi dictum est: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XIII, 5), cui sermoni nunc respondere videtur quod ait: Confiteor tibi, Domine Pater. p. 0448C| Ac si diceret: Gratias ago tibi, quia abscondisti a sapientibus saeculi, et revelasti ea parvulis, ut me intelligant, et cognoscant quia tu es in me, et ego in te, et ipsi ut gratias agant confiteor et exsulto in Spiritu sancto. Pater, Domine, inquit. Apte Patrem vocat eum, qui dixit, Hic est Filius meus dilectus. Et facit hic locus contra eos qui dicunt Christum non natum esse, sed creatum, quia Patrem eum vocat. Caeterum Dominus est coeli et terrae, licet et ipse formam servi acceperit. Ideo Dominum coeli dicit, quia de coelo vox sonuerat, et in terris monstrabatur paternis Dei Filius indiciis. Alioquin inconsequens fuit, non et sui ac coeli et terrae Dominum vel patrem similiter appellare. Abscondisti, inquit, ea sapientibus saeculi de me quae parvulis revelasti, a quibus justificata est p. 0448D| sapientia, quasi a filiis suis (Matth. XI, 19), et non a Judaeis, qui noluerunt plangere cum Joanne, neque 530 saltare et gaudere ad canticum filii hominis. Sed humilibus et parvulis revelasti profunda mysteria, quae sapientibus et Scribis abscondisti. Alioquin nisi eis abscondita essent de Christo, nunquam sic aberrassent. Parvuli autem apostoli, vel omnes discipuli Christi ideo vocantur, quia a malitia sunt alieni; vel quia humiles erant et innocentes. Insuper etiam et rudes in sapientia, quatenus de se nihil haberent, sed totum quod erat in eis, ex Deo esset. Hinc quoque blandientis affectu loquitur ad Patrem, eo quod ineffabile sacramentum apostolis reseraverit, et de se praesumentibus, male inanes reliquerit, ut p. 0449A| universa compleantur coepta in apostolis beneficia pietatis. Sequitur:

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et tradentem Patrem et accipientem Filium, lector, mystice accipe. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram sentire voluerimus, cum coeperit pro certo habere qui accipit, incipit non habere qui dederit. Verum ne quid in Christo minus existimares quam in Patre, quia blandientis affectu se submiserat, ait, omnia sibi a Patre tradita esse. Quoniam sicut ad Patrem ipse ait: Omnia mea tua sunt, et tua mea (Luc. XV, 31), ostendit unam naturam Deitatis unamque divinitatem: ita et in eo, dum soli se Patri cognitum dicit, Patremque soli sibi notum, vel cui se ipse revelare voluerit. In qua sane revelatione, eamdem utriusque p. 0449B| immutata sibi ad invicem cognitione, substantiam esse docet. Ut qui Filium cognoverit Patrem quoque cognoscat in Filio, quia omnia ei a Patre sunt tradita, cum genitus ex eo est consubstantialis Filius in quo est ipse. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto, intelligitur in Filio non aliud esse quam quod in Patre est; quia ipse Pater in Filio est, sicut et Filius in Patre. Et quae Patris sunt omnia ei tradita sunt, cum nascendo Patri Filius exaequetur, ut sit ei aequalis per omnia, natura, honore, ac potestate. Quapropter rogo non secundum corporales modos, lector, dictum existimes Filium inesse in Patre, vel Patrem in Filio; ne quasi loco Deus manens, nusquam alibi exstare videatur a sese, sicut homo, aut aliud aliquid ei simile; cum alicubi est, alibi tamen p. 0449C| omnino non est. Quia id quod est, illic continetur ubi 531 est; Deus autem immensae virtutis est vivens ubique, potestas quae nusquam et nunquam abest, qui totus in Patre Filius, et Pater in Filio, unus et verus Deus est. Ac per hoc Filius cum dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et cum ait ipse ad Patrem: Omnia mea tua sunt, et tua mea, seipsum et Patrem demonstrat. Quia sua, non aliud quam se esse a Patre genitum significat, ut ubi sua insunt, ipse esse recte intelligatur. Non corporali siquidem modo, quasi alicubi non sit, et non ubique esse credatur, cum per sua, et per ea quae tradita sunt a Patre, in omnibus esse non desinat, qui totus in Patre est. Ac per hoc ipse, ut dictum est, non aliud est, quam quod est ipse quae sua sunt, quoniam ad p. 0449D| naturae suae intelligentiam haec omnia referenda sunt. Unde cum Apostolus alibi de Spiritu sancto loqueretur, ait (Joan. XVI, 12, 15): Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, ille, diriget vos, seu docebit vos omnem veritatem. Non enim, ait, loquetur a semetipso, sed quaecunque audierit loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me honorificabit, vel sicut alii codices habent, clarificabit, quia de meo accipiet. Deinde intulit: Omnia quaecunque habet Pater mea sunt, et propterea dixi vobis quod de meo accipiet, et annuntiabit vobis. A Filio igitur accipit Spiritus sanctus, quia ejus sunt omnia quae Patris sunt, et a Filio mittitur, qui a Patre procedit. p. 0450A| Unde quaerendum, si idipsum sit a Filio accipere et a Patre procedere? quod idipsum atque unum esse videtur, a Patre procedere et a Filio, atque accipere a Filio sicut et a Patre; quia dixit de meo ille accipiet, et omnia quaecunque habet Pater mea sunt, propterea dixi, quia de meo ille accipiet. Hoc ergo quod dicit, accipiet, sive potestas sit, sive virtus, sive doctrina, sive aliud aliquid quod annuntiaturus erat eis Filius, a se accipiendum dicit; et hoc ipsum omnino de Patre accipiendum esse significavit, a quo procedit. Cum enim ait: Omnia tradita sunt mihi a Patre meo, insinuat quod omnia quae Patris sunt sua sunt. Et ideo quae a Patre accipienda sunt, etiam a se accipi, quia omnia quae Patris sunt sua sunt, quia sibi a Patre, eo quod ab ipso genitus est, tradita sunt. p. 0450B| Non habet igitur 532 haec unitas diversitatem, nec differt a quo acceptum sit. Quia quod datum est a Patre, a Patre est, datumque refertur et a Filio, quia omnia quae habet Pater, habet Filius, quia tradita sunt ei omnia. Hinc igitur patet quia nemo recte dividit naturam Patris a Filio, nemo catholice dissecat hanc unitatem, neque infert in ullo aliquam dissimilitudinem, per quam Filius non sit in unitate naturae quorum est Spiritus sanctus, una communio, una charitas naturalis, atque unitas consubstantialis. Idcirco universa quae Patris sunt, similiter ea et Filii sunt, quia ei a Patre omnia tradita sunt. Et ideo prudenter, ut dixi, distinguendum est, ut dicas: Confiteor tibi, Pater, deinde inferas: Domine coeli et terrae; quia est per naturam Pater, coeli autem ac terrae, p. 0450C| Dominus ac creator. Et haec sunt quae revelata sunt parvulis, et abscondita sapientibus saeculi, quia sic fuit placitum Deo Patri. Haec propterea dixerim, ut prudens animus, semper una cum apostolis ad ea quae divina sunt sensim intentus introducatur. Quia nemo recte novit de Patre aut Filio, quae nosse oportet, nisi cui voluerit Filius revelare. Neque enim aliquis scire potest Patrem, qui nescit Filium, sic nec Filium, qui nescit Patrem. Quia nemo alterum sive altero potest scire. Et ideo ait ad Patrem: Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Dixerat enim supra jam Pater, clamans de coelo: Hic est Filius meus. Dicit et hic Filius: Confitebor tibi Pater. Quem ergo suum Filium de coelo Pater clamat, ipse p. 0450D| Filius eumdem Patrem suum esse confitetur, Patrem et insinuat. Sed ne sola simplex confessio intelligatur nominum: Hic est Filius meus, et quod dicit: Confiteor tibi, Pater, ne forte intelligamus quasi sit nuncupativus pater, vel adoptivus filius, et sit honoris nomen in patre, ut haeretici volunt, propterea adjecit haec omnia de se, et ait: Omnia tradita sunt mihi a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Quod autem Pater Filium revelet cui vult, quid amplius quaerere opus est, cum ipse dicat Pater: Hic est Filius meus; et ad Petrum de Patre ipse Filius: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est coelis (Matth. p. 0451A| XVI, 17). Ex quibus profecto verbis patet sensus, cum 533 ait: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque quisquam ullo modo, ut est, nisi Filius. Quia nemo eorum nisi per mutuam testificationem cognoscitur, id est per Patrem Filius, sicut et per Filium Pater. Quia tam ignorabilis est Filius quam Pater, nec non et Pater incognoscibilis, sicut et Filius cui tradita sunt omnia. Idcirco, fratres charissimi, ut dixi, haec addita sunt, ut in omnibus nihil intelligatur exceptum quorum est una natura, unaque virtus, et una potestas, atque una in omnibus exaequata Deitas, quorum secretum cognitionis ad invicem aequale est. Quod si eorum natura aequalis est, aequalis et virtus, et potestas in omnibus, nullo modo potest esse naturaliter, ut non sint quod vocantur Pater et Filius. Et ideo non potest p. 0451B| esse tantum nuncupativus ex nomine Christi, vel adoptivus ut novella haeresis asseruit. Quia unus est, neque ut Ariani et caeteri haeretici senserunt, minor quam Pater, vel aliud quam quod Pater est. Sed in omnibus hoc est quod Pater; et idcirco solus novit Patrem sicut et ipse a solo cognitus est Patre. Quorum jus naturae aequale est in potestate, et difficultas in cognitione mutua nulla est. Sicque per haec unigenitus Deus, sapientia Dei Patris quae justificata est a filiis suis, non nominis tantum testimonio Filium Dei se docet esse, sed vere etiam in omnibus unitum et naturalem filium, ut vere credatur quod dictum est a Patre: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite (Matth. XVII, 5). Et quia Judaei eum non ita esse credebant, dicebat p. 0451C| eis benignissimus Salvator: Neque me scitis, neque unde sim scitis, nec enim inquit, a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis: sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VIII, 19, 26). Et ideo verum est quia Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; cujus professio procul dubio propterea tam frequens est, quod solum sibi cognitus est, quia ab eo naturaliter est; quod si ab eo est, et sibi soli cognitus est, interrogandi sunt Ariani qui creaturam eum dicunt, utrum id quod ab eo est, opas creationis in eo est, an naturam generationis per hoc ostendat? Si ergo opus creationis est, et universa quae creata sunt a Deo sunt, quomodo Patrem non universa noverunt, maxime rationales creaturae? Cum Christus eum idcirco utique novit, p. 0451D| quia ab eo omnino est. Quod 534 si creatus potius quam natus videtur in eo quod a Deo est, cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem ignorat? Sicut et omnia sine ipso quae ab eo sunt ignorant eum. Sin vero idcirco, quia ab eo est, ei proprium est eum nosse, quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium, scilicet ut vere Filius ex natura Dei Patris sit? Quam itaque naturam et generationem, nemo alius nisi Deus planissime novit. Cum ideo Deum solus novit, quia a Deo Patre solus est. Alioquin si opus creationis esset, quomodo nescirent Judaei quis et a quo esset, cum omnia a Deo esse probantur? Quamvis ex nihilo facta sint. Et idcirco id quod unde sit ignoratur, natura Deitatis, p. 0452A| ex qua est, profecto nescitur, dum unde sit, nescitur. Quia ignorari non potest unde sit, etiam quidquid subsistit ex nihilo. Sed hunc nemo novit nisi solus Pater, sicut et Patrem nemo nisi solus Filius. Habes igitur, lector, proprietatem cognitionis, de proprietate generationis, in quo non aliud est, quam quod in Patre, neque ad invicem quidpiam ignorabile exstitisse. Unde quaeritur, si soli Filio, ut est Deus Pater notus, aut soli Patri Filius cognitus est; quid est quod Apostolus ait, nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum suum? Si autem eis revelatus est Deus Pater, aut Deus Filius, quomodo soli Filio Pater notus est? Nisi quia addidit: Et cui voluerit Filius revelare. Nec in hoc quidem ulli etiam nec Angelis ita notus est p. 0452B| Pater aut Filius, quomodo ad invicem ipsi se cognoscunt, in qua saepe cognitione mutua, etiam ipse Spiritus sanctus connumeratur, ubi dictum est, quia Spiritus sanctus scrutatur etiam profunda Dei, quoniam et ipse deitatis habet naturam. Denique hoc in loco temeritas Eunomii damnatur, qui ait, quod tantam notitiam Patris et Filii habeat homo, quantum habent illi inter se ad invicem, cum longe aliud sit, naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione, quantum noveris pro certo cognoscere. Quaerunt etenim nonnulli, quando ait: Et cui voluerit Filius revelare. Quare non dixerit simul Pater et Filius, cum unus eorum sine altero, nemo recte cognoscitur, non considerantes quod supra jam de Patre dixerit, et revelasti ea parvulis. Ac per hoc, p. 0452C| quorum est una natura, una 535 et operatio revelationis per Spiritum sanctum, in quo reserantur nobis profunda Deitatis sacramenta. Quoniam ipse amborum spiritus est, in quo sunt omnia. Verumtamen in hac traditione a Patre, non coelum, et terra, et elementa mundi intelligenda sunt, et caetera, quae ipse fecit et condidit, sed ii qui per Filium accessum habent ad Patrem. Unde olim dictum erat in Psalmis: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8), quae omnia Pater cum dedit aut tradidit non amisit, sed acquisivit, quoniam antea inimici erant quos sibi filios adoptavit. Nequaquam igitur ita intelligendum est, sicut quidam male voluerunt, quasi Filius a nullo possit cognosci, nisi a patre solo, Pater vero p. 0452D| non solum a Filio, verum etiam ab eis quibus voluerit Filius revelare. Quinimo sic intelligendum, ut Patrem et ipsum Filium, per Filium revelari credamus quia visibilis apparuit, ut esset interius nostrae mentis lumen. Tamen et Filius a Patre revelatus est, ut dixi, et ostensus; quoniam nemo unum eorum sine altero novit. Ergo ac si verbo suo Pater se declarat, verbum vero Filius, non solum id quod per verbum declaratur, verum et seipsum etiam declarat. Unde quia tradita sunt ei omnia, invitat ad se omnes, quia mediator est, ut eos ipse perferat ad Patrem.

Venite, inquit, ad me omnes, et ego vos reficiam. Tribus namque modis vocatio ista legitur, cum ait: Venite, Una est, de qua hic dicitur: Venite ad me, p. 0453A| alia est qua doceamur, unde ait: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12); tertia vero erit in futuro, quando dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Porro quod ait:

Qui laboratis et onerati estis. Judaeos simul et gentes vocare videtur, quoniam alter eorum, nimio labore legis sine ulla profectione vexabatur, alter vero peccatorum oneribus praegravatur, nec sursum ad Deum, idola colens, respicere valebat. Gravia quidem sunt onera peccati. Unde Zacharias dicit, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi (Zach. V, 7), et David: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Sed et lex grave onus erat, p. 0453B| sicut Petrus docet: Quod nec nos, inquit, nec patres nostri portare potuimus (Act. XV, 10). Et ideo graviter laboribus fatigatos, 536 vel oneribus depressos benignissimus Salvator ad se vocat, ea omnia ablaturus, tantum ut jugum ejus suave, et onus leve suscipiant, juxta illud Isaiae ubi ait: Cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui (Isa. I, 3). Quia per bovem designantur Judaei, qui gravissimum traxerunt jugum legis, et per asinum, gentilitas et irrationabilis, nimiis onerata criminibus. Vocantur primum ut veniant ad fidem, et suscipiant utrique speciale, Judaei scilicet laboris quod eis proprium est, et gentes onere camelorum deposito, levitatem mansuetudinis Christi. Hoc quippe jugum est de quo superius ait, ut tollat unusquisque eorum p. 0453C| mandatorum Dei praecepta, una cum sacramento Crucis, ut sequatur Christum, quoniam humilis ac mitis est. Blandimenta siquidem proponit credentibus, ut discant abstinere a malis et facere bona. Quoniam nihil suavius est quam velle bonum, nihilque levius quam sine crimine vivere, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non teneri, nolle inferre alteri quod sibi quisque non vult fieri.

Et invenietis, inquit, requiem animabus vestris. Animabus equidem dixit, et non corporibus, quoniam impraesentiarum corpora cruciantur, ut animae a vitiis requiescant et laboribus hujus saeculi. Non quod in futuro etiam et caro non sit reparanda ad requiem, sed ut anima jam hic in Deum requiescat, p. 0453D| in quo vera est requies, et reficiatur bonis coelestibus quotidie, ne laboribus fatigata in via et pressuris deficiat. Sed Judaei et gentes simul unum jugum ferre jubentur, convincti, et connexi, bini ac bini, loco charitatis, quatenus semina verbi elaborantes in Evangelio uberius crescant, et augeatur messis Dominica, cum incremento frugum. Quod nimirum suavitatis jugum, crux est, ut dixi, ipsius Salvatoris. Quam ut ferre possimus mox infert disciplinam ipsius Crucis.

Discite, inquit, a me quia mitis sum et humilis corde. Alioquin nemo nisi humilis ferre potest quod jubet, nisi mitis haec omnia quae crucis sunt sustinere. Idcirco discere mandat a se, non mundum fabricare, p. 0454A| non mortuos suscitare, non virtutes signorum facere, sed humiles esse et mites, ut possimus omnia sustinere. Et notandum quod ait: Quia mitis sum et humilis corde, siquidem non labiorum 537 superficie, sed cordis integritate; neque in ulla compositione vel dejectione habitus, licet et in corpore atque verbo sit exhibenda coram hominibus, sed in omni devotione atque abjectione mentis. Ibi namque primum ferenda est, et habenda, ubi Deus videt, deinde ex fonte cordis exterius exhibenda, ut Deo sit placita et accepta hominibus. Et ideo ibi discenda est a pio domino, et magistro clementissimo, ubi manere, et de quo manare possit ad omnes. Interea jure quaeritur quomodo jugum Evangelii leve dicatur, et praecepta gratiae levia, cum in p. 0454B| lege adulterium et in Evangelio concupiscentia damnatur; in quo nec irasci permittitur, neque rependere malum pro malis; quinimo etiam bona pro malis impendere, et orare pro inimicis jubet. Porro in lege opera requiruntur, quae Apostolus dicit portare non potuisse Judaeos: in Evangelio vero etiam etsi effectum non habuerit, ipsa voluntas requiritur in bono, quae periclitata et in malo damnatur. Sed quia sub timore praecepta legis servantur, ut vivat homo tantum in eis, propterea gravia et importabilia dicuntur, Evangelium vero jam filiis data gratia quae est in Christo Jesu, valde levia videntur. Legis timor poenam infert, Evangelii vero charitas suavitatem, quia omnino quidquid libet, magis placet. Nam lex terrena repromittit et temporalia, Evangelium coelestia p. 0454C| et aeterna. Ibi sine ulla miseratione damnatur reus, hic et converso, non solum venia, verum etiam gratia praestatur et adoptio. Unde quia duobus praeceptis tota lex et prophetae adimplentur, perficit gratia ut charitas (in qua omnia pendent) integra conservetur, qua nihil est dulcius, nihil levius, nihil suavius, eo quod charitate Dei et proximi non solum premimur aut gravamur, verum etiam his duobus praeceptis, ut consortes simus angelis, ad coelum usque levamur.

(CAP. XII.) In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata. Quod Marcus et Lucas idipsum narrant, sed illi hoc speciali non assignant tempori. Unde apparet quod Matthaeus hic ordinem temporis servavit, quando respondit Jesus: Confiteor tibi, Domine Pater, et p. 0454D| deinceps, ex quo narrandi ordinem secutus est, et ideo signanter ait: In illo tempore abiit Jesu per sata.

Discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. Ubi mira 538 Dei dispensatio consideranda est, et gestorum ordo contuendus quandoquidem ab eo loco ubi ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX, 37; Luc. X, 2), usque ad hunc locum, multiplex doctrina exuberat sententiarum. Quas sane sententias, prout potui, brevius quam oportuerat percurri. Sed quia splendorem divini eloquii habent, quia magnifica et divina sunt, nullam elegantiam verborum adhibui, nec ornatum eloquentiae, ut pulchra esset et laudabilis oratio quaesivi, p. 0455A| sed tantum, ut minus capacibus sensum aperirem; et quibus informatur perfectus Christi discipulus disciplinis, paucis ostendi. Nunc vero post tantam immensitatem divinae sapientiae, et profunditatem intelligentiae; attendat diligens auditor, ad quod opus gestorum pius Magister eos invitat, quos edocuit jam jamque esurientes. In illo, inquit, tempore, ac si diceret, cum his instituti sunt dictis, Abiit Jesus per sata, ut recordarentur eorum quae dixerat, quod messis quidem multa, et operarii essent pauci. Ad hoc ergo eos erudierat, ut messores essent animarum; et quod alii prius elaboraverant, ipsi jam meterent. Unde et ipsi coeperunt esurire, et vellere spicas primitiarum. Nunquid non antea non esurierunt, quia tam signanter dictum est p. 0455B| quod tunc primum coeperint esurire? Esurierunt plane, sed sic omnia gerit, ut plena sint singula sacramentis. Loquitur enim ubique mystice verbis, loquitur locis et temporibus, loquitur rebus et gestis providae operationis. Propterea et discipuli post tantam exuberantiam divini verbi, post tam egregia et mirifica doctrinarum eloquia, dicuntur ac si messores, per sata, in illo tempore, quod jam Patri Deo gratias pro salute data gentibus, confessus est, ut idem sensus superiora et sequentia conjungeret, ut quod docuerat discipuli opere complerent. Et ideo quam dispensative dictum est, coeperunt esurire et vellere spicas. Perpende, quia tunc primum fervor charitatis in eis coepit abundantius animarum salutem appetere, ac evellere homines de mundo, et p. 0455C| confricare eos doctrinis verbi, ut concalescerent, et trajicere in corpus suum, ut simul membra Christi fierent. Nam messis in agro, genus humanum est in mundo. Sabbato vero qui viando esuriunt et vellunt spicas, otium est et requies ab omni opere praesentis saeculi. 539 Non torpentes ignavia Judaeorum, sed viantes ad patriam, esurientesque salutem animarum, et evellentes eas a terrenis actibus quarum se salute discipuli festinant satiare. Alioquin homini non satis congruit cibus spicarum, neque deceptarum esus utilis est aristarum, sed fidem futuri facti jam species exsequitur; et virtus interjecta verborum sacramentum esuritionis et satietatis absolvit. Nec dubium, quin si ipsam, quae latet in gestis Salvatoris, ubi vel ubi, sententiam diligentius inspicere p. 0455D| volueris, examinareque quae sit singularis intelligentia, invenies non tantam esse rem quae est in sono vocis uniuscujusque generis, quanta sunt mysteria quae intus latent, si remota vestis fuerit a tegumento litterae, ut nuda videri et comprehendi possit veritas. Tanta quippe est solertia divini operis, et sapientia Salvatoris, ut omnibus rebus loquatur et factis, his qui sibi salutem investigare cupiunt, et accipere. Verumtamen quia vescuntur spicarum defricata manibus, turgentia, vitae austeritas designatur, et indicium est virtutis parcimoniae ubi non praeparatio escarum, sed simplices quaeruntur cibi. Quod autem de alieno labore spicas apostoli tollunt, et nequaquam reprehenduntur, legis est p. 0456A| defensio, quae jubet, ne tantum exinde foras efferrent. Sed quia sabbatis eunt, et evellunt et confricant, ab aemulatoribus legis litterae condemnantur. Et notandum quod in sabbatis ait, et non in sabbato, quia non semel solum, et secundo, hoc eos fecisse declarat, verum etiam et amplius, quatenus ex hoc, post omnem instructionem novae legis, patesceret quod abolenda esset lex litterae, et cessanda observatio sabbati. Quaenam observatio communis erat homini cum peccatoribus, et ideo destruitur primum ab apostolis, quoniam praesens erat spiritalis et vera requies Christus, verusque sabbati Dominus. Cui dixerunt:

Quare discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis? Id est quae supra dixi, ire, vellere, et p. 0456B| confricare, vel quidpiam facere. Quod quia plurali numero dictum est in sabbatis, videtur quod sine observantia legis, discipuli ista fecerunt et in aliis sabbatis. Sed Dominus pro discipulis Judaeis calumniantibus respondit:

An non legistis quid David fecerit, quando esuriit, et qui cum eo erant; quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit 540 quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Veteris objicitur facti auctoritas, quando David fugiens Saulem, venit in Nobe (I Reg. XXI, 1), ubi susceptus ab Abimelech sacerdote postulavit cibum, qui cum non haberet panes laicos, dedit ei consecratos, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus et Levitis. Sic quippe in Regum volumine p. 0456C| scriptum legimus, quod panes propositionis eis dederit, melius judicans homines eripere de famis periculo, quam panes oblatos Deo sibi: suisque, quia sacrificati fuerant, conservare. Decrevit enim potius illud implere propheticum: Misericordiam volo magis quam sacrificium (Matth. XII, 7). Et hoc quasi in argumento rerum, utitur divina sapientia, olim quod gestum fuerat in prophetia, et ex ipsius prophetiae ratione docet apertissime illud hujus facti exemplum fuisse. Non enim, si non licebat fieri, David sanctus creditur fecisse sine crimine. Sed quia fecit, et sine criminis piaculo posteris res gesta ad memoriam traditur, nec dubium quin prophetiam magis fuisse, ut ipse David cum suis panibus expleretur propositionis. Ostendens Christum cum suis p. 0456D| apostolis salutem gentium esurisse, de quibus supra dixerat: Messis quidem multa, et easdem per ipsos in corpus Ecclesiae trajecisse. Ex quo liquido constat, nihil in rebus a Salvatore gestis inventum quod non fuerit antea praedictum. Et ipse de se singula sic assumit, ac si propria suae operationis testimonia, quo hostia placabilis hominum salus est. Et ideo hoc in loco proponit et dicit Judaeis calumniantibus illud ex lege, ac si argumentum quo rei gestae veritas commendatur. Quasi diceret, quod si David sanctus est, et Abimelech pontifex a vobis jure non reprehenditur; quinimo legis uterque mandatum probabili excusatione non violasse docetur, cur eamdem famem non approbatis in discipulis meis? praesertim p. 0457A| cum maxima sit distantia inter utrumque rei opus gestum. Ille siquidem panes Leviticos comedit, isti spicas confricant manibus; ille in tabernaculo, isti in agro; ille in die Neomeniarum, quando locus ejus apparuit vacuus ad mensam regis, isti in sabbato, ad praesagium, feriato; ille homo tantummodo, ego Deus et homo; ille cum suis militibus terrenis dimicans armis: isti missi a Deo Patre, et a me, praedicatores, ut expugnent tantum duodecim universum orbem. Quae nimirum 541 figura prolata in exemplum vincit omnia philosophorum epicheremata, quibus contexuntur verisimilia rerum argumenta. Quoniam in hoc, ut dixi, exterius exemplum ostenditur apertissimum, et interius ipsa veritas diu prophetata, latens, aperitur; dum et duodecim panes p. 0457B| propositionis duodecim praefigurant apostolos, et messis de qua grana decerpunt universitas est gentium. Porro Scribae et Pharisaei, ac si Saul David, Christum prosequuntur Regem, quem in Abimelech occidere gestiunt pontificem, ita ut Dohec Idumaeus Judam repraesentet in facto.

Non legis, inquit, in lege, quia Sabbatis sacerdotes in templo Sabbatum violant profanantes eum sine crimine; dico autem vobis quia templo major est hic. Apertissime eos revincit per singula dierum Sabbata sacerdotes in Templo pejora facere, et Sabbata violare, immolantes victimas, caedentes tauros, holocaustomata super lignorum struem ponentes, et incendio concremantes absque necessitatis contemptu. Ac si diceret: Dum aliam legem observare cupitis, p. 0457C| Sabbatum utique violatis et destruitis. Verum etiam, sicut in alio legitur Evangelio, circumcidebant pueros in Sabbato, ut octava die circumcisio servaretur. Nam talia in lege quamplura inveniuntur, ex quo non puto quod leges Dei sibi contrariae sint. Prudenter tamen Christus, qui est Sapientia Dei Patris, hoc exemplum in eosdem refert qui calumniam suis intulerant discipulis, et graviora legis opponit dispendia, licet videantur esse sine crimine. Proponitur hic totum, ut suos innocentes comprobet, ut eos qui calumniabantur apostolos, reos et plenos invidia convincat. Porro quod ait, quia templo major est hic, non pronomen, sed adverbium loci esse Graecus ostendit sermo, eo quod major sit templo locus, qui Dominum templi teneat: et ipse Dominus p. 0457D| sanctior atque major erat, licet in loco praesens secundum carnem, quam illud Hierosolymis templum. Adhuc autem quod eis objecerat ex Scripturis comprobat divinis. Si sciretis, inquit, quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium (Matth. XII, 7), qui non solum seipsos contaminabant, verum et Sabbatum ac templum violabant, nunquam condemnassetis. Et est sensus: si misericordiam accipitis Abimelech, et comprobatis, quia fame periclitantes panibus recreavit Domino consecratis; quare meos condemnatis discipulos, qui non oblatos Deo panes, sed grana tantum 542 modo prae fame sumunt? Et notandum hoc exemplo, quia opus salutis nostrae, non in sacrificio docet, sed in misericordia. Nam lege p. 0458A| cessante, sola bonitate Dei salvamur, cujus rei donum si intellexissent, nunquam condemnassent innocentes, id est apostolos, invidiae causa. Maxime cum, cessante lege, universis per eos misericordiae novitas subveniret. Unde luce clarius patet sensus, quia melius est esurientes misericorditer cibo recreare, quam otium Sabbati custodire.

Quia Dominus, inquit, est Filius hominis etiam Sabbati, scilicet Christus Dei et hominis filius, verus est Dominus Sabbati, qui non hominem propter Sabbatum, sed Sabbatum propter hominem constituit et creavit. Nam et omnis homo jure ideo videtur esse Sabbati dominus, quia propter quem factum est Sabbatum, potest ob misericordiam solvere legitime jura Sabbati. Sed longe aliter Christus filius p. 0458B| hominis jure dominatur et Dominus est etiam Sabbati, quoniam per ipsum omnia creata sunt et subsistunt universa. Sequitur:

Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Porro Lucas non in eodem Sabbato, sed in alio venisse illum in Synagogam dicit. Ubi ostenditur aliquos interfuisse dies, in quibus ea disputavit quae supra dicta sunt, deinde a segete transisse, et in alio Sabbato de agro synagogam intrasse.

Et ecce homo manum habens aridam. Tertius decimus igitur iste est qui curatur in synagoga eorum. Et notandum quod non in itinere, neque foris, sed in conciliabulo Judaeorum ubi manus aruerat, et torpebat prae ariditate boni operis. Porro in Evangelio quo utuntur Nazareni legitur quod hic caementarius fuerit, p. 0458C| istiusmodi auxilium petens: Caementarius, inquit, eram, manibus victum quaeritans, precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos. Quae nimirum manus usque in adventum Salvatoris arida permansit in synagoga Judaeorum. Sed postquam ille venit, reddita est in apostolis credentibus, et dextera restituta est operibus bonis, et donata est sanitati.

Qui cum venisset in synagoga eorum, interrogabant eum dicentes, si licet Sabbatis curare, ut accusarent eum. Marcus vero et Lucas narrant Jesum eos interrogasse, si licet Sabbatis bene facere aut male? animam salvam facere aut perdere? In quo videtur quod illi prius interrogaverint Dominum, 543 tentantes eum, ut possent accusare propter Sabbatum. Quorum p. 0458D| intelligens Jesus nequitiam, statuit in medio qui erat sanandus, et interrogavit ipse sicut hi duo protestantur evangelistae. Quibus tacentibus similitudinem rursus valde egregiam proponit de ove, quae quaestio ut putabatur inevitabilis quasi tela araneae solveretur. Alioquin si diceret quod liceret, quasi transgressor legis teneretur: quod si diceret non licere, culparetur immisericors aut impotens in infirmitate prolata, qui non subveniret petenti.

Quis homo, inquit, ex vobis qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec Sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? quanto magis melior est homo ove? Propter quem facta est ovis, et non solum ovis, verumetiam et Sabbatum in quo cecidit ovis, et ideo quia p. 0459A| et Sabbatum violatis propter ovem, et non estis in crimine, multo magis ego non debeo crimine teneri, qui reliqui nonaginta et novem in montibus, ac veni unam quaerere, quae erraverat, et ceciderat in mortis foveam. Quae nimirum figura et Judaeos revincit, et factum ipsius Salvatoris ostendit, qui venit salvare quod perierat. Sed miseri Pharisaei, malitia obcaecati, non poterant sapientiam Dei intelligere, ideo resistere conabantur. Revincuntur autem de suis propriis factis et suis alligantur vinculis. Christus vero, qui verbo curat, potestate infirmitates depellit, insinuat in specie quod facturus erat in genere. Ipsi namque Judaei curantur in manco, quia dandae salutis substantiam non habebant, et manus officium cessabat. Ministerium quoque corporis, quo aliquid agitur aut impartitur, p. 0459B| aruerat. Cui Dominus manum jussit extendere, ac mox restituta est sanitati sicut altera; cujus curatio in verbo fuit, et manus sicut altera sana redditur, fitque stupendo et admirabili exemplo virtus salutis; non humanitus, neque casu, sed divina procuratione, et prophetia, ut ita dicam, Dei summae operationis. Ministerium siquidem apostolorum in officium dandae salutis, priusquam vellere coeperunt spicas, efficitur. Aruerat enim manus hominis magis stupore fidei quam siccitate nervorum, et plus culpa conscientiae quam debilitate carnali. Antiqua manus ista erat, quae in ipso mundi principio contraxerat aegritudinem, nec arte hominis nec beneficio poterat curari, quae justa Dei indignatione fuerat arefacta, quia contigerat vetita, inconcessa praesumpserat, p. 0459C| cum se ad arborem sciendi bonum malumve 544 porrexerat, et ideo auctore indigebat salutis, non qui malagma imponeret, sed qui possit illatam relaxare sententiam, et ignoscendo resolvere quod juste ligaverat indignando. Propterea, ut dixi, praeparatur divinitus homo manum habens aridam, ut in eo fieret argumentum nostrae salutis, quia perfecta salus nobis reparatur in Christo. Nam tunc ariditas nostrae manus miseranda dissolvitur, cum cruore perfunditur Dominicae passionis, cum in illo vitali ligno crucis extenditur, cum carpit fructuosam de dolore passionis virtutem, cum amplectitur arborem salutis, cum clavis divini amoris corpus affigitur, ne unquam ad arborem concupiscentiae aridae redeat voluntatis. Sed miseri Judaei qui Christum ad se non p. 0459D| recipiunt intrantem, nec agnoscunt praesentem, nec divinitus operantem intelligunt! Hinc considerare oportet quam nihil sit praesentia corporalis, ubi fuerit a Deo mentis miserabilis separatio: sicut e contrario nec officit absentia corporalis, ubi corda fidelium fuerint sociata Deo per fidem, et integritatem habuerint bonae voluntatis. Alioquin semper offendunt bona malos, pia impios, sancta profanos. Et ideo pessimi sacerdotes observabant Sabbatis non si peccaret, sed si sanaret, ut accusarent eum. Insidiantur in accusatione virtutum, quasi contra salutem, non pro salute Sabbatum fuerit constitutum. Jubetur ergo ut extendat manum, quatenus largitatem boni operis exhiberet. Sed de sanitate hominis mox p. 0460A| calumniam sumunt, quia homo in Sabbato sanatur, quasi nullus eorum extenderet manum aut pedem eo in die, saltem ad os portans cibos, vel porrigens calicem. Et in Sabbato atque in templo, ut supra dictum est, majora operabantur, praesertim cum liceret ex lege usque ad mille passus iter agere. Unde patet quia zelo amaritudinis et invidia laborabant, non quod curarent de Sabbato, sed quia insidias moliebantur ex odio.

Euntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Et sicut alius evangelista ait, hoc cum Herodianis ineunt concilium (Marc. III, 6), id est cum militibus Herodis, ut ipsi viderentur innocentes, cum illi perimerent, sicut in passione postea fecisse legimus. Gravius est enim omne malum, p. 0460B| quod diu praemeditatur, et praemeditatum quasi cum consilio peragitur. Sed non est consilium contra Deum. Et ideo ait: Jesus sciens secessit inde. Sciebat ergo in occulto quid agerent, qui 545 novit corda omnium, et quale inirent consilium. Idcirco secessit inde, ut occasionem impietatis ab eis auferret. Sive quia tempus passionis nondum advenerat; sive ut exemplum suis vitandi pericula ad tempus daret.

Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes, et praecepit eis ne manifestum eum facerent. Festinat igitur, suos quos sanare disponit, educere seorsum, et segregare ab infidelibus. Qui vero salutem desiderant, indefessi sequuntur, et qui secuti fuerint sanat eos omnes. Nullus igitur excipitur a salute, qui eum sequi voluerit ad imitationem. Quibus imperat, p. 0460C| ne eum manifestum facerent non timoris causa, sed ne gloriandi de se occasionem daret. Quinimo jactantiam fugere insinuat, dum se, virtutesque a se factas, celare jubet. Nam salus unicuique reddita sibi ipsa testis erat. Sed jubendo de se tacere, magis cognitionem sui praestat; quia observantia silentii ex re quae sit silenda proficiscitur; quae res gesta in propatulo se ostendit, licet tacendi de se veritatem insinuet. Ex quo utique sicut per Isaiam praenuntiatum erat, clarissime quod ipse sit Christus Salvator mundi demonstrat, cum praecipit ne manifestum eum facerent, quoniam indigni erant ut eis annuntiaretur in publico. Quod ut confirmaret Evangelista, testimonium assumit.

Sicut dictum est, inquit, per Isaiam prophetam p. 0460D| dicentem, ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit bene animae meae. Ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus annuntiabit. Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium, et in nomine ejus gentes sperabunt. Hoc totum ideo simul posui, ut perpendat prudens lector non omnia haec ad hunc locum pertinere testimonia. Quia uno tantummodo verbo praedictam confirmat sententiam quo ait: Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Caetera vero alia narrationis suae loca firmare videntur; ut puta: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo bene complacuit p. 0461A| animae meae. Illi attestatur loco, ubi ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). Sic et reliqua suis quibusque locis. Quae tamen omnia Christum depingunt, et suis designant lineamentis; quae figura characterismos dicitur, Latine descriptio. Quae ita describit ejus innocentiam, ut nulli alteri congruere 546 haec longa hujus capituli narratio, nisi solo Christo, videatur; qui nunquam visus est turbulentus et anxius, juxta quod Hieronymus interpretatus est, eo quod aequalitatem vultus omni tempore praetulerit; quod falso philosophi de Pythagora gloriantur, quasi nunquam plus solito tristis fuerit vel laetus. Sed ut hujus testimonii explanatio de Christo manifestior appareat, curramus per singula, juxta varietatem interpretum. Nam in p. 0461B| principio hujus loci, secundum Septuaginta, Jacob puer meus, habet, assumam eum, Israel electus meus, suscepi eum. Sed Matthaeus quia Hebraicam secutus est veritatem, nec Jacob posuit, nec Israel, sed tantummodo, Ecce puer meus. Quoniam ubicunque de apostolico choro prophetia est, semper Jacob aut Israel, aut semen appellantur Abraham; quibus quasi hominibus ac servis consequenter dicitur: Noli timere, vermis Jacob, et parvus numero Israel (Isa. XLI, 14). Ubi vero vaticinium est de Christo, perfecto ut impraesentiarum, semper absque Jacob et Israel legitur. Nec mirum igitur Christus si servus vocetur, pro quo Evangelista, Ecce puer meus dixit; quoniam factus est ex muliere, et factus sub lege: Qui cum in forma Dei esset, humiliavit semetipsum formam servi accipiens, et habitu inventus ut p. 0461C| homo (Philip. II, 7), in quo complacuit sibi anima Dei Patris. Non quod Deus Pater, ex cujus persona Propheta loquitur, animam habeat, sed tropice dictum est more humano, sicut et in quamplurimis locis, ubi et membra ponuntur: in quo nimirum sibi complacuisse testatur, quia omnes in eo virtutes fuerunt, nullumque peccatum. Quinimo ipse est Dei virtus, Deique sapientia. Dedi, inquit, spiritum meum super eum non partiliter, sed totum. Qui descendit super eum in specie columbae, et mansit totus in eo. Qui puer vocatur, quia licet minor in forma servi, unus tamen idemque Christus coaequalis est in regno Patri, et in forma Dei. In quo quia aequalis est in divinitate, unius est cum Patre voluntatis, totum in p. 0461D| eo Pater placitum suum posuit qui natus est ex Maria. Ut qui placere Deo desiderant, in eo illi complaceant, extra quem nihil ei placere potest. Et judicium, inquit, gentibus nuntiabit (Matth. XII, 18), vel proferet quod antea nesciebant. Unde ipse de se, In judicium, inquit, ego veni in mundo (Joan. IX, 39), quoniam et Pater omne judicium dedit Filio, quia filius hominis est (Ibid., 22). Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem suam; lata enim 547 et spatiosa via est quae ducit ad perditionem (Jerem. VII, 13). In qua nemo audit vocem ejus; quoniam ipse est illa arcta et angusta via, per quam pauci intrare contendunt, ut per ipsum perveniant ad ipsum; quem ideo multi p. 0462A| non audiunt, quia in spatiosa et lata perambulant via, in qua nunquam Christus auditur, quamvis sapientia foris clamitet, et in plateis det vocem suam, in capite omnium viarum. Quia nisi quis ex hac platea transierit ad angustam quae ducit ad vitam, Christum audire intus non potest. Vel idcirco dicitur quod non clamabit, quia mitis fuit et mansuetus sine voce, non aperiens os suum, et non accipiet personam in judicio, sive non levabit, ut subaudiatur in altum vocem suam, vel juxta Symmachum, non decipiatur; quia omnes insidias diaboli intelliget. Porro Septuaginta hoc loco, non relinquetur dixerunt: id est, non relinquet populum Judaeorum, nisi vocet eum ad poenitentiam. Nec audietur foris vox ejus, scilicet extra Galilaeam, neque extra Judaeam in p. 0462B| aliis gentibus Evangelium praedicabit. Quod si legimus eum fuisse in terminis Tyri et Sidonis, vel in confinio Caesareae quae nunc Paneas vocatur, tamen sciendum non esse scriptum quod ipsas ingressus sit, aut praedicaverit civitates. Quod non contenderit etiam damnatus, manifestum est, neque defenderit multis injuriatus opprobriis, colaphis et verberibus caesus; neque clamavit quando dictum est ei: Non audis quanta adversus te dicunt testimonia? (Matth. XXVII, 13.) Calamum, inquit, quassatum, sive effractum, non conteret (Isa. XLII, 3), quia cunctis placabilis fuit, et veniam praestitit peccatoribus, dicens ad mulierem, Confide, filia, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2). Et linum fumigans, sive, ut alii transtulerunt, obscurum atque tenebrosum, non exstinguet p. 0462C| (Matth., XII, 20). Abfuit namque ab eo omnis clamor, et ira, et indignatio, et omnis amaritudo, idcirco nullum laesit; quoniam qui peccatori manum non porrigit, nec portat onus fratris, iste quassatum calamum vel arundinem confringit, et qui modicam scintillam fidei, vel justitiae, seu boni operis contemnunt in parvulo, hic linum fumigans exstinguit, quod Christus non fecisse probatur, quoniam qui vicini erant morti et obscurati peccatorum tenebris, ejus clementia salvati sunt, et accensi flamma charitatis qui venit illuminare tenebricatos peccato, et salvare quod perierat. Aliter regnum Judaeorum quassatum et confractum, quia in lapidem 548 offensionis impegit, non ipse, sed peccatum eorum quia receperunt eum contrivit, et linum p. 0462D| fumigans quo utebantur, sacerdotes videlicet ipsos, non ipse sed infidelitas eorum exstinxit, quia fetorem magis et caecitatum quam flammam charitatis attulerunt. Verum etiam nec gentes nec Judaeos a fide repudiavit, sed alligavit quod confractum erat, et quaesivit quod perierat: insuper reaccendit modicam scintillam Judaeorum, quibus erat tantummodo natus, ita ut de parvo lumine cognitionis Dei, et poenae moriente scintilla, maxima in mundo suscitari incendia, ut totus orbis arderet igne Domini Salvatoris, quem venit mittere in terram et adhuc magis vult ut ardeat. Sequitur: Et in veritate educet judicium (Isa. XLII, 3). Ac deinde ut in Hebraeo, non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra p. 0463A| judicium. Septuaginta pro tristi, et turbulento, splendebit et non conteretur posuerunt; quod hic Evangelista neutrum posuit. Quinimo ut videtur scriptoris vitio factum est, quia supra dictum est, in veritate educet judicium; et deorsum, donec ponat judicium. Quod medium erat secundum Hebraicum vel secundum Septuaginta, scriptor praetermisit. Sed quia de uno eorum jam supra diximus, quid Septuaginta dixerint videamus. Splendebit, inquiunt, et non conteretur. Splendebit autem resurgens a mortuis, qui de morte victor ascendens, cunctos illuminavit. Vel splendebit juxta quod nonnulli aiunt, quando in facie ejus quidam splendor emicans repercutiebat adversantes sibi, ita ut ferre non possent aspectum vultus ejus, sicut p. 0463B| factum est (Joan. II, 15) quando funiculum fecit de resticulis, et a templo ejecit omnes; necnon et in aliis quibusque locis. Et ideo fiebat, ne contereretur ab inimicis, sed inter eos, quando volebat, per medium eorum liber ibat. Porro quod in veritate educet judicium, splendebit, et non conteretur donec ipsum ponat in terra judicium: nulli dubium quod omne judicium Salvator secundum veritatem judicat, cui dictum est: Deus, judicium tuum Regi da, et justitiam tuam filio Regis (Psal. LXXI, 1), qui reddet unicuique juxta opera sua. Tamen impraesentiarum nequaquam reveritus est Scribas et Pharisaeos, quos confidenter publice redarguebat, et revincebat, hypocritarum nomine notans eos. Splendebit autem in Ecclesia sua et in membris suis, p. 0463C| et non conteretur licet persecutiones passa, obscurari 549 quam saepe videatur, usque in finem saeculi, donec perducat judicium suum ad victoriam, ita ut dicat morti jam victor: Ubi est, mors, aculeus tuus, ubi est, mors, victoria tua? (I Cor. XV, 59). Cujus nimirum judicia verissima sunt in omnibus justificata in semetipsis. Unde alibi David ad ipsum: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Unde fidenter agat quisquis doctor Ecclesiae, quoniam splendebit doctrina Christi et non conteretur, etiam ab eo qui se extollit et adversatur contra Deum, donec ejiciat ad victoriam judicium suum Christus, ut sublata mortis potestate judicium claritatis suae cunctis ostendat, et in omnibus se in veritate vicisse demonstret. Haec quippe quasi intra p. 0463D| certi temporis statuta praescribit, donec fiat voluntas ejus, sicut in coelo et in terra, et transeat judicium ejus in victoriam. Ex quo Aquila et Theodotio ita interpretati sunt: non obscurabit, et non curret, donec ponat in terra judicium. Et est sensus, nullum vultus tristitia deterrebit, nec festinabit ad poenam impiorum, verum ad judicium ultimi temporis omnia reservabit. Quod sequitur: Et in nomine ejus gentes sperabunt, in Hebraeo habet, et legem ejus insulae sperabunt. Sed Evangelista sensum potius quam verba interpretatus est; pro lege enim et insulis nomen posuit, et gentes; ut diceret: In nomine ejus gentes sperabunt. Et hoc non solum impraesentiarum, verum ubicunque de veteri instrumento evangelistae p. 0464A| et apostoli testimonia protulerunt, teste Hieronymo, non sunt tantum verba secuti, sed sensum. Et ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressere sermonibus. Quod in nomine Christi gentes sperent, jam testis est universus orbis, et legem ejus, scilicet Evangelium, insulae, id est Ecclesiae susceperunt. Quae licet diversis fluctibus quatiantur, fundamentum tamen immobile permanet, quia fundata est super firmam petram.

Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut caecus et mutus loqueretur et videret. Quod dicit tunc oblatus est, tempus ostendit quando secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. De hoc siquidem Lucas narrat, licet non eo ordine, sed caecum tacet. In quo nimirum, tria p. 0464B| manifestum est signa simul facta fuisse, caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur. Quod si Lucas ex his aliquid tacet, non ideo de alio dicere putandus est, 550 quam de eo; per quem sane hominem, ac si in specie, universum genus humanum designatur. Quae nimirum opportunissima occurrit curatio, qui cum post omnes turbas in commune charitas nunc extrinsecus daemonium habens caecus et mutus offertur. Ut sine ambiguitate aliqua idem, intelligentiae ordo mystice servatus videatur. Nam spicas vellere, id est homines a saeculo praecerpere, apostolos Pharisaei arguebant. Pro quo facto misericordia super sacrificium praedicatur. Deinde manus aridae homo, in synagoga oblatus, curatur. Quae virtutes ad convertendum Israel non solum nihil proficiunt, p. 0464C| verum etiam Pharisaei consilium mortis ejus ineunt. Unde oportebat ut post haec in unius forma hominis omnium salus gentium figuraretur, ut populus, qui erat habitatio daemonis, caecus et mutus, Dei capax fieret, et Deum in Christo videret; Christi opera in confessione totius Trinitatis laudaret. Quo facto stupuerunt turbae, sed Pharisaeorum ingravescit invidia. Ergo quia humanam infirmitatem haec tanta ejus opera excedere videbant, pudorem confessionis suae majori perfidiae scelere declinant. Ut quia haec esse opera hominis existimare non poterant, confiteri ea Dei nollent, omnem ejus hanc virtutem in Beelzebub principis daemoniorum esse confirmant, et in daemonis potestate hanc factam fuisse proclamant.

Turbae vero stupebant omnes et dicebant: Nunquid p. 0464D| hic est filius David? Infelix nimium Pharisaeorum caecitas. Turbae mirantur et obstupescunt signis, et requirunt ac confitentur filium David, quem ex praesagio prophetarum noverant repromissum; hi vero calumniantur et ad blasphemiam insidiose convertunt.

Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit: Omne regnum divisum contra se desolabitur. Ad cogitata quidem respondit, ut vel sic cogerentur credere Deum esse, qui solus novit cogitationes hominum, et occulta cordium sua inspicit virtute. Deinde miro contra eos utitur argumento, quod omne regnum contra se divisum desolabitur. Plurimam ergo intelligentiae, de se, et exemplorum praebet copiam, vel simpliciter p. 0465A| si intedigatur, vel si altius introspiciatur. Est igitur locupletissima contra eos responsio, qui ejus opera in Beelzebub nomine facta calumniabantur; ita ut duobus modis intelligi possit. Primum ut responsionis ipsius conditio ad 551 eosdem retorqueatur regnum eorum, scilicet Judaeorum, dum male divisum est, stare non posse. Lex enim a Deo data est, et regni Israel pollicitatio vel stabilitas ex lege est. Christi vero ortus vel adventus, legis plenitudo est. Quod si regnum contra se, ut ab eis factum est, dividatur, necesse est ut desoletur, quod et factum est. Nam potestas omnis divisione minuitur; et regni virtus adversum se separata, dimicans consumitur. Ac per hoc, regnum Israel amisit ex lege, quando ad impletionem legis principum et Pharisaeorum fastus p. 0465B| et superbia, invidiose satis, repugnavit in Christo. Quod consecutum est per hanc divisionem, ita ut populus et civitas ac regnum veniret in exterminium. Sed et regnum diaboli stare non posse, dictis suis, licet non intelligentes quid dixerint, contra se dixisse approbant. Eo igitur ipso quo locuti sunt genere, eos condemnat ipse, dum ostendit juxta eorum calumniam, illos confessos fuisse regnum Beelzebub contra se esse divisum, etsi ad divisionem suam coactus est, ita ut spurcissimus daemon reliquos perturbaret daemones, adversus se divisio ipsa fiebat, et ideo regnum ejus manifesto stare non posse. Hinc quoque fatendum plus esse in eo potestatis qui diviserit, quam in his qui divisi sunt et expulsi. Ergo jam divisus est, et adversum se coactus, regnum ejus p. 0465C| jam sub tali divisione dissolutum est, et destructum. Porro quod ait:

Omnis civitas et domus contra se divisa non stabit. Eadem ratio vel similitudo est, quae et regni. Sed civitas hic potest Hierusalem intelligi, in qua Dei venerabatur religio, gloriosa olim. Sed postquam in Domino suo, plebs inimica Deo, furore exarsit, ut eum occiderent; et apostolos ejus non credentibus exfugarunt, divisio facta, et regnum cecidit, et civitas destructa est, et domus usque ad solum diruta juxta comminationem Salvatoris. Verumtamen benignissimus Dominus contra duritiam cordis eorum non cessat adhuc exempla opponere evidentiora.

Quod si Satanas, inquit, Satanam ejicit, et adversum se divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? p. 0465D| Ac si dicatur, quod si ipse sibi inimicus est daemon, seseque ipse impugnat, dum milites suos ab obsessis depellit corporibus, quomodo stabit regnum ipsius, pace restituta illis, in quibus dominabantur? nec habent in eo locum adversariae potestates, quibus illis litigantibus, 552 pax restituitur, et omnia interius exteriusque membra sanantur corporis, et homo totus fide curatur. Quod si daemones hominibus semper gestiunt nocere, et ille qui major illis est in nequitia, suae eos curat invocationis nomine, quomodo stare poterit regnum ipsius? Ac si dicatur: Ipsi vos dijudicate, et convincite vos vestris calumniis, quia non potest voluntas eorum, semper prava et nocendi cupida, meis benignissimis comparari operibus. Nam, p. 0466A| regnum diaboli, malitia nocendi est, per quam regnat in eisdem quibus nocet; benignitas vero et largitio sanitatis jam non de ejus est regno, sed de Spiritus sancti gratia, mediatorisque Dei et hominum operatio.

Quod si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Adhuc eos exorcistarum convincit exemplo gentis illius, qui per invocationem nominis Dei, dicuntur daemonia ejecisse et curasse suis invocationibus male obsessos ab spiritibus immundis. Vel de apostolis intelligendum magis censeo, quibus potestas data est judicandi duodecim tribus Israel. Ideo, inquit, ipsi judices vestri erunt. Sed et ipsi exorcistae Judaeorum non tantae potestatis judices esse poterunt, comparatione tamen et fide qua invocatio fiebat, recte p. 0466B| judices dicuntur futuri. Quia quod in istis fiebat qui minus erant quam Christus, hoc Pharisaei non credebant factum per eum, qui Deus erat in Christo. Nimis ergo prudenti interrogatione, sicut et in omnibus coarctat eos ut virtute Spiritus sancti opus confiterentur esse, quod gestum erat. Ac si patenter clamaret, quod si expulsio a filiis vestris facta daemonum, non daemonibus, sed Domino deputatur, quare in me idem opus non approbatis? aut quare in me non eamdem rependitis causam? Ideo judices vestri erunt, quia eos creditis in Spiritu Dei agere, et judicio coram eis contendam vobiscum, dum illi Deo totum attribuant opus salutis hominum, vos autem Beelzebub operibus (quod contra eum est, nec ipsi congruit) assignatis. Quid igitur dignius quam ut p. 0466C| ipsi sint judices eorum, quibus Christus dedisse adversus daemones potestatem non dubitatur, quam quod ipse habuerit, negatur? Ergo si discipuli operantur in Christo, et Christus in Spiritu Dei, profecto regnum Dei jam in discipulos, mediatoris officio, transfusum est. Idcirco ait (Matth. XII, 28): Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, et hoc creditis, profecto in vos 553 pervenit regnum Dei. In quo itaque facto tota Trinitas declaratur, dum Christus in spiritu Dei Patris, virtutem operatur in genere humano, per quam in credentes regnum Dei pervenisse, id est remissio peccatorum, jure creditur. Sed regnum Dei tripliciter accipiendum. Quia aut ipse est regnum Dei de quo alibi dicitur: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21), vel certe illud regnum sublime, de quo Joannes p. 0466D| et ipse praedicaverunt: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Vel tertio modo, Scriptura sancta vel lex, regnum Dei accipitur, de qua dictum est: Donec auferatur a vobis regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43). Quae simul omnia Judaei tunc perdiderunt, quando Christum non receperunt. Sed notandum quod Matthaeus in spiritu Dei ait: Lucas in digito Dei dixisse invenitur; quia quod Lucas obscurius posuisse, Matthaeus manifestius probatur. Iste est ergo digitus Dei, quem magi Pharaonis confitentur, docentes: Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19). Et lex digito Dei in monte Sinai conscripta legitur. Quo profecto digito Scripturarum sanctarum profunditas p. 0467A| inspirata est hominibus sanctis, et reserata est lex veritatis.

Unde si ego in spiritu Dei, aut digito Dei, ejicio daemonia (a quibuscunque eos ejecero) profecto pervenit in vos regnum Dei, et totius Trinitatis. Alioquin nisi Deus Trinitas credatur, et una aequalitas Deitatis in nobis commendetur, nec daemonia fugantur, nec regnum Dei jure pervenisse creditur. Sed pius Magister adhuc latius duritiam cordis eorum tangit, et convincit opera Deitatis esse daemonia ejicere, et animas hominum curare. Unde infert:

Quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet. Contra immanissimam, Judaeorum, et insensatam, ut ita fatear, pertinaciam p. 0467B| multis benignissimus Salvator ac novis utitur argumentis. Unde nunc viri fortissimi rursus introducit similitudinem, sicut de regno et civitate jam praedixerat, quam nemo intrare vel diripere potest, nisi prius vicerit et alligaverit fortem? Quod ipse Dominus mox post baptismum fecisse, satis aperte hic praesens Evangelista declarat, quando in desertum ductus est, et congressus cum diabolo; utique cum eo ipso, quem isti insanissimi principem vocabant daemoniorum. Congressus namque est cum eo, quem tertio tunc vicit ac rejecit. 554 Hinc est quod nunc hoc in loco dicitur quasi aliis de se inferret verbis, quomodo possem daemones ejicere, nisi principem eorum eis consentientem in omni opere nefario prius vicissem et alligassem? Quod autem ipse fortis p. 0467C| sit et indomabilis, Dominus famulo suo Job apertissime describit, et insinuat quod non sit potestas in terra quae possit ei aequiparari. Et ideo bene Lucas intulit: Si autem fortior illo supervenerit, et vicerit eum, universa arma ejus in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. XI, 23). Ubi manifeste ostendit quod illum fortem fortior Christus vicit ac ligavit, cum eum propriis nequitiae suae vinculis adstrinxit, ne amplius noceret nisi quantum ei permittitur, cui ita vincto spolia Salvator detraxit et domum abstulit; nos scilicet, quos redemit, quos in suum, victo Diabolo, redegit dominium, domumque sibi ex nobis dedicavit novam, et sanctificat Ecclesiam. Quos vero suo justo judicio dereliquit, in eorum cordibus quasi in abysso hunc fortem cum p. 0467D| suis damnatum religavit, et abstulit ab eo omnes quos redemit. Alioquin nec possent se viribus suis homines eruere, quia fortis erat quia eos tenebat captivos, nisi gratia Dei liberarentur, et fortior illo Christus alligasset fortem, dum ei potestatem exemit, ne impedire posset voluntati fidelium, ne sequi possint Christum et regnum obtinere sibi oblatum. Ergo quod dico oblatum, praesens locus insinuat etiam violenter ut accipiant qui necdum volunt elaboratum. Propter quod adhuc proponit:

Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit. Quo sane syllogismo valde revincit eos Beelzebub daemonem longe a se esse, quantum lucem a tenebris, aut bonum a malo, quibus p. 0468A| nihil contrarium invenitur. Unde argumentatur non solum aliquid ab eo non mutuasse, neque in nomine et potestate ejus egisse, verum in nullo ei convenire posse, quando qui secum non est adversum est, et qui secum non congregat dispergit, ex quo ingens corporis Christi unitas, et corporis Satanae secernitur alternitas; quia non idipsum quod est Deus Trinitas, neque ad ipsum colligitur qui contra Christum dispergere probatur. In omnibus igitur agit, ut ipse intelligatur Deus a Deo Patre missus, in Spiritu sancto operari, in quo unitas Patris et Filii commendatur, quorum est spiritus, et quorum idem commendatur charitas, de quo dicitur: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). 555 Quapropter nemo cum Christo est, licet videatur habere nomen ejus p. 0468B| ut Christianus vocetur; si non habeat Spiritum sanctum, in quo dono unitas commendatur; quoniam ipse non solum adversus se divisus non est, verum etiam quoscunque colligit efficit indivisos; peccata quae adversum se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando ut sint membra Christi et corpus Christi, in quo corpore unitas commendatur et colligitur. Qui autem ex adverso sunt, nec cum ipso sunt, nec cum ipso colligunt: sed dispergunt, donec ab unitate corporis Christi dividuntur. Quod si ita est, quid est quod discipuli videntes quemdam in Christi nomine daemonia pellentem, referunt ad Dominum se vidisse et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur? Quibus Dominus, Nolite, inquit, probibere: qui contra vos p. 0468C| non est, pro vobis est. Non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid, et male loqui de me. Quomodo ergo contra ipsos non erat, imo contra Dominum, qui adhuc in corpore Christi nondum erat, neque renatus in Spiritu sancto, ut sequeretur Dominum per quem haec unitas colligitur? Quod si esset, omnino discipuli non prohibuissent ei nomine Jesu non solum daemonia ejicere, verum nec virtutes quaslibet facere, quas ipsi profecto faciebant. Unde quia extra hanc unitatem erat, quomodo Salvator ait: Qui contra vos non est, pro vobis est? Quod si omnino ita accipiendum est, videtur cum Christo esse, et in nomine ejus colligere quisquis extra communionem Ecclesiae constitutus, et dissociatus a socictate Christianae religionis est. Atque ita falsum erit hoc p. 0468D| quod hic dicitur: Qui non est mecum, contra me est, et qui non colligit mecum, spargit (Matth. XII, 30). Securus ergo esse potest quiquis extra Ecclesiam Christi in nomine ipsius bonum aliquod, seu virtutes operatur, quod omnino catholica fides non recipit. Et ideo in Scripturis divinis multa discretio sensus adhibenda est, ubicunque dissonare videntur, maxime in verbis Domini, ne ipse sibi (quod absit) contrarius inveniatur. In hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi in nomine Christi sanitates operabatur. Idcirco ut utraque sententia vera sit, sicuti omnino vera est, quaerendus est modus, quomodo juxta sensum Domini utraque recte intelligatur. Ergo ille in hoc facto prohibendus non erat, p. 0469A| juxta praeceptum Domini, sed multo magis in tanti nominis veneratione confirmandus, ubi 556 non erat contra Christum, neque contra Apostolos, sed neque contra Ecclesiam; verumtamen in eo culpandus erat, quia non sequebatur Christum, neque jungebatur ei, eo quod adhuc in Spiritu sancto necdum renatus erat, neque ei unitus in charitate Christi cum eo, ut ejus membrum esset. Unde quia ab unitate Christi et Ecclesiae separatus erat, licet colligeret ipse, tamen extra dispersus erat, quia cum eo necdum erat. Quod si forte venisset ad Christum et ad Ecclesiam, non illud quod habebat acciperet, sed in quo aberrabat in se corrigeret, et quod necdum habebat acciperet. Neque enim Cornelii orationes, hominis gentilis, non sunt exauditae, vel p. 0469B| eleemosynae non sunt acceptae (Act. X, 31). Imo et angelum ad se missum meruit intueri; sed quia prodesse illi ea non poterant, nisi per vinculum Christianae societatis et pacis, ut incorporaretur Ecclesiae, jubetur mittere ad Petrum, quatenus per eum discat Christum, et per illum etiam baptizatus, in consortio sacrae communionis et unitatis Ecclesiae colligeretur. Alioquin si nollet bonum quod non habebat societatis Christi et Ecclesiae suscipere, dispergeret in quo contra Christum erat, contraque ejus Ecclesiam superbiens foris ex eo quod habebat. Videtur itaque Christus in hac sententia, et qui intus sunt, et qui foris, utrosque tangere; si aut illi qui extra sunt voluerint introire cum Christo, sint in Ecclesia unumque corpus fiant; aut si illi qui intus p. 0469C| sunt ac si in domo jam collecti noluerint colligere cum Christo, et aggregare virtutes, ut stabiles permaneant fundati, et constabiliti super petram. Quoniam qui super arenam aedificant domum suam, et thesaurizant sibi iram in die irae, ipsi non cum Christo congregant, qui est petra, ut habeant stabile fundamentum, sed dispergunt. Quia cum flaverit eos ventus et aura, raptantur huc illucque, quasi pulvis ante faciem venti. Et ideo qui foris sunt seu pagani seu haeretici, licet habeant sacramenta Dei, in quibus forte virtutes operantur, non cum Deo sunt, quia in Ecclesia non sunt, neque in unitate pacis per Spiritum sanctum aggregantur, idcirco adversus Deum sunt. Similiter et qui intus sunt per sacramentum baptismi in domo, nec tamen aedificant p. 0469D| super petram, quae Christus est, dispergunt semetipsos, quia nollunt colligere in unitate Christi, ut sint in Ecclesia Dei, et ipsi unum in 557 Spiritu sancto concorporati et coadunati in vinculo pacis. Hinc quoque colligitur hinc inde, quod nunquam corpus Diaboli cum Christo est, neque cum eo colligit intus forisve, secundum interiorem hominem qui renovatur de die in diem in agnitionem veritatis, et consociatur per charitatem in unitate corporis Christi. Licet nonnulla sacramentorum Dei habeant beneficia, in quibus cum Deo intus forisve esse videantur, tamen Antichristi jure dicuntur, quia in multis contra eum esse probantur, quamvis non contra Ecclesiam, sed pro Ecclesia sint in eo quod p. 0470A| ejus sunt dona quae habent, et non eorum qui abutuntur his male, sibi quidem ad perniciem et condemnationem, Ecclesiae vero ad testimonium. Et ideo utrique, licet in quibusdam cum Deo sunt, contra Deum esse probantur intus forisve, quia non secundum Deum sunt et dispergunt. Sequitur:

Ideo dico vobis, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus. Et quicunque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Quod sane capitulum obscurissimum esse probat praeclarissimi doctoris Augustini ingenium, de quo ad populum multis quaestionum declamavit sententiis. In quo p. 0470B| reprehendere nullus non debet, si quid pius labor noster et industria, ex his, ultra aliquid pepererit; et quod grandia et incredibilia conamur tenues et exigui nullus nos despicere, quoniam magna sunt et eximia quae tractamus. Unde si plus audemus, et praesumimus quam quod possumus, quaeso ne quis praescribat donum gratiae interclusum, saltem bonum quod cupimus. Quoniam non solum obscurum est de quo quaeritur, verum etiam valde pernecessarium ut intelligatur, et valde terribile cum intellectum fuerit quod dicitur: Omne peccatum et omnis blasphemia remittetur hominibus, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Solet namque res ex collatione interpretum melius intelligi, solet et ex p. 0470C| sententiis Doctorum collatis deprehendi quod latet, et ut plenius apprehendatur in Spiritu sancto quod patet; unde inter se Evangelistarum collatio quam saepe pleniorem reddit intelligentiam, ut impraesentiarum Marcus ait, qui causas tantae irae manifestius expressit: Quia dicebant, inquit, eum spiritum immundum habere (Marc. III, 30), quod et praesens Evangelista ex eadem blasphemia hanc venire interminationis 558 occasionem, suis declarat indiciis, quia dicebant eum in Beelzebub principem daemoniorum ejicere daemonia. Quoniam, sicut novit fides catholica, in Spiritu sancto omnis remissio fit peccatorum, omnis sanctificatio. In quo dono virtutum omnia donantur dona. Si quis ergo in eo blasphemaverit, in quo sunt haec omnia perfectionis sacramenta, p. 0470D| quomodo consequi potest remissionem peccatorum? Aut quomodo sanctificabitur ab immunditiis suis? Vel quomodo donum accipiet aliquod, cum exsecraverit eum in quo sunt omnia dona virtutum? Quamvis igitur Pater donet quodcunque donum, etiam se et Filium, quod majus est omnibus donis, nonnisi in Spiritu sancto donat Pater et Filius, quia ipse amborum est donum. Cum autem ipse donatur, vere quidquid contractum est, ut ita fatear, contra Patrem et Filium, blasphemia vel peccatum in eo remittitur, in quo omnis remissio datur; vel in eo negatur ipsa remissio peccati, et blasphemia tenetur in crimine, dum ipse blasphemat in quo Patris et Filii omnia sunt dona. Quo dato, Deus tota Trinitas habetur, p. 0471A| creditur, et amatur. Quo negato, nullum peccatum nullaque blasphemia remittitur, dum ipse blasphematur, et dicunt ejus opera esse principis daemoniorum, in quo gratia donatur, et omnis impoenitudo cordis solvitur. Unde sanctus pater Augustinus post argumenta varia rerum, post omnes propositiones Scripturarum, post syllogismorum acutissima epicheremata, post introductiones definitionum latissimas, Spiritus sancti blasphemiam impoenitudinem cordis esse dixit. Quoniam sicut nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum dicit, neque eum operibus salutis confiteri nisi in eo potest: ita nec poenitere a peccatis, et blasphemiis cessare valet. Quanto magis qui manifeste intelligit opera Dei, cum de virtute negare non potest, diabolica stimulatus p. 0471B| invidia, calumniatur Christum Dei Verbum, et opera Spiritus sancti esse Beelzebub. Non quod non remittatur eis talis blasphemia si cesset blasphemare, perfecteque voluerit poenitere, et confiteri eum sine quo nemo dicit Dominum Jesum. Quoniam in ipso Christum Dominum confiteri, magis laudare est, et venerari quam blasphemare. Quod delictum blasphemiae juxta impoenitudinem cordis, talibus non dimittitur, neque in praesenti saeculo, neque in futuro; quorum nec audacia tantis revincitur minis, nec impudentia tantis superatur doctrinis, nec fides (qua sanctius nihil est) tantis instruitur divinis 559 eloquiis. Exercuit ergo Christus contra eos (ut ita dicam) orationis suae argumenta, ita divinitus obpacata verbis, ut intus luce clarius exhibeant veritatem, p. 0471C| foris vero non intelligentibus afferant offensionem. Quoniam, inquit, omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, si Spiritus blasphemia eos non tenuerit reos. Etiam quicunque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. Ac si diceret: Quod si scandalizatus aliquis in carne mea fuerit, et me tantum hominem arbitratus, quod filius sim fabri, homo vorator, et vini potator, habeamque fratres; talis opinio atque blasphemia, quanquam culpa non careat erroris, tamen forte habet veniam. Non quod si perseveraverit in hac fidei blasphemia, sed si receperit confessionem ac poenitudinem cordis, ne videatur blasphemare in Spiritu sancto, ex quo conceptus est Christus. Alioquin quomodo etiam haereticos post blasphemiam Spiritus sancti episcopos p. 0471D| scilicet ac presbyteros quidam in suum recipient gradum, necnon et omnes blasphemantes ad poenitentiam. Unde manifestum est, peccatorum remissionem, nunquam sine Spiritus sancti confessione, nunquam sine advocatione ejus fieri; neque sine illo quemquam, ut expedit, ingemiscere, neque sicut oportet, orare per se, dicente Apostolo: Quid enim oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Nam, sicut dixi, Nemo potest dicere Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); quod evacuare, et dicere in Beelzebub ejicere daemonia, vel in eo operari quae divina sunt, nimis exitiabile est, nimisque mortiferum. Quapropter p. 0472A| nunquam veniam merebitur, qui ab intercessore, et sanctificatore, id est, a Spiritu sancto deseritur, qui est remissio omnium peccatorum. Unde est quod dicitur: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX, 23). In quo igitur putas remitti peccata, cum accipitur venia, nisi in Spiritu sancto, qui datur credentibus, quoniam Patris et Filii est; hoc unum optimum et perfectissimum donum in quo donantur reliqua dona, quo negato, negatur et venia, quae accipitur in vera Spiritus sancti confessione. Quoniam omnes qui vere in Jesum Christum credunt, habent Spiritum sanctum per quem charitas Dei Patris et Filii diffusa est in cordibus credentium, quae operit multitudinem peccatorum. Habent p. 0472B| et gratiam remittendi peccata, verumtamen non nisi in eodem 560 Spiritu, in quo est omne donum, et omnis gratia etiam, ut saepe dictum est, et remissio omnium peccatorum. Et quia per angustum clepsydrae meatum influentis aquae pondere coelestis minus replemur, minusque suffusa mens Spiritus sancti gratia, ad ea intus prolabitur, idcirco circumductas lineas divinae intelligentiae, quas spiritus Dei per beatos Evangelistas modificate distinxit, segnius, jam fatiscente senio, cymbalo linguae monemur. Et ideo ad beatum Augustinum et ad alios sanctos Doctores, lectorem meum paucis fatigatum, nec tamen jure fastidiosum, remitto, qui de hoc opere propria edidere opuscula. Interim tamen scire convenit, cum dicit: Quod blasphemia Spiritus sancti, p. 0472C| neque in hoc saeculo, neque in futuro remittitur (Matth. XII, 32), quia sunt aliqua peccata quae post hanc vitam in futuro saeculo remittantur; aut per ignem purgatorium, ut aiunt, aut per oblationes et preces, ac vota fidelium. Tantum ne blasphemia Spiritus sancti eos inurat, ut Dominum Jesum in Spiritu sancto quo repletus est, abnegent operari. Quia cum caetera gesta dictaque Spiritus sancti venia relaxentur, caret misericordia quisquis per hanc duritiam et impoenitudinem cordis, quod Deus in Christo sit, negaverit. Quid tam extra veniam quam non solum negare Christum quod Deus sit, verum etiam blasphemare quod spiritu immundo agatur, et consistentiam paterni spiritus adimere, in quo et per quem omnis blasphemia p. 0472D| omneque peccatum relaxatur. Quo abnegato, omne peccatum tenetur. Nam in spiritu Dei omne opus Christus adimplet, ut ipse sit regnum coelorum, et Deus in eo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Alioquin quidquid contumeliae exstiterit in Christo, id omne exstabit in Deo; quia in Christo Deus, et Christus in Deo est. Unde sequitur adhuc evidentior syllogismus, quem nos, ut ait beatus Hieronymus, inevitabilem possumus appellare. Cujus profecto vinculis hunc inde eos, si interrogati fuerint, concludit.

Aut facite, inquit, arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum. Utroque itaque eorum eos premit. Ac si dicatur: p. 0473A| si Diabolus malus est, bona opera facere non potest. Si autem bona sunt quae facta cernitis, constat ut non sit diabolus, id est arbor mala, qui ea facit. Neque enim fieri potest ut ex malo bonum, aut ex bono malum oriatur. Idcirco tribuite bonis operibus 561 quae fiunt, ut cernitis ex me, ut bonus sit idem a quo fiunt, quae negare nequaquam potestis quod bona sint, quoniam Deifica et divina. Propterea alibi eisdem Pharisaeis ait, etsi me non vultis, saltem operibus credite. Quo nimirum argumento et praesentes valde revincit Judaeos, et futuros propulsat adversarios, dum eos refellit intelligere Christi opera, non esse humana virtute, nolle tamen confiteri quod Dei sint, condemnat. Porro in futuro ex hoc omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet, p. 0473B| qui dignitatem et communionem paternae substantiae ab ipso detrahunt. Unde se arborem, quae fructum suum et non alienum dat in tempore suo, in corpore positum significat; quia per interioris suae fecunditatem mittitur ubertas Ecclesiae, et exuberat omnis fructus justitiae. Quapropter et jam miro modo dicit: Aut facite arborem bonam cum fructibus suis, aut facite arborem malam cum fructibus suis; quia ex fructibus, ut ait, arbor ipsa cognoscitur. Nunquid secundum arborum naturam arbor mala bona potest constitui, vel quae bona est, ut mala sit, cum ramis et fructibus suis commutari? Sed ut ex natura arborum convincantur Christum non posse inutilem jure, aut malum judicari, dum fructus ejus boni probantur et Deifici; quinimo juxta p. 0473C| fructum operis Deum decerni debere, et tanquam Deum Dei Filium in omnibus venerari. Ne forte cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas, per malitiam mentis, et sensus generositatem, ejus quam habet cum Deo Patre quanquam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione, decerpas in fructu proprietatem naturae. Ac per hoc quia: Vae qui dicunt bonum malum et malum bonum (Isa. V, 20). Ideo Dominus bonitatis suae minus ostendit; et ideo aut malam arborem cum malis fructibus suis, aut bonam cum bonis fructibus suis secernant, ne si quis bonus est, dicant male operari posse; aut de seipsis, ipsi qui mali erant, aestiment bona vel vera dici posse. Unde sequitur:

Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui p. 0473D| cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Ostendit illos apertius arborem malam esse, et profert in veritate judicium, talesque eos afferre fructus blasphemiae, qualia in se semina Diaboli susceperant. Unde et progenies viperarum jure vocati sunt, non a natura, sed ex vitio diaboli quo corrupti erant 562 jam, ut bona nec loqui nec agere possent, donec in eodem vitio blasphemiae perdurarent. Quia bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. Non quod homo a natura sit malus, sed quia ipse sibi thesaurizat in corde suo malum, unde sit malus. De quo thesauro irae Dei profert mala. Quo sane thesauro thesaurizato, factus est malus, sicut et ex bono fit p. 0474A| bonus et profert bona; quanquam a natura ipse homo sit bonus, Quod si in opinione boni malive subrepserit dubietas, sub secreto indulgentiae Dei reposita est venia in bona confessione. Verumtamen omnem corruptelam hominis ex naturae vitio proficisci docuit, cum et homo bonus, et homo malus dicatur, non ex eo quod homo est, sed ex vitio, quia corruptus est. Et hinc est quod sequitur:

Quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Haeret quidem hoc cum superioribus, et est sensus: quod si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo ejus qui loquitur: quanto magis vos qui opera Spiritus sancti calumniamini reddituri estis rationem calumniae vestrae? Porro p. 0474B| otiosum verbum est quod sine utilitate audientis loquentisve dicitur. Ut puta si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, fabulasque narremus antiquas. Caeterum si quis scurrilia replicat verba, vel risum moventia, seu aliquid turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus. Quibus profecto vitiis, dum cachinnis ora dissolvimus quam saepe offendimus, quia talia divinus sermo et sanctorum Patrum regulae aeterna clausura damnarunt, ne os Christi discipuli talibus maculetur eloquiis. Hinc est quod sequitur:

Ex verbis tuis justificaberis, aut ex verbis tuis condemnaberis. Quoniam sicut supra dictum est: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 14), ac si dicatur: ex proprio thesauro cordis. Quoniam vanitas p. 0474C| aut scurrilitas, seu reliqua quae intus in mente, pejora abundantes aperire frequenter assuescunt. Ubi abundat gratia Spiritus sancti, et thesaurizata bonitas manet, ea profert lingua quae in thesauro suo intus habet. Quoniam calamus linguae inde profunditur quae intus abundant. Nec potest de malo thesauro, nisi quae mala sunt assuete proferri.

Tunc responderunt ei quidam de Scribis 563 et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Ubicunque evangelista, tunc ponit, tempus exprimit ordinis. Idcirco usque ad praesentem locum omnia haec argumenta contra blasphemiam prioris signi objecta sunt adversus eos. Sed perfidi Pharisaei vel Scribae sic rursus signum petunt ab eo, quasi quae viderant signa non fuerint. Sed alius evangelista, p. 0474D| quae hic obscurius posuit, manifestius explicat cum ait: Volumus a te signum videre de coelo (Matth. XII, 38). Ergo vel ignem de coelo in morem Eliae venire quaerebant; vel in similitudinem Samuelis, tempore aestivo concrepare tonitrua, fulgura coruscare, imbres pluere, quasi non possent et ista, si fierent, calumniari ac dicere, ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. Nam qui calumniabantur ea quae oculis ex aperto viderant, manu tangere possent, et utiliter salutem hominum sentire, quid facerent vecordes de his quae de coelo ex abditis venirent? Fortassis ergo responderent, et magos in Aegypto multa signa de coelo fecisse. Neminem eum esse putabunt nisi tantummodo hominem; et ideo p. 0475A| adulatorie magis et fraude, quam ex fide vel religione eum Magistrum vocant. Non puto quod ignorarent a magis stellam visam et praedicatam in ortu ipsius, quando et ipsi ex prophetia locum nativitatis Christi Herode interrogante denuntiarunt. Neque latebat angelos pastoribus Christum natum nuntiasse qui vocem Patris de coelo ad eum venisse et Filium sibi dilectum proclamasse audierant vel cognoverant, quando et ipsi magis invidiose tonitruum factum fuisse de coelo dicebant. Pro quibus profecto calumniis et blasphemiis egregie dixit:

Generatio mala et adultera. Adultera quia dimiserat virum suum Christum juxta Ezechielem, et multis se miscuerat amatoribus. Quod autem dicit, generatio mala, non naturam eorum damnat qui nati sunt ex p. 0475B| semine Abrahae, sed vitium, quo a diabolo corrupti sunt. Imitatione quidem ejus, dicuntur filii sicut et supra progenies viperarum. Quia sicut occidunt filii matres ex quibus nascuntur, ita occiderunt Judaei Christum Dei virtutem Deique sapientiam (I Cor. I, 24), qui est omnium recte sapientium mater.

Signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Omne igitur signum alicujus rei signum est. Porro signum quod se Christus daturum promittit, illius signi Jonae res est. Sed ideo signum dicitur, quia quidquid praefiguratum fuit in Jona, 564 totum impletum est in Christo. Ac per hoc, licet signum dicatur, res, ut dixi, illius signi fuit. Quia sicut fuit Jona in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae p. 0475C| tribus diebus et tribus noctibus. Quamvis nonnulli quidquid Jonas gessit signum fuisse de Christo confirmant, quod reprobato Israel ad Ninivitas propheta mittitur, sicut repudiatis perfidis Judaeis Christus ad gentes, seu caetera quae de eo leguntur. Tamen in hoc evidens signum fuit, quod non solum mortem Domini praefiguravit, verum etiam ipsum tempus passionis, tribus diebus et tribus noctibus, signanter expressit. Quamvis ex hoc quidam dubitent, et mendacio ascribant Salvatoris verba, quod non tribus diebus, nec tribus noctibus in sepulcro jacuerit. Nec intelligunt quam saepe in Scripturis sacris hunc modum locutionis inveniunt, qui tropus synecdoche vocatur, ubi pars pro toto accipitur. Non quod Dominus omnes tres dies et tres noctes in inferno fuerit, p. 0475D| sed ut sextae feriae diei partem qua sepultus est, cum praeterita nocte et die accipias, hoc est pro tota die. Sabbatum vero in quo est tota nox et dies, deinde noctem Dominicam cum eodem die illucescente, partem accipiendo pro toto. Habes igitur tres dies, et tres noctes, si ita uniuscujusque diei partem, aut noctis acceperis pro toto. Ut puta si aliquis hora diei nona egressus fuerit de mansione, iter agens, et alterius diei hora tertia ad mansionem alteram pervenerit; quod si dixerimus bidui eum fecisse iter, nunquid statim reprehendemur mendacii? Quia ille qui ambulavit non omnes horas utriusque diei, sed quamdam partem itinere consumpsit. Nam et quod Dominus ostendit se in monte post sex dies factum p. 0476A| dicit unus evangelista, alter vero, post dies octo; partem posteriorem primi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumeremus, ut intelligas eum qui dixit post sex dies, solos medios connumerasse qui veri, toti, atque integri, completi sunt. Sed hic tropus significationis capax est, pleni intellectus, cum plus minusve pronuntiat Scriptura. Aut enim a parte totum ostendit, ut: Verbum caro factum est; aut e contra, ut ibi: Ergo propter parasceven Judaeorum quia juxta erat monumentum ubi posuerunt eum (Joan. XIX, 42). Porro quod ait, in corde terrae, tropice similiter loquitur: non quod terra cor habeat ut animal sit, sed significat Hierusalem, de qua dictum 565 est: Quia operatus est salutem in medio p. 0476B| terrae (Psal. LXXIII, 12), in qua crucifixus est Dominus et sepultus.

Viri Ninivitae surgent. Prosequitur miram et admirabilem prophetiam, quae de prophetia Jonae facta est, de qua prophetaverat Christus et ipse propheta. In quo ut expleret vaticinium suum, etiam celerior factus est ipse in resurrectione quam praedixerat et praefiguravit propheta. Porro de Ninivitis majorem gentium fidem futuram demonstrat quam Judaeorum, et ideo ex fide Ninivitarum, Judaeos in futuro, quia non crediderunt, condemnandos denuntiat. Quoniam Ninivitae, Jona praedicante, poenitentiam egerunt, et a Deo poenitendi veniam confessione meruerunt; isti vero Christo Dei filio praenuntiato, p. 0476C| ipso praedicante, eum non susceperunt. Ideo surgent dictum est, quoniam laudabiliores erunt in similitudine duorum denariorum, quorum alter formosior splendet et clarior formatione artificis, alter vilissime degeneri actus pondere et splendore, contemnitur. Ubi fides gentium permaxima praedicatur. Condemnabunt autem non judicii potestate, sed quia ex eorum comparatione ipsi condemnabuntur. Et notandum quod gentes ad meliora eo in die resurgent, et sublimiora percipient fide suae dona.

Et ecce plus quam Jonas hic. Hic autem non nomen accipiendum, sed adverbium loci. Quoniam impraesentiarum erat Christus qui loquebatur sic de se quasi de alio, ac si diceret: Hic inter vos est, qui p. 0476D| plus est quam Jonas hic. Quoniam juxta Septuaginta Jonas tribus diebus Ninivitis poenitentiam praedicavit, ego vero tanto tempore; ille Assyriis genti incredulae, ego Judaeis populo Dei; ille alienis a lege Dei, ego meis civibus semper a lege et prophetis ea quae repromissa sunt patribus, exhibeo; ille voce tantum locutus simpliciter nihil signorum faciens, ego (et si in Beelzebub facere calumnior) innumera infirmis praestiti beneficia gratis. Quae quia deitatis sunt opera, insinuant quod plus est quam Jonas hic impraesentiarum, a quo tam mira et inaudita fiunt. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Nemo mortalium est qui tam docilem habeat p. 0477A| naturam, vel excellentissimum ingenium, ut thesauros divinarum Scripturarum sua possit scientia, vel eruditione ad liquidum penetrare. Nemo qui singula queat aenigmata 566 revelare, et allegorias rationesque parabolarum demonstrare; similitudines quoque suis in locis digne exprimere, omnia occulta aperire. Quod quia non potest, non ideo tamen debet putare, quod aliquid in eisdem sacris litteris supervacuum, aut absque sacramento, licet occultae significationis, sit positum. Idcirco adhibendus labor, et cum studio inveniendi imploranda est divina gratia, ut nobis obscura reserare dignetur qui tenet clavem scientiae. Quia, ut dictum est, ipsa veritas multum demersa in alto latet. Quis enim deprehenderet disertissimus philosophorum, haec regina p. 0477B| Saba quod ista praefiguraret, vel quod Jonas forte per triduum in ventre ceti demersus tam profunda ostenderet? Nisi Christus Dei virtus Deique sapientia, qui aperit et nemo claudit, illud de se dictum aperiret? Quoniam sicut inaudita vectura rectorem suum servans, et post triduum referens ad superna: ita et Christus per mortem ad inferna descendens, ineffabiliter est adimpleta veritas cum victor triumphans rediit ad vitam. Et hoc est signum quod quaerentibus solum se daturum promittit, per quod scirent gloriam quam in Christo spreverant, totam esse gentibus conferendam, sicut et Jonas se reddit gentibus quem aufugiendo abstulerat a Judaeis. Unde adhuc et regina Austri in judicium ventura praedicatur. Quia sicut Jonas p. 0477C| praevisus est ut veniret in figura Christi: ita et regina Austri praevisa est in figura Ecclesiae, quae venit ad Christum. Propterea beati sumus, inquam, quia quod praecessit in typo et promissum est in figura, nos totam tenemus in specie veritatem, veneramurque ipsam sapientiam, ipsumque Salomonem amplectimur, amamus et tenemus in specie veritatem, veneramurque ipsam sapientiam, ipsumque Salomonem amplectimur, amamus et tenemus fide. Quia profecto hic plus est quam Salomon Christus, cujus egressio a summo coelorum culmine quaesivit eam quae venit a finibus terrae audire sapientiam, et contemplari ineffabilia sacramentorum ejus mysteria. Tradunt igitur Judaei quod haec mulier Meroe sit vocata, solummodo nomen quaerentes p. 0477D| et carnaliter omnia sentientes. Nec tamen mysterium recognoscunt, quod Christus de se et Ecclesia, quae vere regina est, esse docuit. Cumulat ergo adhuc invidiam Judaeorum haec comparatio, quia eos sine excusatione facit 567 fides gentium. Ut cum illi prophetis, id est, Jonae Salomonique credunt, et complectuntur sapientiae doctrinam; isti Christum non credunt Jona seu Salomone potiorem. Et ideo eos in resurectione judicii condemnabunt, quia in his repertus est timor Dei ac fides, quibus lex non erat data, nec virtus verae sapientiae praedicata. Hinc magis indigni sunt venia qui ex lege sunt infideles, dum plus fidei sectati sunt commercium qui legem non noverant, quando illis gratia p. 0478A| et venia gratis praedicatur. Sequitur adhuc alia objurgatio:

Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit, et reliqua. Continuus quidem ordo lectionis, et ex prioris exordio sermonis proficisci probatur, dum eis ob duritiam cordis eorum atrocior accumulatur poena, et major comminatur vindicta. Ad hoc quippe omnis comparatio praesentis loci intentatur, ut demonstret ex ea Judaeis graviora imminere supplicia, quod et in fine aperte concludit, cum ait:

Sic erit (inquit) et huic generationi pessimae. Nam homo a quo immundus egreditur spiritus Judaeorum natio designatur, de qua spiritum immundum lex, quae data est, interventu suo ejecit. Quoniam antea p. 0478B| in Aegypto multa et gravia in Deum peccata idola adorando et daemonia colendo, contraxerant. Nec non etiam postquam signa et prodigia Dei in Aegypto viderant, post transitum maris Rubri, post innumera beneficia et miracula interdum, cum lex a Deo fabricaretur, metallo ac lapidibus hostias immolaverunt, una cum choris et canticis saltantium, aureos quos sibi conflaverant vitulos, deos adoraverunt. Sed lex, veluti quaedam custodia murorum circumjectae potestatis, daemonibus rejectis, conclusit Dei populum ab eis, et exclusit adversarium. Qui illinc exiens, pergens quasi per arida loca, et inaquosa, longe diu circuiens, oberravit per solitudines gentium, in quibus nullus fons vitae adhuc effluxerat, neque coelestis imber eos compluerat, et ideo nimia p. 0478C| arditate torridi squalebant. Quas solitudines et loca arida diu dum circuiret, et requiesceret in eis male pacatus, tandem aliquando Dei gratia respersi, postquam per lavacrum aquae vitae sunt abluti, et fons vivus in eis effluxit, habitandi cum his nullus locus fuit. Et cum jam in his requiem non haberet regnandi intra se reputans, optimum duxit, 568 et posse credidit in eam regredi domum, de qua depulsus prius per legem ac si ad ampliora invitatus, exivit. Ad quam rursus regrediens, invenit vacantem per otium et sabbatum. Vacabat enim templum Judaeorum, quia sine Christo erat, et sine Deo, et sine custodia angelorum. Quoniam, sicut legimus in Josepho, post passionem Domini clamatum est publice multis audientibus in eadem arce murorum: Transeamus p. 0478D| ex his sedibus. Nec immerito, quia Dominum angelorum habitatorem habere noluerunt. Et ideo eorum exspoliata praesidiis vacabat domus otio vanissime feriata, ornata prophetarum praeconiis et traditionibus paternae legis, nec non et superstitiosis observationibus. Propter quas nimirum traditiones etiam ipsa legis custodia longe abscesserat, quia omnis lex et prophetia usque ad Joannem data fuerat, ut Christum annuntiarent, quo abjecto, absque habitatore, ut dixi, vacua remansit, non solum ipsa gens, verum etiam et ipsa lex; quia non erat alius quem praefiguraret neque in se quem demonstraret; sed a nobis tamen legitur plena mysteriis ad testimonium confirmationis nostrae, et illis ad opprobrium p. 0479A| damnationis suae. Quae domus Judaeorum cum ita esset ornata, et mundata, necnon et vacua, ne vacua remaneret, rursus repleta est daemonibus. Qui ideo sub septenario numero assumuntur, quoniam in eo numero plena perfectio designatur. Ut quia tot erant eis munera gratiarum destinata si Christum recepissent, in quo erant haec omnia, tot tantaque deinceps e contrario fieret in eis iniquitatis possessio. Quoniam et per septem vitia principalia, universa vitiorum immanitas exprimitur; ut quanta est in bonis gratiarum actio, tanta sit et in malis iniquitatis plenitudo. Sed ideo nequiores dicuntur assumpti quam is fuerat qui eos prius possederat, quia graviora sunt vitia quae post perceptam legem vel gratiam committuntur quam fuerant illa quae nulla p. 0479B| percepta lege operabamur. Propter quod quia completum videmus in Judaeis quae comminata sunt, expavescamus admittere quae prohibita sunt, quoniam melius esset, juxta Apostolum (II Pet. II, 20), viam Dei non nosse, quam post perceptam gratiam retrorsum abire, aut sub hypocrisi ficte ac vitiosissime vivere. Quia cum quisque ceciderit de culmine justitiae Dei, deinceps jam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa 569 per poenitentiam, et a consuetis operibus jam exclusa, cum non invenerit in quibus delectationibus requiescat, avidius ad pristinam redit hominis mentem, et rursus eam occupat, si, cum expulsa esset, negligentia subsecuta fuerit, ut de fervore charitatis mens prolapsa ruat. Tunc siquidem non solum p. 0479C| habebit illa septem vitia, quae sunt septem virtutibus spiritalibus contraria, verum etiam per hypocrisin, in seipsa virtutes habere simulabit. Propterea assumptis secum aliis septem nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit ipsa concupiscentia et possedit eamdem domum, ut sint novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 45). Etenim Judaeis gravius est nunc quotidie in synagogis Christum obstinato animo blasphemare, quam cum in Aegypto ante legis notitiam idolis serviebant, daemonibus immolare. Et, ut apertius ostenderet de quibus parabola texebatur, ait: Sic erit generatio huic pessimae. Quamvis quodammodo et de haereticis accipi possit; quoniam multo pejoris conditionis sunt haeretici aestimandi, quam gentiles; quia in illis adhuc spes fidei p. 0479D| restat, in istis vero pugna discordiae manet. Tamen ut veritas non extenuetur intelligentiae, impleta haec omnia datur cernere libere in Judaeis. Quoniam nisi gravius hoc illis esset quod rejecerunt Christum et vacui remanserunt, quam si ut prius idola adorarent, nequaquam ita usque in finem saeculi a proprio solo capite sine ulla repropitiatione expulsi essent. Nam modo non idola adorant et venerantur, et tamen sine ulla clementia per omnem orbem terrarum dispersi, et sine Deo vero vagi inveniuntur. Quia qui noluerunt esse domus Dei, facti sunt domus daemonnm pessimorum. Ad quam regressi cum suo principe suis circumsepti nequitiis, in eisdem habitant, et sunt eorum omnia pejora prioribus.

p. 0480A| Adhuc igitur Salvatore loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres ejus stabant foris quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui, foris stant quaerentes te. Quamvis occupatus esset Dominus in doctrina verbi, altior hoc loco requirendus est sensus, quia perfecti et sapientis viri est, per singulas sententias acute inspicere sensus latentes in eis invenire; distinguere singula, quae in locis et temporibus seu in rebus sunt significata, dicta vel gesta. Breviter quidem definire verbis plenius, quae explanantur amplificare sensibus, sine insolentia, sine ambitione laudis, et 570 jactantia vanitatis. Quia omnia divina, ut dixi superius, narrata operata sunt mysteriis, et nihil in eis dictum quod non sit plenum sensibus, sicut est quod ait: Adhuc eo loquente, ecce p. 0480B| mater ejus, et fratres stabant foris, et dixit ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. Non quod ingrediendi ad eum, ut caeteri non haberent potestatem, sed quia sic divina disposuit Providentia, ut rei eventus monstraret exspoliata praedicatione, deinceps quid ipsi Judaei acturi essent, nolentes per ostium intrare, id est per fidem ad eum. Unde dictum est: Ego sum ostium (Joan. X, 9), et quia in sua venit, et sui eum non receperunt (Joan., I, 11). Porro in matre et fratribus Synagoga et Judaei, qui ex ea nati sunt, intelliguntur; qui contemnentes ejus doctrinam, cuncta in opprobrium vertunt. Unde quidam ut ex uno genus intelligatur, ac si insultans dicit: Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. Quasi diceret: Quid talia de te in populo p. 0480C| respergis, vel quare te Deum facis, et in nobis tanta taliaque reprehendis et minaris, quasi in tua sit potestate atrociora nobis reddere, nonne haec est mater tua et fratres tui? cum sis homo, fabri filius, et vilior in genere prae caeteris, cur tam eximia de te ostendis, et in nobis tanta calumniaris? Quae adhuc hodie vox est Judaeorum credentes quod homo est tantum fabri filius, et conditione carnis humanae ex femina generatus. Quanquam videatur iste qui nuntiat et ob aliam calumniam, non fortuitu, neque simpliciter insultans, ista nuntiare, verum magis ex hoc insidias praetendere, utrumne officio divini verbi contra superius praeceptum de matre prolatum vel de fratribus, carnem aut sanguinem eorum, per motus affectum, praeferat. Sed p. 0480D| inspector cordium benignissimus Salvator sic responsum temperat, ne matrem neget, aut fratres, pro qua etiam in cruce pendens sollicitudinem gerebat, sed ut insidiantem repercuteret, seque Filium Dei non celavit.

Unde extendens manum in discipulo, ait, Ecce mater mea et fratres mei. Ac si diceret, Isti sunt mater mea, quorum officio et doctrina quotidie credentium animae in meo corpore ut sint generantur ad lucem. Isti sunt fratres qui faciunt opera Patris mei et voluntatem, unde et ipsi ex hoc adoptantur in filios. Non enim ut dixi, juxta haereticos, matrem negavit, ut putaretur de phantasmate natus. Sed apostolos cognationi praetulit carnis, ut et 571 nos p. 0481A| in comparatione dilectionis semper carni Spiritum praeferamus. Sed ne forte de solis apostolis dicere videretur, providus Magister addidit, etiam et de singulis recte credentibus.

Et quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Interea ne de Joseph dicere rursus calumniaretur, cum voluntatem Patris requirebat, addidit, qui in coelis est, ut monstraretur luce clarius seipsum de coelis venisse, quamvis Filius hominis in carne videretur. Formam quoque seipsum omnibus agendi sentiendique constituens propinquitatum omnium jus atque nomen jam non de conditione carnis, sed de Christi et Ecclesiae communione retinendum. Quoniam Ecclesia, quae in Christo colligitur, mater p. 0481B| effecta est, intus in corde Christum gignendo et pariendo. Soror vero secundum quod quam saepe in Canticis appellatur, ideo et ipsa vocata est, quia Christus Dei Filius, hominis filius factus est, juxta quod et ipse sponsus et frater est. Unde jam tunc in apostolis cum Christo mater intus erat et fratres, foris vero Synagoga de qua genitus est, et fratres Judaei invidia caecati stabant, nolentes intus intrare ad convivium, in quo junior filius clementer receptus epulabatur. Ex quo loco quidam, fratres Domini dixerunt esse filios Joseph, de alia uxore generatos. Suspicati sunt enim, sequentes ex apocrypho Judaeorum deliramenta quamdam Estham mulierculam fuisse, de qua genuerit filios, qui fratres Domini vocarentur. Nos autem fratres Domini p. 0481C| non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, Mariae liberos intelligimus materterae Domini, quae mater fuisse dicitur Jacobi minoris, et Joseph, et Judae, quos in alio Evangelii loco, fratres Domini appellatos legimus; fratres itaque consobrinos dici omnis Scriptura demonstrat. Qui cum venissent ad eum, quia occupatus erat Dominus omni frequentia populi, non minus in opere sermonis ad turbas, quam et in doctrina interius ad discipulos, in officio curationis, nec non et in responsione sibi insidiantium. Omnium tamen in omnibus unam operabatur salutem, Qui vult omnes homines salvos fieri, ut omnes venirent ad agnitionem veritatis (I Tim. II, 4). Idcirco p. 0482A| mater et fratres differunt introire, ut et reverantia servaretur in accessu, et mysterium formaretur divinitatis ex proventu. Unde quia percurrimus inelimato loquendi 572 genere ab eo loco ubi circuibat benignissimus Jesus civitates omnes et castella docens in synogagis eorum et praedicans Evangelium regni (Matth. IX, 35), usque ad hunc locum, ubi deinceps novus incipit ordo narrandi. Et quia flagitat ratio ut vires reparentur lectoris, curemus finem imponere libro, si forte ad novum narrandi genus, recreatis viribus, constantius qualitercunque redire possimus Quoniam nec nos tam largam habemus dicendi peritiam, nec facultatem apposite ad persuadendum, ut quae optima sunt loquendi explere valeam; neque sum praestantissimo p. 0482B| praeditus ingenio, ut haec tam difficilia enodare facile et explicare possim. Idcirco me intra meos continere terminos decrevi, quos mihi divina indulsit misericordia, ne modum excedam concessae gratiae, quoniam nec laudem multam requiro hominum, nec gloriam. Idcirco etsi non eloquentiam mihi vindico, sensus tamen catholicos enucleare cupio. Quoniam si non alii tractassent Scripturas divinas quam oratores studiosi et prudentes, atque illustrissimi viri et praeclari, rara esset disputatio divinorum eloquiorum, et humana facundia laudaretur magis quam coelestis gratia. Stultum quippe est in hac Christi schola, saecularem et vanam sectari philosophiam, maxime in hoc loco, quem tractavimus. Ubi eliguntur apostoli piscatores et p. 0482C| rustici, et mittuntur, Sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16), ad universa tormentorum genera perferenda; ubi instituuntur apostoli discipuli ad agones, et nullam quaerere eloquentiam jubentur. Quapropter, his ita decursis, festinet oratio, una cum praecellentissimo eloquiorum divinorum magistro, modum loquendi facere, et cum ipso benignissimo Salvatore, quoniam et ipse festinat, nos navem ascendere valeamus, ut dicatur nobis quod dictum est his qui cum eo erant in navi: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. VIII, 10), ne forte cum turbis in terra inveniamur.