Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/5

Liber Quintus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 4 6 



PROLOGUS LIBRI QUINTI. p. 0331|

p. 0331D| 385 Sanctissimis in Christo fratribus, quos divina sapientia satis abunde suis illustrat virtutibus, et coelestis gratia miris exornat muneribus, sub sancto p. 0332D| proposito monasticae disciplinae Centulo degentibus, PASCHASIUS RADBERTUS, monachorum omnium peripsema, et Levitarum ultimus.

p. 0333A| Expositum in Matthaeo, charissimi, quod olim inchoaveram, ut eo in officio fratribus pensum servitutis meae pro voto persolverem, multis demum, suscepto regiminis loco, praepeditus sollicitudinum curis, et causarum saecularium variis implicatus negotiis, tantum a me longe abductus, quantum a studio litterarum remotus, non solum illud imperfectum reliqui quod coeperam, verum etiam, praetermisso quietis bono, memetipsum, pene plurimis aurarum allisus impulsionibus, in naufragium dedi. Sed quia Deus nobis, ut ille vates ait, sua providentia haec otia fecit, fratres, qui a vobis ad nos missi venerunt, crebro me solerti aggressi sunt hortatu, ut explerem opus quod inchoaveram, vestroque consecrarem nomini: ne illuderer, juxta illud ex Evangelio, quia p. 0333B| coepi ac si turrim aedificare, nec potuerim consummare. Unde itaque, eorum exhortatione permotus, ac si divino tactus affatu, decrevi rogatus offerre devotionis obsequio, tam charitati vestrae quam et fratrum meorum, qui me et ipsi sui amoris xenio ad id impulerunt ut facerem. Unde continuo quatuor librorum opuscula in eodem Matthaeo, quae dudum illis condideram pro voto, statui retexere ac si principium hujus operis, si forte super ipsos, ac si super fundamentum, possem tam vobis pro munere, quam et illis pro censu servitutis, culmen totius structurae erigere; ut quorum una inviolabilis et incontaminata manet charitas, una devotio, unumque propositum, fieret haec lectio una soliditas dilectionis, unusque funiculus triplex fidei, spei et charitatis, p. 0333C| qui nunquam rumpitur, unaque fabrica perfectionis, quae nusquam violatur. Beatum ergo me existimans fore, si quidpiam 386 meis quod gratum esset, pro censu exsolverem, et offerrem vobis licet exiguum pro munere non ignavi ponderis talentum locupletius quod placeret. Quoniam ut praesenti, ex omnibus et in omnibus gratissima me dilectione in Christo suscipere dignati estis, et refovere sinu charitatis, Deoque committere precibus, maxime eo in tempore, juxta illud antiquum proverbium, quando amicus et medicus in necessitate probantur. Hinc est charissimi quod tanto studio causa visitationis ad vos quam saepe venire decrevi, desiderans vos videre, et corrigere in me quod diu negligentius omiseram; qui me dilectionis affectu contra omnia adversantia p. 0333D| consolati estis in orationibus vestris, ita ut in praesentiarum nihil mihi deesse putarem, cum tanta beneficia vestra perfectae charitatis circa me flagrarent, quoniam debitores facti estis omnibus, qui nihil aliud ulli debetis (quia radicem cordis in coelo posuistis), nisi charitatem, quam semper debendo exsolvistis, et exsolvendo magis magisque debitores facti estis. Sed quia liberalitas vestra multum exuberat in dando, credo quod et in accipiendo liberalius, sancta benevolentia vestra magis gaudebit pro munere verbi, quam pro ullius censu dati. Hinc gratum fore putavi quidquid devotus obtulero, quibus profecto debeo quidquid possum et quod sum. Verumtamen p. 0334A| non adeo ignarus ut nesciam quod nequeo digne quatuor Evangelistarum quadrigam sensu penetrare exiguo, neque ad liquidum unum eorum intelligere; non dicam ego tantillus, verumetiam nescio et si ullus eorum qui magnos sese faciunt virtutibus. Quoniam haec quadriga currus Dei est multiplex, in qua Christus coelestis auriga peragrat quadratum orbem modo universum: nunc in tempore volans per omnia; nunc extra tempus super omnia, et ultra coelorum excelsa, semper cum Patre idem in una aeternitate Deus manens; nunc infra tempus Deus homo perlustrat universa; modo a summo coelorum egrediens, excurrit usque ad inferos; modo ab inferis regreditur usque ad superos. Et ideo haec animalia, quae hanc quadrigam per orbem trahere p. 0334B| videntur ubique volantia, etiam terga pennata habere dicuntur; quorum corpora plena sunt oculis ante ac retro, deinde intus et foris; ex quibus emicant scintillae ac si aeris candentis, et 387 discurrunt fulgura. Habent itaque singuli pedes rectos et semper in sublime tendentes. Unde non immerito et ipsi Cherubim vocantur, eo quod habeant in se multitudinem scientiae Dei. Quam bene igitur dictum est per Ezechielem: Quia non revertebantur cum incederent, sed unumquodque eorum ante faciem suam gradiebatur (Ezech. I, 9), quia ad aeterna tendunt. Quae nimirum animalia multis in locis praefigurata, et, quod mirum est, ante sunt in coelis huic prophetae in spiritu Dei ostensa, quam essent in terris nata. Idcirco non potest non esse ineffabile, neque incomprehensibile p. 0334C| quod sentiunt. Et tamen, ex eorum dictis est et verbis quidquid est quod recte sapimus vel intelligimus; quia eorum verba, verba sunt Dei. In quibus profecto verbis non humana sapientia, sed spiritus et vita lucet. Et ideo ipsa verba jure verba vitae dicuntur, quia non in his flos eloquentiae redolet saecularis, sed fructus vitae. Quapropter, etsi ad plenum nemo de talibus loqui potest, non ideo tamen ex toto homo quilibet silere debet; licet in elimato loquendi genere, ne loquatur ea divinitus inspiratus quae sentit. Quia intelligentia Evangelii non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis constat, sed in sapientia Christi: quam Paulus etsi imperitus sermone, ut ipse ait, non tamen scientia inter perfectos loqui se gaudet (II Cor. II, 6). Interea etsi senilis oratio p. 0334D| per se compta esse debeat ac decora sensibus debet tamen esse et mitis, maxime in talibus. Cujus profecto sermo etsi decorus sit, quod non requiro, ut quidam ait, quietus esse debet ac remissus. Quod si in saecularibus studiis talis debet esse eloquentia, quae succum habeat modestiae; quanto magis ego inter haec flammantia virtutum documenta proferre non debui, et si possem, nitorem saecularis facundiae, quae secum splendorem ferat verborum, sed puritatem sensus quaerere et intelligentiam veritatis? Quoniam haec sapientia Christi in mysterio abscondita est in ipso, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae Dei reconditi. Et ideo ab ipso impetrandum p. 0335A| est ut oratio nostra emolumentum magis habeat perfectae intelligentiae, quam incitamentum vanitatis. Sed, quia haec quatuor animalia varie describuntur, quaerendum omnino quid est quod Joannes primum animal simile leoni dixerit (Apoc. IV, 7), 388 cum Ezechiel propheta, non leonis speciem, sed hominis primo animali inesse perhibuerit. Sic enim ordinem eorum describit: Similitudo, inquit, vultus eorum facies hominis et facies leonis, a dextris eorum quatuor, et facies bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper volantis ipsorum quatuor (Ezech. I, 10). Mirum quippe valde est quod Joannes animal primum simile leoni, propheta vero primum homini simile ponit. In qua nimirum sententia magna nobis oritur quaestio. Quamvis enim Ezechiel p. 0335B| dicat de ipsis animalibus, quod essent quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, singulorum tamen facies declarantur. Unde cur immutetur ordo qui scriptus est in propheta Ezechiele, et dicatur a Joanne leo pro homine, non absque magno mysterio est. Quapropter sciendum quia mystica Scripturarum eloquia non semper ordinem servant historicum; quod si facerent, non jam mystica, sed tantum historica essent. Hinc, si ad descriptionem Evangeliorum recurrimus, propheta se animalia vidisse describens, ordinem servavit, qui Matthaeo humanam faciem habuisse narrat; quia ipse primum de humanitate Christi exorsus est scribere. Marco autem leonis forma tribuitur, secundum quod a clamore, ac si leo in deserto rugiens, coepit. Tertius vero p. 0335C| Lucas speciem bovis, seu vituli gestat, quia ipse a sacerdotio suum Evangelium inchoavit. Joannes quoque in aquilae similitudine figuratur, eo quod altius transvolans universa, ad divinitatem verbi usque pervenit ascendens; in qua clarius obtutum oculorum defigit, et inde nobis arcani verbi mysteria plenius reseravit. Nam et ipsi doctores nostri ex hoc loco diversa sentiunt, sicut et diverse narrata leguntur: quod in leone Matthaeus, in homine Marcus visus sit. Sed, si ad dispensationem Redemptoris nostri mentis oculum defigimus, quam dispensationem eadem animalia peractam declarant, nec ipse propheta ordinem tenuit, qui secundo loco leonem posuit; cum idem Redemptor noster natus ut homo, prius fuerit ut vitulus immolatus, quam p. 0335D| ut leo a mortuis suscitatus. Propterea videamus quam ob causam eorum ordo praeposteretur, cum sint, ut dictum est, quatuor facies uni, et quatuor pennae uni. Ubi patenter nimirum 389 Evangelistarum demonstratur concordia et unitas Evangelii Dei: quodlibet eorum et suam et trium possidet formam, ita ut in uno tria, atque in tribus unum inveniatur. Quod si in unoquoque eorum tria inveniuntur animalia, quodlibet horum primum est, nec alteri cuilibet posterius; quoniam singulorum omnium quatuor facies est una, sicuti et uni ipsorum simul quatuor. Quia Christus homo fuit quem simul praedicant omnes; et leo propter suam eximiam fortitudinem, quia moriens mortem devicit; p. 0336A| et vitulus quoque, quia immolatus est in sacrificium Deo Patri, sicut ipsi quatuor testantur; sed et aquila figuratus est, quia mox ut occubuit per mortem innovata est juventus ejus, et resurrexit, atque descendit altior omnibus etiam angelis suo volatu, quando rediit ubi erat in principio Deus apud Deum. Et ideo non immerito facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, et facies vituli a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor: quia omnium eorum una facies est, et propria; ita ut et proprietas praedicationis mirabiliter resplendeat in singulis, et unitas commendetur in omnibus. Quia licet singuli suam habeant proprietam narrandi, non tamen aliam invenies faciem in alio, quam alius non habeat: et p. 0336B| ideo uni, ut ita dicam, ineffabiliter quatuor facies sunt. Quia, si requiras quid Matthaeus de incarnatione sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas, et Joannes: si quaeras quid Joannes, hoc procul dubio quod et alii tres similiter; et si quaeras quid Marcus sentiat? quod Matthaeus, Lucas et Joannes; et si quaeras quid Lucas? utique hoc quod Joannes, Matthaeus et Marcus sentiunt. Quia eorum una notitia fidei est, qua cognoscuntur a Deo; ac per hoc ipsa est in uno facies fidei vel cognitio, quae est simul et in quatuor. Quae cum ita sint, charissimi, in hoc loco si alium ordinem sequar, propter quem nostri inter se variant doctores, nemo me reprehendat temere, quoniam nec Joannis ordinem, sicut quidam fecerunt, nec Ezechielis impugnare cognoscor, p. 0336C| sicut nec ipsi sibi etiam in diversa ordinis narratione facere probantur: dum unus eorum, id est, propheta Ezechiel ordinem demonstrat, ut dixi, Evangelistarum juxta quod ordinati sunt a Domino, et ipsi conscripserunt 390 Evangelia unusquisque in praefiguratione sua et qualitate principii. Alter vero, id est, Joannes, sacramenta quae in Christo praefigurata sunt et expleta, potius persequitur: quia Christus ipse leo est qui securus dormivit in passione. Unde Jacob ait de Juda in persona Christi: Quia occubuisti ut leo, et quis suscitabit eum? (Gen. XLIX, 9) Ipse homo et vitulus, ipse et in aquila jure praefiguratur. Sed leonem Joannes primum ponere maluit, quia sacramentum resurrectionis ejus jam credentibus scribens, rectius prius judicavit declarare p. 0336D| per quod maxime mundus credidit, quam hominis seu vituli personam. Quia non ideo omnes generationes in eum crediderunt quia homo natus est in mundo, neque quia immolatus est ut vitulus, sed quia post mortem victor resurrexit ut leo, ipse se resuscitans, sicut Moyses scripserat Jacob olim prophetasse. Alias autem, si solummodo natus esset ut homo, et passus, et non resuscitatus praedicaretur, quis in eum crederet? Quapropter Joannes primum solerter satis in sacramento resurrectionis Christi leonem posuit: quia per id quod mortuus resurrexit, in se mundum credere compulit. Idcirco leonem ante posuit. Nam, etsi primus est homo in ordine, seu vitulus, tamen prior est in virtute leo, et p. 0337A| in fortitudine sua Christus. Hinc Paulus aiebat dicens: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. V, 16), ac si aliis verbis diceret, non jam in animalibus hominem moriturum, sed leonem post mortem attendimus resurrexisse in aeternum victurum. Sicque hoc modo, quantum mihi videtur, et Evangelistarum ordo recte servatur, ut praemissum est, et haec praeposteratio narrationis, quae facta est in Apocalypsi a Joanne, non absque magno mysterio est. Sed utrum nostra praefatio, salva auctoritate priorum Patrum, debitam rationis consequentiam servet, tam vestro quam fratrum meorum examini, quibus laborare videor, derelinquo. Quia tam in hac sententia, quam et in omni opere isto, si vestro utrorumque judicio approbatus, vestraque defensus sententia fuero, nullius p. 0337B| temeritatis supercilium pertimesco; neque reprehensionem indebitam formidabo, qui talium tantorumque auctoritate fulciri me cognoscam et firmari, quorum doctrina in omni scientia Dei longe lateque praedicatur, et sapientia pollet, non dico in verbo tantum, verum etiam in omni 391 opere bono atque disciplina virtutum. Qui, quidquid in doctrina didicistis locupletius factis exhibetis, ita ut Christus ubique glorificetur in vobis. Hinc me non immerito felicem censeo, si aliquid dignum vobis in hoc opere senex edidero, saltem quod prodesse queat juvenibus, ad emolumentum doctrinae, et ad studium pietatis. Quoniam, sicut quidam ait, ut adolescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque p. 0337C| fit senectus eorum qui a juventute coluntur et diliguntur: sic et adolescentes boni senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducantur. Quapropter, charissimi, senectus mea non modo languida circa vos et circa fratres meos esse debuit; quos exhortari debui cum praeessem, neque iners, verum nec otiosa in ipso otio, sed operosa et semper agens aliquid, et moliens tale, quo et vita formetur praesentium, et exemplum praebeatur futurorum. Ne sacramentum salis, olim in ore puerulus quod accepi, evacuetur in senectute vel in senio. Fac ergo quod nec tanta praeditus sim sanctitate, nec tanto conditus sapientiae sale, nec tanta eruditus disciplina litterarum, ut sit senectus mea in misericordia uberi, nec tanta illustratus virtutum, claritate, quo dignus videar p. 0337D| talibus et de talibus scribere, vestri tamen est meriti et gratiae obediendo immeritus quod praesumo. p. 0338A| Quod si me quisquam adeo ultra praefocare voluerit, id ne audeam ineloquens, ac si omnium vitiorum illuvione respersus, conspiciat leprosum primum in in hoc opere occurrentem, in quo et cum quo me sanandum confido. Intueatur omnium morborum genera, et solius Domini voluntatem mecum salutis causam imploret. Audiat ergo Dominum imperantem, si mutum me credit, in Evangelio, Ephphetha (Marc. VII, 34), quod est, adaperire. Et quia de saliva oris ejus olim infans gustavi, verum loqui jam senex rogatus a vobis non erubesco. Prorsus quia digitos ejus meis in auribus intus sentio, idcirco quae audio mihimet, et meis tacere non debeo. Unde et si ipse benignissimus Jesus mihi praeciperet ne loquerer, satis me illi invitarent, ne tacerem qui quanto p. 0338B| magis eis praecipiebat, tanto plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, quia surdos fecit audire, et mutos loqui (Marc. VII, 37). Hinc, quaeso, nemo mihi molestus sit, nemo me reprehendat, si 392 loquar; ne forte videatur Christi operibus ingratus, qui bono suo, et surdis praestat audire sacramenta vitae, et mutis loqui, quo possint narrare magnalia Dei. De caetero precor lectorem meum ne processus sermonis vix sufficiens sensibus Scripturarum, fastidiosa conseatur prolixitas, quando non oratio nostra verbis sed sensibus dilatatur. Licet enim plerisque legentium plus placeat sterilis brevitas interdum, quam utilis explanationum prolixitas; tamen locupletior sensus jure studiosis plus praestat quam commentum brevitatis. p. 0338C| Ubi nos nec tropologias secuti sumus Evangelii in explanatione, nec mysticas sententiarum intelligentias; sed solummodo simplicem sensum dictionum in brevi, prout oportuit, explicavimus. Idcirco habeant fastidiosi regulas veritatis ex commento, quas in Evangelio prius dictavit auctoritas priorum Patrum et efficacia mentis, ne prolixiora fastidiant. Studiosiores vero, quaeso, dignentur nostra legere, quibus satisfacere volui requirentibus ampliora. Quod si nec ista nec illa placuerint quibuslibet ignavia pressis, legant quae sibi dormitu somnique silentio fingunt; aut si secus delectantur, siliquas porcorum saecularium litterarum adhuc pueri, vel cortices rodant. Nobis tamen, quos divinus spiritus instituit, praetermittendum non fuit, ne loqueremur vobis, amantibus, p. 0338D| quidquid ex doctoribus sanctis confectum; prodesse credidi, et diligentioribus placere non dubitavi.

LIBER QUINTUS. p. 0337|

p. 0337D| (CAP. VIII). In illo tempore, descendens Jesus de monte, ecce leprosus veniens adoravit eum (Matth. VIII, 2). Quia de monte Domino descendente, leprosus prior occurrit, festinandum nobis, ut et nos cum ipso perveniamus; quia et in illo fuimus, dum per eum genus humanum et cura salutis nostrae designatur. Verumtamen hinc prudens lector intelligat, et in aliis p. 0338D| quibuslibet sancti Evangelii locis, allegoriarum, 393 figuras de veritate rei gestae nihil ad fidem minuere. Quia in his dispensatione divina ita sunt omnia procurata, ut et fides nascatur ex miraculo, et doctrina fidei ex ipso eodemque opere ad institutionem morum proficiat in mysterio. Quapropter ubique loca, tempus, et ordo, atque omnis circumstantia p. 0339A| historiae consideranda est, ut et veritas rei gestae pateat ad fidem, et spiritualis intelligentia reniteat ad doctrinam. Hinc est sane quod in monte excelsius spiritales discipulos spiritalia, quasi ad coelestia subjectos, docet. Deorsum vero descendenti prior leprosus occurrit. In quo nimirum leproso allegorice humanum genus, ut dixi, designatur, quia universos lepra maculosae vitae resperserat; atque ideo ad paradisi castra commeandi nulli regressus erat. Divinarum autem Scripturarum allegoriae usitatissimae duobus principaliter formantur modis, rebus videlicet, atque verbis: aliter tamen rebus, aliter verbis. Sed verbis quae fit, proverbialis appellatur, et quatuor cognoscitur modis. Aut per translationem scilicet verborum, ut est: Apertum p. 0339B| est coelum et descendit Spiritus sanctus (Luc. III, 21); et illud: Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI, 28); quae ad insinuandas metaphorice rerum causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum. Aut secundum imagines parabolarum, sicut est: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho, et incidit in latrones (Luc. X, 30), et parabolae vineae, agricolarumque ejus narratio (Matth. XXI, 33). Ex quibus profecto non res gesta exigitur, sed personarum ac negotiorum transformatio ad aliud refertur. Aut certe comparative per similium rerum collationes: etsi vix in aliquo differatur, nisi quod non narratio, sicut in superioribus, contexitur, sed causarum tantummodo cooperatur effectus. Aut tantummodo proverbialiter, sicut est: Ne mittatis margaritas p. 0339C| vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Porro allegoria rerum illa de qua diximus, semper ita mystice figuratur ut de rebus gestis nihil subtrahere jure credatur, quia non rerum factarum typica auferunt veritatem, sicuti praesens locus probat, cum leprosus, Domino descendente de monte, curatus illico perhibetur, designans humanum genus, Domino de coelestibus descendente, lepra peccati mundatum. Nec inconvenienter per unum multitudo credentium significatur, cum in solo uno hominis nomine universitas 394 humani generis a doctoribus comprehenditur. Nam, cum dicitur homo, quidquid ex nostra humanitate procreatum est, etiam ex usu saecularium intelligitur disciplinarum. Et ideo apertissime per unum leprae maculis respersum, unitas p. 0339D| credentium ostenditur peccatorum maculis coinquinatorum, et immunditiarum squaloribus abjectorum. Propter quod nemo de suis glorietur meritis, quia omnes eramus irae filii, et a coelestibus exclusi consortiis. Quod nimirum genus, cum descendisset, mox occurrisse in uno praemonstratur. Alioquin, nisi descenderet ille, per incarnationem habitu inventus ut homo, iste non ascenderet, a paradisi gaudiis expulsus leprosus ut homo. Ergo simul omnes cum isto mystice occurrimus, simul omnes cum isto dicamus corde: Domine, si vis, potes me mundare. Omnes quidem immundi, tamen, fide accedentes, voluntatem, de cujus potentia non dubitamus, rogemus. Et tanto propinquius, quanto fidelius. p. 0340A| Quid ergo in omnibus disciplinis tam efficax negotium quam voluntas Dei? Porro voluntas Dei causa est et origo, atque existentia omnium rerum, quia cuncta voluntate Dei creantur ex nihilo, et de informitate sua producuntur ad formam. Hinc sane peccati contagione male deformibus, prudentissime hic aperuit causam originis atque existentiae, dum universa Christus quae voluit, fecit, et solummodo voluisse, fecisse est. Quandoquidem unitas credentium in isto praemonstrabatur, justissimum erat ut ex doctrina ipsius, causa omnium, voluntas Dei cum fide deprecaretur. Quoniam non est fides, cuncta creasse credere; nisi credamus etiam, ea ipsa voluntate qua conditi sumus, rursus ad formam aeternae felicitatis in melius posse reparari. Quam argumenti p. 0340B| materiam olim nemo philosophorum invenit, sed ipse illam docuit qui creavit. Unde dicat fidelis quisque: Domine, si vis, requirens causam suae originis, nihil haesitans de proventu, eo quod vult omnes homines salvos fieri: potes me mundare, et ad formam salutis restituere. Nec dubium ob hoc, secundum historiae veritatem, Domino descendente, hunc primum lepra perfusum occurrisse: quia, curam suscipiens beatus Matthaeus et apostolatum de peccatoribus, instituit eos, et formam doctrinae imprimit, quos, exsules a civitate Sion, cujus fundamenta in montibus sanctis, lepra immunditiarum peregrinantes fecerat. 395 Et bene a primordio curationis non alium una cum turbis, quam leprosum, occurrisse commemorat, fide probum, confessione p. 0340C| devotum, doctrina coelesti praeditum, qui profecto rogat: Domine, si vis, potes me mundare, docens prudenter causam et efficientiam omnium rerum, voluntatem Dei. Quam disciplinam nec Plato philosophus aliud praedicans attigerat. Confitetur ergo potentiam Christi, et implorat voluntatem, quoniam quanta ejus voluntas est, tanta et potentia, imo ipsa voluntas potentia est. Idcirco religiose obsecrat satis, ut a quo est de nihilo, inde reformetur rursus ad pristinam naturae suae formam de informitate peccati. Tunc Jesus, extendens manum, tetigit eum dicens: Volo. Extendit vero manum, quoniam ille longe recesserat. Et nisi prius misereretur ut extenderet manum, hic nunquam redire ac sanari posset. Pro quo Propheta gemens aiebat: Ut quid, p. 0340D| Domine, avertisti manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem (Psal. LXXIII, 12)? Quae nimirum manus nisi extenta esset, quia in extremis demersi eramus, nunquam nos tangenda curaret. De cujus nimirum potentia rursus alibi conquirendo: Nunquid abbreviata, seu parvula facta est manus tua ne possis salvare? (Isa. L, 2.) Quae utique si brevis esset ad misericordiam, vel parvula ad potentiam, nunquam ad ima mersos levaret tantis delictorum ponderibus praegravatos. Sed quia jam extensus venit Christus, scilicet Patris dextera carne indutus ad misericordiam, recte extendisse manum ac tetigisse dicitur. Alioquin quid necesse erat, juxta litteram, ut manum extenderet et tangeret leprosum, p. 0341A| qui, solo sermone ut creavit, imo voluntate, restaurat universa: nisi quia fecit in uno efficacissime, quod simul in genere se facturum, multis prophetarum eloquiis olim repromiserat? Propterea extendisse manum jure dicitur, ac tetigisse, quia si non maculas nostras ille incarnatus tangendo emundasset, adhuc sub lepra peccati essemus, necdum delictorum contagione expiati. Propter quod manum extendit, ut quamvis profundissime demersos apprehenderet; tetigit vero per incarnationem mysterii male saucios, ut sanaret. Caeterum, juxta litteram, ut se Dominum leprae ac legis ostenderet, cum lex prohibeat a sacerdotibus eam tangi, ideo tetigisse creditur, quoniam lepra illa legis non poterat eum sordidare. Erat enim umbra, licet vitium carnis. p. 0341B| Tamen bene a sacerdotibus Judaeorum leprosus non 396 tangebatur, quia illi maculari poterant, nec sanare quempiam. Sed erat unus mediator Deus et homo, promulgator legis, cui fas erat et per humanitatem tangere, et per divinitatem imperare: cujus nequiret coinquinari munditia, sicut nec sanitas infirmari. Et ideo quia Dominus legis erat, removet ex auctoritate lepram, et fugat ex imperio, sicuti luce fugantur tenebrae. Unde puto manum illam lepram non tetigisse, sed ut tenebras a facie lucis, ita lepram a facie manus continuo disperisse. Quoniam nec lepram peccati tetigisse fas est credere, verum sola incarnatione sua et verbi potentia omnia peremisse. Qua de causa verbo curatur, quod manu tangitur. Hinc quoque post tactum imperat, mundare, p. 0341C| ut et divinitas in verbo imperii, et humanitas in tactu carnis intelligatur; quia neque divinitas sine carne, neque humanitas sine divinitate quidpiam in hoc mysterio gessit. Continuo, inquit, mundatus est. Continuo ergo mundatur, quia semper voluntatem Dei et imperium effectus consequitur. Quem sane locum etsi juxta tropologiam lector voluerit discutere, praestabit non modicam moralitatis doctrinam. Quia profecto semper tropologiae species in Scripturis sacris gemina est, scilicet aut mystica, aut nuda et simplex. Sed mystica, quae de rebus gestis ad aedificationem morum trahitur: ita ut per hunc leprosum uniuscujusque anima humana curata intelligatur; nuda vero, dum Scriptura sacra simpliciter mores erudit, uti est: Qui habet duas tunicas, det p. 0341D| non habenti, et qui habet escas similiter faciat (Luc. III, 11). Ergo cujusque anima quotidie, quamvis peccatrix, a Domino curatur, si supplex ac devota illum adorans ubique confiteatur ex fide dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Corde enim creditur ad justitiam. Unde necesse est fidissime deposcat, nihil ex potentia dubitans. Et si per fidem quae per dilectionem est, oraverit, erit praesto indubitanter voluntas divina ad salutem, efficax ad imperium, potens ad effectum. Unde mox leproso supplicanti dicitur: Volo. Quia, dum anima sic inchoat credendo exorare, jam incipit curari a lepra sua ex manu Salvatoris. Ipse enim quotidie descendens inspicit et tangit peccata nostra, dum se ad misericordiam p. 0342A| inclinat ut relevet infirmitates nostras. Nam aegroti prius ad montana, videlicet ad coelestia, per contemplationem ascendere nequimus; sed solus Moyses, et pauci seniores cum eo ex omnibus 397 eliguntur; necnon et soli discipuli ad sublimia ducuntur. Deorsum vero plebs invalida et leprosus adorans, non volentes theoriam sectari, eo quod multis praepediuntur laqueis, curantur. Ad quos itaque Dominus frequenter se inclinans, tangit manu clementiae suae, et verbo imperat majestatis. Ex quo liquet manum Domini non lepram, sed mundum leprosi tetigisse corpus, sicuti et nos quoties tangere disponit aspectu misericordiae, mox scelera fugantur, et munda restituitur anima. Quia profecto ubi salus agere dignatur, nulla infirmitas esse potest; p. 0342B| ubi lux, nulla offuscatio peccati; ubi vita, nulla irruptio mortis; ubi potestas, nulla difficultas sanandi. Idcirco hic magister supplicandi egregius, de voluntate Domini non quasi pietatis incredulus dubitat, sed quasi immanitate suorum scelerum conscius non praesumit. Imo quod possit eum abluere si velit, ut in Domino potestatis auctoritatem, ita in isto constantiam fidei declaratam laudamus. Quoniam integra et vera fides tanti esse jure debet pro munere, quanti est et potentia misericordiae Creatoris in operatione. Alioquin fides quae infirmatur ipsa prius sananda, et sic demum sanitas corporis aut animae efficacius per eam est impetranda. De qua sane fide Apostolus: Fide, inquit, purgans corda eorum (Act. XV, 9). Quod si fide purgantur corda p. 0342C| credentium, cogitanda est virtus fidei, quia qui dubitat, similis est, ut ait Apostolus, fluctui maris (Jac. I, 6). Integra vero fides in dilectione, constans in perseverantia, patiens in dilatione, humilis in confessione, fortis in fiducia, devota in supplicatione, provida in petitionis consilio, profecto ubique audiat Dominum dicentem: Volo. Ob quod mirabile, verborum consequentia conjungatur. Nam illi praemiserat: Domine, si vis, et Salvator: Volo. Ille, potes me mundare, et Dominus verbo potentiae suae imperat, mundare. Quidquid enim vera peccatoris confessio in fide tenuit, hoc totum pietas et potentia mox indulgendo exhibuit. Et ne de immanitate scelerum suorum aliquis diffideret, hic ipse qui curatur, ab alio Evangelista plenus lepra describitur. Omnes p. 0342D| enim peccaverunt et egent gloria Dei. Quia, sicut potestas Dei jure ubique creditur, ita et voluntas ejus necesse est credatur. Vult enim omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Agnitio quippe veritatis est Patris ac Filii sicut una Deitas, ita et voluntas; et quae 398 voluntas utrique, ipsa et potestas: quapropter non minus eum potentem quam volentem credere fas est. Unde scriptum est: Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6). Propterea ergo hic egregius voluntatem requirit, de potestate nihil dubitans, de pietate praesumens. Cui dixit Jesus: Vide, nemini dixeris. Cur ergo praecipitur nemini dicere quod omnibus volebat manifestum esse, nisi quia p. 0343A| factus est ipse nobis via a Deo, ut doceat quod non sint vulganda mox nostrae virtutis opera, sed ob custodiam humilitatis interdum silentio tegenda, ut non solum a mercede nos abstineamus muneris, verum etiam gratiae ac laudis. Nequaquam igitur celandum quod pro salute omnium gessit; sed in uno eodemque opere docere volens quid nobis agendum sit; et in nostris etiam quam cauti esse debeamus, insinuat: ne unde sublimamur ad culmen, inde corruamus gravius ad crimen. Hinc est sane quod Marcus ait, mox eum coepisse praedicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset Jesus manifeste in civitatem introire. Profecto quia divina pandenda sunt opera, et quae in nobis geruntur, ne prolabamur interdum tegenda. Nobis quidem praecipitur in illo p. 0343B| ut nemini dicamus; ille vero absolvitur, ut absque culpa, in laude Salvatoris, etiam sacerdoti mundatum se exhibeat. Sed vade, inquit, ostende te sacerdoti. Alioquin quomodo nemini diceret, qui et pro sua emundatione sacerdoti in templo publice munus offert, nisi forte ubique ad gloriam et laudem Dei nostra pandenda sunt, et quae in nobis a Deo geruntur opera; nemini vero pro nostra laude et favoris gratia, exhibenda: vel certe, sufficit ipsa virtutum ostensio ad exhortationem operis. Ita ut superfluum sit verbis edicere quod omnibus ad imitationem fas est conspicere; neque de se laudem quaerere. Sed imitabilem se plurimis exhibere. Vade, inquit, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Non quod Dominus jam p. 0343C| de illo Mosaico satis curaret praecepto, quod mox abolendum esset; sed ut omnibus qui ad fidem veniunt et sanantur, ne ingrati essent, formam daret offerendi summo pontifici Christo, cujus ipse sacerdos figuram gerebat, gratiarum quotidie hostias, et munera debitae laudis. Quae nimirum legis sacrificia spiritaliter pro nostra emundatione offerenda sunt; quoniam praecepta erant significandae vitae, promittentia 399 Christum pro nostra emundatione in carne passurum. Haec sunt quippe illa redemptionis nostrae sacrificia, sine quibus Deo placere nequimus. Et ideo jugiter etiam respersi sanguine Christi per baptismum, ista fide pro nobis offerre debemus. Verumtamen ad sacerdotem ire praecepit, ut et sacerdos eum intelligeret, non legis ordine, sed gratia sancti p. 0343D| Evangelii supra legem esse curatum. Hinc est ergo quod sequitur: Et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. In testimonium quippe offertur munus ut credant. Et, si credere noluerint Judaeorum pontifices, pateat, quem legis duritia a lepra sua mundare nequiverat, Christi gratia sanus et incolumis effectus. Nam et illud ipsum munus quia umbra erat, illum venisset typice praemonstrabat, qui sanguine suo universum genus respersum a lepra immunditiae suae clementer liberaret. Omnia namque miracula Salvatoris per carnem, testimonium erant divinitatis, quod esset idem Deus et homo Christus Jesus. Et ideo dicebat: Si mihi non vultis credere, p. 0344A| saltem operibus credite (Joan. X, 38). Convincuntur sacerdotes et scribae testimonio legis et prophetarum; quia testificatus est a lege et prophetis. Convincuntur etiam ab eisdem operibus, quae non minus supra legem quam et supra hominis virtutem esse probantur. Qua de causa satis provide mittitur ad sacerdotem: ut et ipse a sua impietatis lepra discedat, habens testimonium a lege, illam nunquam talia potuisse; testimonium ab ipsa legis typica sanctione: testimonium ab ipso curationis opere, et verbo imperii, saltem ut recognosceret illum qui olim verbo cuncta crearat. Non quidem, velut aliqui suspicantur, illud Moysaicum videtur approbasse sacrificium, quod nec Christi Ecclesia credidit deinceps offerendum: sed solum ob testimonium, praesertim cum necdum coeperat illud p. 0344B| sanctum sanctorum, corpus ejus videlicet, offerri sacrificium, quia necdum in passione seipsum redemptionis nostrae holocaustum obtulerat. Propterea nempe necdum oportebat auferri significantia legis sacrificia, donec illud quod significabatur ostensum et confirmatum esset ex impletione operis; ut tum quod tegebatur uberius fide credentium, passionis figuris jam repudiatis, Christi sacrificium amplecteretur.

Cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio, rogans eum et dicens (Matth. VIII, 5). De quo sane loco Lucas et praesens Evangelista multum dissentire videntur, 400 dum Lucas dicat, quod miserit ad eum prius seniores Judaeorum, petens ut veniret ad eum, et salvaret servum ejus: qui cum p. 0344C| venissent, rogabant eum sollicite, dicentes quia dignus est, ut hoc illi praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse nobis aedificavit. Jesus autem ibat cum eis, et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum rursus centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari, non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Propter quod et meipsum non sum dignus arbitratus ut venirem ad te, et caetera (Luc. VII, 1-7). Porro hoc loco, quod ipse accesserit ad eum, dictum est, cum nec se dignum venire juxta Lucam testatur. Sed ibi veritatem historiae ille prosequens; Matthaeus vero hoc secundum usitatissimam loquendi consuetudinem asseruit. Nam et Lucas, quasi per recordationem, alicubi longe post, de leproso, quae hic mox, cum de monte, in veritate p. 0344D| facta interseruntur, edidit; de centurione vero: Cum implesset, inquit, omnia verba sua in auribus plebis, intravit Capharnaum. (Ibid.) Ut sit sensus, quod non ante intraverit, quam finiret ea. Tamen non exprimens sensum, post quantum temporis, sermone expleto, illuc intraverit. Eo itaque modo et ex hoc non dissentiunt. Volens unus edicere, quid secundum historiae veritatem; alter vero, quod majus est, quid secundum fidem sentire debeamus. Praesertim cum perventionem, cujus adipiscendi causa aliquem adimus, plerumque dicimus factam, licet ad quem pervenit non videat ille qui audierat, cum per amicum pervenerit, cujus saepe in talibus favor p. 0345A| est necessarius. Unde vulgo mos obtinuit, ut perventores eos appellemus, per quos potentium animos, licet inaccessibiles, personarum interpositione, quasi ambitionis arte, pertingimus. Quanto magis hunc per amicos accessisse recte dicitur, qui plus omnibus accesserat per fidem; juxta quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5). Proinde, quia fidem centurionis, qua vere ad Deum quisque accedit, ita ipse laudavit ut diceret: Non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10). Evangelista potius accessisse ad Christum dicere voluit, quam illos per quos verba sua miserat. Hoc quippe Lucas intelligens, historicam veritatem contexuit, ut ad fidem te reduceret, quemadmodum alius dixerit accessisse, qui omnino mentiri non potuit (Luc. p. 0345B| VIII, 43). Sic enim et mulier illa, quae sanguinis fluxum patiebatur, magis, licet fimbriam tangeret, Dominum 401 tetigisse dicitur, quam turba. Propter quod nec mirum si magis accessisse hic creditur qui, et per fidem plurimum, et postea cum pervenisset ad domum, omni devotione supplex occurrit, et mente totus accessit. Eo igitur magis accessit, quo magis credidit. Et quidquid humilitatis ac devotionis prudentissime mandavit, sine dubio, licet alterius ex officio, totus non minus sententia obsecrationis quam fide religionis accessit, dicens ita: Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Multi in illo tempore pro diversis rogabant infirmitatibus, alius pro se, alius pro filio aut filia, alius pro alio aliquo, nullus tamen legitur pro servo, nisi solus iste, tam p. 0345C| suppliciter exorasse. Audiant ergo nostri, qui aliquando non solum pro suis non rogant servis ne male torqueantur; sed ipsi crudeles fiunt ac pessimi tortores, ita ut interdum gravius videatur sub manu eorum servire, quam sub manu paganorum. Didicerat enim jam iste doctrinam apostoli: Servi subditi in omni timore dominis (I Petr. II, 18), et obedite non ad oculum servientes (Ephes. VI, 6), scientes quoniam unum Dominum in coelis habetis (Coloss. IV, 1). Sciebat ergo hunc communem Dominum esse Jesum Christum; et ideo plenus fide ac charitate, devotus pro conservo rogat. Nec sane illum ad eum attulit, quia credebat perfecte ipsum ubique praesentem omnia posse. Sed neque illuc eum venire rogat, quem nusquam deesse credidit majestate, quamvis eum p. 0345D| carne localiter vidisset conversantem. Inde nimirum magna est ejus fides, et excellit omnium fidem, qui tunc temporis erant in Israel. Nec tamen nuda vel mortua, sed fides quae per dilectionem circa Deum et proximum fortiter operabatur, augens sibi praemium de cura conservi. Manifeste namque noverat Christi potentiam, quod nec loco concluditur, nec fine terminatur, sed ubique pollet. Idcirco, sicut nec venire illum necesse ad eum credidit, ita nec deferre famulum ex domo ad eum putavit. Sed dic, inquit, verbo, et sanabitur puer meus. Quo mox revera verbo sanabitur, quia verbo Domini coeli firmati sunt. Et mira doctrina centurionis. Fateor plane, ab ineunte aetate, quoscunque legere potui philosophos, sicut p. 0346A| nec Christus tantam fidem in Israel, ita nec ego tantam in eis sapientiam invenire potui. Et quod illi ex omni fabrica mundi nequiverant intelligere, hoc iste in uno parvo corpusculo totum deprehendit, et divinitatis plenitudinem 402 in eo inhabitantem praesensit. Accesserat nimirum ad eum Verbum, per quod Deus Pater cuncta creaverat; non prolativum quidem, sed consubstantiale et coaeternum. Idcirco rogat: Dic verbo; quia profecto cooperator Patri Filius: et sicut per eum Pater omnia vel dicit vel facit, ita ipse cum eo per se operatur et jubet. Quod hic recte intelligens: Dic, inquit, verbo, ex tua scilicet consubstantialitate, quia verbum et sapientia es Dei Patris: sapientia autem sanitas est orbis terrarum. Et mox profecto sanabitur puer meus. p. 0346B| Efficacia enim verbi pertingit ad omnia, et ideo noli vexare corpus, quod verum esse confiteor. Neque enim te passionibus et labore carnis fatigari exopto, quas te pro nobis suscepisse penitus non ignoro; sed majestate operari, videlicet verbi potentia. Quia in una eademque persona fides mea mihi Deum et hominem praedicat. Nec ideo, sicut quidam haereticorum, duas personas docet, sed dic, inquit, verbo (scilicet majestate tua) et sanabitur puer meus. Cui Dominus: Ego, inquit, veniam, et curabo eum. Mirum ergo! ecce offertur ei quod ipse non exigit. Cuidam autem regulo poscenti ut descenderet, priusquam moreretur filius ejus, omnino denegatur. Nunquid ergo personarum acceptor est Deus, praesertim cum ille regulus, hic centurio fuisse legatur? Absit! p. 0346C| Alioquin honoratius erat ire ad domum reguli, et poscenti tribuere, quam ad domum centurionis, et recusanti offerre. Sed fides in causa est. Ille ut erudiatur qui credidit eum non posse absentem curare, cum esset ubique totus, et praesentem adesse filio; iste vero ut exerceatur ad ampliora, et nobis innotescat quantis praeemineret virtutibus, ad quem Dominus libenter ire gauderet. Discant igitur ex hoc loco imitatores Christi altiora saeculi contemnere, et humilia sectari, cum Dominus ad filium reguli ire distulerit, et ad servum centurionis mox venire consensit, ut et iste probetur, et nostra ex eo superbia reprimatur: Domine, inquit, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Sic nimirum omnis se humiliat, qui divinitatem Christi praesentem ferre non valet. p. 0346D| Hinc Moyses ex colloquio Dei, etsi per aenigma loquatur: Non sum, inquit, Domine, eloquens seu dignus ab heri et nudius tertius, ex quo coepisti loqui cum servo tuo (Exod. IV, 10). Hinc Abraham, se terram ac cinerem coram Domino fatetur (Gen. XVIII, 27). Sed et Job post visionem, in favilla et cinere promittit se peragere 403 poenitentiam (Job XLII, 6). Cujus et ipse Petrus miraculo permotus, exclamat in captura piscium: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). Tamen hic non a se Dominum repellit, sed fatetur quod non sit dignus ut intret sub tectum ejus, et verbi majestatem in eo plenissime confitetur. Implorat enim absentem, ut praesentem se insinuet, cujus indeficiens praesentia ubique p. 0347A| adest, et potentia omnia complet. Tum denique altiora promovens, licet occulte, de suo exemplo manifestiora docet, quod angelorum obsequio etiam humana curantur. Nam et ego homo sum, inquit, sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Mira prudentia centurionis, qui sub uno momento tanta persecutus est majestatis arcana, quando et visibilia atque invisibilia Christo subjecta esse ostendit, per quem omnia constant et angelorum administrari officio. Unde idem Dominus Rex exercituum in Scripturis sacris quantoties praedicatur. Non enim ad humilitatem suam insinuandam, ut quidam volunt, ista centurio indidit, quod homo esset sub potestate constitutus, quasi exinde magis p. 0347B| peccator intelligatur; sed ut perfectus orator aut philosophus, inducit exemplum, quo animum piissimi judicis ex officii sui qualitate moveat ad effectum, et credentibus demum fidem exhibeat suae devotionis. Hoc quippe ipsa conjunctio probat, dum dicit: Nam et ego, sententiam connectens aut ordinans. Ac si patenter dicat: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum, cum sis rex aeternus sub nullius imperans potestate, tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego, licet sub potestate alterius (forte ducis, aut regis), praelatus in ministerio honoris, habeo sub me milites, et dico huic: Vade, et tamen vadit, ac caetera; quanto magis tu non sub aliquo habens exercitum angelorum, et eorum obsequio quam potenter cuncta disponis? Prius p. 0347C| namque verbo cuncta potes, deinde magnorum militum officio potestative possides: in altero quidem majestatis habens imperium, in altero vero dignitatis obsequium. Quod si ego sub potestate alterius tanta queo sine labore per subjectos, quanto magis tu utique per eximios apparitores, qui verbo simul omnia potes? Facit enim hic noster philosophus inductionem comparationis a minore ad majorem. Idcirco infit: Si ego sub potestate 404 alterius tanta valeo, ostendens quod Christus, juxta divinitatem, sub nullius sit potestate, et tamen praesit exercitibus, etiam juxta humanitatem. Unde et Rex sabbaoth, hoc est exercituum, vocatur. Nam omnis, ut aiunt, argumentatio duobus fit modis: aut per inductionem, aut per ratiocinationem. Sed inductio ab aliquibus saeculi sapientibus p. 0347D| sensim per exemplum studet, ut hic noster orator, animum judicis permovere ad effectum. Hinc certe, de re non dubia ipse nobis faciens argumentum, imo per eum Spiritus divinus, a quo illustrabatur, ad credendum id quod adhuc dubium erat, planius inducitur. Simili quoque modo exaggerat paulo superius exordium narrandi ad Dominum, tam per se, quam etiam per internuntios, more rhetorum. Primum enim narrat beneficia et humanitates, quod aedificaverit synagogam Judaeis, et dilexerit gentem illam, quam noverat Dominum dilexisse. Deinde suppliciter eum Dominum vocans, dicit: Puer meus jacet in domo, et non qualitercunque, sed paralyticus, ac deinceps, et male, inquit, torquetur. Quod solum sufficeret ad p. 0348A| poenam, si torqueretur, tamen addidit, male, ad comparationem eorum, qui aliquando torquentur ut corrigantur, aut probentur. Hic autem male torquetur propter infelicitatem peccati, non ut emendetur quidem, sed ut jam male puniatur. Et, hoc dicto, silet coelestis orator, ac si patenter diceret: Tibi quidem aperui vulnera, tu medicus es, nosti melius implere officium et praestare salutem ob quam venisti, quia salus mundi crederis. Nihilominus ergo mirandum in eo quod ait: Habeo sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Puto enim quod omnia coelestia rimatus erat, qui et divinitatem in homine deprehendit, et officia coelestis militiae plenissime intellexit, et servorum ab his, ut aestimo, secrevit p. 0348B| famulatum. Nam ille internus arbiter, alii interdum dicit angelorum: Vade, dum ad nos eos quam saepe mittit; quia ad hoc in ministerio sunt positi illi superni spiritus, propter illos qui haereditatem accepturi sunt salutis, ut nostrae vitae negotia quotidie disponant, et singulorum opera renuntient Creatori; alii vero: Veni, et venit. Quia et eos quos mittit, et illos quos indefessos intus ad laudem sui tenet, omnes ad se venire jubet. Non quod ab eo unquam exeant, scilicet ab illa aeternae visionis dulcedine, dum 405 ad nos veniunt; sed hoc est illis irae, quandoque creaturarum, et nostram intendere causam. Venire vero in contemplationem illius immensae majestatis semper propensius aspicere. Unde recte dicitur: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. p. 0348C| I, 12). Eo namque desiderio, quo magis desiderant, magis ad eum venire creduntur, quia immensus est et summa beatitudo, quem aspiciunt. Caeterum quod ait: Et servo meo: Fac hoc, et facit, videtur ab his daemonum servitia prudenter secrevisse, quos et servos appellat, et ab eo sicut nec redire, ita nec venire, suo exemplo unquam designat. Nimirum quia semper se suasque nequitiarum fraudes intendere, non ex divino jussu, sed pro sua pellecti superbia, non omittunt. Quia, sicut eorum est ire, nec aliquando ab his desinere, ita, potestate Domini agente, qui eorum bene utitur malis, velint nolint, explent omnia quae sibi sunt imperata. Nam et in antiquo populo Romano, quos libertas generis nobilitabat, nullus eorum quos judiciaria damnabat sententia, quempiam p. 0348D| torquebat cruciatibus; sed servilis conditio illos poenis afficiebat; quanto magis in electorum angelorum ordinibus, quodammodo nullus exactor poenarum jure creditur. Sed tortores illi nimirum intelliguntur, quos et potestas premit ut obediant imperatis, et conditio peccati vitiat, ut in malo ministri poenarum sint, qui nunquam aliud queant, quamvis male velint, nisi quod divina aequitas decreverit. Unde et in hoc eodem Evangelio jure tortores appellantur. Quod prudenter iste intelligens, suppliciter suggerit Dominum per angelorum obsequia omnia implere posse. Quorum officio corporis infirmitas, vel contrariae potestates, quibus fortasse iste torquebatur; quia illi maligni nihil amplius possunt p. 0349A| quam quod jubetur, procul ab homine pellerentur, maxime ille cum solo posset curare verbo. Multa siquidem hic, fide, quamvis adhuc gentilis, intelligere potuit de divinis, et prudenter edicere de arcanis. Idcirco sequitur: Audiens Jesus miratus est. Quid ergo miratus est? Nunquid fidem, quam aut ipse ante non dederat, aut eum tantae fidei prius fore non praesciebat? Non utique; sed fidem laudat et approbat, quam ipse dederat, et miratur, ut nos admirantes faciat. Sic quoque et ad Abraham dicitur: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12), id est, cognoscere faciam. Qui nimirum loquendi modus in Scripturis sacris usitatissimus est. Sed tamen, 406 sicuti perfectus timor in Abraham divinitus in tanto fidei opere approbatur, ita in hoc centurione, quasi p. 0349B| in primitiis gentium, fides perfecta ex Domini admiratione ostenditur. Ergo in mundo nihil in conspectu ejus mirabile, et tantum unius admiratur fidem. Ideoque sequentibus ait: Amen dico vobis: non inveni tantam fidem in Israel. Non de omnibus prioribus Patribus et sanctis hoc dictum putamus, sed de solis ejusdem temporis loquitur hominibus, quibus ideo istius antefertur fides, quia eos, licet lex aut prophetae, tamen longa eruditione perduxerant ad fidem; hunc vero, nullo docente alio, Pater solus per Spiritum sanctum plenius instituit. Non enim caro et sanguis eum ista perdocuit, sed Pater Christi coelitus reseravit. Unde per eum, nec immerito, fides gentium collaudatur. Nam in priori leproso universitas designatur quos lepra peccati originalis p. 0349C| resperserat, in isto vero centurione sola gentilitas aggregatur. Cujus nimirum fides, ultra Judaeorum, multis in locis, propter Christi gratiam, praedicatur, quia gentes mox, gratia praedicationis et signorum percepta, plenissime crediderunt. Israel autem, inquit, me non cognovit et populus ille me non intellexit (Isa. I, 3). Non quod in Israel salvato tunc fides aliqua non fuerit, sed in isto plurima et praecipua, quasi in omnibus gentibus, approbatur. Ostendit denique in illo electos per gratiam ex gentibus, propterea fides ejus Israeli cum pomorum fructibus praeponitur. Fructus autem fidei fuit charitas qua Deum et proximum dilexit; prudentia et intellectus quibus in homine divinitatem deprehendit; humilitas fundatissima, qua se indignum quem p. 0349D| Christus tecto accipiat, confitetur. Justificatur autem ex fide, et primam carnis conditionem non spernit, curam gerens pro domesticis. Quapropter nec immerito, virtutum militia circumvallatus, centurio nominatur. Centurio quippe a centum nomen accepit. Centenarius vero numerus de laeva semper in dexteram, coronam coelestis et beatitudinem designans, transfertur, eos ostendens in beata vita futuros, qui a dextris erunt locandi. Qui profecto, quia perfecti sunt, necesse pro imperfectis Deum exorent, eo quod adhuc sub spiritu servitutis, quasi pueri timore premantur servili; quatenus ab eis paulatim perfecta charitas foras mittat timorem. Sed tamen adhuc eadem gentilitas, quia, necdum renata, ideo p. 0350A| sub potestate 407 alterius esse fertur, habens non minus sub se milites, quam et super se dominos, qui sibi ad universa quae carnis erant, officiosissime male famulabantur. Sed et juxta tropologiam, si quis centenariam attigerit perfectionem, quasi Abraham, Isaac ex repromissione generans, inveniet quo miser introrsus gemat. Quia partus adhuc in utero, quasi puer in domo, male vitiorum languoribus vexatus, paralyticus jacet. Altera pars etenim est in nobis centenaria, de qua spiritales simus; altera vero animalis, unde quae Dei sunt necdum recte sapimus; quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Nam ex eo quod sapimus, pro nostris obsecramus erratibus, et quotidie clamamus: A timore tuo, Domine, concepimus ac peperimus, et facimus spiritum p. 0350B| salutis. Perfectior enim libertas viri pro servo rogat. Qui, quamvis necdum sit renatus ex Deo, dum adhuc in carne fragili peccat [quia, si ex Deo natus esset, ut Joannes ait (I Joan. III, 9) penitus non peccaret], tamen, quia centenarius, Deum ad dexteram collocandus obsecrat, ex fide quotidie curatur: Domine, inquiens, puer meus jacet paralyticus in domo. In domo, inquam, de qua dictum legimus ad animam: Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). In hac quippe domo, scilicet hujus saeculi, omnis anima paralytica jacens, id est intus dissoluta, nec immerito, eo quod hactenus ex parte animalis sit, puer appellatur. Et puer, licet centum annorum, morte morietur; qui profecto semper, donec puer est, male a daemonibus torquetur. p. 0350C| Idcirco tam diu quam talis est, non aestimatur dignus ut Jesus sub tectum ejus ingrediatur. Multum est enim, ad quem Christus intrare dignatur, ut mansionem apud eum faciat. Propterea ergo primum per humilem confessionem exhibenda est nostra infirmitas, quibus intus in animo torqueamur malis; tunc demum post curam, hospitium bonorum operum virtutibus praeparandum. Interdum tamen licet simus sub potestate principis hujus saeculi, creduntur subesse nobis universi appetitus carnis, et nos eorum jure dominamur. Hinc quoque ad Cain cum de peccato in foribus loqueretur: Sub te, inquit, erit appetitus tuus; quorum si bene dominamur, si ea quae libertatis sunt semper sectamur, ut de servitute ad integrum transferamur p. 0350D| in libertatem, tum fidem rectam cum bonis operibus Domino exhibemus. Revera multum distat inter fidem et fidem, licet 408 una sit fides omnium, sicut Apostolus ait: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). Unde et fides jure dicitur singulorum, non quod alia sit fides alteri et alia alteri, cum non sit nisi una fides; sed in una eademque fide, pro dono gratiae et virtute animi, magna sit distantia quantitatis. Inde nimirum est quod et singulorum dicitur propria, et tamen catholice una omnium praedicatur; quia nisi haec una eademque teneatur nulla est altera. Propter quod Dominus nequaquam: Non inveni istam fidem in Israel, quia omnino si diceret, omnes extra fidem essent, sed ait: Non tantam p. 0351A| inveni fidem, ut sit unitas in substantia fidei intelligenda, et quantitas meritorum in ipsa eademque fide a Domino recompensanda. Hinc quoque Cananaeae dicitur mulieri: O mulier magna est fides tua (Matth. XV, 28). Petro vero: Modicae fidei, quare dubitasti? (Matth. XIV, 31.) Quae, si non multum interesset, nec in isto modica culparetur, nec in illa denique magna laudaretur. Tamen in utrisque sicuti et in omnibus qui sane sapiunt, fides una vel corrigitur, vel provehitur, vel proponitur quoque ut ab aliis imitetur. Caeterum, ficta fides licet dicatur, non est fides, quia de corde fingitur. Quod si falsi falsum de Trinitate crediderimus, inanis est spes nostra, charitas quoque incerta. Quia, dum falsum diligitur, vera esse non poterit. Propter quod in isto quod p. 0351B| veram habuerit fidem et magnam, non ob aliud laudatur nisi ut imitetur. Quod si volumus ejus imitatores censeri, non audiendus Marcion, ac caeteri, qui phantasma Christum sine vera carne fuisse dixerunt. Non Arius, qui creaturam eum putat cum Verbo, quod in principio erat apud Deum, creat omnia, et solo sermone restaurat universa. Non nova haeresis Feliciana, quae veterum cineres voluit removere, duas personas in Christo introducens Verbum scilicet, proprium Dei Filium, et adoptivum in Deum hominis filium, cum hic hominem Deum intelligat, cum ait: Dic verbo. Alioquin, nisi unus idemque esset Deus et homo, potius ad Deum interius, quam exterius ad hominem orandum esset. Quem etsi minoratum ab angelis cernebat, tamen p. 0351C| eumdem ipsum hominem, per hoc quod unus erat cum Verbo, dominari super exercitum angelorum suo exemplo apertissime docet. Idcirco credendum, quod homo, quia medicina nobis a Deo Patre factus est, Verbo dicit et curat. Non tamen alius ipse, et alia persona Verbi; quia Verbum caro factum est, et 409 habitavit in nobis unus idemque.

Dico, inquit, vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et caetera quae sequuntur. Quaerendum ergo quomodo venient? Nunquid gressibus pedum? Non utique, sed fide ac charitate atque humilitate, quibus ad eum iste accessit gressibus. Eo quoque quisque magis perveniet, quo magis per fidem, quae dilectionem operatur, crediderit. Sed quomodo vere multi venturi creduntur, cum alibi p. 0351D| dictum sit, quod multi vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Pauci quidem ab initio usque ad finem saeculi, licet multi vocentur, in comparatione illorum qui pereunt, ex omnibus colliguntur, venientes tamen simul hinc inde congregati, multi absque dubio invenientur. De quibus Propheta: Dinumerabo, inquit, eos, et super arenam multiplicabuntur (Ps. CXXXVIII, 17). Quod autem ab oriente et occidente dicit, non quasi ab his duabus plagis solum venturi creduntur, verum etiam a meridie et ab aquilone. Sed hoc est quod dicit ab oriente, quia prima pars mundi est, quasi ab initio saeculi, et ab occasu, quasi fine vitae, omnes hinc inde ad unum mediatorem Deum et hominem venient per fidem, ad quem p. 0352A| hic accesserat; id est: Et illi requiescent qui ante adventum ejus digne crediderunt in eum, et illi qui post adventum ipsius, cum, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed, ex Deo renati, fide susceperunt. Seu aliter: ab oriente et occidente, hoc est, ex omni gente quae sub coelo est, ab ortu solis ad occasum. Quia sicut per omnes gentes habet praedicari, sic ex omnibus gentibus venturi sunt ad regnum coelorum. In quibus nimirum partibus, etiam duae mediae, ut conquadrentur ad soliditatem, pro certo intelliguntur. Sed prima et ultima ideo ponuntur, quatenus dies ille semper in memoria figatur quando fulgur exiet ab oriente, et parebit usque in occidentem; quoniam tunc erit adventus Filii hominis. Nam et illi soli tunc in regno recumbent, p. 0352B| quos nimirum initium rectae fidei et consummatio boni operis probaverit idoneos. Unde et hi Patres ad medium deducuntur, quorum non confunditur vocari Deus; sed ait: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6); Deus utique eorum quorum isti apud eum qui cunctos novit, tenentur exemplar. Nam in Abraham fides, qua placuit Deo, et reputatum est ei ad justitiam: in Isaac vero spes quasi sacramentum fidei et gratiae, generatur. Porro per Jacob charitas designatur, quae per varia certamina, 410 donec Israel Deum possit deorum in Sion videre, laboriose satis desudat. Ex qua nimirum duodecim tribus, videlicet omnis praedestinatorum ordo propagatur. Unde et in novissimo, duodecim apostoli super omnes duodecim tribus erunt sessuri, p. 0352C| ubi nulli numerabuntur alii, nisi quorum fides, spes et charitas Deum istorum credidit, speravit, atque omni charitate coluit. Quibus sane virtutibus renati accumbent cum istis non carnaliter jacentes, sed spiritualiter quiescentes a laboribus suis. Et cum utique ex diversis partibus aggregati, erunt unum ovile et unus pastor.

Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Ergo regni filii Judaei accipiuntur, quos Deus ex Aegypto educens, constituit in regnum, et sibi adoptavit in filios. In quibus regnum diu tenuit, donec Christum Regis Filium ad se venientem rejecerunt. Propter quod, quia credere noluerunt cum gentibus, quarum hic centurio fidem obtulit, ejicientur in tenebras. Possunt autem et regni filii, saeculi istius p. 0352D| interpretari, super quos principantur rectores tenebrarum; ut simul omnis damnatorum ordo intelligatur, quia non minus de gentibus quam de Judaeis in easdem tenebras ibunt. Nam ab initio saeculi, haec duo regna, Hierusalem scilicet et Babylonis, colliguntur; et aedificatur illa Hierusalem in coelestibus: Babylon vero quia per se semper, sine Deo, in terrenis regnare voluit, projicitur uno impetu in tenebras, et in caminum ignis ardentis. Filii autem regni sic dicuntur, quemadmodum et filii tenebrarum, aut gehennae filii, aut filii irae, quod nos fuimus, sed per Christi gratiam adoptionis filii. Sed quaerendum quomodo in tenebras exteriores ejiciendi sint, cum tenebrae semper interiores fiant? p. 0353A| Nisi quia non de his dicit tenebris, quas videmus ex corporibus obscurari, in quarum medio quam saepe et ipsi requiescimus; sed de his quas caligo vitiorum et infidelitas simul cum diabolo sibi praeparavit. Exteriores ideo dicuntur, quia extorres a regno Christi erunt. Nam quidquid infra illud regnum coeleste erit, totum utique lux erit, sicut et vita; quia omnes in luce ipsius et vita, beati erunt. Porro quidquid extra illud, non aliud quam tenebrae ac mors erit; quia omnes in igne tormentorum, qui paratus est diabolo, sine fine miseri erunt. Miseri ergo, quia dilexerunt magis tenebras quam lucem. Et quia secum interiores in animo tenebras tulerunt, juste in exteriores pelluntur a luce alieni, quam nunquam amaverunt. Ibi erit, inquit, fletus et stridor dentium, 411 ex p. 0353B| quo vera resurrectio carnis praedicatur futura, licet qualitas poenarum designetur; ut et animus defleat sine fine per oculos, absque fructu poenitentiae, quae male consensit; et dentes strideant de horrore tormentorum, ut per eos intelligamus, misera caro quanta pro malis sustineat. Tunc ait centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi (Joan. XI, 25). Absque dubio ita et unicuique secundum mensuram fidei promittitur. Haec est namque illa potestas, qua dedit nobis libertatem filios Dei fieri, ut ex Deo in Christo per fidem quotidie renascamur, et, secundum mensuram ejus, caetera, juxta Apostolum, charismatum dona unicuique tribuantur. Ideoque ait huic: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Credamus ergo et nos, quia si quis crediderit in eum (ut ipse testatur) p. 0353C| etiamsi mortuus fuerit, vivet. Et sanatus est puer ex illa hora. Ex hora scilicet illa, qua dixit Jesus, sicut credidisti, fiat tibi. Reportavit enim fides praemium salutis; quia potestatem accipit. Quod quidquid orando petierit, accipiet, si recte crediderit; sed quoties non accipimus, aut non recte credimus, aut certe mala petimus.

Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et reliqua. Ad hoc ergo venerat ut videret febricitantem, et ideo mox cum venisset, vidit eam ac sanavit. Causa namque adventus ejus jacentis infirmitas, et non edendi necessitas fuit; quia in domo qua misera febris hominem laniabat, non cura prandii ac laetitiae, sed lacrymarum erat effusio. Mira omnipotentis Dei dispensatio, qui etiam p. 0353D| non quaerentes se quaerit, et non valentes ad se venire, ad eos clementer venit; quia si non ille ad nos prior venisset, nunquam ad eum redire potuissemus. Sed bene, postquam descendit, haec mulier tertio loco curata legitur, quamvis alii evangelistae alio in loco eam commemoraverint (Marc. I, 30; Luc. IV, 38). Nihil enim interest ad historiae veritatem quis quo loco ponat, sive quod ex ordine interserit, sive quod recolit, sive quod postea factum ante praeoccupaverit; dum tamen invicem non adversentur, quod nunquam reperies. Multum vero ad mysticam semper proficit intelligentiam, ut eo loco ab unoquoque, Spiritu sancto docente, singula ponantur, p. 0354A| ut et veritas pateat operis, et doctrina spiritalis uberius appareat ex circumstantia lectionis. Nam, ut dixi, leprosus ille universum designat humanum genus, id est lepra originalis delicti coinquinatum: 412 puer centurionis gentilitatem solam, morbo idololatriae, quasi paralysi, dissolutam, et ab omni compagine vitae pene emortuam. Quibus curatis, clementissimum erat ut mulier, quae fuerat auctor morborum et mortis, post virum curaretur et ipsa. Utrumque enim sexum Dominus curaturus advenerat. Sed prior curari debuit qui prior creatus est, tum demum et illa ab opifice nec praetermitti. Unde et Scriptura:

Tenuit, inquit, manum, et dimisit eam febris. Quid putas? Nunquid verbo non potuit eam curare, quia p. 0354B| tenuit manum ejus? Vel cur leprosum tangit, et curat verbo; hujus vero tenet manum, et continuo discedit febris? Illum ergo tangit, quod lex vetuerat, ut se supra legem ostenderet, de quo satis jam diximus. Hujus vero tenuit manum, quam mulier contra mandatum extenderat ad arborem, de qua noxium arboris gustum sumeret. Propterea ergo ratio fuit ejus tenere manum, ut vitam resumeret; quia Adam de manu mulieris acceperat mortem. Sic omnia Salvatoris concinunt opera. Justum quippe erat ut quod manus praesumentis admiserat, manus repararet auctoris, et indulgentiam reciperet quae cunctis intulerat mortem.

Quae surrexit, et ministrabat eis. Contra consuetudinem febricitantium, quia solent, incipiente sanitate, p. 0354C| lassescere, et aegrotationis sentire molestiam; sed sanitas, quae Domini confertur imperio, tota simul redit, licet, ad altioris causae rationem, continuo ipsa ministraverit. Alioquin non erat in domo Petri vernula, non minister aliquis, non familiaris, non propinquus, certe vel uxor, quae matris obsequium junior praeveniret; sed anus sola diu vexata febribus hoc faceret magistro, quod discipulus, cujus domus fuisse dicitur, facere debuerat. Fuerat enim dixi, quia licet ejus dicatur, eo quod prius fuisse non dubium; tunc tamen jam non esse inde probatur quia omnia reliquerat. Erant autem cum eo et alii quamplures ministri; idcirco non quod illius egeret Christus ministerio, sed ad altiora nos intelligenda provehit. Nam et domus Petri, non absque mystica, ut p. 0354D| credo, significatione commemoratur. Ita hujus obsequium, quod si non ob aliud, tropologice saltem ad demonstrandum, secundum Apostolum, ut membra quae servierunt iniquitati ad iniquitatem, fructificent et serviant justitiae in sanctificationem. Verum etiam eam ideo servire voluit, 413 ut indicium esset redditae sanitatis. Quia ubi virtus curat, nullum residere debet vestigium infirmitatis. Venit ergo Jesus in domum Petri, quatenus ad eum domus Petri veniret. Et tunc itaque venit quando habitum nostrae carnis assumpsit. Domus enim Petri, ipsa est domus Juda, vel Bethleem, quae domus panis interpretatur, ex qua Christus secundum carnem. Ad p. 0355A| quam sane domum cum venisset, vidit socrum Petri jacentem et febricitantem, Synagogam scilicet jacentem in perfidia sua, et in lectulo vitiorum decubantem. Cujus tenuit manum; quia non tantum verbo, verum manibus Judaicae plebis operatus est salutem. Unde Propheta: Operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12). De qua manus confortavit lassas, et genua trementia solidavit. Cujus cum tenuisset manum, tradidit sacramentum vitae quae sibi attraxerat mortem, et surrexit ministrans Christo, quae prius jacebat febricitans in lecto infirmitatis. Febribus ergo Synagoga cruciabatur, dum libido concupiscentiarum et avaritiae miseras inflammabat mentes, et frigus infidelitatis corda eorum gelidabat, quibus nimirum febris semper alternans, nunc p. 0355B| flammis, nunc frigore misera hominum membra dilaniat. Hinc ergo est, quod manu erigitur quae jacebat, et ministrat Christo, dum sanctificat modo manus suas in operibus bonis, quas ante suis polluebat criminibus.

Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonium habentes, et ejiciebat spiritus verbo. Mirum si tanta multitudo erat, aut deferentes tam tardi, ut, contempto die, vespere multos male habentes deferrent. Sed, licet ita sit ob nimiam occupationem Salvatoris, tamen tam diligenter ideo exprimitur, ut mystice hoc factum intelligamus. Nam vespere est, cum finitur dies, sic et finis saeculi, cum jam mundus a luce temporum ultimam ageret aetatem, in qua Christus nobis diem reddidit sempiternum. In hoc p. 0355C| quippe vespere, oblati sunt ex officio apostolorum multi male habentes, etiam et nos de gentibus, ignorantes unum verum Deum, de quibus verbo virtutis suae spiritus ejecit immundos. Unde scribitur: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Nam Christus verbo ad nos venit; quia fides ex auditu est, auditus autem per verbum Dei. Quo plane captivos ab impia damnatione reddidit liberos, et omnes nos sanavit aegrotos. Ad hoc quippe scriptum erat: Misit Verbum suum et sanavit 414 eos, et eripuit eos de interitu eorum (Psal. CVI, 20). Quod volens evangelista exponere: ut adimpleretur, inquit, quod dictum est per Isaiam prophetam: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit (Isa. LIII, 4). Audiant qui dicunt quod Salvator, licet p. 0355D| passus dicatur, aut lassus, aut esuriens, hujusmodi passiones absque doloris et laboris affectu sustinuerit. Quod si verum est, nec nostras infirmitates tulit, nec passiones portavit. Imo vere passus quia doluit, et laboribus fatigatus infirmitatem carnis sustinuit. Alioquin homo ille Dominicus insensibilis esset, nec vera passio, sicut nec vera redemptio fieret. Propter quod catholice confitemur omnem infirmitatem carnis absque peccato suscepisse, ut nos sua sanaret infirmitate, et spiritus immundos a nobis verbo pelleret, atque per veram infirmitatem carnis nostra crimina factus medicina curaret: per divinitatem vero verbi, unus idemque Christus Deus et homo p. 0356A| daemonia ejiceret a nobis, et cuncta in melius restauraret.

Videns autem Jesus turbas circum se jussit ire trans fretum. Habebat enim Dominus refugium a turbis aliquando in mari, aliquando in montibus, aliquando in deserto Et hinc est quod jubet nunc ire trans fretum, ut a turbis tam ipse, quam et sui paululum requiescerent a tumultu eorum et laboribus. Hinc quoque datur indicium doctoribus, quod aliquando debeant occupari in praedicationibus, et negotiis Ecclesiarum; aliquando vero remotius vivere, et soli Deo vacare precibus ac studio contemplandi Deum. Aliter autem, Dominus videns turbas circa se necdum fide ferventes, sed corpore tantum tumultuantes, vidit quod in conscientia infidelitatis adhuc p. 0356B| procella collidebantur, ac patiebantur naufragium fluctuantes, jussit ire trans fretum, ut eos a fluctibus amoveret, et post eum irent trans fretum tentationis; quibus interdum dedit inducias convertendi ab insipientia sua. Ipse duntaxat jubet ire trans fretum, ut ad patriam, expletis tentationibus saeculi, perveniamus. Quo jubente,

Accessit unus scriba, et ait illi: Magister, sequar te quocunque ieris. Accessit autem non fide, ut centurio ille, de quo diximus; sed tantum labiis dicendo: Magister, sequar te. Sic itaque decidit qui promittit, aut incaute aut ficte, se Deum ad omnia sequi posse. Displicet enim Deo infidelis et 415 stulta promissio. Necdum sciebat miser, quinam vel quantus esset, quem sequi se promittebat quocunque p. 0356C| iret; alioquin quomodo promitteret quod nemo mortalium in hac vita potest, licet post finem vitae dicatur de sanctis, qui empti sunt de terra ex omnibus primitiae Deo et Agno (Apoc. XIV, 4), quod sequantur eum quocunque ierit. Quorum profecto mox addidit causam, quod virgines sint, et empti de terra ex omnibus, ut primitiae Deo et Agno essent etiam sine macula. Sed iste nec suam perpendit mensuram, nec Christi considerat celsitudinem, ignorans quid vel quantum inter se et illum esset. Unde patet quod nihil eum amplius quam hominem putabat, unde et magistrum eum vocat. Credidit enim quod unus esset ex doctoribus legis, et ideo sic eum appellat. Vult ergo sequi, non ut imitetur, sed ut de miraculis et virtutibus lucrum, aut vanam quaerat gloriam. p. 0356D| Sic itaque et Simon magus sequi desiderat (Act. VIII, 13). Nam Petrus princeps apostolorum per mare sequitur, sed mergitur (Matth. XIV, 30): ad passionem quoque, sed negat Quod si tantus una cum caeteris deserit, nec sequi valet ad omnia; quid putas iste incautus promissor, si tunc adesset? Verumtamen sic dicit, quasi cum eo posset ferre crucis ignominiam, portas confringere inferorum, mortem quoque morte destruere, et vitam resurgendo restituere, ac caetera quae de Christo difficile est enumerare. Idcirco unicuique prius cogitandum quid possit, aut cui, vel quid voveat, quove animo, qua intentione. Sed quod iste dolose haec promiserit, pandit p. 0357A| mox conspector omnium, qui corda inspicit singulorum.

Vulpes, inquit, foveas habent, et volucres coeli nidos et reliqua. Non quod eum devote offerentem repellat, sed insinuando qualis esset iste, demonstrat. Tenet enim hic haereticorum aut hypocritarum formam, qui semper ob aliud Deum confiteri et sequi se simulant: quorum non approbatur officium, quia non habent in corde fidei hospitium. Hinc sane apte dicitur: Vulpes foveas habent. Alioquin tales, nisi foveas haberent et dolos ac fraudes, vulpes non essent. Sed et nisi quia foveas habent, et terrenarum speluncas insidiarum; volucres coeli, id est daemonia in aere isto volantia, nidos in eis minime haberent. Et si non prius in eis nidificassent, isti sibi foveas in p. 0357B| terrenis pravitatibus non effoderent. Nunc vero ideo semper haeretici quaerunt foveas, quia in eisdem daemones vitiorum nidos habent. 416 Istae sunt ergo volucres, quas Abraham ex holocausto suo vespere aiebat, volucres semper paratae ad devorandum (Gen. XV, 11). Quam bene haeretici vulpibus comparantur: fallax enim animal satis, et semper insidiis intentum, fraudis rapinam passim exercens, nunc extra, nunc infra, nunc circa domos inter ipsa hospitia hominum fraudem requirens, jugiter foveas parat, in quibus semper aut latere aut refugere captat. Denique insidiatrix domesticarum avium, pullos gallinarum, indefessa rapere curat; de quibus Dominus ad Hierusalem, inquit: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos p. 0357C| suos sub alis suis? (Matth. XXIII, 37.) Istos namque pullos semper insectantur haeretici, et rapere moliuntur de sub alis Domini. Quod sane animal nunquam ita mansuescit, ut dolos deserat. Propter quod Dominus hunc rejecit, quia in felle amaritudinis sequi se pollicebatur; non quidem ut fructificaret, sed ut demoliretur. De quibus ipse in Canticis: Capite nobis vulpes, quae demoliuntur vineas (Cant. II, 15). Et Samson ideo ad caudas earum faces ligat (Jud. XVIII, 4), quia haeretici semper post se ad succendendas segetes ignem trahunt. Bene hunc Dominus repellit, ne discipulatus occasione messem Domini consumeret. Potest tamen et lectorem aedificare, quod Dominus tantae paupertatis fuerit, ut vel tugurium nullum haberet in terris. Ac si diceret: Cur propter p. 0357D| ambitiones et lucra sequeris, qui tantae paupertatis esse probor, ut nec caput habeam quo reclinem? Sed altius intelligendum in isto, et in omnibus qui forte foveas habent pravitatis, et daemones nidificant, Filium hominis non habere in eis quo caput reclinet. Caput vero Christi Deus, Deus autem non nisi in mundis se reclinat mentibus, fide prius mundans corda eorum. Caeterum in eis qui aut foveas sibi fodiunt pravitatis, ut in quibus volucres daemoniorum nidificant vitiorum artibus, Deus reclinare non creditur. Idcirco ex universis suos requirit Dominus sectatores, in quibus per fidem ea quae charitatis sunt impleantur. Patet igitur, ut dixi, quod Christus p. 0358A| hunc scribam non volentem sequi sed fingentem prodidit, quem exhorrruit praesumentem. Alioquin quomodo volentem istum repelleret, qui alium ire cupientem prohibuit ne abiret? Verumtamen in utrisque stupenda et formidanda judicia Redemptoris, qui et istum juste rejecit, quem prius non intus a suo infidelitatis frigore per unctionem 417 spiritus removit, et hunc clementer volentem ire retinuit, quem prius praedestinatum ad vitam divinitus elegit. Unde ad haec quid aliud dicimus, quam illud Apostoli: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI, 33.) Cui enim vult miseretur, et quem vult indurat. Et si nos ea quae sunt hominum exterius sentimus, Dominus intuetur p. 0358B| cor, et quae sunt in singulis perspicacissime videt.

Tunc alius discipulus ait illi: Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem. Ad hoc quippe dispensator omnium post tria illa miracula hos duos ad medium deduxit, ut disceres nec illos qui salvantur, eorum meritis, nec eos qui pereunt, nisi justo Dei judicio; quatenus nemo glorietur de se, sed omnes confugiant ad medicum salutis. Quod autem dicit: Permitte primum ire, fallitur, licet non de studio, dum ad opus pietatis ire festinat. Hoc enim ei non primum esse debuerat, sed secundum. Quia prius est in prima legis tabula Deum diligere, in secunda vero patrem honorare. Terrenus namque pater postponendus erat coelesti; et ideo mox ait: Sequere me. Hoc profecto p. 0358C| jubet omnibus quos ad vitam vocat, propter quod venit ut seipsum cunctis exemplum praebeat, Et hoc est dicere, sequere me, ad passiones scilicet, ad obedientiam, ad humilitatem, ad omnia quae Patris sunt, implenda. Fidei enim filius, ad domum perfidiae ire non debuit. Siquidem nec ei juberet, sequere me, si non mortuus esset pater ejus, de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Quo mortuo, misertus eum, quamvis imprudentem, ad discipulatum vocat, sed mox instruit, sciens quod non discipulatum respueret animo, expleta debiti officii patris pietate ut liberior eum sequeretur. Permitte, ait, mortuos sepelire mortuos suos. Nunquid religionis officium humandi, quod ab auctoritate sanctarum Scripturarum percepimus, vetat, dum paterni p. 0358D| funeris sepultura prohibetur? Itaque nequaquam hoc dixerim, eo quod aliud sit perfectio discipulatus Christi, aliud initium religionis; humana namque posthabenda semper divinis, et praeferenda quae summa sunt humanis: quoniam cum studium, ait, intentio, dividitur per multa, fit minor ad eximia. Idcirco Dominus praedicatoribus Evangelii neminem in via salutare permittit (Luc. X, 4); non quod Deo benevolentiae displiceat officium, sed quod irrevocabilis exsecutio, 418 et evangelizandi plus placeat intentio. Hinc et apostoli ministros eligunt ad ministerium pauperum, ne ipsi occuparentur, et a studio interdum praedicationis cessarent. Quaerendum ergo quomodo p. 0359A| mortui sepeliunt mortuos suos, nisi cum ab impiis et mortuis Deo humantur cadavera defunctorum? Unde manifestum quod, sicut moritur caro cum deseritur ab anima, ita rursus anima cum deseritur a Deo. Et inde est quod ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos, infideles scilicet eos qui defuncti erant carne. Ac si patenter dicat: Tu qui fide vivis, et mortuus saeculo probaris, nihil tibi cum mortuis, ideo illud consortibus relinque: tu autem una cum electis sequere me in vitam, alioquin cum mortuis deputaberis. Haec non quod funera defunctis abneget, sed ut doctrinam ubique credentibus aperiat: neque ut ab officio patris filium revocet; sed ut a consortio impiorum eum secernat, et omnia pro tempore, pro doctrina, pro officio mystice dispenset.

p. 0359B| Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Hoc est quod supra jusserat ut irent trans fretum, et occurrit ad medium quod de his duobus narratur. Unde hic unus: Permitte me primum, inquit, id est antequam iret cum eo trans fretum. Quia profecto rudes et tepidi adhuc moventur parentum affectionibus, quibus praepediuntur ire post Christum ad passiones et officium praedicationis. Sed Dominus omnia postponere, secumque in navicula, quae est ipsius Ecclesia, inter varios fluctus et procellas saeculi ire trans fretum jubet; ne sine ipso mediis obvolvantur gurgitibus. Unde sequitur: Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Mira dispensatio Dei. p. 0359C| Mare, quod pedibus ejus tumentes fluctus submisit, et undarum vertices redegit in planum, quod liquentem viam solidavit veluti aridam, ut super eam Dominus sicco vestigio incederet, modo quid est quod, Domino ascendente in naviculam, tantum saevit? Vel nunquid ipse praescius futurorum, praesentium sic erat ignarus, ut instantem tempestatem et tempus periculi non praecaveret? sed ut aliud ex hoc minueret, ideo et navim ascendisse, ac ventos excitasse credimus. Alioquin in tanto periculo, quomodo solus, ut Jonam olim fecisse legimus (Jon. I, 5), somno gravaretur, ita ut obdormiret, se suisque 419 tanto discrimine comprehensis? Sed, ait, provida Christi virtus omnia, quatenus et fides augeatur de miraculo, et aliud doceatur interius ex mysterio. p. 0359D| Nam gubernatoris peritiam non probat temperies serenitatis, sed immanitas tempestatis. Ergo Christus tunc ascendit in naviculam, quando ex hoc doceret quod ab initio saeculi potens in sua, dum periclitatur, agit Ecclesia. Et quod fecerunt apostoli, postquam viderunt peritiam deperisse gubernandi humanae fragilitatis, cernentes mare quod amplius saeviret, et turbines ventorum quod contra fluctus magis magisque colliderent; hoc quotidie discipuli Christi agunt, dum periclitatur Ecclesia. Mox ergo jure confugiunt ad gubernatorem verum, ad triumphatorem saeculi, ad elementorum Dominum, petentes ut fluctus mitiget pressurarum, periculum submoveat tentationis, salutem restituat laborantibus. p. 0360A| Et hoc est, quod in Psalmo canimus: Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem (Psal. XLIII, 23). Non quod unquam dormiat qui custodit inter fragores saeculi Ecclesiam et gubernat, sed quoties periclitantibus non praebet auxilium, quasi obdormisse dicitur. Ergo unde ille obdormit, inde navis, videlicet Ecclesia, et qui in ea sunt, regitur, quia exinde fides contra tentationes amplius ad victoriam eruditur. Hanc sane Christus ascendit navem, quando ad nos incarnatus venit, hujus saeculi mare transfretaturus. Sed mox turbo et persecutionis procella insiliens, turbatur Herodes rex, et omnis Hierosolyma cum eo. Deinde usque ad finem saeculi contra eum, suosque, acrior daemonum tempestas saevit; totius mundi fremit rabies, regum p. 0360B| spumant vicissim fluctus, populi gurgites rotantur perfidia credentibus semper parat naufragia. Nequaquam igitur in hoc mari magno et spatioso draco, qui in eo est ad illudendum, unquam aut usquam cessat. Sed tamen quoties accedunt ad Christum discipuli suscitant eum quasi de sopore dormientem. Ipse vero mox imperat ventis, corripit procellam, tranquillitatem reddit Ecclesiae, mitigat potestates saeculi, et pacem componit omnibus. Hinc est quod quam saepe obdormisse putabatur, dum vero ejus Ecclesiam perimere moliebantur, dum Diocletianus subvertere, Decius exstinguere, Maximianus vero fluctibus obmergere, et alii quamplures arma diaboli ferire.

Tunc, inquit, surgens imperavit ventis 420 et mari. p. 0360C| Surgens utique ut potens a somno mortis, dejecit hostes, qui prius dormiebat dum venti flarent, et mare fluctibus ferveret. Tamen, licet per humanitatem dormiat corpore, per divinitatem vigilans custodit omnia, et surgens imperat majestate. Quandoque dum dormit conturbat maria, qui evigilans serenat universa; tunc quidem, et nunc, ut suis suam insinuaret majestatem, et corda credentium erudiat ad fidem. Ad hoc quippe interdum dormit Christus, ut dormientes excitet discipulos. Excitantur autem, dum et suam recognoscunt infirmitatem, et ejus intelligunt, inter angustias conclusi, majestatem. Unde profecto, inquiunt: Domine, salva nos; perimus. Quorum precibus ideo excitatur, quia homo imperat majestate, quia Deus. Sed mox timorem eorum increpat, p. 0360D| dicens:

Modicae fidei, quid timidi estis? Nam ad hoc quippe obdormierat ut fides eorum pulsaretur. Qui cum timuissent, magis magisque periculo premebantur. Sic et Petrus videns ventum validum timuit, et mox coepit mergi. Unde manifestum quod fides sine fiducia et fortitudine, ubique infirmatur. Non enim ex se sed ex Deo quisque debet confidere, sicuti eadem fides revera ex Deo esse probatur. Et ideo ut magna et efficax, sit, quantus est ex quo est ipsa, tantum cum precibus se debet dilatare, atque fiducia largitatis Christi crescere. Quae nimirum quanto plus timuerit, tanto minus valet; quia ipse timor de nostra infirmitate venit; fiducia vero fidei ex potentia et bonitate p. 0361A| divini adjutorii, ubique et semper solidat credentes et efficaces facit. Haec est, ait Apostolus, victoria nostra quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Alioquin sine fide nos quid sumus? Quod si fides perfecta illis, fateor, esset, ipsi contra eamdem tentationem per eam possent. Propter quod Christus obdormit, ut probaretur infirma; probata vero ut nutriretur de miraculo, et doceret magister in modico quid ipse suam gubernans Ecclesiam inter omnia saeculi discrimina omni tempore gerat. Legi ergo quemdam doctorem dixisse quod mare exsiliens prae gaudio sui adventum Creatoris vix ferre quivisse, et hinc esse non quod tempestas fuerit aurarum, sed laetitiae motus. Pia quidem, etsi non consona lectionis intelligentia. Quia et venti, quibus saepe mare turbatur, p. 0361B| Domini compescuntur imperio; ut sit indicium quod ei omnia cedunt, et sentiunt imperantem. Sed 421 magis credo illi ventorum verbo imperasse, de quo Ecclesia in Canticis: Surge, Aquilo; et veni, Auster (Cant. IV, 16). Quia profecto idem ventus ejus qui ad aquilonem sedem posuit, semper significat frigus infidelitatis, quod excitat contra Christi Ecclesiam. Hinc quoque periclitantur etiam discipuli, quando fides eorum refrigeravit. Tunc denique quasi obdormiens Christus suum paulisper subtraxit auxilium, ostendens nos potius obdormisse, qui tandem excitati a somno dubietatis aut timoris necesse est vera fide dicamus: Domine, salva nos; perimus. Porro homines mirati sunt, dicentes. Nam discipuli ascendunt ad Dominum in navim, qui suscitant eum p. 0361C| qui salvari humili supplicatione deposcunt. Homines vero dicuntur elementa mirati obedisse, nescientes quod omnis, ut dixi, creatura sentiat jussa creantis. Vere homines, et non discipuli, qui putant insensibilia non ad jussum Dei posse sentire, sicuti et saeculi homines qui mirantur ad imperium et voluntatem Christi mundum sic subito convertisse. Tamen eos qui mirantur, nautas, aut certe de turba qui ascenderant, credimus fuisse, et non apostolos, licet timore victos, in stuporem dubietatis ob miraculum redisse, qui jam plura viderant signorum prodigia, praesertim cum nusquam invenimus Domini discipulos praeter honorem cognominatos, sed semper aut apostoli, aut discipuli, aut certe aliquid tale, nominantur. Mirabantur ergo homines dicentes:

p. 0361D| Qualis est hic, quia mare et venti obediunt ei? Non quidem interrogantis affectu, sed asserentis ista dicuntur. Qualis est iste, hoc est dicere, quantus, quam fortis, quam potens, quam magnus, cui et insensibilia obediunt elementa, quibus neque auditus, neque loquela, neque sensus est ullus? In eadem tamen substantia in qua sunt, hujus nutu moventur, et jussioni deserviunt imperantis. Nec tamen ideo contendimus quod aliquando per angelos, mundi non moveat creaturam, sed veraciter asserimus, non dico jussis, verum voluntati ejus omnia cedere, et rerum naturam imperanti obtemperare. Claret p. 0362A| igitur ex hoc miraculo, sicut et in omnibus, quod unus idemque Christus una sit persona, dum et ipse sit qui imperat, ipse vero qui dormit. Ex eo namque quod dormit, homo; ex eo vero quod imperat, Deus. Et ex utroque, quod unus idemque ubique dicitur, non sicut noviter 422 quidam finxit, sed una persona Dei Filius, qui et hominis filius catholice praedicatur.

Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis, et reliqua. Causa salutis humanae Christus venerat; idcirco ambulat, non ut loca videat, sed ut eos qui illum nec quaerere nec invenire poterant inveniret. Hinc quippe voluit ire trans fretum, ut et istos ad se traheret, quos ibidem p. 0362B| prius plenos daemonibus sciebat. Qui mox occurrerunt ei de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Denique praevidit, antequam transfretaret, quid mali in eisdem locis esset, decrevit non modo afflictis et miseris subvenire; verum etiam qui eorum patiebantur vesaniam. Sic enim semper diabolus suam exaggerat malitiam, non tam eos quos possidet, verum etiam transeuntes per viam (quae Christus est) de hoc saeculo ad patriam, insectatur incautos et inermes, ut decipiat. Unde saevos, quos contra conspicimus, homines non odio habeamus, sed eorum saevitiae deputemus qui per eos agunt quatenus nemo illaesus per viam transeat, sed omnes aut morsibus attrectent aut discerpant manibus. Hinc quoque tanta Ecclesiarum p. 0362C| pressura, et persecutio proximorum. Porro et hi tales unde exeunt? De monumentis utique, quia os eorum sepulcrum patens est, ubi sepeliant quos verborum morsibus peremerunt. Aut certe ipsi sepulcra dealbata, pleni sunt ossibus mortuorum, a quibus nisi exirent, nunquam occurrerent Redemptori, Non quod jam exuti a potestate daemonum, sed ut exuantur, uti filius ille prodigus, qui necdum se dignum vocari filium confitetur. Quapropter attende, lector, quae saevitia daemonum, quive furor, aut quae rabies erga humanum genus, dum ferre nequeunt mori homines, qui vivos gestiunt sepelire, et seipsos sepulcris mandant, ut homines redigant in sepulcra. Digna quidem utrorumque conditio, ut qui coelo praesidere nolunt, pascantur cadaveribus, et p. 0362D| saginentur putredine; delicientur fetore, quibus tota voluptas est vitiis deservire. Sed tremendum satis exemplum, quod tam saevi dicuntur ut nemo possit transire per viam illam; concluserant enim viam, veniendi ad Deum transitum denegarant. Et ideo nemo putet quod sine Christo ad Deum possit pervenire. Unde 423 factus est nobis ipse via, quia prius, sicut signanter evangelista dicit, nemo poterat transire per viam illam. Per illam utique et non per istam quae Christus est; quia per viam ad viam, et per Deum ad Deum venientibus obsistere nulla vis daemonum potest. Sed ad Deum, nisi per p. 0363A| Deum minime pervenitur. Unde patet quod isti Christo suis occurrunt votis; sed exhibiti ut latrones ante judicem; attracti quidem, non volentes, una cum suae fraudis praeda. Et mira ordinis conversio. Ante, latrocinante diabolo, vexabatur homo innocuus: nunc homo currit ad eum qui est refugium nobis, et diabolus poenam incurrit suae fraudis. Alioquin si non religati traherentur inviti, nec ipsi venirent ante lucem, nec isti ad adorandum currerent. Fortassis ergo prius isti ex permissu concitarunt ventos adversus eum, et moverunt fluctus, ne transmisso freto ad eos veniret judex. Quo nimirum fluctuantis mundi termino crucis navigio transposito, quasi ad littora salutis nostrae Christum pervenisse fuit, et regionem caecitatis splendore lucis suae perfudisse. p. 0363B| Unde mox duo, quasi ex duobus populis per fidem resurgunt de monumentis, in quibus diu variis latronum vexabantur ludibriis. Sed mox hostes, ut praesentiunt virtutem Christi, clamant:

Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos. Quae nimirum confessio non voluntatis est, sed necessitatis exactio, quae cogit invitos aliquando tormentis poenarum quae nolunt confiteri. Velut si servi fugitivi, post multum temporis videant dominum suum, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur, accusante illos conscientia. Sic itaque daemones, cernentes ex conjectura Dominum in terris repente versari, ad judicandos se jam venisse credebant. Nam praesentia Salvatoris tormenta sunt daemonum, sicuti et reorum tribunal p. 0363C| judicis. Inde nimirum clamant: Quid nobis et tibi, Fili Dei? Ac si patenter dicant: Quid auctori vitae cum mortuis, habitatori coelorum cum sepulcris, judici cum reis; qui de paradisis coelorum ejecti, etsi digni sumus talibus, quid nobis et tibi, cum tu praesertim non sis tanta injuria dignus? Igitur ex omni parte perfida confessio, denegans Creatori nihil esse cum creatura, nec Salvatori cum perditis, cum multum nobis et illi sit, ut ei a quo sumus devoti maneamus; illi quidem ut regat quos condidit et salvet; nobis autem, ut ei charitatis 424 affectu devincti fideles ac devoti famulemus. Quod si responso digni essent, quia semel perditi redire nequeunt, objiciendum saltem: ut reddatis homines, quos invasistis, et restituatis auctori, quos captivastis. p. 0363D| Quod si vobis nihil mecum, mihi autem vobiscum multum esse scio, quia et vos mei estis, et neque potestis manum meam effugere. At vobis nihil cum his, quos ad imaginem meam creavi, quos vestris fraudibus decepistis. Filium autem Dei dubitative suspicantur. Senserant enim introrsus virtutem majestatis ejus, quam miseri haeretici nolunt sentire. Isti siquidem Filium Dei eum clamant, et Arius tantum filium hominis praedicat. Venisti enim, inquiunt, ante tempus torquere nos, et praescribunt illud, quasi noverint tempus judicii. Praesumunt enim plus scire quam sciant, non curantes de mendacio. Propterea et Filium Dei confitentur, et judicem advenisse exclamant, p. 0364A| et de tempore quasi ante tempus praescierint; omnino cum tempus illud non solum eorum non sit nosse, verum nec alicui Sanctorum, quod Pater posuit in sua potestate. Sed malis semper, licet longa patientia brevis videtur, sicuti et bonis ultio tarda. Idcirco isti, non quod sciant quando debeat esse, sed quod licet longissimum eis breve videatur, eo quod acrior instet cruciatus, et tempus concupiscentiarum, cum pertransierit, sic fit ac si non esset.

Erat autem ibi non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Grex porcorum mystice non longe ab illis erat, quia semper immundi juxta illos sunt, et a quibuscunque expelluntur, propter immunditiam eos repetunt. Isti sunt sane porci, ante quorum p. 0364B| pedes superius Dominus margaritas vetat projicere (Matth. VII, 6); quorum cibis junior filius cupiebat implere ventrem, cum nemo illi daret. Significat autem grex iste porcorum omnes immundos, quos semper daemones, a quibuscunque expellantur, possident. Hinc quoque, licet dubitative: Si eijcis nos, inquiunt, mitte nos in porcos; quia profecto sciunt fetorem mutare et immunditiam, nec tamen amittere. Haud dubium quin ipsi porci erant, de quibus pellebantur; ideo in porcos rursus expetunt introire. Quibus Dominus, ite, inquit. Unde fidendum quod si nec porcis possunt nocere, multo minus hominibus, nisi prius ipsi se subdiderint eorum pravis suasionibus. Sed tunc eis permittitur ut possideant, cum extranei 425 a Deo per immunditiam digni tali mansore fiunt. p. 0364C| Et nimirum, quod qui de coelo ruunt, non nisi coenum petant, et volutabra porcorum ambiant. Ex quo notandum quanto melior sit homo pecude, cum propter duos tantum homines grex porcorum daemonibus expositus suffocetur. Neque ut Manichaeus somniat, omnium animalium aequalis est anima, cum propter istos, quorum erat immortalis, tot animae pariter cum morte datae sunt ut perirent. Alioquin earum si aequalis conditio esset, absurdum erat ut de regno suo, imo, ut ipsi aiunt, de substantia sua, propter hos, tot animas perimeret. Parum est ergo in comparatione paucorum electorum, non dico animalium multiplex numerus, verum pereuntium hominum multitudo. Idcirco plurimi traduntur pro paucis, quia omnis palea, tritico enutrito, igni p. 0364D| ad comburendum traditur. Caveant ergo imitari hanc confessionem diaboli mali Christiani et malitiam, qui ex parte ipsius esse probantur, dum et credunt et verbo tenus confitentur, ac contremiscunt, non ut corrigantur et salutem quaerant, sed indurati ut proficiant in pejus; propter quod semper adventum judicis formidant. Et contra justi gaudeant, qui adventum regni suppliciter implorant, et non solum poenas non pertimescunt, verum et regnum desiderant.

Ecce, inquit, cum impetu abiit totus grex praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. Ad hoc sane quosque diabolus expetit ut praecipitanter demergat, et p. 0365A| cum impetu ruentes exstinguat in aquis pravae colluvionis, et suffocet doctrina malae persuasionis. Nec praetermittendum quod Salvator non propter preces eorum ire permisit eos in porcos, sed propter salutem quorum erant; ut pastores, viso miraculo, illis nuntiarent, uti fecerunt, de his omnibus. Unde sequitur:

Et ecce tota civitas exit obviam Jesu. Exeunt ergo commoti fide et devoti religione, licet adhuc parvuli ac timidi essent. Quo viso, rogabant eum ut transiret a finibus eorum. Et mirum si aliquid in aspectu non praesenserint quo eum ferre nequiverint, qui tam devote prius ad eum exierunt. Propter quod sciendum quia non de infidelitate ista loquuntur, sed de stupore et reverentia majestatis. Unde p. 0365B| et Petrus, viso miraculo piscium, mox precatur: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). Ita siquidem et isti, semetipsos considerantes, necdum fide imbuti, pertimescunt a 426 tanta divinitate, nec ferre possunt tanti luminis claritatem. Nec mirum, oculi qui diu lumen non viderant, si reperculsi tanto fulgore interdum caecutiant.

(CAP. IX.) Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. Nec mirum ubique, si Christus aut in navem ascendit, aut caducis interdum utitur adjumentis, licet omnia possit. Quia praesertim nostras venit infirmitates suscipere, et suas nobis conferre virtutes. Idcirco dignum fuit, sicut jam supra diximus, ut nostras sustineret infirmitates. p. 0365C| Alias autem, si in suis mansisset virtutibus, nihil commune cum hominibus haberet; et nisi implesset carnis ordinem, carnis in illo otiosa esset susceptio. Propterea ergo quando his utitur, verus homo credatur, et quando pedibus absque navigio supra mare ambulat, unus idemque Deus intelligatur. Cur autem ascendit in navem, ut iret trans fretum, et veniret in patriam suam, jam supra diximus quod ascenderit in navem Ecclesiae suae, quam inter undas saeculi ipse gubernat, ut ad coelestem patriam omnes qui cum eo in ea navigant, quandoque cives perducat, quoscunque municipes patriae vel civitatis suae esse voluit. Quia nimirum navi non ipse, sed Christo navis indiguit, sine quo inter fluctus hujus saeculi absque naufragio p. 0365D| pervenire ad portum non valet. Caeterum in terris, unde habuit patriam, inde indiguit nave. Ad quam profecto cum pervenisset, obtulerunt ei paralyticum jacentem in lecto. Videns autem Jesus fidem illorum qui offerebant, ait paralytico. Magna in hoc loco doctrina sancti Evangelii, magna virtus fidei praedicatur, quae non solum pro se, verum et pro aliis, licet sine fide sint, potenter subvenit. Potenter, inquam, quia integra et vera fides, magno ex Dei dono utitur privilegio.

Videns, inquit, Jesus fidem illorum. Quaerendum quibus oculis in altero fides videatur, cum nec in se quisque eam possit videre, nisi oculis spiritalibus. Sed tamen, quia nemo nisi Deus corda inspicit singulorum, p. 0366A| probat se Deum esse, qui fidem eorum videt et metitur. Nec dubium ex hoc loco auctoritas totius Ecclesiae firmatur, quod parvuli adhuc inscii fide alterius offeruntur baptizandi, et in alterius fide tinguntur, ut ex ea renascantur fide, sicuti et iste aliorum fide salvatur. Quapropter prius eorum fides discutienda qui offerunt, ut probetur, deinde infans est sacramento fidei consecrandus. 427 Alioquin non putas, prius quod Christus offerentis fidem inspiciat? Quod et si infidelis fuerit, quid alterum juvare poterit? Unde eligendi sunt in populo fide oblatores, tunc demum sequendus est ordo salutis.

Confide, inquit, fili, remittuntur tibi peccata tua. Patet ex hoc loco quod multae infirmitates pro peccatis p. 0366B| eveniunt: idcirco fons et origo infirmitatis prius a vero medico sanatur. Et memento quod filium vocat, quem adhuc infidelitas premit. Sed recte filius vocatur, cum confidentia fidei ante restituitur, sine qua quisque mortuus probatur. Ac per hoc quod ait Confide, resuscitatio est ad vitam. Per hoc vero quod filium eum vocat, charitatis infusio et pietatis affectus largitur. Sine quibus sane duobus, omnis anima, non dico paralytica, verum mortua jacet. Ab his quippe delicta relaxantur, quia fide mundat Christus corda credentium, et charitas operit multitudinem peccatorum. Ergo prius in offerentibus, quod ipse approbat, hoc aegroto largitur. Deinde, quia fides animarum est, mox offerentium fide anima curatur. Audiant, quaeso, paralytici, audiant criminibus p. 0366C| dissoluti, quod fides alterius pro alio multum valet. Idcirco et si adhuc surgere optant, quaerant fideles intercessores. Quos ergo, qui loquor, valeam invenire, quorum fide oblatus ante Jesum, prius remissionem peccatorum, deinde a paralysi pravae infirmitatis medelam salutis merear obtinere. Habet enim misera et infelix anima paralysin suam, quo pravitatis morbo male dissoluta jacet in lecto vitiorum. De quo sane lecto David: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 6). In hoc namque lecto iste jacebat miser, et ideo exsurgere, nec ante Jesum venire poterat. Sed felix qui adinvenit oblatores! Ita et tu, anima gravis, criminibus obligata, si peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe p. 0366D| Ecclesiam, induc super te presbyteros, seniores, scilicet quibus Jesus, quod tibi forte negare possit, clementer, videns eorum fidem, ignoscat. Necesse est igitur habeat patronos, qui per se venire necdum potest. Ad Christum autem non nisi fide venitur. Quae nimirum fides, si fuerit virtutibus roborata, potest mox contingere ad salutem. Hinc est quod alius evangelista infert, quod a quatuor portaretur (Marc. II, 3). Quatuor autem virtutes scimus generales esse, prudentiam scilicet, justitiam, fortitudinem 428 ac temperantiam, quibus subvecta anima defertur ante Salvatorem, ita tamen si ex fide manent. Quidquid ergo non ex fide, peccatum est. Unde non eos qui attulerant, sed fidem illorum vidisse dicitur. p. 0367A| Quia primum fides animae semper inspicitur, deinde opera fidei exiguntur.

Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quae dictio cordis fuit cogitatio, quo livor Pharisaeorum nobis ostendit Deum esse qui ait, Dimittuntur tibi peccata tua; calumniantes, ut Marcus ait, non posse, nisi Deum, dimittere peccata (Marc. II, 7). Siquidem illorum testimonio Deus esse convincitur, quamvis illi calumniantes opus astruant Deitatis, personam negent. Deum utique confitentur, et perfidiam non amittunt. Porro perfidia verbo tenus confiteri potest, credere non potest. Sed medicus animarum semper affert fomenta salutis.

Ut quid cogitatis, inquit, mala in cordibus vestris? p. 0367B| Quod est cordis verbum. Verumtamen quaerendum quomodo mala cogitaverint, cum verum sit neminem peccata posse, nisi solum Deum, dimittere. Hoc quippe illos cogitasse certum est. Sed hoc ipsum male cogitant, dum ad hoc cogitant, ut convincant eum ex hoc blasphemasse, homo cum esset, Dei solius potestatem sibi usurpasse, nolentes eum Deum credere. Ad quod ipse mox, non ad eorum dicta sed ad cogitata, ut Deus, respondit. Ac si diceret: Cur non recordamini solius Dei esse, cogitationes hominum nosse, sicut scriptum est: Tu solus nosti corda hominum? (II Par. VI, 30.) Profecto, quia sicut Dei solius est peccata dimittere, ita et cogitationes singulorum videre. Hinc quoque ait: Quid est quod cogitas mala, me purum hominem esse? Ecce dum p. 0367C| cogitationes vestras intueor, probare potestis me Deum esse, qui eas aspicio, quod nemo nisi Deus potest. Atque ex hoc quod negare minime potestis, vosmet convincite, et perfidiam superate.

Quid est enim facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua, an dicere: Surge et ambula? Nam apud homines inter facere et dicere, multa distantia est; apud Deum vero, utrumque ex potestate descendit, ut fiat signum visibile; quatenus illud spiritale quod ait, dimittuntur tibi peccata tua, factum in veritate intelligatur. Alioquin sicut imperio vitium animae, peccata scilicet, nemo potest purgare, nisi solus Deus, ita omnino nec vitium carnis. Ex quo constat, non sicut Manichaeus delirat, sed totum 429 hominem ab opifice uno creatum. Idcirco nihil minus p. 0367D| potentiae est, Dimittuntur tibi peccata tua, quam surge et ambula. Fecit enim hoc argumentum Salvator contra perfidiam eorum, ut si de cogitationibus tergiversarentur, fieret miraculum visibile, cui Deitatis opus non possint denegare.

Ut sciatis, inquit, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata: tunc ait paralytico: Surge et ambula. Hoc quippe quod ait, ut sciatis, ad Judaeos loquitur; sed adhuc imperfecto pendente sermone, evangelista interponit, Tunc ait paralytico, deinde sermo sequitur Salvatoris plenus potestate: Surge et ambula. Tria quidem simul imperat, surge, et ambula, et tolle grabatum tuum; ac si patenter p. 0368A| dicat: Surge de profunda vitiorum ruina, et vade in domum aeternae felicitatis unde cecideras, et tolle interea lectum infirmitatis tuae, donec induaris immortalitate plena. Mira Pharisaeorum perfidia, sed mirabilior haereticorum pravitas, qui nec eisdem oppressi veritate tacent. Ecce filius hominis potestatem habet divinitatis, et ideo, ut Deus, relaxat peccata, cogitationes novit, et imperat jacentibus ut resurgant. Non alter quidem homo, ut illi volunt, alter Deus; sed Deus et homo unus Christus. Qui profecto hoc loco, sicut et in quamplurimis, filium hominis ideo se nominat, quia de illo Pharisaei calumniabantur, cum verus homo esset, cur Deum se faceret; et probat ex hoc opere se Deum esse, quod potestatem haberet in omnibus Deitatis. Nec tamen p. 0368B| negat se verum filium hominis, quod Marcion facit, et caeteri ex haereticorum schola. Praevenit enim his factis Deus mentium maligna consilia, et deitatis suae potentiam operis attestatione monstravit, dum dissoluti corporis membra firmat, et sub imperio pristinam reddidit sanitatem. Ubi duntaxat integra ostenditur resurrectio, animae videlicet et corporis. Et per hoc quod patuit exterius, etiam illud in anima provenisse comprobatur. Hoc namque adhuc hodie Christus agit in Ecclesia, dum et peccata nostra solus relaxat, et quae carnis sunt interdum sanat. Quis enim non videat, animam virtutibus destitutam jacere in strato vitiorum? Unde indesinenter currendum ad veniam. Et quia nos minus idonei sumus, intercessores adhibendi, donec intrinsecus resurgamus. p. 0368C| Ob cujus testimonium ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 430 Eadem quippe potestas ejus erit in resurrectione, in qua mortui qui in Domino sunt resurgent primi. Sed quod ait, Tolle lectum tuum, duabus de causis dicitur: ut et vera sanitas, et robur virtutis redditum, cunctis patesceret; et quid per hoc mystice figuraretur, manifestius claresceret. Nam per lectum infirmitas carnis designatur. Et hic est lectus doloris in quo anima nostra conscientiae cruciatu jacens afflicta torquetur. Mirum, quandoquidem, dum relaxantur peccata, carnis infirmitas non tollitur; ideo lectus, in quo prius portabatur infirmus, ab ipso portatur. Nec dubium quin nemo nisi ex infirmitate carnis aut animae dissolvitur, et mortalibus nexibus irretitur. p. 0368D| Sed peccata in baptismo, aut certe semper ex indulgentia donantur; infirmitas vero peccandi aut corrumpendi manet. Hinc quoque et in Psalmis: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas (Psal. CII, 3). Aliud quidem operis ostendens propitiandi, aliud vero sanandi. Propterea ergo et lectum jubetur tollere, licet vitia relaxentur, quatenus unusquisque intelligat, secum semper suam infirmitatem portare. In qua nimirum infirmitate non jacemus, nisi dum succumbimus; quia Dominus opem fert super lectum doloris nostri, licet universnm stratum humani generis in infirmitate versaverit. Idcirco post medelam salutis, post veniam p. 0369A| delictorum, in eodem infirmitatis lecto non jacendum, sed portandum est fortiter, et vitia praecavenda. Hinc ergo patenter ait: Tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Domus autem nostra, paradisus est. De qua, inquam, domo Propheta gratulando canit: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi; in domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Ad quam nimirum domum repedantes, ferre debemus lectum infirmitatis nostrae, orantes: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 3). Et quanto fragiliores, Domini suffragante gratia, tanto instantius super Christum innitentes, ad domum ire jubemur. Quia profecto lectus doloris, refrigerium ex gratia et quietem beatitudinis operatur. Tunc surrexit et abiit in domum suam. In uno ergo momento dicti et p. 0369B| operis impletio coram calumniatoribus exhibetur, ut intelligerent illum de quo dictum erat, Quia ipse dixit et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Propter quod sequitur:

Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Mira obduratio Pharisaeorum. 431 Turbae videntes resurgentem, saltem alii timent, licet necdum crediderint ut diligant, alii glorificant. Illi vero livore acriori moventur, et ideo calumniabantur quod blasphemaret. Et notandum admodum, quod et adhuc imperfecti admirantes dicantur glorificasse Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Sed quaerendum, utrum Jesum Deum glorificent, qui dabat, illis videntibus, potestatem hominibus sanandi verbo, an p. 0369C| Deum, more Judaeorum, qui dedit homini Christo Jesu, una cum eisdem apostolis talem ac tantam potestatem curandi, ut eum tantum hominem intelligant, quamvis opera habuerit Deitatis. Quidquid horum igitur velis astruere, patet sensus, quod in illo potestas fuerit Deitatis. Verumtamen, quia peccata dimiserat, quod solius Dei est, et cogitationes occultas deprehenderat, et huic, sanandi ac resurgendi, sicut et quampluribus, verbo potestatem dederat coram eis, rectius intelligimus, Christum Deum illos glorificasse ac timuisse, quem miseri Pharisaei credere noluerunt. Et haec est, inquam, potestas quam glorificant Deitatis, qua dedit in se credentibus non solum sanari verum filios Dei fieri, et ad domum coelestis patriae quantocius pervenire.

p. 0369D| Et cum transisset inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Consuetudo est sanctorum in Scripturis divinis, quoties ipsi de se loquuntur, sic quasi de alio dicere. Nec immerito, quoniam etsi ipsi videntur loqui, tamen Spiritus sanctus loquitur in eis, et ipse de illis quae vera sunt, quasi alius absque fuco decolorationis testatur, licet eo loquendi genere humilitatis causa se occultent. Sic itaque Moyses quam saepe, sic Isaias, sic et Joannes loquuntur, quasi de altero, ut veritas suis adornetur virtutibus. Vidit, inquit, hominem, hominem ait, et non Matthaeum, quia Matthaeus donatus interpretatur, etsi jam in p. 0370A| praedestinatione, necdum tamen vocatus ad gratiam: ideo nondum Matthaeum vidit, sed hominem Matthaeum tantum nomine, necdum gratia. Vidit, inquam, hominem ex iis de quibus dicitur, Vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 7). Profecto quia coelestia relinquens, nonnisi terrenis lucris inhiabat. Hoc igitur vidit, quod eripuit. In Matthaeo namque hominem salvavit. Vidit ergo hominem eo aspectu, quo et Nathanael dicitur vidisse sub ficu (Joan. I, 48). Vidit, 432 inquam, miserationis suae affectu, sed istum in telonio, illum autem sub ficu, quo prior Adam foliis se contexerat, hunc tamen eo longius, quo terrenis inhiabat. Unde ad exaggerandum cupiditatis suae cumulum, sedentem eum vidisse dicitur. Sedebat enim ut magister rapinae juxta p. 0370B| fornacem avaritiae, et aestuabat concupiscentiarum caloribus. Nec stans ut vinceret, nec abiens ut evaderet, sed sedens ut princeps rapinae ministrorum praedam diriperet. Nam τέλος Graece tributum, aut vectigal dicitur. Unde legitur in Graeco τῷ τὸ τέλος, τὸ τέλος, hoc est, cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7). Ex quo manifestum, in domo tributaria eum resedisse, ubi lucra, tributa vel vectigalia exigebantur. Sed venit in quaestionem cur Matthaeus nunc vocatus legatur, cum Lucas longe retro exponat (Luc. VI, 13) duodecim apostolos simul electos, et audisse a Domino sermonem in monte, quem supra exposuimus. Patet igitur hoc mystice factum. Illi quidem signantes historica narratione, ante hunc sermonem in monte eos vocatos fuisse. Sed Matthaeus p. 0370C| post sanitatem leprosi, post curationem paralyticorum caeterorumque, medium se interserere maluit; ut ubi multi debiles curantur, etiam seipsum quasi debilem et immundum, sanatum a pio Domino humilitatis gratia ostendat. Simulque notandum, quod non omnium apostolorum vocatio, quando vel ubi facta sit, in Evangelio declaretur. Hunc tamen cum vidisset Jesus sedentem in telonio, dixit ei: Sequere me. Et mira dispensatio Dei. Nathanaelem ad se jam venientem quem laudat, licet viderit miserationis affectu sub ficu, nec tamen ad apostolatus officium vocat: hunc autem de tam profundae iniquitatis cathedra, mox ad thronum apostolatus clementer provehit; et reor, ut illud Apostoli compleatur, quo prius abundarat delictum, superabundaret p. 0370D| gratia (Rom. I, 20). Quem non solum apostolum, verum evangelistam esse voluit. Novit enim artifex singula licet incomposita, ad quos valeant usus suo proficere opere. Idcirco praeteriens vidit materiam operis sui, elegit unde formaret vas in honorem, quod prius in contumelia jacebat. Vidit autem, cum approbavit. Non quod probum jam esset, sed erat unde ab opifice probabile fieret. Sic igitur omnia in principio quae fecit, vidisse dicitur, hoc est approbasse. Quidquid enim ad se in laudem sui operis revocat, prius ex sua indulgentia probat, ut videat; et quidquid viderit, approbat in 433 laudem perfecti operis, ut reducat. Hinc est quod ait: Videns vidi afflictionem populi mei, qui p. 0371A| est in Aegypto (Exod. III, 9). Alioquin eos nisi prius ille videret, licet ejus essent, ipsi ad eum non redirent. Sic et Petrum de cruce, qui male negando recesserat, respexit, flendo ut rediret. Sic omnes, quos ad suam gratiam vocat, quocunque in loco recesserint, prior videt oculo pietatis, deinde vocat suae dignationis officio ut eum sequi studeant. Nec istum ideo divitem vocat ut permaneat dives; sed ut, relictis omnibus, beatam amet paupertatem, et exemplum sequatur Praeceptoris: siquidem non solum incessu pedum, verum imitatione perfectae vitae. Quapropter non alium ad imitandum quam se proponit. Et notandum quod transiens eum vidit et vocat. Ad hoc quippe ut, et ipse de hoc saeculo transiens, ad aeterna quantocius festinet. Nam et Petrum p. 0371B| atque Andream non stans aut sedens, sed perambulans secus mare, vocavit simili modo, ut Jacobum et Joannem transiens, quemadmodum idem Matthaeus testatur (Matth. IV, 18, 21). Propterea, lector, hujuscemodi eventus non casu contigisse censeas. Imo divinitus ad institutionem nostram omnia praeparata, quatenus et fides reniteat de praecepto, et de doctrina hinc inde uberius resplendeat ex negotio.

Et surgens secutus est eum. Surgens autem sequitur, quia sedens male corruerat. Nec utique stare quiverat, pondere pravae cupiditatis pressus. Surrexit, nec minus fide quam corpore. Totus ergo surrexit, quia totus ceciderat; et secutus est eum moribus, doctrina fidei, exemplo discipulatus. Non p. 0371C| ut quorumdam insania contra nos latrare ausa calumniatur, apostolos fatuos seu stultos fuisse, quod tam subito adhuc inscii secuti sint eum quem necdum probaverant. Nescientes miseri, quod ex auctoritate vel majestate jubentis potius, quam ex levitate haec fecere. Si enim in succinis, aut magnete lapide tanta vis inesse dicitur, ut saltem levia quaelibet contraposita ad se trahant, quanto magis vis et virtus divinae majestatis interius eos afficiebat, et suae dilectionis flamma a torpore solvebat infidelitatis? Nec poterat durare frigus dubietatis, a facie caloris quo intus urebatur; sed liquefacta mens affectu charitatis, currebat mox post fontem, cujus erat dulcedine respersa; nesciens dubitare de illo, cujus jam spiritu 434 interius agebatur. Currebat p. 0371D| autem mens, sed trahebantur, de quo sponsa in Canticis, Trahe me post te, curremus in odore unguentorum tuorum (Cant. I, 4); ac si patenter dicat, trahe prius me ut exsurgam, donec debilis et infirma videor, donec aegrotatione torpesco; trahe me post te, ut convalescam. Postea vero curremus, nec sine adjumento, sed in odore unguentorum tuorum. Quibus recreati odoramentis indefessi post eum ibant. Tetigerant enim, ne dubium quin ista virtutum aromata, nares eorum, dum ante illos odor vitae transiret. Et ideo absque ulla mentis retractatione, relictis omnibus, ea quae intrinsecus fragrabant ocius sequebantur. Imo trahebat eos vis divina, uncinus pomorum scilicet, quem propheta conspexerat; p. 0372A| et ideo praepedire illos nihil poterat. Poma erant convallium; idcirco contra uncinum, quem divina manus tenebat, resistere nequibant. Quod miseri nescientes Porphyrius atque Julianus Augustus, arguunt, ut dixi, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum, quod quasi irrationabiliter secuti sint hominem quemlibet se vocantem; cum tantae virtutes tantaque signa praecesserint, quae ante apostolos, quam crederent, vidisse non dubium est. Et, ut aiunt, poterat ad se videntes aspectu trahere, dum fulgor ipse et majestas occulta divinitatis in facie relucebat. Sed isti qui purum hominem fuisse illum mentiuntur, nequeunt intelligere, qua virtute apostoli mox odorem vitae sequuntur.

p. 0372B| Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu. Nec dubium quin ut Lucas astruit (Luc. V, 29), et Marcus in domo ipsius Matthaei (Marc. II, 15), quia paraverat ei Levi convivium in domo sua. Manifeste complens illud Apostoli, Si vobis spiritualia seminavimus, dignum est, ut vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11). Rectus igitur ordo, ut prius fidem susciperet, deinde renuntiaturus omnibus, non luxuriose distribuens, sed ex suis sumptibus hospitalitatis convivium Domino praepararet. Prius tamen illud exhibuit in pectore, juxta illud, Ecce sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit mihi januam intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Quod itaque convivium tunc paravit, cum per p. 0372C| fidem eum in animo ad dilectionem suscepit. Sic, sic, convivium quisque Domino recte 435 parat, qui se prius, tum sua, devotus impendit. Voluit enim Christo vicem rependere, et ideo mox ei convivium in domo sua parat, ut a quo jam perennia sperabat bona, ei sua largiretur temporalia. Caeterum Dominus non propter epulas terreni victus ad convivia tam frequenter ibat, sed ut occasionem haberet praestandi gratiam. Hinc sane quoties interfuisse legitur, aut ea quae docuit memorantur, aut quae gessit, quatenus omnes per hoc ad vitae epulas venire invitaret. Unde non minus ad peccatores, quam etiam et ad eos qui se justos aestimabant, intrat ut cuncti se peccatores intelligant, et ad fontem misericordiae currant. Nam et isti qui cum Domino in domo epulantur, p. 0372D| quos peccatores accusant, non ita cum eo discumbunt ut peccatores permaneant, sed ut deinceps cum Matthaeo ejus magisterio adhaereant. Inde namque est quod eisdem calumniantibus objicitur.

Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus, et illud: Misericordiam volo et non sacrificium. Ostendit igitur suis responsis, cur ad convivia peccatorum intrarit: equidem non ut acciperet escas, verum ut praestaret misericordiam, miseris et languentibus indulgentia subveniret. Nec praetereundum quod Matthaeus ob id electus sit de telonio, quatenus nemo immanitate scelerum suorum diffideret, Domini bonitate attractus, qui de tam imis et obscoenis quaestibus videt hunc provectum, p. 0373A| et in numero apostolorum subito connumeratum. Unde mox et in domo ejus, quae fuerat officina crudelitatis, cellarium fraudis, et spelunca iniquitatis, fons emanat pietatis: ut multi publicani ac peccatores quasi ad vitam resuscitati, cum Domino participantur. Alioquin si in peccatis permanere decernerent, ei, qui sine peccato est, nequaquam convesci auderent. Imo unius peccatoris conversio multis exemplum praebuit poenitentiae. Mutavit ergo Matthaeus negotium, nec amisit, dum in domo ad quam prius multos secum propter lucra conduxerat, ad veniam invitat: et qui erat magister rapinae, factus est exemplum veniae. Unde conducit illico suos ad scholam vitae, quos conduxerat prius ad quaestum mortis. Accepit itaque alia talenta, idcirco p. 0373B| refert alia lucra. Et sicuti beati piscatores, jam alios in sagena Christi capiunt pisces, ita hic de negotio veniae alios secum peccatores et publicanos plurimos 436 invitat, et omnes recumbunt cum Jesu in domo misericordiae. De quibus evangelista Marcus: Multi, inquit, peccatores et publicani recumbebant cum Jesu et discipulis ejus (Marc. II, 15). Erant enim multi qui sequebantur eum. Sequebantur autem, quia huic dictum fuerat, Sequere me. Apparet ergo quod prius per ignorantiam lucra conquisierant praesentia, qui tam subito ad unius conversionem rapti sunt ad divina. Facile enim contemnitur, quod in comparationem adeptae rei vilissimum judicatur. Tum generosus jure censetur animus, qui tam subito per fidem, quae magna putarat, et tam p. 0373C| facile captus amore melioris vitae praetermittit. Sed invidia semper bono alterius torquetur, propterea Pharisaei adeunt discipulos dicentes:

Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Primum infirmos adhuc adeunt discipulos, quia non audent aperte Magistrum reprehendere. Deinde suam ostendunt imperitiam, quod nec seipsos intelligant, nec eum quem calumniari conantur. Nesciunt miseri quod nemo sine peccato: et si peccatoribus non communicaret, nemo vita dignus esset. Venit denique eis haec superstitio de jactantia, et non de justitia, quoniam, sicut Propheta canit, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Unde Dominus audiens haec aiebat, Non est opus valentibus medicus, sed p. 0373D| male habentibus. Non quod aliquem sanum a medicina suae salutis exciperet, sed ut omnes reos esse monstraret. Quod si medicina circa aegrotos non fuerit adhibita, sanis quid prodesse poterit? Ad hoc quippe ad Matthaeum venit, quia ille aegrotus erat, ut avaritiae curaret vulnera, ut concupiscentias restingueret. Non tamen haec ideo dicit, quasi illi qui eum reprehendere moliebantur sani essent, sed ut infirmantibus se medicinam ostenderet. Caeterum illos qui de falsa legis justitia praesumebant, magis exprobando tangit, quam ut justos esse confiteatur. Ac si aperte dicat: Omnibus veni, quia omnes morbo pressos novi; sed vobis, qui de supercilio malae praesumptionis jactitatis, non opus videor: p. 0374A| imo humilibus et peccatoribus me impendo. Haec contra eos dicta gravius proferuntur, quia justos se mentiebantur; humilibus autem et confitentibus salus offertur. Propterea beatus Apostolus: Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32). Et David: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non 437 est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Idcirco melius est in domo beati Matthaei Christo cum publicanis et peccatoribus participari, quam cum Pharisaeis male sine illo justificari. Jejuni quidem erant cibo salutis, propterea non sentiebant se aegrotos: et saturati jactantia falsae justificationis, ideo nesciebant esurire misericordiam, et quaerere medicum perpetuae sanitatis. Alioquin quis erat in genere humano p. 0374B| sanus, aegrotante ipsa natura peccato primae originis? Hinc benignus medicus adhuc eos quasi languentes monet.

Euntes, inquit, discite quid sit: Misericordiam volo et non sacrificium. De propheta proferens testimonium suggillat quod justos se existimantes peccatorum et publicanorum consortia declinarint, propterea invitat ad doctrinam, ut dicant quid sit quod scriptum est, Misericordiam volo et non sacrificium (Ose. VI, 6). Misericordiam ergo vult divina pietas, ut omnium misereatur, et omnes eam implorent, atque compatientes in invicem misericordiam praestando, nullus infirmitate miser remaneat; quod isti dedignantes, nec aliis praestare, nec sibi quaerere curabant, credentes se in sacrificiis, et sabbatis, ac neomeniis justificari. p. 0374C| Quae dum reprobat, horum sectatores ostendit peccatores esse, et provocat quantocius ad misericordiam convolare. Medicum quidem se vult intelligi, qui noverit infirmitates eorum, qui ex justitia legis tumebant superstitiosa praesumptione; caeterum male habentibus, qui suae fragilitatis conscientia victi, gratiam requirunt, se offert ultroneum. Ubi simul ostendit, ut praemisi, quod hi, quos culpabant, non in pristinis permansere vitiis, sed poenitentiam agentes praecesserint in regno Dei venientes ad Christum. Ad hoc quippe vulneratus est propter iniquitates nostras, ut ejus livore sanaremur. Attritus est propter scelera nostra, ut gratis ab eo justificaremur. Unde ait:

Non veni vocare justos, sed peccatores. Sed forte p. 0374D| movet aliquem, quomodo dixerit, Non veni justos, sed peccatores vocare, cum omnibus pateat, quod etiam eos, quos secundum justitiam Mosaicae legis atque instituta perfectos invenit, ad evangelicae culmen perfectionis plurimos vocavit. Si enim solos peccatores, et non etiam justos ex lege vocaret, nequaquam Nathanael discipulatui ejus adhaereret, quem ad se venientem tanta laude dignum duxit extollere. Sed et caeteri quos ex lege justos fuisse nemo dubitat, nunquam ad altiora 438 erigeret, si etiam de his non eligeret per gratiam, quos vocaret. Quem locum sane Lucas apertius fortassis explanat (Luc. V, 32): Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores in poenitentiam; ac si patenter p. 0375A| insinuet: Omnes quidem electos ad regna coelorum Dominus vocat; sed illos solummodo ad poenitentiam, quos graviora delicta ligant. Illos siquidem, ut perfectioris vitae culmen apprehendant; istos vero, ut per poenitentiam priorum errata delictorum damnent. Potest tamen et aliter interpretari, Non veni vocare justos, eo quod non illos vocaverit ex praedestinatione, qui suam volentes justitiam constituere Dei justitiae non sunt subjecti, sed eos potius qui, suae fragilitatis conscii, confiteri non erubescant quod omnes peccaverunt et egent gratia Dei, et quod in multis offendimus omnes. Licet profecto et de his vocaverit, quos prius falsa inflabat justitia correctos ad poenitentiam; tamen manifestum, quod non jam de sua vel legis justitia praesumentes; sed p. 0375B| isti et illi omnes qui salvi fiunt gratia Christi ad veniam justificantur. Propterea ergo jure non justos vocare dicitur; quia etsi justitiam legis habuere, nonnisi Christi gratia justificati apud Deum inveniuntur. Qua de causa insinuat, quod non peccatores diligat duntaxat, sed peccatores absolute vocat in poenitentiam, ut eos per eamdem baptismi poenitentiam, de qua longe supra diximus, ad veniam jam justos suscipiat. Quibus profecto verbis duplici errore illos deceptos probat, dum et se justos arbitrabantur, et eos criminabantur injustos, qui resipiscendo a malis jam justitiae propinquabant. Igitur nec se, nec illos noverant: ideo Judex eos discernens, istos ad humilitatem reprimit, illos ad spem veniae sublimat; utrisque tamen se medicum gratis p. 0375C| offert. Sed in istis, puto ille senior filius foris stans invidet, et male jejunat; in illis vero junior reversus paternis glorificatur donis, et convescens justificatur. Felix tantus evangelista, qui sua duntaxat conversione, gregem meruit publicanorum ad Christum trahere. Unde sicut in principio hujus operis praemiseram, curam gerit in omni opere suo de peccatoribus; quod fortassis ejus convivium, in quo eos cum Christo conduxerat, demonstrabat; quod ipse suis exemplis, sua doctrina, suae praedicationis officio, curam eorum gerat, qui nefandis criminibus rei tenebantur, ut cum Christo epulis aeternae vitae saginentur. Sed quaeritur ad litteram, cum sicut Lucas insinuat (Luc. V, 28), relictis omnibus 439 secutus sit Christum de teloneo, quomodo postea in p. 0375D| domo sua suis sumptibus pascat eum cum publicanis et peccatoribus? Ex quo liquet quod res votis magis, quam manu relinquitur. Reliquit autem omnia, ex quo se novit illum imitari, et ideo in domo sua, qua praesidebat ad teloneum, non quasi Dominus domus, sed quasi minister fidelis spernit et dispensat caduca prudenter; cui aeterna committenda erant. In cujus nimirum convivio suppliciter obsecro cum Christo vel ultimus epulari, et medicina ipsius a malis quibus praepedior, sanari.

Tunc, inquit, accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? Grandis Judaeorum invidia et perfida calliditas, qua Christum p. 0376A| nunc adulando interrogant, nunc reprehendendo, nunc dolis, nunc insidiis, nunc apertis odiorum blasphemiis atque contumeliis appetunt, pulsant, insectantur, et cupiunt subvertere, quem nemo fallere, nemo contraire poterat. Hinc est sane quod Pharisaei prius apud discipulos notam in magistrum de publicanorum convivio componunt, apud magistrum nunc iterum isti una cum eisdem Pharisaeis discipulos captiose quasi jejunii nescios, et gulae deditos accusant. Praetendunt igitur discipulis de magistro laqueos odiorum, et magistro rursus de discipulis fomenta discordiae seminant. In utroque tamen agentes, ut ejus doctrinam evellerent, et contra eum insidias excitarent. Immittunt aliquando oppositas personas, nunc Sadducaeos, nunc Herodianos, nunc p. 0376B| ipsi per se Pharisaei arcuatis saeviunt jaculis. Et modo mittunt discipulos Joannis, ut ipsi contra eum veniant, quem magister praedicaverat. Alioquin quae esset eorum societas cum eisdem Pharisaeis, quorum dogma dispar erat? Sed junxit eos invidia, quos disciplina dissociabat. Illi quidem, ut Moysen Christo praeferrent; isti vero, eidem ut Joannem anteponerent. Utrique errore pares, utrique livore communiter saevientes. Quibus Dominus, quia disciplina Joannis erant imbuti, sponsum se insinuat, de quo magister eorum praedixerat: Qui habet sponsam, sponsus est, amicus autem sponsi gaudio gaudet, quia stat et audit vocem sponsi (Joan. III, 29). Et convenienter satis, ut ex magistri sui voce crederent, et non cogerent insidiando tempora sponsi laeta p. 0376C| tristitiis permisceri Pharisaicae legis. Nec dubium illa jejunia, non de praeceptis implendae vitae, sed de traditione Pharisaeorum 440 erant, quibus Ecclesiae praesentis figurabatur observatio. Unde patenter ait: Non possunt jejunare filii sponsae. Non quod eos jejunare nollet, praesertim cum eorum vita non aliud quam jejunium fuerit; sed ut altiora nobis monstraret, quod non possunt jejunare jejunia illa Pharisaica, quae aut de rigore legis veniebant, aut de superstitione magistrorum. Neque adhuc illa instabant, quae postea Spiritus sancti gratia roborati, perfectius impleverunt. Interea quia sponsam quaerit, jejunia seponit, relinquit austera, et quod sponsae tenera tantumdem requirit affectio, totum se dat spiritalibus gaudiis, indulget epulis, ut sit filiis quos p. 0376D| lactantes ducit, totus blandus, totus amabilis et suavis, totus festivus. Processit enim tanquam sponsus de thalamo suo, et exsultans occurrit a summo coelorum vertice usque ad summum ejus, donec sponsam suis confirmet dotibus. Propter quod interdum praestabat se mensis, convivantibus intererat, et omnibus communiter se exhibebat, donec divinis humana conjungeret, et faceret de terrenis coeleste consortium. Nec dubium, quod in vocatione beati Matthaei, licet Hebraeus esset, quia contra legis sanctionem se transfuderat Romanis parere quaestibus, per eum vocatio Gentium designatur. Unde cum eo mox multi publicani et peccatores veniunt convivium celebrantes, et non qualecunque, sed p. 0377A| magnum, ut Lucas ait (Luc. V, 29). Quod profecto mystice illud ostenditur esse convivium, quo simul sponsus et sponsa, coelestibus redempta donis, foederantur. Et ut altius fatear, idem sponsus est vitulus ille saginatus qui occiditur, juxta alterius loci parabolam, unde istud convivium divinitus instruitur. Sed ab eisdem qui Christum per fidem in animo dilectionis affectu suscipiunt, utique praeparatur. Ibi namque publicani et peccatores, ibi Raab meretrix, ibi Tyrus et populus Aethiopum, quos idem evangelista ad Christi vocavit gratiam. Hinc Dominus per prophetam: Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei (Soph. III, 10). Propterea nec immerito Levi magnum praeparasse convivium dicitur, quia gentilitas haec omnia in domo sua, scilicet in Ecclesia p. 0377B| Christo per fidem exhibuit. Et ideo dictum est in persona Domini: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me (Psal. LXXXVI, 4). Sciebant namque jam isti Christum, et ideo memor eorum Dominus, non solum ad fidem eos vocarat, verum etiam secum ad convivium admittens, vestierat 441 veste nuptiali. Propterea filii sponsi ac sponsae quandiu cum illis est sponsus, jejunare nequeunt. Filii autem ideo dicuntur, quia ex fide Christi et Ecclesiae renati, maternis adhuc alebantur doctrinis. Omnes quidem sponsi ac sponsae filii, etsi ex omnibus sponsa una concorporatur, ut idem sint filii simul collecti in unitate fidei, quae et sponsa, charitatis foedere sociati. Unde nec immerito in eadem domo sponsa cum sponso vescebatur. Sed sponsi p. 0377C| filii tantum ideo vocantur, ut teneritudo fidei eorum et tirocinium discipulatus insinuetur, propter quod eis non debeat grave aliquid imponere.

Venient autem, inquit, dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Patet ex hoc loco quod omnes illi dies quibus Christus in carne fuit, quasi dies convivii et nuptiarum fuerint sponsi ac sponsae, de quibus spiritali connubio apostoli jam creati, lugere non poterant, quandiu sponsum cum sponsa in thalamo esse gaudebant. Sed venient, inquit, dies cum transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus seu ascensionis advenerit, tunc jejunabunt: tunc utique, cum auferetur ab eis sponsus. Multiplicaverunt ex hoc loco post dies quadraginta passionis mox jejunia illa ecclesiastica celebranda, p. 0377D| statim dies illos Pentecostes Spiritus sanctus adveniens festivos dedicaverit. De qua sane occasione anus Prisca et Maximilla saltem post Pentecosten tradiderunt quadragesimam faciendam, quasi ablato sponso mox debeant filii sponsi jejunare. Sed Christi Ecclesia illud ad passionem et resurrectionem usque distulit, ut spiritalis saginae jejunio ad illud Paschale sacramentum animae melius praepararentur. Tamen apostoli non solum post ascensionem Christi coeperunt flere, verum in passione. Expleta autem ascensione, diebus quibus adventum Spiritus sancti exspectabant sine dubio et deinceps flentes et abstinentes erant. Sed et Dominus quomodo discipulos prohiberet jejunare, qui et ipse jejunabat? p. 0378A| Deinde, dicit eis, quod nequissimum illud daemonum genus, non nisi jejuniis et orationibus posset superari. Quapropter si eos vincere vult, qua ratione, quandiu cum illis erat non debuerint jejunare? Vel quomodo non jejunabant, cum omnis turba cum eo perseverans non habeat quod manducet; praesertim cum non nisi quinque, aut alibi, septem inter omnes panes inveniantur? 442 Putasne illis omnibus jejunantibus, Christus et soli prandebant apostoli? Absit nos ita desipere. Sed quod verius est, filii sponsi lugere vel jejunare, quandiu cum illis est sponsus, mystice nequeunt, quia introrsus gaudio gaudent spiritali, et epulis epulantur aeternae beatitudinis. Hoc itaque gaudio Joannes gaudebat propter vocem sponsi, non quod sponsus esset, sed quia p. 0378B| amicus ejus erat. Et hinc est quod ait non posse sponsi filios jejunare, licet illi jejunent, qui necdum ad nuptias intrarant. Quia nimirum omnes illi jejunant qui panem vitae ignorant. Christus autem et sponsus et panis est, atque convivium deliciarum. A quo jejuni erant, qui necdum renovati nuptiarum interesse nequiverant epulis. Hinc sane sequitur:

Nemo commissuram panni rudis mittit in vestimento veteri, ne major scissura fiat; neque vinum novum in utres veteres, et reliqua. Igitur antiquae legis supellectilem vetus appellat vestimentum, Judaicis attritum studiis, sensibus corruptum, sectis scissum, actibus obsoletum: commissuram autem panni rudis, Evangelii nuncupat indumentum. Quia profecto sicut vestimento tegitur corpus, ita doctrinis p. 0378C| anima cooperitur. Sed aliud est vestimentum vetus, aliud vero novum; quia vetus corruptionem patitur vetustate consumptum, cui si assuatur novum, pejor scissura fit, dum et illud quod erat significationis gratia promissum, corrumpitur, et illud quod ad salutem omnium erat repromissum, per se sufficere non aestimatur. Hoc plane Ebionitae non intelligentes, commiscuerunt nova veteribus, non putantes sine lege Moysi Christi Evangelium posse sufficere. Lex quidem per se usque ad gratiam, licet traditionibus Pharisaeorum esset consumpta, multum profuit; sed inchoante gratia, non vestis Evangelii, quae de agni vellere contexta est, ei admitti debuit. Imo cessantibus figuris, vetustate exinanita, ea quae in eadem erant lege agendae vitae, in novitate oportebat p. 0378D| transire. Unde Joannes, cum de dilectione loqueretur: Filioli, mandatum novum do vobis, inquit (I Joan. II, 8), mandatum quod ab initio audistis. Quia profecto illa omnia non vetustatis, sed novitatis erant. Caeterum Sabbatismus et Neomeniae, ac ritus jejuniorum, vel reliqua significandae vitae instituta, quasi vestimentum vetus, jam consumpta praeterierant, veluti umbrae clarescente luce. Propterea his non assuendus erat pannus novae doctrinae. 443 Utraque tamen doctrina, jure pannus aut vestimentum dicitur, quibus induta anima non timebit a frigore infidelitatis, neque nuditate turpabitur Quia haec est illa stragulata vestis mira varietate ornata, quam nobis in Salomone sapientia perfecit. p. 0379A| Sed et quidem de philosphia dicunt sub specie mulieris, quod habuerit vestes subtili artificio et indissolubili materia perfectas, quas ipsa suis manibus texuerat. Quarum species ferebat ac si fumosas imagines, quas caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat; habens in extremis deorsum II Graecum, quod significat practicam vitam, in supremis vero Θ legebatur, theoricam volens exprimere. Quibus aperte insinuat, habitum animarum, sapientiae doctrinam esse, licet traditiones hominum eam commaculaverint. Quibus remotis ac si umbris, patet lucis veritas, quae nimirum non potest admitti vestimento veteri, ne pejor obcaecatio fiat, si lux obscuretur in tenebris, imo caligo earum rectius si clarescat in lucem. Verumtamen audis commissuram p. 0379B| panni rudis, non scissurae partem accipias, sed principium texturae. Tunc enim primum tela regalis indumenti de Christi vellere texebatur. De vellere, quod dabat Agnus qui tollit peccata mundi. Tunc quidem principium Evangelii texebantur, idcirco jure commissura dicitur, hoc est junctura. Non quod veteribus debeat sociari, sed quia usque in finem supra corda credentium debeat extendi et dilatari, ut una sit vestis omnium inconsutilis, et indiscissa, desuper contexta, capiens omnes, neminem nudum relinquens, nisi qui se talibus privaverunt ornamentis. Geminat autem exemplum vestimenti, et utrium veterum novorumque. Sed per utres veteres debemus intelligere Scribas et Pharisaeos, vel quoscunque extra Christi gratiam, quos necdum p. 0379C| abluit aqua baptismatis. Qui necdum veteri homine deposito, possunt sustinere fervorem doctrinae Christi. Nam per plagulam vestimenti novi, et vinum novum, praecepta Evangelii sentienda, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat. Tale quid et Galatae facere cupiebant, cum Evangelio legis praecepta miscerent. Sed Apostolus ad eos: O insensati, inquit, Galatae, quis vos fascinavit veritati non obedire? (Gal. III, 1.) Sermo igitur evangelicus, et doctrina Spiritus sancti, apostolis potius quam Scribis et Pharisaeis, aut discipulis Joannis Christo invidentibus, infundendus erat, qui majorum suorum traditionibus 444 depravati sinceritatem praeceptorum Christi non poterant custodire. Alia est enim puritas virginalis animae, nulla prioris vitii p. 0379D| contagione pollutae, alia libidinosae obscoenitas, quae multorum sordibus subjacuerit. Licet quidam ad imperfectionem discipulorum ista voluerint transferre, ut ipsi adhuc carnales et infirmi praecepta severiora ferre nequiverint. Quod si ita est, adhuc et ipsi in vetustate erant; quod absurdum est intelligere, cum jam secreti essent a jugo legis, et sponsi filii appellentur. Potius ergo contra eos ista dicuntur, conquirentes quare nos et Pharisaei jejunamus, discipuli autem tui non jejunant? videntur desiderasse, ut eos Christus a jejuniorum jugo, et gravitate legis solveret. Idcirco mox audiunt Evangelii praecepta, dum in vetustate manserint servare nequaquam posse, ne pejor in eis scissura fieret, quorum p. 0380A| doctrina vetustate attrita, novitatem praeceptorum ferre nequibant. Et ipsi, utres, vinum nuptiarum, de quo apostoli ebrii loquebantur variis linguis, continere non poterant. De quo nimirum vino architriclinus sponso fertur dixisse: Servasti vinum bonum usque adhuc (Joan. II, 10). Quod denique vinum, necdum Pharisaei quibant ferre vetustate corrupti. Utres autem novi, scilicet apostoli et eorum imitatores, illo replebantur. Quia prius ut utres pellium ab omni squalore purgantur, et pigmentis liniuntur odoramentorum interius, ita confecti divinis torcularibus apti censebantur virtutibus, et gratia Spiritus sancti reparati. Quos sane David futuros aspiciens de se gemebat dicens: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis p. 0380B| me? Quia factus sum sicut uter in pruina (Psal. CXVIII, 82). Quae pruina infidelitatis procul dubio istos congelaverat, idcirco vetustate consumpti, mustum evangelicae praedicationis capere nequibant, neque praecepta servare. Quod bene dispensator salutis praevidens, novos utres de praelo crucis replet ebrietate spiritus, veteres autem vacuos deserit, ne pejor scissura fieret.

Et ecce princeps unus accessit, et adorabat eum dicens: Fitia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam et vivat. Porro Marcus et Lucas, non mortuam eam dicunt, sed in extremis esse, vel in brevi morituram, videlicet morti proximam (Marc. V, 25; Luc. VIII, 42). Quam ideo praesens evangelista mortuam nuntiasse asseruit, p. 0380C| quia desperaverat pater eam vivam invenire: propter quod vicissim utrumque dicunt, quia 445 utrumque ille petierat, ut sive morituram mox sanaret, sive jam mortuam suscitaret. Hinc quoque tam flebili lamentatione remedium postulat filiae desperatus de vita: non quidem, ut aestimo, incredulus, sed eruditus a lege. Qua de causa licet omnia verbo creasse Deum in principio cognoverit, hominem tamen Dei manu plasmatum legerat, ex quo denique eadem manu filiam, qua creata fuerat, recreari credidit, et reduci de morte ad vitam. Unde patenter rogat: Sed veni, impone manum super eam. Ut qui sponte prius ad creandum posueras, ad reparandum iterum exoratus imponas. Et hoc est quod Propheta fatetur dum decantat: Tu formasti p. 0380D| me, et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5). Quia qui posuit cum formaret ex nihilo, deposuit ut imponat iterum manum, et reformet eam de perditione. Juxta anagogen etiam multum valet quod ait: Sed veni, impone manum super eam. Procul dubio, quia singula sacramentis plena sunt, et omnia satis provide a Domino praeparantur. Nec vacat a mysterio quod sexto signorum loco, homines a daemonibus obsessos liberat: ut quem sexto die manibus de terra plasmaverat, eodem (juxta hunc evangelistam) curationum numero ad se revocans a dominio deceptoris liberaret, et ad imaginem primae creationis reformaret. Sic itaque quod septimo loco, fide offerentium, paralyticum p. 0381A| curat, peccata relaxat, et eum ad domum repedare jubet. Quia septem Spiritus sancti donis, omnia peccatorum vulnera sanat, et gratiam redeundi ad patriam praestat. Unde satis oculose sermo divinus nunc octavo curationis signo filiam archisynagogi offert, nolens eam excludere a mysterio verae circumcisionis, sed subintrat mulier fluxum sanguinis perpessa, et octavo sanatur loco. De cujus revera numero Synagoga divinitus removetur, ut saltem veniat ad novum, juxta quod in Psalmis canitur: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII, 32). Atque illud: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25). Nam princeps qui accedit rogaturus pro filia, typice populum patriarcharum specialiter designat, qui pro p. 0381B| Synagoga indefessis precibus obsecrans, post Ecclesiae introitum et curationem a profluvio infidelitatis, et a menstruis idolorum, vix filiae obtinuit sanitatem. Hinc quoque est, quod implorat: veni et impone manum super eam. Venire enim rogat, qui ubique omnia replet, hoc est carnem visibilem apparere. Cujus nimirum 446 impositione manus sanatur Synagoga, et resuscitatur ad vitam. Quae revera prophetica voce canit etiam cum Ecclesia: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16). Ac si patenter dicat: dextera Domini restituit quod crearat, propterea non moriar, sed vivam. Talia quippe praesenserat populus patriarcharum, et ideo hic ab alio evangelista bene Jairus nominatur. Jairus quippe illuminans, p. 0381C| vel illuminatus interpretatur. Illuminatus autem a lege et prophetis per gratiam sancti Spiritus; et ideo ipse illuminans ab eo quod jam illuminatus erat, jure appellatur. Sic et apostoli lux mundi sunt vocati, non substantialiter quidem, sed ex participatione verae lucis. Hunc princeps Synagogae humilis descendit ab arce Pharisaicae traditionis, devotus venit, suppliciter adoravit: licet quidam adhuc de infidelitate venisse autument quod eum ad filiam, ut ei imponat manum, venire rogat; quasi necdum ubique sicut nec regulus ille ex Evangelio, praesentem intellexerat. Sed qui cuncta novit huic mox obtemperat. Sed tamen absens curans filiam, se ubique praesentem docet. At vero hic tale aliquid si in corde gessisset, qui corda inspicit singulorum corrigere p. 0381D| debuisset. Nisi forte ad hoc mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur, ad medium in via deducitur, ut iste disceret eum non loco circumferendum, non itinere fatigandum, non praesentia solummodo corporali requirendum, sed credendum quod ipse ubique potens esset Deus, ubique totus, ubique semper. Interea praescius idcirco fortassis ire festinat cum eo, ut hanc in via prius clementer curet, de cujus plane curatione nodum dubietatis tollat. Ait namque: Filia mea modo defuncta est, quod est dicere, adhuc est in via spiritus, adhuc in extremis est, adhuc domi. Quam necdum tartarus invasit. Ergo ut eam possis retinere, festina. Quo nimirum dubietas Judaeorum insinuatur, et vecordia. Unde p. 0382A| mox e more usa gentilitas, videlicet fide recepta, occurrit ad medium, ut prior sanetur quam Synagoga. Verumtamen Christus, licet non se missum nisi ad oves perditas domus Israel fateatur, propter duritiam cordis eorum, prius a menstruis idolorum Ecclesiam de gentibus clementer curat. Et hinc est, quod dum ad alia tendit, alia in via fide sanitatem praeripuit. Propter quod itaque scriptum legimus: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et ego provocabo eos in eo 447 qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos (Deut. XXXII, 21). Nam quod archisynagogus eruditus a lege et prophetis Christum Deum forte ubique praesentem necdum noverat, neque Christum Deum aestimat, mulier jure perpessa, menstruis curatur. Si tetigero, inquit, tantum p. 0382B| fimbriam vestimenti ejus, salva ero. Potest igitur uterque sensus populo Judaeorum convenire, ut per eos qui Christum Deum crediderant, Jairus illuminans vel illuminatus dicitur; per eos vero qui dubitantes tantum hominem putarunt, Ecclesiam introisse ad fidem, sicut Apostolus commendat. Ait enim, incredulitas eorum salus gentium. Cum autem, inquit, plenitudo eorum introierit, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI, 25).

Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Juxta Evangelium itaque Lucae et ipsa principis filia duodenis defuncta legitur (Luc. VIII, 42). Quia profecto mystice haec mulier, Ecclesia videlicet de gentibus aggregata, ex eo coepit aegrotare, p. 0382C| profluxumque immunditiarum pati, ex quo gens Judaeorum credere, deinde legalibus ad Deum institutis divinitus erudiri. Melius jamque comparatione virtutum vitia ostenduntur. Sed cum adulta illa de menstruis idolorum cultibus, in quibus secundum evangelistam, erogaverat omne patrimonium suum, conversa sanatur ad Christum, illa mox perfidiae suae languore moritur. At per hoc utraque illarum duodenis jure narratur. Solent enim etiam leges saeculi quoque duodecimo aetatis anno jam suis coercere praeceptis; et ipsi legum praemio pro bonis, aut supplicio pro malis interdum subjacere. Unde secundum anagogicos Scripturarum sensus jure illa sanatur a Domino, quae adulta vitae recepit intelligentiam, et praeteritorum actus ignorantiae deputantur. p. 0382D| Illa vero simili modo cum jam jure adulta Christum ex lege repromissum suscipere debuisset, quia noluit credere a prophetis et patriarchis mox mortua nuntiatur. Et notandum quod sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad Deum, quae juxta legem a conversatione humana excludebatur, sed in itinere ambulante Domino: ut dum pergit ad alia, in via quae Christus est, aliam, id est Ecclesiam, curatam ostendat. Quod sane alibi sermo divinus insinuat, cum quidam invitati ad nuptias venire recusassent. Exite, inquit, ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis bonos et malos, compellite 448 intrare (Matth. XXII, 9). Siquidem de viis hujus saeculi vocatur Ecclesia. Idcirco ista praeparatur p. 0383A| dum ad aliam iret, ut haec prior in via occurreret. Dicebat enim intra se: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus tantum, salva ero. Mira dispensatio. Ecce inter Deum et mulierem furtivae salutis agitur, tamen grande commercium. Archisynagogus quidem devotus occurrit, et totus ad adorandum in terra prosternitur; causam refert, dolorem insinuat, movet affectum, impetrat ut properet, et accedat ad curam. Mulieri vero non quaesitus Dominus occurrit praeteriens, saltem ingessit, quatenus et hoc generale pietatis opus apertius praemonstraret. Accessit, inquit, retro. Retro autem, quia post ascensum Salvatoris credidit. Sed juxta historiam hanc etsi cogebat ad Christum doloris magnitudo accedere, foeditas tamen vulneris prohibebat. Sed maluit fidei p. 0383B| trepidante consilio ex fiducia judicari, quam de tam foedo vulnere sic perire. Audiant igitur scelesti et immundi, abrumpant pudorem noxium, et inveniant consilium fidei, medicinamque salutis. Noverat enim haec, quod Christus Deus et homo esset. Alioquin illum nisi Deum crederet, quomodo in fimbria extra hominem salutem quaereret? Qui nisi Deus esset, quomodo in fimbria extra se sentiret? Constat igitur et illam Deum in homine credidisse, atque extra hominem Deum fuisse; idcirco ejus devote tangit fimbriam, quem ubique fides Ecclesiae confitetur. Profecto autem totus ubique totus, et in homine Christo Jesu, quandoquidem extra se nihil praestat. Ait enim:

Sentio virtutem exisse a me. De illo quidem exiit, p. 0383C| quia in illo plenitudo divinitatis erat, et in divinitate virtus omnipotentissima pollebat. Divinitas autem ubique erat. Aliter tamen in homine Christo, aliter autem in fimbria vestimenti. Porro in homine Christo ut Deus homo esset, quia Verbum caro factum est: in fimbria vero, sicut et in universo mundo, non quod Deus jure mundus vel fimbria credatur, sed quia extra, sive intra, potens tenet et regit omnia. Praeparatur igitur mulier, in cujus typo universalis Ecclesia sub specie designetur, propterea dum libet ex ea divinitus tanta praedicantur.

Si tetigero, inquit, fimbriam vestimenti ejus tantum, salva ero. Et mira fiducia! Nam in lege si quis mulierem menstruam vel fluentem sanguine, sive quodcunque p. 0383D| 449 illa tetigisset, immunda erant. Haec vero: Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero. Liquet igitur, quod eum Deum credidit, qui nullis coinquinatur sordibus, imo abstergit vulnera, emundat immunditias, et languores vacuat. Sed nunquid non sine tactu ejus, ei praestare poterat; praesertim cum nec se tangi ab eo postulat, sed ipsa cincinnum vestimenti ex fide furtim tangere praesumit? Istinc igitur liquet, quod passim in Evangelio mysteriis et rebus divina praedicantur; propterea et haec tetigisse nempe dicitur, ut fides qua Christus a suis tangitur luce clarius reseretur. Quantum igitur ad historiam attinet, quia se indignam judicabat, idcirco retro accessisse dicitur, non quod ignoret p. 0384A| Christum omnia contemplari, praesertim cum et in fimbria Deitatem credidit, sed ut turbae declinaret aspectus. A populo quidem nesciri voluit, non a Christo. Propterea non Deum latere se, sed homines quid gereret aestimavit. Alioquin quomodo ab aspectu divinitatis latere credidisset, in quo nihil postremum, nihil judicavit infirmum, dum virtus et salus etiam in fimbria quaeritur. Patet itaque, ut dixi, sensus mysticus, quod haec mulier, videlicet Ecclesia, Christum tangit fide, quem turba premit. Ista siquidem est mulier, quae primo vulnerata peccato primae originis fluebat sanguine, et menstruis cruentabatur delictis. Quae fide integra surripuit sanitatem, dum perfida archisynagogi filia, videlicet Synagoga, suis doctoribus perlecta, mortua nuntiatur. Sic, sic nimirum Christus tangitur, dum et ubique potens p. 0384B| creditur, et Deus in homine veneratur. Propter quod cuidam necdum credenti dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XIX, 21). Ascenderat autem hic ad Patrem, quia coaequalem ei illum credidit, idcirco fimbriam vestimenti ejus fide perfecta tetigit. Quid ergo per fimbriam, nisi virtus Deitatis designatur? Ista namque est fimbria mandatorum, quas in summitate pallii sacerdotis Moyses fieri jubet, per quam haec mulier interna penetravit, et per fimbriam tetigit capitis summitatem. Hausit namque de cincinno guttam salutis, et de capite rorem pietatis. Unde et sponsus in Canticis: Caput meum plenum est rore, et cincinni mei noctium guttis (Cant. V, 2). Pervenit enim haec ad fontem p. 0384C| roris, et furtim hausit ex fimbria guttam salutis. Profecto quia credidit quod unguentum in capite descendens pervenerit usque ad oram vestimenti ejus. Hoc namque rore Spiritus sancti 450 crines Samson septem repleti erant illius Nazaraei, scilicet Christi, in quibus tanta virtus inerat, ut inexsuperabilis esset. Sed dum Dalilae amplexus quaerit, scilicet Ecclesiae menstruosae, infirmatur usque ad mortem, mortem autem crucis. Hoc nimirum ista intelligens accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Fimbria autem vestimentorum nec immerito quilibet sanctorum apostolorum accipitur. Omnis namque Ecclesia vestimentum Christi saepe designatur, et ideo quoque est quod unguentum de capite fluens usque ad oram vestimenti descendisse canitur p. 0384D| (Psal. CXXIII, 2), ut omnes quos divina virtus induerit plenos Spiritus sancti gratia non dubitemus. Unde cum quilibet eorum fide tangitur, doctrina salutis hauritur. De quibus per prophetam voce patris ad filium: Vivo ego, quia omnibus his veluti vestimento vestieris (Isa. XLIX, 18). Isti sunt equidem, ut dixi, cincinni guttis noctium pleni, dum sponsus pulsat ad ostium, quos admodum Christi Ecclesia ubique fide tangens confitetur: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Quia per doctrinam eorum a fluxu infidelitatis salvatur. Retro autem tangit, sicut dixi, quia post ascensionem ejus, credidit; seu quia dictum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26); et alibi: Post Dominum p. 0385A| Deum tuum ambulabis. Unde Moyses posteriora Dei videns coruscus de monte descendit.

At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam facit. Nec itaque dixit: fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit; ac si aperte dicat: In eo quod credidisti, jam salva facta es. Et notandum quod fides salutem acquirit, et non salus fidem. Siquidem quia initiatrix radixque omnium virtutum fides esse probatur. Licet quidam prius virtutes requirant, deinde promittant fidem: tamen prior esse debet fides, ut postea quilibet perveniat ad salutem. Quod autem Jesus conversus dicitur ad mulierem, credendum non motu corporis tantum, sed etiam prius divinitatis aspectu, ut mulier converteretur ad Christum, deinde per fidem p. 0385B| curam acciperet sanitatis. Propter quod fatendum, quia vidit divinis oculis potius quam humanis, vidit ut saluti redderet, et non ut agnosceret quam profecto sciebat antequam ipsa sciret Deum requirere. Quid plura? Christus hoc mulieris exemplo docuit quantum fides proficiat ad salutem. Ista namque est potestas qua utimur, non solum ut sanemur, sed etiam ut filii Dei simus. Unde ait: Fides tua te salvam 451 fecit. Sed nisi prius eam conversus vidisset, haec minime illum fide tangeret. Sed recreavit prius quod faceret, et dedit unde tangeret. Inde duntaxat renata jure filia vocatur, et potestate accepta fidei, sanatur. Alioquin nisi prius perciperet, non solum salutem a medico non referret, verum nec eum tangeret. Porro juxta tropologiam, princeps p. 0385C| iste animalis quilibet homo jure designatur, qui pro filia, id est pro carne, rogat; eo quod omnis mortalitas nostra in extremis fore recte creditur. Sed quaerit prius anima fluxum vitiorum male perpessa, et tangit saltem minima mandatorum Dei fide recreata, ut in salutem perveniat. Prius namque ordo, id est ut homo in anima sanetur, deinde ad resuscitationem et salutem carnis anhelet. Unde Propheta: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Verumtamen audiat Christianus quilibet, et quotidie corpus Christi de altare participans, quantam de eo possit sumere medicinam, quando mulier tantam rapuit de sola Christi fimbria sanitatem. Fortassis per hoc docuit haec mulier, quantum sit corpus Christi sumere de sublimitate p. 0385D| altaris coram oculis divinae majestatis, dum ex fimbria sic profluxit illico a tactu fons sanitatis. Sed quod deflendum est valde, exinde medicinam tulit vulneris; nobis vero medicina ipsa interdum retorquetur in vulnus. Hinc quoque est quod Apostolus ait: Qui tangit, seu qui comedit corpus Christi indigne, judicium sibi sumit (I Cor. XI, 29). Capit igitur temeritas potius infirmitatem, unde fides accipere debuit sanitatem. Propter quod inter vos multi infirmi et aegri, et dormiunt, inquit Apostolus, multi (Ibid., 30). Dormientes vero mortuos appellat quos acriter deplorat et luget in vivo corpore jam sepultos. Et notandum quod Christum nec tactus polluit immundae, nec visus offendit cruentae, nec odor exasperat p. 0386A| fetoris, nec auditus coinquinat humanae contagionis. Profecto, quia etsi sol tangat stercora, nec tamen coinquinatur, quanto magis creator solis, dum tangit nostra vulnera? Offendunt itaque et displicent ei peccatorum vulnera, magis quam corporum passiones, vitiorum sanies magis quam viscerum fluxus. Quia etsi quisque voluntarius labitur in delictis, tamen in languoribus tenetur invitus. Propter quod caveat quisque indigne contingere vitae sacramentum, imo purget se prius a menstruis, et sic demum fidelis accipiat. Nec prorsus dubitet divinitatem Christi deesse in carne corporis ejus, 452 si usque ad fimbriam pervenit. Virtutem autem Divinitatis fides ubique consequitur; quia ubique est et nusquam abest: sed tamen magis in corpore et p. 0386B| carne Christi: per quod etiam, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Et si itaque corporis Christi assumptio transvecta est ad coelos, quia majestas Verbi infidelitatis est ubique libera, non recessit a nobis. Propter quod devotus quisque ubique fide tangat, ne cum turbis male comprimat, et conculcet Christum. Sequitur:

Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite, non est mortua puella, sed dormit. Ecce dormire dicit, quam supra mortuam pater nuntiarat. Et sicut alius evangelista expressius refert, dum haec aguntur in via, a servis mortua asseritur dicentibus: Noli vexare Magistrum, mortua est enim puella. Mira Dei dispensatio! Ecce duodenis ista defluxit p. 0386C| ad mortem, dum illa coaeva resurrexit in vitam. Quo nimirum numero non tempus humanae vitae concluditur, sed annus duodecim distinctus mensibus designatur. Unde propheta: Annum acceptum Domini praedicat (Luc. IV, 19), et Apostolus temporis plenitudinem commendans: Venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV, 4). Qui nimirum adveniens credentibus vitam reddidit, incredulos vero detrusit in mortem; eos videlicet quos perfidia Judaeorum interemit. Recte servi appellantur qui nolunt vexari Christum, ut ad defunctam Synagogam veniat; Magistrum eum legis aestimantes, licet mortuam pronuntient, eo quod perdiderint spem resurrectionis, et nolunt ad eum redire. Constat igitur Scribas et Pharisaeos Deum in corpore despexisse, p. 0386D| sed Christus prophetis et patriarchis pro ea interpellantibus, domum adire festinat, ut mortuam resuscitet Synagogam. Ubi cum vidisset tibicines et turbam tumultuantem, recedere jubet. Isti sunt enim fautores, quorum perlecta threnis somno usque hodie premitur infidelitatis. Solet igitur in tibiis lugubre carmen ad vigilias, et cantilenae personare mortuorum, ut corda torpentium excitent ad lamenta. Sic Judaei litteram sectantes, quae occidit, quasi suis canticis et threnis, luctum ingerunt, et mortuam Synagogam usque hodie deplorant. Quibus cum a Christo vel a suis dicitur discipulis: Non est enim mortua puella, sed dormit, derident eum, perfidia depressi suae infidelitatis. Sed Christus, his cum p. 0387A| turba ejectis omnibus, intrat et tenet manum 453 puellae, quia Deo omnia vivunt. Unde ait: Non est mortua puella, sed dormit. Ac si patenter dicat, dormit in superstitionibus legis, et traditionibus pravae persuasionis. Unde a domo resurrectionis Christus turbam tumultuantem infidelium Judaeorum ejicit, et tibicines, pravos scilicet magistros, ab officio litterae repulsurus, extra donum facit. In qua denique domo solummodo septem personae remansere, designantes ex Judaeis eos resuscitari ad lucem, in quibus septiformis Spiritus sancti gratia se perfuderit, et numero consecraverit. Sed forte quaeritur cur manum hujus tenuerit, sicuti et ejus, quem a febribus in domo Simonis supra sanasse legimus. Patet igitur in utraque quod sexus femineus p. 0387B| ad vitam reducitur; propterea juxta litteram utrarumque manus tenetur, ut illa sanetur, quae contra vetitum de arbore gustum mortis viro porrexerat. Caeterum juxta moralem intelligentiam, ejectis daemonibus, qui male praecantabant miseram animam, et turba vitiorum, resuscitatur ad vitam; quae manu tenetur Salvatoris, de qua, qui praedestinati sunt nemo potest auferri. Quibus curatis reddita salus cunctis designatur, dum una earum de infirmitate erigitur, altera vero a morte resuscitatur. Scit enim prudens lector quod ubique mystice species recurrit ad genus, et dum fides confirmatur gestorum miraculis, generalitas praedicatur salvanda virtutibus. Unde et species infra genus concluditur, et specierum significationis terminum, tam in moralibus p. 0387C| quam in allegoriis genus non excedit. Propterea et per mulierem Ecclesia de gentibus, aut anima quaelibet decore virtutum et fortitudinis robore penitus destituta, designatur. Per puellam vero defunctam Synagoga, quae prius Spiritu fidei vixerat; aut anima daemonum praestigiis perempta, significatur. Illa siquidem fluxum patiebatur vitiorum; haec vero jam jamque in mortem deciderat. Illa pulchritudine et robore sanguinis destituta; haec pessimis daemonum praecantationibus interempta est. Nam in sanguine decor et fortitudo corporis praestatur, cujus fluxu virtutes bonae vitae deciderant, et misera ac flebilis anima suis foedata immunditiis cruentabatur. Sed sicut ista nisi ex fide tactuque virtutum non sanatur: ita defuncta criminibus vitiorum, non p. 0387D| nisi manu Salvatoris ad vitam resuscitatur.

Transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes: Miserere nostri, fili David. 454 Hoc de duobus caecis, et de muto daemonioso, solus Matthaeus dicit (Matth. XX, 30). Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrare probantur, non sunt isti; sed tamen simile factum est. Ita ut si hic ipse eorum etiam non meminisset, posset hoc quod nunc narrat ab aliis dictum fuisse duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus, esse quaedam facta similia in sacro Evangelio, cum idem ipse utrumque commemorat. Ut si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eisdem contrarium quod solvi nequeat, occurrerit, non hoc esse, illius loci factum simile p. 0388A| alterius rei. Nam transeunte Domino de domo principis, et pergente ad domum suam, sicut supra legimus, quod ascenderit in navem, ut transfretaret et iret in civitatem suam, clamabant ipsi duo dicentes: Miserere nostri, fili David. Et tamen non curantur transitorie, non in itinere, ut putabant: sed postea venit ad domum suam, accedunt ad eum et introeunt. Et ibi interrogati diligentius et instructi, lumen recipiunt. Profecto quia extra domum Jesu, id est extra Ecclesiam, nemo lumen potest accipere. Unde primum eorum discutitur fides, si possint credere, quod queat eos salvare. Deinde fidei lumine recepto, visus oculorum mox redditur. Nec tamen, ut supra dixi, de miraculo fides, sed per fidem lumen oculorum obsecrantibus restauratur. Idcirco prior p. 0388B| fides requiritur, quia possibilia sunt omnia credenti. Exponit autem hoc miraculum illud de principis filia, et emortuae mulieris, propterea consequenter ut quod ibi mors et debilitas, hoc caecitas duorum ostenderet; uterque duntaxat populus Domino transeunte caecus erat in hoc saeculo, cupientes reverti ad domum suam. Qui nisi confessi fuerint Christum filium David, et clamaverint Miserere nostri, neque a profluvio delictorum, neque a morte resuscitantur. Hinc quoque interrogantur.

Potestis credere quia possum hoc facere? Responderunt: Utique, Domine. Credebant autem, et confirmatur hac interrogatione fides eorum, sicut is qui dicebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 24): propterea, ut aestimo, prius non curantur. p. 0388C| Tamen clamor eorum profundum cordis affectum insinuat: Miserere nostri, fili David. Ac si aperte dicant: Os nostrum et caro nostra es, miserere nostri. Et si non ob aliud, pro cognatione carnis. Porro interrogati si credunt, dicunt, Utique: Domine. Prius enim 455 filium David clamantes, postea vero plenius et perfectius Dominum confitentes dicunt: Utique, Domine. Ac per hoc humanitatem Christi divinitatemque invocant, ut fides eorum accepta fiat. Alioquin quicunque humanitatem carnis in Christo sine divinitate praedicant, aut divinitatem sine vera humanitate, necdum credunt, sed erroribus obcaecantur: propterea lumen cordis nequeunt recipere. Audiant Marcion et Manichaeus, ac caeteri, qui negant Christum de stirpe David in carne venisse, vel p. 0388D| qui veram Divinitatem in una eademque persona negant; et discant Christum appellare filium David secundum carnem, eumque ipsum Dominum confiteri. Caeterum illi qui extra Ecclesiam se faciunt catholicam, redeant ad domum Jesu, quia nequeunt alicubi lumen recipere, quatenus per veram fidem resumant quod amiserunt. Noverint igitur fide promerendum, quidquid petierint infra domum Christi, et non ex imperatis fidem sumendam, quoniam istis non prius salus praestatur quam credant.

Deinde comminatus est eis ne quis sciret; illi autem diffamaverunt eum in tota terra illa. Contraria quidem, sed justa. Nam Dominus humilis docet jactantiam declinare, illi e contra beneficium salutis p. 0389A| nequeunt ob memoriam gratiae reticere. Necdum enim de se vult Salvator magna quaeque et deifica praedicari, ne gloria praecederet passionem. Apostolis quidem haec servantur, et ideo istis recte dicitur, ne usurparent quod aliorum erat. Ipsi vero diffamaverunt eum in tota terra illa, juxta quod futurum erat, quia in omnem terram exivit sonus apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Secundum moralem autem intelligentiam, exterior et interior homo lumen a Domino infra unitatem Ecclesiae Christi tum plene recipit obsecrando, cum et Christum in carne venisse de semine David creditur ad justitiam, et eum Deum et Dominum ore confitentur in salutem.

Illis autem egressis, ecce obtulerunt ei hominem p. 0389B| mutum daemonium habentem. Et ejecto daemone locutus est mutus. Quod autem Graece dicitur κωφὸν, in communi eorum sermone magis surdus quam mutus intelligitur. Sed moris est Scripturarum per κωφὸν, mutum, vel surdum indifferenter dicere. Ex quo patet in uno eodemque homine tria simul signa exhibita, dum ejecto daemone locutus est mutus, et per ambiguum verbum surdus recepisse auditum 456 significatur. Mirum si totum hominem daemon pervaserat, quomodo aliquas partes corporis occuparat, aliquas vero relaxasse non dubium, ut puta visum, odoratum et tactum. Quod non abs re fecisse manifestum est. Obstruxerat enim auditum, ne verbum fidei vel doctrinae Christi capesceret; obtorpuerat lingua, ne confessionis vocem, vel obsecrationis p. 0389C| emitteret. Oculis autem, caeterisque sensibus, non nisi corporalia sentire poterat. Unde quaerat prudens lector, si animam introrsus possideat, dum sic exterius membra inimicus dilaniat his utens, alia quidem ut nullum usum habeant, ac si organo, ut miser homo nihil interea agere videatur. Porro nec mirum si in carne dominatur, ubi habitat lex peccati, de qua Paulus apostolus: Scio quod non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18). Ac per hoc jure ad eam, quasi ad suam legem, accedit inimicus. Sed aliud est cum suas leges in nobis ad concupiscendum inflammat, aliud cum sibi traditum in interitum carnis totum hominem possidet. Utrum tamen aliquos in carne et in anima simul, aliquos vero in carne solum, ut spiritus salvus fiat, jure p. 0389D| quaeritur. Quod facile patet ex his quos divinus arbiter sibi praedestinatos servat: qui non ei ideo traduntur, ut deinceps animam pejus possideat; sed ultione expleta per hoc quod suum erat evindicans quae Dei sunt, quia non judicat Deus bis in idipsum, juste postremum amittat. Quosdam vero alienos a Deo aliquando sic jam tenet, ut totam fabricam penitus quasi perennis exactor possideat. Istum tamen calliditatis arte sic affecerat, quia Dominum in terris repererat advenisse, quatenus nec auditus verbi, nec virtus divini nominis, nec confessio ad eum pertingeret. Hinc est quod latebras speluncae suae pectus fecit, obstruxit aures, vinxit linguam, ne obseratis foribus verbum vitae aut ederet aut perciperet. Non quod p. 0390A| spiritus immundus humanis distinguatur membris, sensibus angustetur, quia spiritus est, et uno momento temporis totum circumvolat orbem, varias mutatur in formas, corda penetrat, illudit animas, aspirat impias et pessimas cogitationes. Sed dum misera hominis membra tenet, nihil de se potest, quem fortis possidet inimicus.

Et cum ejecisset, inquit, daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Liquet igitur quod fenestras ipse clauserat; propterea auctor salutis auctorem prius pepulit, 457 quo namque ejecto linguae officium mox mutus recepit, et mirantur turbae. Mirantur nec credunt, neque confitentur Deum, sed dicunt quod nunquam sic apparuit in Israel. Supra legem, licet inscii et increduli ea p. 0390B| quae gesta sunt esse intelligunt, supra omnes qui retro fuere Jesum praedicant quia licet Elias, aut Elisaeus, vel caeteri virtutes fecerint, nullus tamen potestate vel imperio. Neque aliquis eorum talia vel tanta fecit. Judaei autem dicebant quod in principe daemoniorum ejicit daemonia. Miseri, quae negare non poterant, calumniantur opera Deitatis. Turbae quidem admirantes dicunt, quod non apparuit sic in Israel. Et isti obcaecati invidia dicunt opera Salvatoris in Beelzebub principe daemoniorum esse facta. Secundum anagogen autem, mutus iste gentium populus designatur, qui apostolorum ministerio Domino est oblatus, cultui idolorum mancipatus. Qui plane mutus fuisse probatur, dum veritatem loqui necdum didicerat. Surdus autem, quia Domini praecepta p. 0390C| nec fidei verbum audierat. Plenus denique daemonio, quia membra ipsius spiritu immundo repleta erant. Quo sane ejecto, audiunt quotidie verbum veritatis, et ore confessionem pronuntiant salutis. Unde mirantur adhuc hodie infideles, sicuti a principio, quando Ecclesia linguis loquebatur variis, et Judaei calumniantur nos Christum non credentes. Constat igitur quod sic ut per admirationem et confessionem plebium fides gentium praemonstratur, ita per calumniam Judaeorum, usque hodie incredulitas et blasphemia designatur. Patet namque omnis anima, dum adhuc in mundo criminibus volvitur, quod muta et surda esse convincitur. Alioquin nisi surda esset, utique verbum salutis audiendo perciperet. Unde quam saepe Dominus: Qui habet aures audiendi, p. 0390D| audiat (Matth. XI, 15; XIII, 9, 43; Marc. IV, 7; VII, 16; Luc. VIII, 8; XIV, 35). Sed quia infelix torpore surditatis premitur, constat quod a daemonio vexatur. Propterea nec verbum confessionis proferre, nec salutem vitae audiendo potest haurire. Hinc Propheta terribiliter incutiens: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? (Psal. XLIX, 16.) Ac si patenter dicat: quia spiritu immundo ageris, indignum est ut verbum salutis ulli narrare praesumas. Curandum igitur doctoribus, quoties tam insensibilis sit auditor, ut nec velit, nec intelligere cordis aure quae dicuntur queat, offerat eum suis precibus Salvatori, qui a maligno premitur spiritu, p. 0391A| ut, illo ejecto, cordis occulta confiteatur, deinceps autem auditu auris audire quae divina sunt devotus invigilet. Alioquin 458 quisque in vacuum laborat, nisi Deus audiendi introrsus incrementum praebeat.

Et circuibat Jesus civitates omnes, et castella, docens in synagogis eorum. Per omnes autem civitates et castella, ut nemo exciperetur ab officio salutis. Apostolos tamen prius docuit in monte, quorum conversatio in coelestibus futura praesignatur, caeteras in synagogis eorum, qui altiora necdum poterant comprehendere. Mirabili quidem ordine prius docens Evangelium regni, deinde post praedicationem atque doctrinam, curabat omnem languorem, et omnem infirmitatem; ut quibus sermo fidem non p. 0391B| suaserat, virtutum opera persuaderent; Erat enim, (ut duo ex discipulis ambulantes loquuntur) potens in opere et sermone (Luc. XXIV, 19), propterea promittebat regni documenta, postea vero signis et prodigiis, ut commoverentur ad fidem, potenter hoc ipsum commendans. Nusquam igitur de alio aliquo dictum reperies, nisi de solo Domino, quod curaverit omnem languorem et omnem infirmitatem; licet et discipuli multos sanaverint, sicut legimus, quod etiam ex umbra Petri plures curati sunt. Sed quaerendum utrum ab eo loco quo de monte descendit, omnem languorem et omnem infirmitatem curaverit eorum qui oblati sunt, cum decem solummodo exinde curati connumerantur, an etiam et alios quod manifestum est; quia profecto ad hoc p. 0391C| tam sollicitus omnia circuibat, ut omnes sanaret, et ipsi perciperent Evangelium regni. Manifestum est quod sicut in civitatibus et castellis, et in omnibus vicis docebat in synagogis eorum, quae sermo Evangelicus explanat per singula et promittit, licet ex hoc intelligatur quid docuerit, quia legitur Evangelium regni docuisse. Ita liquet innumeras virtutes fecisse, quae non sunt scriptae, in tantum ut nullus languor, nulla infirmitas esset eorum quam non curasset. Porro discipuli non poterant eum sanare a daemonio, qui delatus est ei. De quo dicitur, quod hoc genus daemonum non nisi oratione et jejunio curetur. Christus vero omnem languorem et omnem infirmitatem interius exteriusve pellebat quasi Dominus, probans sibi nihil impossibile. Sed solummodo p. 0391D| sicut ille sermo ex his omnibus in monte habitus, sufficere creditur, propterea Spiritu sancto reserante posteris stylo traditus est ad doctrinam. Ita siquidem ex omnibus paucissimae narrantur virtutes, quae rebus et numero sacramenta fidei commendent, et omnia Salvatoris opera insinuent plena fore mysticis muneribus. 459 Saepe enim legimus in hoc ipso Evangelio sine narratione gestorum indifferenter, absque personarum expressione curatos omnes, et omnes languores atque infirmitates, sine cujusque proprietatis designatione, depulsas. Sed caeca infidelitas non vult interdum credere paganorum. Dicunt enim quod nulla, competentibus signis, indicia tantae majestatis in Christo p. 0392A| claruerunt. Quia larvalis illa, inquiunt, curatio debilium, et reddita vita defunctis, si et alii considerentur qui mira fecerunt, Deo parva sunt. Fatemur quidem et nos talia fecisse prophetas. Nam in his signis quid excellentius, quam mortuos ad vitam resuscitasse? Fecit hoc Elias in Veteri Testamento, fecit et Elisaeus, fecerunt hoc et innumeri post adventum Domini. Nam de magorum miraculis, ex quibus pagani gloriantur, utrum ipsi mortuos suscitaverint illi viderint, qui suis eos fecisse fingunt mendaciis. Qui et Apuleium contra magicarum artium conamina copiosissime defendunt egisse, et conantur non accusando, sed laudando convincere. Legimus et magos Aegyptiorum istarum virtutum peritissimos, tamen a Moyse famulo Dei potenter p. 0392B| utique superatos. Quia profecto illi et omnes saeculi sapientes, si aliquid egerunt, non nisi arte diabolica, nostri vero non nisi virtute Christi et in nomine Salvatoris. Quem et prophetantes et praedicantes, magnam ei gloriam dederunt, nihil de se praesumentes. Hunc autem non tanquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane Deum illum et omnium Dominum, hominem propter homines factum nuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia voluit facere, ne absurda viderentur quae per illum fecerant, nisi et ipse similia faceret. Verumtamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de Virgine, resurgere a mortuis, in coelum ascendere, sedere ad dexteram Patris super omnes choros angelorum, et daemonia subjacere p. 0392C| Deo. Hoc qui parum putat, quid amplius exspectet penitus ignoro. Arbitror enim quia in principio per ipsum omnia facta sunt, homine assumpto debuit alium mundum facere, ut eum crederemus fore, per quem factus est mundus? Sed nec major mundus, nec coaequalis in hoc mundo fieri posset. Quod si minorem faceret et infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. Ergo, quia non oportuit, nova fecit in mundo. Potentius fortasse est, quod novissimis temporibus, quam quod in principio fecit. Unde mira hominum caecitas. Fecit Filius Dei in carne minora vel aequalia, 460 quam et alii fecerunt, et contemnunt; fecit majora, et non credunt. Fecit quidem juxta eorum sententiam credibilia, et parum aestimant Deo. Fecit vero Deifica, p. 0392D| sed nolunt credere, quia competunt Deo. Nesciunt igitur miseri quod Christus non venit rursus mundum facere; manet enim quod fecerat: sed venit quod perierat (humanum scilicet genus) salvare, propter quod haec omnia olim crearat. Qua de causa fecit quae ad salutem pertinere noscuntur, et fecit in exteriore homine visibilia virtutum signa, quatenus per haec mens avida satis disceret quid interius requireret. Interius namque in anima, qua parte homo melior esse creditur, totus ceciderat; idcirco virtutes operantur salutis exterius, ut ad salutem homo ex beneficio provocetur interius, et diligat auctorem vitae, ac credat, et quaerat ab eo devotus medicinam salutis. Quod si quaeritur adhuc, p. 0393A| quid Christus, quod nullus alius fecerit; pauca de pluribus libeat recensere. Complevit enim prophetarum omnium ex se vaticinia, quod nullus alter fecit. Natus est de Virgine, in cujus ortu sidus novum refulsit, et per viam magos ad eum devotos adduxit. Angelorum exercitus ad ejus cunas pastoribus audientibus canunt (Luc. II, 10): Gloria in excelsis Deo. Et Gabriel fatetur: Ecce Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator. Porro talia et tanta de nullo alio a saeculo leguntur. Fecit quidem virtutes, quas et sui vates, ut veri Dei prophetae probarentur, prius fecerunt; sed potestative et nullius invocatione alterius, tantae ac tales sunt, ut a nullo aliquo unquam factae legantur, ut praedictum erat. p. 0393B| Et hinc est, quod multoties ait, curans omnem languorem et omnem infirmitatem eorum, qui sua quoque virtute dedit etiam testibus Evangelii potestatem similia faciendi, sed per fidem et invocationem nominis ejus, quod nemo alter fecit. Ea tamen solummodo de gestis ejus scribuntur quae ad fidem sufficiant, et mystica nobis insinuent virtutum documenta. Quapropter prudens lector, velim ne fastidias, dum omnia divinis respondent muneribus. Quandoquidem si omnia quae incarnatus gessit, Joanne teste, litteris mandarentur, nec totus ea capere sufficeret mundus (Joan. XXI, 25). Et non dico tantarum insignia rerum, verum nec ea quae in suis postea operatus est membris. Unde et quam mirabilis jure praedicatur in sanctis suis, p. 0393C| quibus non modo similia, sed etiam horum majora potestatem dedit faciendi. Quapropter ista quae ob confirmationem fidei, et doctrinae testimonium, 461 sermone decurso narrantur, magis mysticis ut proficiant dicuntur hinc inde sacramentis, quam ut gestorum operum exhibeant quantitatem. Quorum conclusio major est sine praefinitione numeri, quam numerositas signorum sine intelligentia sacramenti. Sunt enim ab exordio signorum in hoc Evangelio virtutes ferme decem aut eo amplius, ex quo coepit Jesus signa facere, quia decem leguntur curati homines, mare vero et venti verbo imperii mitigati. Constat etenim decem plagis olim pro sui cordis duritia Aegyptum fuisse percussam, et ad extremum omnem eorum equitatum in mare demersum; quibus p. 0393D| in modum plagis noster hic mundus jacebat attritus. Idcirco ut tunc ad curandum decem in monte praecepta dantur: ita nunc sursum discipuli amplius quam Moyses et perfectius in sublimioribus erudiuntur. Deorsum vero decem curationes divinitus exhibentur, ut quo vexabantur numero plagarum, eodem relevarentur medicamine salutis. Hinc fortassis dicitur curans omnem languorem, quia in his exemplum p. 0394A| dedit totius sanitatis, dum omnia dolorum genera curasse praemonstratur. Lepram scilicet immunditiarum, paralysin dissolutionis, febrem incendii, daemonis vexationem, fluxum infidelitatis, mortis incursum, caecitatem ignorantiae, surditatemque et nodum linguae loquendi. Quae si diligenter inspicias, post octo doctrinae beatitudines propterea totidem curationum genera sequuntur, ut sit sensus evidentior, quicunque has octo beatitudines animo compleverit, omnem sanitatem recepisse, omnem a se infirmitatem evacuasse. Quae nimirum signa si duo in unum junguntur, surditas videlicet, et linguae obligatio, septem connumerantur, sicuti et in oratione Dominica preces sub eodem numero constituuntur. Ac per hoc si animadvertas, omnia divinis concinunt p. 0394B| sacramentis; ut et denarius numero respondeat in personis, octonarius autem in morborum generibus; quia dum simul duo paralytici junguntur, in eisdem una infirmitas curatur. Rursus cum duo daemoniaci sanantur, unus hostis expellitur. Ubi dum septem, et octo, atque decem gradatim dignoscuntur, sacratus hinc inde redditur numerus, et mysteriorum virtus uberius aperitur. Porro quod mare tempestate permotum verbo serenatur, fit ut omnes cum Christo sanitati redditi, possint pertingere portum salutis. Unde prius, ut dixi, duo parantur discipuli, quorum unus pro culpae suae infidelitatis ejicitur, alter 462 vero Christi gratia liberatus ad vitam transponitur. Quo transposito, legiones daemonum cum suibus quos tenebant, in mare demerguntur. Ut p. 0394C| dum verus Israel ad patriam revehitur, equitatus Pharaonis mediis obvolvatur fluctibus. Et mira Dei dispensatio, ut totus homo curetur, agitur. Nam in muto, labia et gustus, in surdo vero aures purgantur, et aperitur auditus. In caeco namque tenebrarum caligo discutitur, et illustratur visus. Porro in leproso fetor narium rejicitur, et pulchritudo totius corporis inducitur, ut sit confessio in loquela, pulchritudo vero in reparatione decoris. Deinde febricitante socru tactus in manibus purgatur, redditur mitigato mare, ut cum Christo suffocatis hostibus, quantocius ad patriam revehatur. Talia quidem et hujuscemodi diligens perscrutator enucleatius perpende, et videbis quod nec conclusio sine sacramento, nec virtutes sine mysterio, nec doctrina sine p. 0394D| narrationis intelligentia pedetentim, dum adhuc tenera in discipulorum cordibus fides enutritur, et continuatim describuntur. Sed quia concluditur ab initio praedicationis Christi periocha sacramenti, velim concludatur et liber explanationis, ut in principio ac si novae narrationis articulo, animus reparatus, uberius ea quae sequuntur, delectet, et delectando plenius apprehendat.


(no apparatus)