Garrientes | Scriptio |
Personae:
PHILIPPUS, MISIPUS, MISOSPODUS, PLANETES, PUER, RUSTICUS.
Phil.
Vultisne proficiscamur animi gratia Boloniam, quae est ad Sequanam?
Misip.
et Miso.[1] Nihil malumus, die praesertim sereno, et a ventis silenti, tum etiam in nostro paedagogio feriato.
Phil.
Cur non est vobis operarius?
Misip.
Quia Pandulphus madefacturus est hodie ingenti prandio Magistros omnes in honorem laureae suae magistralis.
Plan.
Vah quantum potabitur!
Miso.
Multo plus sitietur.
Phil.
Ego habeo asturconem.
Misip.
Et ego equum meritorium, conductum de lusco impostore.
Miso.
Ego et Planetes vehemur rheda: reliqui, si videtur, vel pedestres sequentur nos, vel vi brachiorum agent cymbam contra cursum amnis.
Plan.
Immo equis trahetur.
Miso.
Ut erit cordi, nam nobis pedestrePedestre, idem quod terrestre.iter magis placet.
Phil.
Eja puer, fraena equum meum, et insterne. Quid malum, manno indis lupatum? Orna potius fraenulo illo levi cum bullis.
Puer
Hui, nec oreamOrea, corrigia quae est sub ore.habet, nec aureas. Aurea, corrigia ad aures.
Phil.
Si scirem quis fregisset, ego illi frangerem.
Misip.
Quid tu nunc dices concitatus?
Phil.
Panem in coena. Accipe unde poteris, accommodato.
Puer
Scilicet in mediis paedagogiis quaeris tu vel equos, vel equorum ornamenta.
Phil.
Supple igitur quae desunt ex hoc fune.
Puer
Erit deforme.
Phil.
Abi insane, quis videbit extra urbem?
Puer
Antilena Antilena, est lorum ante pectus. est dissuta.
Phil.
Sarcias ligula astrictoria aliqua.
Puer
Non habet postilenam.Postilena, lorum ab strato ad caudam.
Phil.
Nec est opus.
Plan.
Magnum equitem, et exercitatum! delabetur ephippium ad collum, et effundet te equus supra caput.
Phil.
Quid ad me? Lutosa est magis via, quam lapidosa: inficiar coeno, non cruentabor. Sed si haec omnia apparanda, non hinc discedemus ante vesperum, adduc equum qualicunque ornatu.
Puer
Paratus est, conscende: ah quid agis? Pedem dextrum ponis priorem in stapeda.
Phil.
Utrum ergo?
Puer
Sinistrum, et habenas sinistra manu rege: dextra cape hanc virgulam, quae erit pro calcaribus.
Phil.
Non indigeo, calcanei erunt mihi vice calcarium.
Puer
Jubellium Tauream videtis[2], aut qui cum hoc est congressus, Asellam.
Phil.
Apage historias in procinctu, ubi reliqui?
Puer
Ite, ego comitabor vos pedester.
Misip.
O equum molestissimum succussatorem[3]! ossa mihi omnia contuderit, priusquam perveniamus in oppidulum.
Phil.
Quid malum est stratum istud tuum? Clitella est, ut puto.
Misip.
Paulo minus.
Phil.
Quanti, quanti?
Misip.
Numis Turonensibus quatuordecim.
Phil.
Equum ipsum cum suo victu, et vestitu tanti non emerim, nec videtur mihi equus vector, nec ephippiarius, sed jumentum clitellarium et jugale aut dorsuale, animadverte quaeso, ut passim caespitat; vel in chartam, aut in latum culmum impingeret.
Misip.
Quid tu de eo dicis? Pullus est adhuc. Sed garrias quae voles, vides tu hunc equum? Is qualis qualis est, me vehet, aut ego illum.
Puer
Ungulam habet tenerrimam miser.
Phil.
Quid admonuit te tam accurate unoculus, cum tibi eum insterneret?
Misip.
Rogavit verbis amantissimis, ne duo insideremus equo, alter in strato, alter super clunes, et ut in equili diligenter ei substernerem.Substernerem, paleam ad cubandum.
Puer
Nimirum eget misellus, qui latera habet nudata a carne.
Phil.
Quid agitis vos? Non ascenditis in rhedam?
Plan.
Probe mones, rhedarius petit nunc altero tanto plus, quam quanti eramus pacti.
Phil.
Cum rhedariis est vobis res, et cum naviculatoribus? Facile conficietis omnia, et ex animi sententia. Genus hominum est mite, mansuetum, come, urbanum, pium. Rhedarii sunt faex terrae, naviculatores faex maris, date illi dimidium ejus, quod plus poscit.
Puer
Quotam esse jam horam censetis?
Phil.
Ex sole conjicio esse ultra decimam.
Puer
Appetit jam meridies.
Phil.
Ita ne? Heus Misippe, eamus: sequatur qui poterit. Invenient nos ad Galerum purpureum, ea est taberna diversoria sita contra regiam pyramidem, non procul a domo Curionis.Curio est sacerdos qui praeest paroeciae Curatus vulgo.
Misip.
Qua egrediemur?
Phil.
Per portam Marcellinam, ad dextram, simplici via, et directa.
Misip.
Immo teneamus hanc semitam, via jucunda et placida.
Phil.
Minime vero: nihil commodius ac tutius quam via regia, nam transversis itineribus amittemus comites: praesertim quod trames ille, nisi me fallit memoria, est valde sinuosus, et ambagiosus.
Misip.
Qui sunt isti hastati? Videntur milites ex istis mercenariis.
Phil.
Quid agendum?
Misip.
Revertamur ne nos spolient.
Phil.
Progrediamur; nam facile evademus eos cursu equorum per campos.
Misip.
Quid si gestent tormenta manuaria?Tormenta manuaria, quas sclopetas vocant.
Phil.
Nihil tale cerno, sed solas sarissas.
Misip.
Accede propius puer.
Puer
Quid rei est?
Misip.
Non tu vides illos Germanos?
Puer
Quos?
Misip.
Illos huc venientes adversum nos.
Puer
Plane sunt Germani, sed Parisienses, rustici duo cum suis baculis.
Misip.
Profecto ita est: bene sit tibi, animam mihi et vitam reddidisti. Sed ubi Misospodus et Planetes?
Puer
Rhedarius iratus, quod non quantum postulaverit accipiat, duxit eos via salebrosa: equi dum magna enituntur vi rotas in alto coeno haerentes extrahere, temonem et helcia[4] confregerunt: tum canthi revulsi sunt cum clavis, et ipse rotam sufflaminaverat imprudens, bili excaecatus: nunc ea reficit stomachabundus, et convicians divis omnibus, vectores quoque diris devovens atrocissimis.
Phil.
Quae capiti illius sint.
Puer
Puto eos rheda relicta transituros in sarracum, quod sine onere habet iter Boloniam. Glaucus et Diomedes ingressi erant in scapham quandam, sed nautae negant se hoc vento posse remis aut contis agere navigium: equos helciarios Equi helciarii, qui trahunt navigium, aut similia.narrant omnes esse occupatos, nescio qua materia vehenda; ita nondum religarant prymnesium. Prymnesium, funis est, quo navicula terrae alligantur.
Phil.
De naulo nihil novi?
Plan.
Nihil prorsum.
Phil.
Mirum est, sed conjicio quid futurum sit, non pervenient illi Boloniam ante serum diei.
Misip.
Quid tum? Sumemus diem crastinum totum ad reficiendum animum. Aspice ut fluviolus ille leniter labitur: aquae plane crystallinae inter scrupos aureos: quam jucundum murmur? Audis lusciniolam, et carduelem? Profecto territorium hoc Parisiense amoenissimum est.
Phil.
Quod spectaculum potest esse huic par? Quam placido agmine fluit Sequana? Ut fertur navicula illa plenis sinibus, et secundo vento? Mirifice his omnibus redintegrantur animi. O pratum miro artificio vestitum!
Misip.
Nempe ab admirabili artifice.
Phil.
Quam suavem odorem eructat?
Misip.
Hac, hac ad sinistram flectito, ut vites coenum tenacissimum, in quo gradarius tuus statim unguem amitteret. Quam contrarius hic campus suo vicino, obsitus situ, squalidus, cariosus, horrens petris, et spinis armatus?
Puer
Non vides esse agrum ruderatum ex villae ruinis? Et alioqui frumentarius est.
Hiberno pulvere, verno luto, magna farra Camille metes.[5]
Phil.
Quaeso cantilla versus aliquot, ut soles.
Misip.
Placet.
Felix ille animi, divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco
Sollicitat, non fastosi mala gaudia luxus:
Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae.[6]
Phil.
Versus facetissimos et gravissimos, cujus quaeso sunt?
Misip.
Non agnosti?
Phil.
Non.
Misip.
Angeli Politiani.
Phil.
Vetustiores putavi, et habent gratiam antiquitatis. Suspicor nos deerrasse.
Misip.
Heus bone vir, qua itur Bonoliam?
Rust.
Aberrastis: obvertite canteria vestra ad bivium illud, et tenete viam quam rodit flumen, ea vos non sinet falli, recta est et simplex usque ad vetustam quercum, inde ad manum hanc vos praecipitatote.
Misip.
Habemus gratiam.
Rust.
Ducat vos Deus.
Misip.
Mallem currere, quam sic ab equo isto concuti.
Phil.
Tanto coenabis avidius.
Misip.
Immo non potero coenare delassatus, et confractus toto corpore: citius quaeram de lecto quam de mensa.
Phil.
Sede conjunctis cruribus, non divaricatis: minus senties laborem.
Misip.
Hoc est feminarum, et facerem, nisi metuerem derisus, et sannas praetereuntium.
Puer
Siste parumper Philippe, dum hic faber ferrarius calcearit asturconem tuum, cui excussa est solea dextri pedis.
Misip.
Quin potius moremur hic, ut clauso diversorio sub dio dormiamus.
Phil.
Quid tum? In aperto mundo, an non id praestabilius, quam in clauso? Gravius esset quod incoenes.
Notae
- ↑ Misppus, etc. Licuit hoc loco nomina haec Graeca Latinum exponere, ita sunt apta interloquentium personis: Misippus, osor equorum. Philippus, equorum vel equitandi amicus; Misospodus, penultima longa, ignavus, et industriae osor: Planetes, vagus, erro, viator. Sequana, fluvius est Parisios interfluens.
- ↑ Jubellium Tauream etc. Non defuit praeceptor quidam, qui cum horum verborum sensum non intelligeret, coepit excussores in jus vocare, quod litteram corrupissent. Quare sic emendandam praecipiebat: Rubellum taurum videtis, et qui cum hoc congressus est, asellum: pugnam nescio quam inter taurum nigrum, et asellum, suaviter et cum audientium plausu confingens.Jubellius igitur cognomine Taurea, longae Campanorum fortissimus eques, Claudium Asellum civem Romanum, equestri gloria sibi parem, in singulare certamen provocavit. Quorum pugnam narrat Livius in fine fere tertii libri tertiae Decadis; apud quem non Asellam, sed Asellum legimus.
- ↑ Succussatorem. Equus qui sic graditur, ut sessorem concutiat, Succussator, et Succussor, et Succussarius dicitur.
- ↑ Helcia: pro loris, seu capistris accipias licet. Apulejus helcium sparteum, et teniam sparteam pro eodem posuit; nempe pro eo vinculi nexusque genere, quo jumenta capistrata machinas, molasque trahunt; a verbo Graeco 'ἕλκω', quod est traho, unde equi, servique helciarii apud Mart. et Sidonium.
- ↑ Hiberno pulvere etc. In libro vetustissimorum carminum, qui ante omnia, quae a Latinis scripta sunt, compositus ferebatur; inventum est hoc rusticum vetus canticum: hiberno pulvere, verno luto, grandia farra Camille metes. Unde Virgil. illud sumpsit: Hiberno laetissima pulvere farra. Auctor est Macrobius lib. 5. Satur.
- ↑ Angel. Polit. Sylv. cui titul. 'Rusticus'.