There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Iter et equus Vestitus et deambulatio matutina 

Personae:

MANRICUS, MENDOZA, PUER, MAGISTER (emendatio).

Man.
Adfuistin hodie, quum ille haberet orationem de utilitatibus scribendi?

Men.
Ubinam?

Man.
In auditorio Antonii Nebrissensis[1].

Men.
Minime vero, sed tu recense, si qua haeserunt memoriae.

Man.
Quid ego recenseam? Dixit tam multa, ut omnia prope exciderint.

Men.
Ergo contigit tibi, quod de vasis angusti orificii Quintilianus dicit, quod superfusam humoris copiam respuunt; sensim si instilles, recipiunt; sed nihil retinuisti penitus?

Man.
Propemodum nihil.

Men.
Aliquid igitur.

Man.
Perpusillum.

Men.
Isthuc ipsum perpusillum fac mihi etiam commune.

Man.
Primum omnium ajebat esse perquam admirabile, tantam varietatem humanarum vocum paucis potuisse litteris comprehendi: deinde amicos absentes posse inter se beneficio litterarum colloqui. Addebat nihil esse visum mirabilius apud insulas istas a Regibus nostris recens inventas, unde aurum adfertur, quam posse inter se homines aperire quae sentiant, tanto intervallo regionum missa chartula aliqua, maculis nigris distincta. Rogabant enim, an papyrus sciret loqui. Haec ille, et alia permulta quae sum oblitus.

Men.
Quamdiu dixit?

Man.
Horas duas.

Men.
Ex tam longa oratione tam paucula mandasti memoriae?

Man.
Mandavi quidem memoriae, sed ea noluit retinere.

Men.
Plane dolium habes filiarum Danai.

Man.
Immo excepi cribro, non dolio.

Men.
Arcessamus aliquem, qui tibi ea quae ille dixit, redigat in memoriam.

Man.
Mane tamen, nam aliud quiddam cogitatione quaero, teneo.

Men.
Eloquere tandem; cur non excipiebas penna?

Man.
Non erat ad manum.

Men.
Ne pugillares quidem?

Man.
Ne pugilles quidem.

Men.
Exprime hoc tandem.

Man.
Aufugit jam; tu excussisti mente, tam odiose interpellando.

Men.
Hui tam cito?

Man.
Rediit in memoriam. Ex auctoritate nescio cujus scriptoris affirmabat, nihil esse ad magnam eruditionem compendiosius, quam probe ac celeriter pingere.

Men.
Quis est auctor?

Man.
Nomen saepe audivi, sed memoria effluxit.

Men.
Ut alia; sed huic praecepto non paret vulgus nostrae nobilitatis, quae pulchrum et decorum sibi esse ducit nescire litteras formare: dicas scarificationem esse gallinarum, et nisi praemonitus sis cujus sit manus, nunquam divinaris.

Man.
Et ea de causa vides quam crassi sint homines, quam amentes, et opinionibus corruptissimis.

Men.
Quomodo sunt vulgus, si nobiles? An non haec multum inter se distant?

Man.
Quia vulgus non vestibus et possessionibus distinguitur, sed vita et judicio de rebus integro.

Men.
Vin ergo ut nos a vulgari ista inscientia vindicemus? Tradamus nos huic exercitamento.

Man.
Nescio quo pacto naturale est mihi distorte, inaequaliter, perturbate exarare litteras.

Men.
Hoc habes nobilitatis, exerceas te: nam assuefactio mutabit quod naturale esse ducis.

Man.
Sed ubi is habitat?

Men.
Ex me tu id quaeris? Qui nec audivi hominem, nec vidi, quum ipse eum audieris, tu, quantum intelligo, velles omnia ingeri tibi praemansa in os.

Man.
Nunc commemini: ajebat sibi domum conductam juxta aedem Divorum Justi, et Pastoris.

Men.
Est ergo vicinus vester, eamus.

Man.
Heus Puer, ubi est Magister?

Puer
In illo conclavi.

Man.
Quid agit?

Puer
Docet quosdam.

Man.
Significa illi astare hic pro foribus qui huc etiam veniunt, ut ab eo doceantur.

Mag.
Qui sunt pueri isti? Quid petunt?

Puer
Te cupiunt conventum.

Mag.
Admitte eos ad me recta.

Man.
et Men. Optamus tibi salutem, et omnia prospera, Magister.

Mag.
Et ego vicissim vobis felicem huc ingressum: sospitet vos Christus. Quid est? Quid vultis?

Man.
Doceri abs te artem istam quam profitere, si modo vacat, et si vis.

Mag.
Profecto oportet vos esse pueros honestissime educatos, qui et sic loquamini, et tam modesto sitis ore. Nunc vero magis, quum tota facie suffundit se vobis rubor: confidite filii, nam iste est color virtutis. Qui vocamini?

Man.
Manricus, et Mendoza.

Mag.
Nomina ipsa testantur ingenuam educationem, et generosos animos. Ita demum eritis vere nobiles, si iis artibus excolatis animos, quae maxime sunt dignissimae claris natalibus. Quanto magis sapitis vos, quam multitudo ista nobilitatis, qui eo se habitum iri generosiores sperant, quo imperitius pingant litteras. Sed minime est hoc mirandum, quandoquidem persuasio haec dementiam nobilitatis jam pridem invasit, nihil esse abjectius aut vilius, quam aliquid scire. Ergo videre est, illos epistolis a librariis suis compositis subscribentes id, quod legi nullo pacto potest, nec scias a quo tibi epistula mittatur, nisi sit a tabellario praedictum, aut signum agnoscas.

Man.
Id modo ego et Mendoza quaerebamur.

Mag.
Sed venitis huc armati?

Man.
Minime vero, bone Praeceptor, vapularemus a nostris Paedagogis, si ausi essemus arma hac aetate vel aspicere, nedum tangere.

Mag.
Ah ah, non loquor de armis crudelitatis, sed de istis scriptoriis quae ad praesentem rem faciunt. Habetis thecam pennariam cum pennis?

Men.
Quid rei est theca pennaria? An ea, quam nos calamariam nominamus?

Mag.
Ea ipsa, nam antiquissimi homines solebant stylis scribere, quibus successerunt calami, et potissimum Nilotici. Agareni, si quos vidisti, arundinibus scribunt a dextra in sinistram, sicut omnes pene ad Orientem nationes: Europa Graecos secuta, contra a sinistra in dextram.

Man.
Etiam Latini?

Mag.
Latini quoque, fili: sed hi a Graecis habent originem, et olim veteres Latini scribebant in membrana deletili, quae vocabatur palimpsestos; tum una tantum facie, nam qui utrinque erant libri conscripti, opistographi dicebantur, qualis fuit Orestes ille Juvenalis: 'Scriptus, et in tergo, necdum finitus'. Sed haec alias, nunc ea quae instant. Anserinis pennis scribimus, aliqui gallinaceis. Vestrae istae sunt egregie habiles, nam sunt caule ampla, et nitida, et firma: detrahite plumulas scalpello, et detruncate aliquid e cauda: tum eradite, si quam habent scabritiem, nam levigatae fiunt aptiores.

Man.
Nunquam ego gero nisi deplumatas et nitidas, sed Institutor meus docuit me eas laeves facere saliva, et affricatione ad aversam tunicam, vel feminicruralia.

Mag.
Praesens consilium.

Men.
Doce nos aptare pennas.

Mag.
Primum omnium rescindetis utrinque caput, ut fiat bifurcata: tum in superiore parte incisuram facite scalpello sensim ducto, quae crena vocatur: hinc aequate duos illos pedunculos, seu mavultis nominare cruscula; ita tamen, ut altius sit dextrum, in quod penna scribendo incumbit; id tamen discrimen vix perceptibile oportet esse. Pennam si firmius vis chartae imprimere, tribus digitis teneto: sin celerius, duobus, police et indice, more Italico; nam medius inhibet magis cursum, et moderatur, ne se immodice effundat, quam adjuvat. Profer atramentarium.

Men.
Hem, cornu atramentarium elapsum est mihi venienti huc.

Mag.
Puer profer ampullam illam atramentariam, ex ea effundemus in hoc mortariolum plumbeum.

Men.
Sine peniculo?

Mag.
Ita haurias penna liquidius et commodius; nam in gossipio, vel filo bombycini, aut lini, quum pennam intingis, adhaeret semper crenae fibra aliqua vel floculus, in quo detrahendo fit mora scriptioni: aut si non detrahas, lituras verius effingas, quam litteras.

Men.
Ego ex sodalium consilio linteolum Melitense indo, aut bombycinum Bombycinum, tafetanum vulgo.leve ac tenue.

Mag.
Istud vero est satius. Ceterum multo praestat solum atramentum infundere in mortariolo quidem fixo; nam quod circumgestandum est, huic omnino opus est peniculo. Ceterum habetis chartam?

Men.
Hanc.

Mag.
Asperam admodum, et quae pennam remoretur, ne inoffense decurrat, quod est studiis noxium. Nam dum luctaris cum scabricie chartae, elabuntur multa ex iis, quae scribenda cogitaveras. Hoc genus chartae amplae, densae, durae, scabrae, librariis relinquite, quae ideo libraria nuncupatur: quod ex eis fiant ad diuturnitatem libri, nec illam quotidiano usui paraveris grandem, augustanam, sive imperialem, quae de rebus sacris hieratica nominatur: quales videtis in libris sacrarum aedium. Acquirite vobis chartam epistolarem, quae ex Italia adfertur optima, tenuissima, et firma: vel vulgarem illam quam ex Gallia important, quam passim invenietis venalem in singulos codices numis octonis plus minus: dabitur vobis pro corollario philura una aut altera chartae emporeticae, quam bibulam dicimus.

Men.
Quae est horum nominum ratio? Nam saepe dubitavi.

Mag.
Emporetica de Graeco venit, ab involvendis mercibus; et bibula, quod atramentum absorbeat. Ita non erit vobis opus furfuribus, aut sabulo, vel pulvere de pariete eraso. Sed omnium optimum est quum per se litterae exsiccantur: eo enim modo diuturniores fiunt. Proderit tamen emporetica, quam sub manum extendatis, ne sudore aut sordibus maculetis papyri candorem.

Man.
Cedo jam nobis, si videtur, exemplar.

Mag.
Primum abecedarium, deinde syllabatim, tum verba conjuncta ad hunc modum. Disce Puer, quibus fias sapientior, et proinde melior. Voces sunt animorum signa inter praesentes, litterae inter absentes. Haec effingite, et redite huc a prandio, vel cras, ut scripturam vestram emendem.

Man.
Faciemus, interea commendamus te Christo.

Mag.
Et ego vos eidem.

Men.
Secedamus, ut absque interventu sodalium, et interpellatione meditemur quae a Magistro hoc accepimus.

Man.
Placet mihi, ita fiat.

Men.
Ventum est quo volebamus: assideamus in his saxis.

Man.
Etiam, sed adversi a sole.

Men.
Mutua mihi dimidium chartae folium, quod reddam cras.

Man.
Sufficit tibi hoc frustulum.

Men.
Hui, non capiet sex versus, ex meis praesertim.

Man.
Scribe in utraque facie, et duc versus densiores: quid necesse habes tam magna interstitia relinquere?

Men.
Ego ne? Vix intervallum est ullum, nam litterae sese utrinque attingunt, praesertim quae longos habent apices, aut pedes, ut b et p. Sed quid tu? Jam ne duos versus exarasti? Et quidem eleganter, nisi quod sunt pravi.

Man.
Scribe tu seorsum et tace.

Men.
Enimvero penna et atramento hoc scribi nullo pacto potest.

Man.
Quid ita?

Men.
Non cernis, ut penna respergit chartam atramento extra litteras?

Man.
At atramentum meum adeo est crassum, ut limum esse credas, aspice amabo, ut haeret in summa crena, nec ad characteres formandos defluit. Quin igitur utrique incommodo medemur? Tu de cuspidibus pennae rescinde scalpello, quoad atramentum commode colligat in litteras, ego in atramentarium, quo sit atramentum liquidius, instillabo guttas aquae aliquot.

Men.
Immeito potius.

Man.
Oh, ne lotium foetebit atramentum ipsum, et quicquid scripseris; nec facile deinceps odorem hunc elueris e peniculo. Optimum esset acetum si haberes ad manum; nam hoc vi sua statim disrarat densum atramentum.

Men.
Verum, sed periculum est ne acrimonia sua chartam penetret.

Man.
Nihil tale metuas, haec charta maxime omnium continet atramentum, ne effluat.

Men.
Extremae hujus tuae chartae orae inaequales sunt, rugatae et asperae.

Man.
Demarginato chartam aliquantum forficibus, nam hoc est etiam elegantius, aut citra eam asperitatem scribendo subsiste. Tibi semper levissimae offensiones satis magno impedimento sunt, ne pergas: sed quicquid est in manibus abjicias illico.

Men.
Redeamus jam ad Praeceptorem.

Man.
Videtur tibi tempus?

Men.
Metuo ne praeterierit jam tempus, nam solet mature coenare.

Man.
Eamus: ingredere tu prior qui habes minus cordis.

Men.
Immo tu potius qui minus frontis.

Man.
Vide ne quis ab illo exeat qui deprehendat hic nos jocantes, et lascivientes. Pulsemus fores annulo, etsi patentes, nam hoc fuerit urbanius. At, at.

Puer
Quis isthic? Recta introeas quisquis es.

Man.
Nos sumus; ubi est Institutor?

Puer
In conclavi.

Men.
Omnia sint tibi fausta Praeceptor.

Mag.
Feliciter veneritis.

Men.
Effinximus quinquies, aut sexies tuum exemplar in eadem charta: referimus hoc opus nostrum ad te emendandum.

Mag.
Recte facitis: ostendite. Post hac relinquite majorem intercapedinem versuum, ut sit ubi ego possim corrigere vestra errata ad emendationem. Hae litterae sunt admodum inaequales, quod est in scribendo foedum. Animadvertite, quanto m maius est quam e, et o quam orbis hujus p; nam litterarum corpora omnia oportet esse aequalia.

Men.
Quid quaeso vocas corpora?

Mag.
Media in litteris, praeter apiculos et pedunculos si quos habent; apices habent b, et l; pedes p, et q. Jam in eodem m, crura sunt imparia, primum brevius est medio, et nimis magnam caudam trahit, sicuti et illud a, nec satis imprimitis pennam chartae, vix haeret atramentum, nec dignoscas quae sint elementa. Quod litteras has transformare tentaris in alias, erasis particulis cuspide scalpelli, magis deturpasti scripturam, satius fuisset tenuem lituram inducere: tum et quod superest verbi in fine versus transferre in caput sequentis, modo integrae sint semper syllabae, quae secari non patitur lex Latinae scriptionis. Augustum Caesarem produnt memoriae, non solitum verba dividere, nec ab extrema parte versuum abundantes litteras in alterum transferre, sed ibidem statim subjicere et circumducere.

Man.
Nos id libentes imitabimur, quoniam exemplum est Regis.

Mag.
Recte facitis: quomodo enim aliter approbaretis vos ex illius esse satos sanguine? Sed ne conjungatis omnes litteras, nec omnes separetis. Sunt quae vinciri inter se postulent, ut caudatae cum aliis, velut a, l, u, item hastatae, ut f, et t. Sunt quae recusent, nempe orbiculatae, p, o, b. Quantum poteritis, recto capite scribite; nam inflexo atque incumbenti, defluunt humores ad frontem et oculos: unde morbi nascuntur multi, et videndi imbecillitas. Accipite alterum exemplar, quod exprimatis cras Deo propitio.

Sed propera, nec te venturas differ in horas:
Qui non est hodie, cras minus aptus erit.[2]

Et aliud.

Currant verba licet, manus est velocior illis,
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.[3]

Men.
Visne etiam ut lituram hanc reddamus?

Mag.
Lituram sane, modo, et alia probe exarata.

Men.
Interea optamus te bellissime valere.


Notae

  1. In auditorio Antonii Nebrissensis. Non possum, quanlibet spatiorum angustiis premar, dulcissimi Praeceptoris mentioni vel paulisper non inhaerere. Hic est Aelius Antonius Nebrissensis bonarum litterarum et Latinae linguae primus apud Hispanos assertor, omnimoda disciplinarum eruditione refertus, qui extremo fere senectae suae tempore Compluti doctissimos auditores docens, diem suum obiit; e cujus auditorio plurimi eruditissimique viri prodierunt, quorum scriptis (ut Socrati contigit) nomen ejus aeternae memoriae mandabitur; tametsi ex iis, quae ipse scripta reliquit, morietur nunquam: de cujus laudibus alibi fortasse, et copiosius, et liberius.
  2. Ovid. de remedio amoris, v.93.
  3. Mart. lib. 14. Epigram. 208.