There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Refectio scholastica Iter et equus 

Personae:

NUGO, GRACCULUS, TURDUS, BAMBALIO, OBSERVATOR.[1]

Nug.
Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui?

Turd.
Ut nos hic sedeamus.

Nug.
Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus.

Turd.
Quales sunt in India.

Grac.
Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis?

Turd.
Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit jaculo superari.

Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris,

ut ait Vergilius[2].

Nug.
Scribit etiam Plinius, turmam equitum condi sub ramis.

Turd.
Nemo id miretur, qui scirpos illius regionis consideret, quibus infirmi fulciunt gradum, divites dumtaxat.

Grac.
Heus, quota est hora?

Nug.
Nulla. Nam horarum tintinnabulum nunc funditur: adfuisti?

Grac.
Non sum ausus, nam ajunt rem esse periculosam.

Nug.
Ego interfui, et vidi innumeras mulieres praegnantes transilire canalem fusionis, qui est sub terra conditus.

Turd.
Audivi hoc illis esse salutare.

Grac.
Ea est colus Philosophia,[3] ut dicunt, sed de hora quaerebam.

Nug.
Quid tibi opus est hora, si quid vis agere? Dum est opportunitas, est hora. Sed ubi est horologium tuum viatorium?

Grac.
Excidit mihi nuper cum fugerem canem olitoris, post decerpta pruna.

Turd.
Ego te currentem vidi de fenestra, sed quo te recepisses spectare non potui, quia impedimento mihi erat hortus pensilis, quem ibi mater affixit patre invito, et multum reclamante: mater vero in proposito constans obtinuit, ne tolleretur.

Nug.
Quid tu? tacebas?

Turd.
Flebam tacitus; quid enim aliud agerem dissentientibus mihi carissimis capitibus? Tametsi mater jubebat me ab se stare et clamare strenue, sed mihi non erat cordi quicquam adversus patrem muttire. Ego missus sum ad scholam quatuor continuis diebus injentatus a matre irata, et dejerante me non esse ex se natum, sed commutatum a nutrice, de quo ait dicturam se nutrici diem apud Praetorem capitalem[4].

Nug.
Quid rei est Praetor capitalis? An non Praetor omnis habet caput?

Turd.
Quid ego scio; sic illa dixit.

Grac.
Hem, qui sunt isti penulati, et ocreati.

Nug.
Galli sunt.

Grac.
Quid? estne pax?

Turd.
Bellum narrabant futurum, et quidem atrox.

Grac.
Quid adferunt?

Turd.
Vinum.

Nug.
Exhilarabunt multos.

Grac.
Scilicet non solum vinum exhilarat, sed vini mentio et recordatio.

Nug.
Vinosos utique; mea nihil refert, qui aquam bibo.

Grac.
Nunquam facies bonum carmen.

Turd.
Nosti illam mulierem?

Grac.
Non, quaenam est?

Turd.
Aures habet gossipio obturatas.

Grac.
Quid ita?

Turd.
Ne quid audiat, quia male audit.

Nug.
Quam multae pessime audiunt auribus patentibus, et bene perforatis.

Turd.
Credo huc pertinere quod est apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus; Surdaster erat M. Crassus, sed illud pejus, quod male audiebat.

Nug.
Non dubium est quin hoc ad infamiam sit referendum. Sed heus tu Bambalio, invenisti tuas Tusculanas quaestiones?

Bam.
Etiam, apud propolam, adeo interpolatas, ut non agnoscerem.

Nug.
Quis surripuerat?

Bam.
Vatinius, quod illi male sit.

Grac.
Vah hominem manibus aduncis, et picatissimis: ne admittas eum unquam ad tuas capsas, nec ad scrinia, si vis omnia esse salva. Nescis illum crumenisecam existimari ab hominibus, et de crumenisecio accusatum apud Gymnasiarcham?

Nug.
Soror puellae illius enixa est heri gemellos.

Grac.
Quid mirum? Mulier quaedam in via Salaria ad Leonem galeatum peperit nudius sextus ter geminos.

Nug.
Plinius dicit ad septimum posse procedi.

Turd.
Quis vestrum audivit de uxore Comitis Bataviae, quam ferunt uno partu tot edidisse, quot sunt in anno dies ex imprecatione mendicae cujusdam?

Grac.
Quid isthuc fuit de mendica?

Turd.
Mendica haec liberis onusta petiit ab hac Comite stipem, illa, ubi conspexit tot pueros, convicio illam abegit, scortum vocitans; negabat enim posse fieri, ut ex uno viro tantam sobolem suscepisset. Innocens mendica precata est Divos, ut si se castam, et puram scirent, darent Comiti ex marito suo tot foetus uno conceptu, quot sunt in anno dies, et ita contigit, ostenditurque propago numerosa illa in oppido quodam illius insulae.

Grac.
Malo credere, quam exquirere.

Nug.
Omnia sunt Deo possibilia.

Grac.
Immo vero facillima.

Nug.
Non nosti illum onustum retibus, comitatum canibus, cum causia, Causia, est pileus latus adversus aestum. et peronibus, vehentem canterio[5] strigosissimo?

Turd.
Estne Mannius versificator?

Nug.
Est plane.

Turd.
Quaenam tanta metamorphosis?

Nug.
Ex Minerva transiit ad Dianam: id est ab honestissima occupatione ad inanem et stultum laborem. Pater ejus mercimoniis faciundis auxerat rem, hic paternam artem dedecori sibi esse ducit, vertit se ad alendos equos et venationem, non aliter ratus posse nobilitatem generis venari. Nam si quid ageret utile, non haberetur pro nobili. Sequitur eum venantem talis Curius, pereruditus homo, aleator famosissimus et qui probe novit taxillos mittere compositos, Compositos, ita ut cadant ut ipse vult. domi habet sodalem Tricongium.

Turd.
Immo amphoram.

Grac.
Immo spongiam.

Nug.
Immo arenam Africae aridissimam.

Bam.
Ajunt illum semper sitire.

Nug.
An sitiat nescio, semper certe paratus est potare.

Bam.
Ausculta lusciniolam illam.

Grac.
Ubinam est?

Bam.
Non vides eam in ramo illo sedentem? Vide, ut canit ardenter, nec intermittit.

Nug.
Flet philomela nefas[6].

Grac.
Quid mirum dulciter eam garrire, quae sit Attica? Ubi etiam fluctus maris non sine numero alliduntur litori.

Nug.
Plinius scribit, eam praesentis hominibus diutius et accuratius cantare.

Turd.
Quid causae est?

Nug.
Ego tibi causam aperiam. Cuculus, et Philomela eodem cantant tempore, verno scilicet, ab Aprili medio ad Majum exactum, aut eo circiter. Hae duae aves in contentionem venerunt de suavitate concentus: quaesitus est judex; et quia de sono erat certamen, aptissimus visus est ad eam cognitionem asinus, qui praeter ceteras animantes grandes haberet auricolas. Asinus repudiata luscinia, cujus se armoniam negaret intelligere, victoriam cuculo adjudicavit. Philomela ad hominem appellavit: quem ubi videt, agit statim causam suam, canit diligenter, ut se illi approbet ad vindicandam injuriam ab asino acceptam.

Grac.
Habeo causam Poeta dignam.

Nug.
Quid ergo? Expectabas Philosopho dignam? Posce a novis illis Magistris Parisiensibus.

Grac.
Plerique illorum vestibus sunt Philosophi, non cerebro.

Nug.
Quid ita vestibus? Nam coquos potius dixeris, aut muliones.

Grac.
Quia gestant eas crassas, detritas, laceras, lutulentas, immundas, pediculosas.

Nug.
Erunt ergo Philosophi Cynici.

Grac.
Immo cimici: non, quod videri afectant, Peripatetici; quippe Aristoteles sectae Princeps, cultissimus fuit. Ego vero longum valedico jam nunc Philosophiae, si aliter non possum esse Philosophus. Quid enim pulchrius, et homine dignius, quam mundities, et civilis quidam cultus in victu, et vestitu? Ea in re antistant mea sententia Lovanienses Parisiensibus.

Turd.
Quid tu? non putas esse impedimento studiis nimiam curam munditiae, atque elegantiarum?

Grac.
Ego quidem munditiem probo, anxiam et morosam illius curam improbo.

Nug.
Damnas tu elegantias, de quibus scripsit Valla tam diffuse, quasque adeo diligenter commendant nobis nostri praeceptores?

Grac.
Alia est verborum in eloquendo elegantia, alia rerum in vestiendo.

Turd.
Scitis quid est mihi narratum a tabellario Lovaniensi?

Nug.
Quid tandem?

Turd.
Clodium ardere perdite in puellam quandam, et Lusconem transtulisse se ad mercaturam a litteris, hoc est ab equis ad asinos.

Nug.
Quid audio?

Turd.
Clodium noratis omnes succi plenum, rubicundulum, bene habitum, hilarem, vultu renidenti, comem, festivum, confabulatorem, nunc refert ille esse exuccum, exanguem, pallido colore atque adeo lurido, imbecillum, horridum, trucem, taciturnum, fugitantem lucis et humani consortii; nemo qui illum vidisset prius, jam agnosceret.

Nug.
O miserum adolescentem! Unde id mali?

Turd.
Ex amore.

Nug.
At unde amor?

Turd.
Quantum ex oratione tabellarii potui colligere, reliquerat seria et solida studia, dediderat sese cunctum Poetis lascivis, Latinis, et linguae vulgaris: inde prima animi praeparatio; ut si qua ignis scintilla in illum incideret fomitem, quantumlibet exigua, subito inflammaretur velut stupa: tradiderat se somnio, et otio.

Nug.
Quid necesse habes plures aut majores causas amandi commemorare?

Turd.
Nunc insanit, ambulat plerumque solus: semper autem vel tacitus, vel cantillans aliquid et modulans, scribit versus sermone vernaculo.

Nug.
Scilicet

quos legat ipsa Lycoris[7].

Grac.
O Christe averte ab animis nostris tam perniciosum morbum.

Turd.
Nisi me ingenium Clodii fallit, recipiet se aliquando ille ad frugem meliorem, peregrinatur animus ejus in nequitia, non habitat.

Grac.
Et ille alter quas mercaturas exercet?

Turd.
Misit ad patrem epistolam flebiliter conscriptam de misera conditione studiorum, quam, quod esset apertilis, Apertilis, quae aperiri possit integre. legit ipse tabellarius. Pater homo crassae Minervae, transdidit eum a chartis ad lanas, pannos, glastum, piper, gingiber, cinnamum. Nunc ille succinctus braccha, mire diligens, et sedulus in aromataria taberna, vocat adventores, excipit blandus, scandit, descendit per scalas infestissimas; profert suas merces, vertit, invertit, mentitur, pejerat: omnia sunt illi leviora, quam studere.

Nug.
A puero novi illum attentum ad rem, et delectari nummulis: itaque potiorem habuit numationem, quam litteraturam, et vile lucrum anteposuit excellentiae eruditionis: aliquando poenitebit eum.

Turd.
Sed sero.

Nug.
Indubie: provideat ne accidat sibi quod suo consobrino.

Turd.
Cui?

Nug.
Antronio in angiportu pomorum, ad tres gracculos. Non audisti illum superiore anno decoxisse?

Grac.
Quid decoxit quaeso? Estne hoc tantum malum? An non quotidie id fit in culinis omnibus?

Turd.
Decoxit rem[8].

Grac.
Quam rem?

Turd.
Alienam, et conturbavit.Conturbavit, rationes scilicet, nolens solvere creditoribus.

Grac.
Nihilne reddidit creditoribus?

Turd.
Ex compactione, (nam receperat se in asylum) uncias ternas ex libris singulis.

Grac.
Hoc vocas tu decoquere, cum nihil sit crudius? Sed quomodo amisit?

Turd.
Audivi equidem nuper de patre; non satis tamen intellexi: narrabat pater eum fecisse versuras damnosissimas, quae degluberunt eum, et devorarunt usque ad ossa.

Grac.
Quid rei est versura? quid deglubere?

Turd.
Ne ego quidem novi, credo esse aliquid de furibus.

Nug.
Vides illum obesum, quem putes vix se posse commovere? Petaurista est, et funambulus.

Grac.
Ah tace, rem narras incredibilem.

Turd.
Non ipse quidem suo corpore, sed calicibus.

Grac.
Adferebat aliquid aliud novi tabellarius de nostris sodalibus?

Turd.
Etiam de Hermogene, qui in omni nostro certamine semper ferebat primas: is admirabili mutatione ex ingeniosissimo et (ut aetas illius ferebat) doctissimo, repente factus est tardissimus et rudissimus.

Nug.
Tale quiddam saepe vidi accidere in quibusdam acutulis.

Bam.
Ajunt id fieri, cum ingenii acumen non est solidum: ut in scalpellis, quorum acies facile retunditur, praesertim si quid secet paulo durius.

Grac.
Quid? Estne acies in ingenio, sicut in ferro?

Bam.
Nescio: ferrum saepe vidi, ingenium nunquam vidi.

Nug.
Quid factum est adulescenti illi pagano, qui superiore mense exhibuit nobis prandium adventorium Prandium adventorium, pro suo felici adventu. refertum deliciis rusticis, ad quem a fuga retrahendum praeceptor miserat quatuor fugitivarios? Fugitivarios, qui retrahunt servos a fuga. fugitivarios? Et erat formosulus.

Turd.
Venustus asinus. Puella amanuensis Amanuensis, quam hera habet semper sibi paratam ad manum. amitae meae, quae puella est illi soror patruelis, convenit illum nuper in pago suo nudo capite, impexum, horridum, sentum, cum gallicis, Gallicis, socci lignei. et tunica villosa levidensa, Villosa levidensa, crassa qualis est Frisia. vendentem in trivio quodam chartaceas imagines, et tabellas elementarias, cantantem cantiones novas in circulis.

Grac.
Oportet illum esse ortum claro sanguine.

Turd.
Qui isthuc?

Grac.
Quoniam pater ejus est de genere Coclitum.

Nug.
Non tam id arguit nobilem virum, quam bonum jaculatorem: collimabit Collimabit, attinget scopum.facile.

Turd.
Aut fabrum tignarium, qui oculo rubricam dirigit uno.

Nug.
Nunquam placuit mihi ille puer, nec dederat mihi significationem aliquam virtutis.

Grac.
Quid ita?

Nug.
Quia nec amabat studia, nec praeceptorem reverebatur, quod est perditi animi argumentum evidentissimum; et senes irridebat, et calamitosos subsannabat. Sed quis est iste sericatus, torquatus, bracteatus auro?

Grac.
Ex genere clarissimo, matrem habet nobilissimam et fecundissimam.

Nug.
Quam?

Grac.
Terram; et vix credas quas semper faciat delicias, dicas puerulum in cunis adhuc, et crepundiis vagientem.

Nug.
Atqui lanugo illi incipit jam per malas serpere.

Bam.
Hem observator venit: expedite libros, explicate, incipite evolvere.

Grac.
Nec fuit his multis hebdomadibus observator magis curiosus, et qui tam gauderet deferendis ad Magistrum criminibus.

Bam.
Utinam saltem nos verae culpae reos ageret, sed calumniatur plerumque.

Nug.
Hic murus aeneus esto.[9]
Nihil conscire sibi, nulla pallescere culpa.[10]

Sed quiescite, ego illum statim hinc fugabo.

Obs.
Quid tu dicis, Vacia?

Nug.
Quid tu, Vatrax?[11]

Obs.
Quid tu, Vatrachomyomachia? Sed joco amoto, quid hic agitur?

Nug.
Quid ageretur? Quod inter bonos scholasticos, et studiosos: legitur, ediscitur, disputatur. Dic sodes, capitulum lepidissimum; quid est apud Vergilium[12]

Transversa tuentibus hircis?

Obs.
Bene facitis: pergite studere, ut bonae indolis adulescentes decet. Mihi aliud nunc est negotii, vos valebitis.

Nug.
Satis nugatum est, revertamus ad ludum: sed prius relegamus, quae praeceptor explicavit, tum ut discamus, tum ut illi placeamus, et nos approbemus: quod cuique nostrum debet esse in votis, non minus quam patri.


Notae

  1. The final speaker (OBSERVATOR) does not appear in the cast list, but he does occur in the text, so I have added him here.
  2. Georg. lib. 2 vers. 125.
  3. Ea est colus Philosophia, id est, sapientia, ac potius superstitio muliebris. Est colus genitivi casus.
  4. Apud Praet. cap. vulgo, Alcalde del crimen.
  5. Vehentem canterio, id est, qui vehitur: participium praesentis in passiva significatione. Sic. Titus Livius lib. 2. tertiae Decad. Cn. Lentulus cum praetervehens equo Consulem vidisset. Unde nomen verbale vector, fere passive etiam.
  6. Ovid. Metamorph. et alibi.
  7. Virg. Ecclog. 10. v.2.
  8. Decoxit rem, et conturbavit rationes, pro eodem accipiuntur, sed absolute plerumque; vulgo, alzose, o perdiose, unde decoctores, qui rem suam perdiderunt. Juvenal. Sic Pedo conturbat. Matho deficit.
  9. Hic murus aheneus esto, haec sic animi nostri firma, et invincibilis sententia: ferreum, ut ita dicam, propositum. Proverbium ab Horatio sumtum.
  10. Horat. Epist. lib. 1. v.60.
  11. Quid tu Vatrax? Quid tu Batrachomiomachia? Batrachos rana dicitur Graece; Vatrachomyomachia, ranarum et murium pugna, quam Homerus (ut ajunt) versibus composuit. Hoc autem loco utrunque nomen pro convicio usurpatur a pueris garrientibus.
  12. Ecclog. 3. v.8.