L-XCIX
Saeculo XII

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum
 1 3 


L recensere

L. Ad Hugonem Rothomagensem episcopum.--Petit pecuniarum subsidia corrogari ad reparandam Noviomensem ecclesiam, incendio cum domibus episcopi et canonicorum combustam. (Anno 1131, Jun. 27.)[D BOUQUET, Recueil, tom. XV, p. 372.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, HENRICO [ corr. HUGONI] Rothomagensi archiepiscopo, episcopis et dilectis filiis abbatibus, clericis, baronibus, et aliis Dei fidelibus per Rothomagensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Utilis est et gratiosa admodum videri debet apud genus humanum haec commutatio, ubi pro temporalibus aeterna, pro transitoriis immutabilia conferuntur. Dator enim et remunerator omnium bonorum Dominus, sub cujus jurisdictione et dominio omnia concluduntur, bonam voluntatem irremuneratam non deserens, de plenitudine abundantiae suae pro minimis maxima et pro terrenis praebere coelestia consuevit. Caeterum, quid apud Noviomum, peccatis exigentibus, nuper contigerit; quomodo episcopalis et mater ecclesia cum domibus episcopalibus incendio sunt concrematae, dilectionem vestram non credimus latere. Quia igitur tantae calamitati misericorditer compati et pietatis intuitu fraterna suffragia ministrare debemus, universitatem vestram per praesentia scripta exhortamur in Domino, atque in remissionem peccatorum injungimus, ut, ad praefatam ecclesiam ad honorem et servitium Domini reparandam, de facultatibus vobis a Deo collatis solatia transmittatis, quatenus cum Psalmista veraciter decantare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8), atque in coelesti patria corona immarcescibili, praestante Domino [donari], valeatis.

Datum Crispiaci V Kal. Julii.

LI. Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum.--Hortatur ut varia coerceat flagitia. (Anno 1131, Jul. 26.)[MANSI, Concil., XXI, 421.]

INNOCENTIUS, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Qui in Ecclesia Dei praesidens nomine censetur episcopi, studeat ut actio sua conveniat nomini; si enim, cum potest, alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Consentire namque videtur erranti qui ad resecanda ut corrigi debeant non concurrit. Consentire est, cum qui posset redarguere taceat vel aduletur. Sed quid prodest alicui suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Sacerdos ignorans legem ipse se arguit sacerdotem non esse: sacerdotis enim est scire legem, et ad interrogationem respondere de lege. Si scit, agnoscat se non esse custodem chartarum et elementorum legis, sed animarum: servus siquidem qui talentum a Domino susceptum in sudario reponit, multipliciter vapulabit. In provincia Northmanniae, cujus spiritualis administratio tibi, charissime frater, est a Deo commissa, multa mala, prout accepimus, pullulant, quae in aliis locis vel omnino non fuerunt, vel sunt desuetudine obumbrata. Novae siquidem causae nova debetur sententia, et novis morbis novam discretus medicus adhibet medicinam: qui nimirum, si non senserit emolumentum fomenti, ne tota putrescat compago corporis, incisione vel cauterio depellantur. Pravum utique est et detestabile, et digna animadversione plectendum, quod in episcopatu Rothomagensi quidam laici jura sibi episcopalia usurpare, altarium oblationes auferre, ecclesiasticos redditus occupare; quidam etiam, quod monstruosum est, se archidiaconos nominare praesumunt. Cum enim canones et sacrae leges prohibeant laicos, quantumlibet religiosos, res ecclesiasticas administrare, et officiales sive oeconomos non permittant in ecclesiis constitui nisi clericos: si quis talia praedia, possessiones ecclesiasticas, vel redditus divinis rebus destinatos, ausu sacrilego detinere praesumpserit, ut spiritus salvus sit, anathematis est sententia feriendus, et a corpore ac sanguine Domini separandus. Verum nullus debet in archidiaconum eligi, nisi prius fuerit diaconatus functus officio. Quod si quisquam laicus, aviditate rerum ecclesiasticarum, hoc sibi nomen vindicat, non debet archidiaconus sed archidiabolus appellari. Porro certissimi juris est Ecclesias Dei non haereditario jure aliquem, non secundum carnem successorem expetere, sed ad sui regimen et officiorum suorum dispensationem honestas, sapientes et religiosas personas exposcere: honor namque ecclesiasticus non est sanguinis, sed meriti. Si quis igitur praebendas, praeposituras, capellanias, ecclesias, aut ecclesiastica officia jure successionis expostulare praesumpserit, optatis dignitatibus careat, et gravi poena pro tantis excessibus percellatur. Ad certum quoque Ecclesiae titulum debet quis in presbyterum ordinari: cujus perpetuo destinatur servitio ab ea non recedat, nisi pro communi utilitate suus praelatus ad alia transferat. Sacris est canonibus obvium, et locationi ac conductioni rerum forensium proximum, conductitios et mercenarios presbyteros, quasi levissimos transfugas et volatiles, ecclesiasticis servitiis mancipari. Presbyter autem, post assumptam animarum curam, si ad synodum, ubi de fide, de moribus, et ordine poenitentiae debet instrui, vocatus non iverit, et se aliqua consuetudine excusare contendit: quia se pastoris et fratrum praesentiae subtrahit, flagitiorum cumulum, quorum timore praesentare se judici erubescit, ipsemet sibi inesse insinuat. Illae enim tantum consuetudines quae nec rationi, nec canonibus contradicunt, observari merentur. Tales igitur et tam praesumptores presbyteri Ecclesiae administratione priventur, a cujus unitate se dividunt. Ad haec certum est quoniam ecclesiasticum beneficium non debet esse furtivum, et quisquis non consentiente episcopo ad ordinem provehitur, ipse sibi causa est probans et manifesta ut ulterius non debeat promoveri. Admittantur igitur ad sacrum ordinem quibus natalium, morum, et status dignitas suffragatur: qui enim absque legitimo sunt matrimonio procreati, juxta leges vulgo concepti, quibus incertus est pater; vel spurii, id est, sine patre filii appellati nisi permissione imperiali solemniter indulta, ad paternam successionem non admittuntur. Qui autem paterna haereditate indignus judicatur, ne tanquam Dei minister indebite officiis ecclesiasticis applicetur consideratione est exactissima providendum. Caeterum, qui se turpitudini et inhonestae vitae subjecit, Deo moribus contradicens, militaturus ad castra Dominica non accedat. Illi vero qui publicis functionibus sunt astricti, curiae officiis obligati, servitutis mole gravantur; quoniam nemo potest duobus dominis servire, nulla ratione, dum supradictis gravaminibus obnoxii fuerint, in clericos ordinentur. Inscios etiam litterarum et divinae legis ignaros, quasi truncos inutiles, honestas et ratio prohibet ordinari. Tu ergo, frater charissime, officium pastoris et evangelistae diligenter adimplens, haec loquere et exhortare, argue, obsecra, increpa, quatenus bonae vitae tuae exemplo et praedicationis verbo, oves tibi commissas, divina suffragante gratia, cum fructu centesimo Domino valeas praesentare. Et quidquid super tantis flagitiis coercendis tui arbitrii deliberata discretio canonice constituerit, nos auctoritate apostolica ratum habebimus.

Datum Altissiodori VII Kal. Augusti 1131.

LII. Privilegium pro monasterio Sancti Amatoris Antissiodorensis. (Anno 1131, Sept. 24.)[LE BEUF, Hist. ecclés. et civile d' Auxerre, tom. II, preuv., p. 264.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HURRICO priori et fratribus ecclesiae Sancti Amatoris quae in Antissiodorensi suburbio sita est, regularem vitam professis in perpetuum.

Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est ut beneplacentem Deo religionem laboremus statuere et stabilitatem exacta diligentia conservare. Proinde dilecti in Domino filii venerabilis fratris nostri Hugonis Antissiodorensis episcopi religionis siquidem et pauperum amatoris, cujus, annuente studio et diligenti sollicitudine in vestra est Ecclesia religio instituta precibus inclinati, vestris rationabilibus postulationibus annuimus, et ecclesiam Sancti Amatoris in qua divino vacatis servitio, apostolicae sedis suffragio communimus. In primis utique statuimus ut in eadem ecclesia secundum B. Augustini Regulam, ordo canonicus perpetuis temporibus conservetur; et nullus ibi nisi secundum eamdem Regulam canonicam vitam professus, canonicus substituatur. Quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: ecclesiam videlicet Sancti Petri de Canuaninis, et duas capellas in eadem parochia, capellam videlicet de Orgiaco, et capellam de Villa-Ferreoli cum decimis et pratis, et ecclesiam Sancti Martini de Lanosicco cum appendiciis suis et quidquid in ecclesia sanctorum Gervasii et Protasii juris habetis, decimas etiam de tribus clausis vinearum quas praedictus frater noster Hugo Antissiodorensis episcopus in vestra parochia noscitur possidere. Nihilominus decimam de clauso sancti Salvatoris qui est Castaneti vobis confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus dioecesani episcopi reverentia ac justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam siens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Antissiodori per manum Emerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, octavo Kalend. Octobris, indictione decima, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno secundo.

LIII. Odonem abbatem S. Medardi Suessionensem consecrat pridie Kalendas Octobris. (Anno 1131, Sept. 30.)[ Chronic. S. Medardi Suession. ap. ACHERY, Spicil. II, 489.] LIV. Ad Hugonem Rothomagensem archiepiscopum.--Confirmatio jurium et praediorum Ecclesiae Rothomagensis. (Anno 1131, Oct. 6.)[MANSI, Concil., XXI, 423.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Rothomagensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.

Apostolicae sedis consueta benignitas et discreta simplicitas de plenitudine gratiae suae, fecundis successibus plene honorificentiis, et beneficiis plurimos obligat, et circa domesticos et humiles filios charitatis suae indeficientem affluentiam ubi opus fuerit repraesentat. Propensiori igitur ratione prospiciendum est ut si quando beneficium seu obsequium ab aliquo pie oblatum suscepimus, ut longe superiores in retribuendo quam in conferendo appareamus, non mensura pari vel aequalitate, sed ubertate copiosa respondere curemus. Pravum est enim et detestabile ingratitudinis vitium et funditus a bonorum mentibus repellendum; ingratus siquidem poenam, non gratiam promeretur. Quanto autem studio et infatigabili sollicitudine hac tempestate causam matris tuae sanctae Romanae Ecclesiae intrepidus assumpseris, et ambitionem invasoris Petri Leonis detestans, ac Judaicae perfidiae furorem conterens frequentibus et ratione munitis exhortationibus clericorum, principum et caeterorum corda in fide Catholica et obedientia nostra firmaveris, non immemores: te, charissime frater Hugo archiepiscopo, virum utique sapientem, religiosum et in necessitate probatum, in proprium et specialem B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae filium suscipimus, et intra nostrae dilectionis gremium familiari dulcedine retinemus. Rationabilibus igitur tuis postulationibus assensum praebentes, Rothomagensem Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, cum bonis suis apostolica defensione protegimus, et quae ipsius juris sunt tibi tuisque successoribus scripti nostri robore communimus, statuentes ut Rothomagensis archiepiscopus, Bajocensi, Abrincensi, Ebroicensi, Luxoviensi, Constantiensi et Sagiensi, jure metropolitico praesit episcopis; qui nimirum ab eo consecrationem recipiant, et ei tanquam proprio metropolitano humiliter pareant. Decernimus etiam ut presbyteri in Rothomagensi parochia constituti ecclesiarum administrationem et curam animarum a vobis recipiant, et ad synodum vocati absque contradictione aliqua venire non differant: ad haec adjicientes prohibemus, ne aliquis laicus infra praefatum episcopatum officium sibi archidiaconatus assumat, neque compositionem ecclesiasticam sibi vindicare praesumat; nullus quoque archiepiscopus vel episcopus in Rothomagensi parochia absque tuo vel successorum tuorum assensu audeat episcopalia celebrare. Porro nemo de vestris frugibus aut animalibus decimas exigat, quandoquidem episcoporum est decimas a subditis suis recipere, easque in usum propriae mensae, ad opus clericorum, necnon pro ecclesiarum aedificiis reparandis, ac pro sustentandis pauperibus juxta sanctiones canonicas dispensare.

Quisquis praeterea infra Rothomagensem episcopatum ad pastoralitatis officium assumptus fuerit, episcopali jure vobis integre conservato, debitam reverentiam tibi tuisque successoribus absque refragatione exhibeat. Porro quaecunque possessiones aut bona ad praefatam Ecclesiam juste et canonice pertinere noscuntur, vel in futurum liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda.

Oppidum videlicet quod dicitur Andeleium cum villis, silvis, pratis, aquis, justitiis ac libertatibus, cum portu et navium redditibus, et ut tam vos quam omnes servientes domus vestrae liberum commeatum vini, frumenti et omnium aliarum rerum, tam in aquis quam in terris, transitibus pontium, et portibus maris omni tempore habeatis; in Anglia in episcopatu Wintoniensi manerium quod dicitur Bintae-Worda, in Northmannia oppidum Gisors et Willam Duvrent ac Daivillam, cum agris, silvis, aquis, pratis, molendinis, et cum omni libertate et justitiis; prata quoque supra Sotevillam juxta Sequanam sita, et domum ibidem ad fena conservanda; Rothomagi domum propriam, curiam et hortum, ultra muros pomerium, et mansionarios, de quibus habes censum et justitiam: ea etiam quae sunt de feudo Rothomagensis archiepiscopi; Vilcassinum Franciae, praeter illa castella quae ad jus regis ex antiqua consuetudine pertinent. Sane Alba-marla cum omnibus ad eam pertinentibus, et castrum Teoni, et castrum Allium Ambianensi civitati proximum, quod supra Somenam fluvium situm est, vobis sicut caetera auctoritate apostolica communimus. Terminos vero parochiales, infra quos utique Mellendum et Pontisara continentur, vobis firmamus, sicut a Pontisara usque ad mare protenduntur, et antiquis ex alia parte a Mellendo castro non solum Sequana flumine, sed etiam ultra. Sequanam antiquis territoriorum finibus discernuntur usque ad fluvium Bithle, et inde per Sequanam usque in mane. Nulli ergo hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura.

LV. Ad sanctum Aybertum monachum et inclusum. (Anno 1131, Oct. 21.)[COUSIN, Histoire de Tournay, l. II, p. 215.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio suo AYBERTO monacho et recluso, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia veridica relatione comperi te a praedecessoribus meis sanctissimis viris Paschali et Honorio licentiam accepisse poenitentiam dare, et absolutionem facere confitentibus peccata sua, eamdem tibi potestatem auctoritate Dei et beati Petri apostoli et nostra concedimus, rogans dilectionem tuam ut memor sis nostri in orationibus tuis. De reaedificatione locelli tui, unde mihi mandasti, precor et obsecro omnes, ad quos miseris et rogaveris in remissione peccatorum suorum, ut tibi de suis eleemosynis subveniant. Proinde omnibus benefactoribus tuis quartam partem poenitentiae suae ex parte Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et nostra relaxamus. Concedimus etiam tibi ut in oratorio tuo licentiam habeas ostiis apertis missas celebrare, etiamsi pro aliquo foris facto patria reliqua inbanizata fuerit. Omnes vero te visentes in eundo et redeundo pacem ex toto habere praecipimus, in eos autem qui in eis manum injecerint, gladium excommunicationis quod resipuerint, et tibi satisfecerint, exerimus. Vale.

Data Remis XII Kalendas Novembris.

Appensum sigillum plumbeum ex una parte hanc habet inscriptionem INNOCENTIUS PAPA II, et ab altera vero effigies apostolorum Petri.

Hoc apographum de verbo ad verbum originali suo, quod in praesentem diem integrum in archivis ecclesiae nostrae Crispinensis asservatur respondet. Quod ita esse sigillo nostro etiam apposito testor XVI Kal. Martii 1614.--CLAUDIUS ejusdem Ecclesiae humilis abbas.

LVI. Ecclesiam S. Deodati in valle Galilaea tuendam suscipit possessionesque ac jura ejus confirmat. (Anno 1131, Oct. 24.)[Dom CALMET, Histoire de Lorraine, II, preuves, p. CCXCII.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALBERTO, praeposito Sancti Deodati, et fratribus ibidem divino famulatui mancipatis, eorumque successoribus in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere et earum saluti et quieti, auxiliante Domino, salubriter providere. Dignum namque est et honestati conveniens esse cognoscitur ut, qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a perversorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecte in Domino fili Alberte praeposite, tuis rationabilibus postulationibus annuentes, ad exemplar praedecessorum Calixti et Honorii Romanorum pontificum, ecclesiam Sancti Deodati, quae in valle Galilaea sita est, cui Deo auctore praeesse dignosceris, cum suis omnibus pertinentiis, sub beati Petri tutela et protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. Statuimus ergo ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praesente Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: 1. Altare scilicet Sanctae Crucis, quod tu, fili Alberte praeposite, cum communi fratrum tuorum assensu eidem ecclesiae ad ornamenta perpetuo concessisti.

2. Domos quoque tuas, et quaecunque alia tuo sunt studio acquisita, et ad communes usus fratrum ejusdem Ecclesiae a te collata. 3. Praeterea quaecunque antecessor tuus Rembaldus, in domibus, sive in aliis praefatae Ecclesiae contulit, vobis nihilominus confirmamus. 4. Allodium de Moriviller, et de Ainvilla, ex dono Hevusedae nobilis feminae. 5. Dotem etiam Idae mulieris, videlicet allodium de Mogins, cum medietate unius molendini, ecclesiae vestrae ab ea donati. 6. Ecclesiam de monte Sancti Remigii, juxta quod frater noster dignae memoriae Riquinus Tullensis episcopus scripto suo vobis firmavit. 7. Necnon tenorem Ecclesiarum vestrarum, quas in episcopatu Basileensi habetis, sicut usque ad tempora nostra tenuistis, et a Ridulpho beatae recordationis, Basileensi episcopo, scripto confirmatum suscepistis, videlicet ut in quarto anno ecclesia de Hungrersem pro decimis quadraginta solidos Basileensis monetae, et capella de Mitteguilre quinque solidos et illa de Nunneguilre similiter solidos quinque persolvat. 8. In quibus nimirum Ecclesiis, cum opportunitas exergerit, juxta dispositionem praepositi et fratrum vestrae Ecclesiae, sacerdotes substituantur. 9. Ad indicium autem libertatis hujus a Romana Ecclesia perceptae, quotannis aureum unum Lateranensi palatio persolvetis. Nulli ergo hominum fas sit praenominatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis exactionibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et successorum vestrorum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Remis per manum Americi sacrosanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalend. Novembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus autem domini Innocentii anno XX.

LVII. Privilegium pro ecclesia S. Martini Turonensis. (Anno. 1131, Oct. 28.)[ Défense des priv. de Saint-Martin de Tours, p. 16.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Ecclesiae Beati Martini Turonensis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia existamus, illis tamen personis propensiori studio providere nos convenit, quae sanctae Romanae Ecclesiae noscuntur specialius adhaerere; proinde, dilecti in Domino filii, justis vestris petitionibus accommodantes assensum, ecclesiam beati Martini Turonensis in qua divino vacatis servitio, quae utique ad jus et proprietatem sanctae Romanae Ecclesiae specialiter noscitur pertinere, protectione sedis apostolicae duximus muniendam et praesentis scripti patrocinio roborandam. Statuimus enim ut quaecunque possessiones, quaecunque bona ad eamdem ecclesiam inpraesentiarum juste et legitime spectare videntur, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: burgum videlicet Sancti Petri puellaris cum pertinentiis suis, a charissimo filio nostro Ludovico illustri et glorioso Francorum rege vobis concessum; ecclesiam Sancti Pauli Cormeriacensis, ecclesiam Sanctae Mariae de Bellomonte, ecclesiam Sancti Cosmae cum appendiciis suis. Porro libertatem et immunitatem, honores et beneficia eidem ecclesiae vestrae Beati Martini per antecessorum nostrorum Adeodati, Leonis, Adriani, Sergii, Gregorii, Urbani, Paschalis, Calixti, Honorii Romanorum pontificum, vel per Turonensium archiepiscoporum Crodberti, Ivonis et Airardi scripta collecta, integra vobis et intemerata serventur; claustrum autem vestrum usque ad muri cuneos liberum omnino permaneat, sicut hactenus noscitur permansisse; presbyteri quoque infra ecclesiae ambitum, in cellulis et oratoriis vestris, in ecclesia Sancti Venantii et in ecclesia Sancti Petri quae de Cardoneto dicitur commorantes, in ea quae praeteritis temporibus libertate manserunt, de caetero maneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam Beati Martini temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Sane chrisma, oleum sanctum, ordinationes canonicorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a Turonensi accipietis archiepiscopo, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis ac sine pravitate vobis exhibere voluerit; alioquin ea a quolibet Catholico suscipietis episcopo. Canonicus autem vester, si ecclesiarum quae ad jus archiepiscopi pertinent canonicus fuerit, beneficio refutato, excommunicandi eum archiepiscopus non habeat facultatem. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Remis per manum Aimerici sanctae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Novembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno secundo.

LVIII. Disciplinam in ecclesiis Bambergensibus ab Ottone episcopo institutam sancit. (Anno 1131, Oct. 28.)[CANIS. ed. Basnage, Thesaurus, III, II, 50.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI Babergensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoties a nobis petitur illud quod religioni et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et congruum impartiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde, venerabilis frater Otto episcope, petitionis desideriis tuae ex consueta sedis apostolicae mansuetudine clementer annuimus, in primis siquidem statuentes ut tenor religionis, qui in Ecclesiis tibi commissus est, per tuam diligentiam, cooperante Domino, institutus, firmiter in eis perpetuis temporibus conservetur. Constituimus etiam ut in eisdem Ecclesiis nullus per simoniacam haeresim statuatur, sed honestae personae, quibus utique morum et status dignitas suffragatur, inibi ordinentur. Sane in coenobiis, quae vel antiquitus in tua parochia constructa sunt, vel tu ipse devotionis intuitu constituisti, seu aliis justis modis Ecclesiae tuae inire poteris, vel ab aliquo deinceps fidelium infra tuam dioecesim divina inspirante gratia, construentur, sacrae religionis ordinem manere decernimus. Nec alicui liceat ejusdem institutionis formam ullatenus permutare, nisi forte ad melioris status praerogativam, praestante Domino, promovere voluerit, nec id alicujus singulari judicio committatur, sed omnium monasteriorum ad Babergensem Ecclesiam pertinentium, aut sanioris partis consilio ac consensu fieri debere sancimus. Si quis autem huic nostrae constitutioni temere contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non factum suum digna satisfactione correxerit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Conservantes eisdem locis quae justa sunt, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostram gratiam consequantur.

LIX. Ad Ulgerium episcopum Andegavensem.--De confirmatione possessionum et privilegiorum Ecclesiae Andegavensis. (Anno 1131, Oct. 29.)[BALUZ, Miscell., III, 15.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ULGERIO Andegavensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio religiosos viros debemus diligere et eorum loca sanctae Romanae Ecclesiae munimine defensare. Aequum etenim ac rationabile est ut quos erga beatum Petrum et nos ipsos in opportunitatibus fideles et devotos esse cognoscimus, eos et a pravorum hominum nequitia tueamur et in suis petitionibus clementer exaudire curemus. Proinde, venerabilis frater Ulgeri episcope, vir siquidem prudens ac religionis amator, tuis justis postulationibus assensum praebentes, Andegavensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quaecunque possessiones, quaecunque bona in praesentiarum ad eamdem Ecclesiam juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis auxiliante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam videlicet Beati Joannis Baptistae, quae in Andegavis civitatis suburbio sita est, quam nimirum illustris vir Gaufridus comes junior tibi reddidit, ut videlicet tam tu quam successores tui jus plenissimum dominii et abbatis statuendi in ea canonicos, et tam in praebendis quam in aliis omnibus rebus ad ipsam pertinentibus disponendi facultatem liberam habeatis. Prohibemus autem ne quis praebendam aut decanatum ipsius Ecclesiae, usque dum persona de medio sublata fuerit, donet alicui vel promittat. Detestabiles vero illas et homicidii reas exspectationes et successiones damnamus, nec quaelibet persona tale donum vel promissum suscipere vel capitulum concedere audeat. Hoc quoque penitus admonemus ne quisquam laicus jus aliquod in eadem Ecclesia vel in aliqua ipsius Ecclesiae praebenda praesumat expetere vel aliquid reddituum ejus expetere. Porro ecclesias et villas Chureii et Solonae cum omnibus suis appendiciis, quemadmodum a nobili viro Roberto de Busenciaco tibi et Ecclesiae tuae sunt traditae ac concessae, apostolica auctoritate firmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss.

Datum Remis per manum Haymirici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Novembris, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domini Innocentii papae secundi anno secundo.

LX. Monasterii Mallersdorfensis protectionem suscipit. (Anno 1131, Oct. 29.)[LANG, Regesta, I, 134.] LXI. Clero et populo Hildesheimensi significat Godehardum quondam episcopum in synodo Remensi sanctorum ordinibus ascriptum esse. (Anno 1131, Oct. 29.)[MANSI, Concil., XXI, 463.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Hildenesheimensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad nos venerabilis frater noster Bernardus episcopus vester in plenaria synodo, quae Remis per Dei gratiam fuerat congregata, attestatione fratrum nostrorum episcoporum, et abbatum, et aliorum qui secum venerant, S. memoriae Godehardum episcopum vestrum laudabiliter vixisse in mundo, et tam in vita quam post mortem multis miraculis coruscasse asseruit. Unde nos cum fratribus nostris omnipotenti Deo gratias referentes, habito eorum consilio, et collaudatione, quia eumdem in coelis eum sanctis credimus coronari, ipsum inter sanctos honorari praecipimus, mandantes vobis ut et eidem beato viro solemnitatem in vestra Ecclesia statuatis, et ad eam annualiter convenire curetis.

Data Remis IV Kal. Novemb.

LXII. Petro Venerabili Cluniacensi abbati locum qui dicitur Prins asserit. (Anno 1131, Oct. 31.)[MANSI, Concil., XXI, 416.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis, PETRO abbati et monachis Cluniacensibus in perpetuum.

Ex apostolicae sedis administratione, quae extraordinaria sunt, volumus corrigere; et quae ordinata, ad meliorem statum deducere; et ut in suae bonitatis firmitate permaneant, vigore ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecte in Domino fili, donationem a Girino et fratribus, de loco qui dicitur Prins, cum suis pertinentiis. Remis in palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi archiepiscopi nobis factam, vobis concedimus, donamus, et tradimus, ac per praesentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio et possessioni Cluniac. monasterii perpetuo integra conserventur. Si quis autem huic nostrae constitutioni temerario ausu contraire tentaverit, etc.

Datum Remis II Kal. Novembris.

LXIII. Ad Sugerium S. Dionysii abbatem. (Anno 1131, Nov. 2.)[DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 487.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio SUERIO [ al. SUGGERIO], abbati Sancti Dionysii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ne illa quae rationabiliter constituta, vel ordine judiciario decisa, vel per concordiam terminata sunt, recolendi desuetudine obumbrent, sollicita providentia persuadet charta et attramento firmare. Nolumus enim lites et controversias in infinitum extendi, sed paci et tranquillitati Ecclesiarum diligentiam adhibere. Controversia siquidem filii nostri Lanzonis abbatis et monasterii Sancti Michaelis super fluvium Mosae in territorio Virdunensi, adversum te et monasterium Sancti Dionysii, cui auctore Deo praesides, diutius agitata, per venerabiles fratres nostros Matthaeum Albanensem episcopum, Rainaldum Remensem archiepiscopum, Goslenum episcopum Suessionensem et Alberonem Trevirensem electum, et dilectos filios, Tytoinum, Gorgiensem abbatem, magistrum Ottonem Metensem, et Simonem praepositum Ambianensem, hoc modo terminata est, et a nobis praesentis scripti pagina confirmata. Ut videlicet Larizo abbas et successores sui, ac monasterium Sancti Michaelis, de villa Salona singulis annis quinque marcas boni aurei mediana quadragesima Dominica, scilicet qua cantatur Laetare, Jerusalem, Remis in monasterio Sancti Remigii certo nuntio tuo, vel successorum tuorum, aut monasterii S. Dionysii, vel abbati, aut priori Sancti Remigii ad opus vestrum persolvant. Et quidquid fiat, quidquid eveniat de Salona villa, praefatum beati Michaelis monasterium, vel abbas ejusdem loci, nuntio monasterii sancti Dionysii, aut vestro nominatam quantitatem argenti statuto termino semper exsolvant. Ac per hoc, dilecte in Domino fili Suggeri abbas, et monasterium tibi commissum quidquid adversus monasterium et abbatem Sancti Michaelis calumniabaris dimisisti, et penitus refutasti. Condictum est etiam ut et tu et monasterium Sancti Dionysii, et abbas Sancti Michaelis, cum monasterio tuo, tam concessione capituli vestri, quam impressione sigilli hoc pactum ad invicem firmaretis. Caeterum Lanzo abbas concessionem episcopi Virdunensis sigilli sui auctoritate firmatam debet quaerere, et tibi conferre. Si quis autem huic nostri confirmationi sciens, temerario ausu contraire tentaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Conservantes autem beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostram benedictionem et gratiam consequantur. Amen.

Datum Remis IV Nenas Novembris.

LXIV. Ad Stephanum Cisterciensem abbatem. (Anno 1131, Nov. 4.)D. BOUQUET, t. XIV, p. 247.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio STEPHANO Cisterciensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam turbatus et inquietus animus non potest Deo dignum famulatum impendere, nostrum est paci et tranquillitati Ecclesiarum et servorum Dei, auxiliante Domino, propensius providere. Controversiam siquidem inter filios nostros Herbertum S. Stephani Divionensis, et Herbertum S. Sequani abbates accepimus agitari. Quia igitur te sapientem, discretum et religiosum virum esse cognovimus, dilectioni tuae mandamus quatenus, statuto utrique parti termino, causam audias canoniceque definias, et auditis utriusque partis rationibus, quod inter vos discretio tua statuerit, inviolabiliter servetur.

Datum Remis II Nonas Novembris.

LXV. Bulla pro coenobio S. Satyri. (Anno 1131, Nov. 5.)[ Gall. Christ., nov., Instr., t. II, Instr. p. 52. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et fratribus in ecclesia Beati Satyri divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in P. P. M.

In apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio religiosos viros debemus diligere et ad religionem propagandam libenter operam dare. Quocirca, dilecti in Domino filii, quieti et utilitati ecclesiae Beati Satyri in qua divino vacatis servitio salubriter providentes, eam sanctae Romanae Ecclesiae suffragio muniendam duximus. In primis si quidem statuentes ut ordo canonicus secundum beati Augustini Reguiam ibidem perpetuis temporibus irrefragabiliter conservetur. Sane decedentibus canonicis saecularibus qui ibi sunt, praebendis eorum in usum regularium fratrum redactis, nullus nisi canonicam vitam professus eis substituatur. Quascunque praeterea possessiones aut bona inpraesentiarum juste et canonice possidere videmini, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere pertubare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt. usibus profutura. Sane obeunte te, dilecte in Domino fili Petre, nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem aut violentiam praeponatur, nisi quem fratres ipsius loci secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam sibi praeviderint eligendum. Statuimus etiam ut ipsius ecclesiae bona nullus sibi audeat usurpare, sed in tua et eorum qui post te regulariter successerint, libera dispositione permaneant, salva nimirum dioecesani episcopi justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire, tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestastis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Remis per manum Americi S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Nonis Novemb., indictione X, Incarn. Dom. ann. 1131, pontif. vero Domini Innocentii II PP. anno II.

In folio verso privilegii legitur: « Privilegium Innocentii papae de confirmatione, et institutione ordinis S. Augustini in ecclesia S. Satyri et de canonicis saecularibus subtrahendis. »

LXVI. Monasterii Fusniacensis possessiones confirmat. (Anno 1131, Nov. 5.)[ Historia Fusniacensis coenobii, p. 23, teste BREQUIGNY, Table chronologique, II, 57.] LXVII. Ad Lotharium regem.--Ejus erga se studium laudat. De muneribus missis gratias agit. Hortatur « quod in epistola significaverit, adimplere acceleret, ut imperialem coronam de manibus suis Romae suscipiat. » (Anno 1131.)[SCHLOSSER U. BERCHT, Archiv., II, 370.] LXVIII. Ad Petrum Lugdunensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum. [PÉRARD, Recueil de plusieurs pièces curienses servant à l' hist. de Bourgogne, p. 105.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Lugdunensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitati tuae notum facimus, quoniam fratri nostro Guillenco Lingonenis episcopo per scripta nostra praescripsimus, quatenus dilecto filio nostro Heberto abbati Sancti Stephani Divionensis super ecclesiam Sancti Michaelis, neque ab Humberto presbytero, neque ab alia submissa persona, aliquam molestiam inferri permittat. Id ipsum quoque experientiae tuae injungimus, ut qualiter idem abbas praefatam ecclesiam quiete ac pacifice habeat, omnino provideas. Etenim veridica relatione didicimus quod praefatus Humbertus eamdem ecclesiam juste amiserit.

Data Parisiis, III Nonas Novembris.

LXIX. Ad Guilencum Lingonensem episcopum.--Ne Herbertum S. Stephani Divionensis abbatem vexari ab Humberto presbytero sinat. (Anno 1131, Nov. 11?)[PERORE, ibid., p. 105.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILENCO Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitati tuae viva voce injunximus ut religiosos viros diligeres, eosque pro commisso tibi officio confoveres. Hoc profecto intuitu, per apostolica tibi scripta mandamus atque praecipimus, quatenus dilecto filio nostro Heberto abbati Sancti Stephani Divionensis, super ecclesiam Sancti Michaelis, neque ab Humberto presbytero, neque ab alia submissa persona, aliqua molestia vel injuria inferatur; sed ut idem abbas eamdem ecclesiam de caetero quiete possideat, omnimodis cures efficere.

Data Parisiis, III Nonas Novembris.

LXX. Parthenonem S. Trinitatis (Paraclitensem) Heloissae priorissae rogatu tuendum suscipit et bona ejus confirmat, ea lege ut a monialibus nummi sex quotannis Lateranensi palatio persolvantur. (Anno 1131, Nov. 28.)[ Gall. Christ., XII, instrum. 259.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HELOYSSAE priorissae, caeterisque sororibus in oratorio Sanctae Trinitatis, quod in pago Trecensi, in parochia Quinceii supra fluvium Arduconem situm est, divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus assensum praebentes, monasterium S. Trinitatis, in quo divino vacatis servitio, sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentarium juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Sane laborum vestrorum decimas quas propriis excolitis sumptibus, seu annualium absque contradictione aliqua vobis concedimus possidendas. Nulli ergo hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed haec omnia integra conserventur, vestris usibus perpetuo profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, sex nummos quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertioque commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus BB. apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam Domini nostri Jesu Christi et aeterna felicitatis praemia consequantur. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Antissiodori per manum Almerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellari, IV Kal. Decembr., indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1131; pontificatus vero domini Innocentii papae II an. II.

LXXI. Ad Joannem Glasguensem episcopum.--Ut Thomae [Thurstano] archiepiscopo Eboracensi pareat. (Anno 1131, Nov. 29.)[ Monastic. Anglic., III, 146.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Glasguensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Praedecessor noster felicis memoriae papa Paschalis, salvo siquidem Eboracensi Ecclesiae jure, tibi manus consecrationis imposuit. Postmodum vero successores ejus sanctae recordationis, Calixtus et Honorius Romani pontifices, tibi per scripta apostolica mandaverunt quatenus venerabili fratri nostro Thomae archiepiscopo Eborum tanquam proprio metropolitano obedientiam et reverentiam exhibere; quamvis autem, prout ipse asserit, ei obedire promiseris, nondum tamen id effectu prosequi rite complesti. Quocirca per praesentia tibi scripta praecipimus ut, omni dilatione, seu tergiversatione remota, praedicto fratri nostro Thomae archiepiscopo humiliter pareas; alioquin ei in sua deesse justitia non poterimus.

Datae Altissiodori tertio Kalendarum Decembris.

LXXII. Ad totius Scotiae episcopos.--De obedientia metropolitano suo, Eboracensi archiepiscopo, praestanda. (Anno 1131, Nov. 29.)[ Monasticon Anglic., t. III, p. 147.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, universis per Scotiam episcopis, Eboracensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.

Aequum est ut qui aliis praeesse desiderat, suis praelatis subesse nullatenus erubescat: obedientia namque et humilitas sunt virtutum custodes, arrogans vero et inobediens indignationem Dei incurrit: et odiosus effectus a se proximi amorem repellit. Caeterum, sicut obedientes et humiles filii sunt et in sedis apostolicae gremio confovendi, ita e converso rebelles et clati ex districtae rigore justitiae digni sunt.--Per apostolica scripta vobis praecipiendo mandamus, quatenus venerabili fratri nostro Thomae archiepiscopo, tanquam proprio metropolitano vestro, absque refragatione aliqua, obedientiam et reverentiam humiliter deferatis. Et quemadmodum a praedecessoribus nostris felicis memoriae, Calixto et Honorio, Romanis pontificibus, vobis mandatum, est, ei irrefragabiliter paretis.

Datae Altissidiori, III Kalend. Decembris.

LXXIII. Ad Stephanum Regniacensem abbatem.--Regniacenses abbates eximit ab obedientia quam Aeduensi episcopo fecerant pro loco Fontumensi . (Anno 1131, Dec. 13.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 373.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Regniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Aequitatis ratio postulat neminem alterius possessiones pervadere, sed unumquemque suo jure et dignitate propria contentum esse. Quamobrem, dilecte in Domino fili Stephane, abba, quoniam Regniacensis abbatia cui auctore Deo praesides, in Altissiodorensi parochia procul dubio sita est, te a professione quam venerabili fratri nostro Stephano Aeduensi feceras, et obedientia quam promiseras, apostolica auctoritate absolvimus. Praecipimus autem ut venerabili fratri nostro Hugoni Antissiodorensi episcopo, ejusque successoribus, tam tu, quam tibi substituendi abbates, tanquam proprio episcopo obedientiam humiliter et reverentiam deferatis. Porro Fontumens locus cum bonis suis, licet in Aeduensi parochia sit, integre tamen sub jure et dominio Regniacensis abbatiae consistat.

Data Antissiodori, Idibus Decembris.

LXXIV. Ad Hildelbertum Turonensem archiepiscopum.--Privilegium Fontis Ebraldi. (Anno 1131, Dec. 17.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Preuv., p. 626.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus HILDEBERTO Turonensi archiepiscopo ejusque suffraganeis, necnon venerabili Pictaviensi et venerabili Santonensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto muliebris sexus existit fragilior, tanto studiosius est ei paterna sollicitudine providendum. Caeterum, quam spectata et famosa sit religio monasterii Fontis-Ebraldi, quantumque ex ea Domino lucrum ipsius gratia cooperante provenerit, vestra paternitas non ignorat. Et quoniam sorores ibidem Deo famulantes aliorum auxilio et eleemosynis valde indigent, fraternitati vestrae mandamus quatenus populum vobis a Deo commissum in peccatorum remissionem commoneatis, ut de bonis sibi a Deo praestitis, eas foveant, et sustentent. Praeterea, si quis fidelium devotionis intuitu eis aliqua loca contulerit in quo eaedem sanctimoniales feminae oratorium velint construere, ad ipsarum postulationem eis aquam benedictam, et alia sacramenta ecclesiastica pro debito episcopalis officii, absque molestia praebeatis. Quemadmodum autem ipsas ab omni exactione liberas esse statuimus, etiam earum servientes absque inquietatione presbyterorum ad quorum parochiam spectare noscuntur, ipsarum obsequiis libere vacare censemus.

Datum Altissiodori XVI Kal. Jan.

LXXV. Ad Hebertum S. Stephani Divionensis abbatem. (Anno 1131, Dec. 18.)[PÉRARD, Recueil de piéces, etc., p. 104.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HEBERTO Sancti Stephani abbati Divionensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex administratione officii nobis a Deo injuncti, est imposita nobis necessitas ut religionem satagamus statuere, et stabilitam summa diligentia propagare. Et sicut sacramenta ecclesiastica magis divino numini sunt accepta, ita per discretas et idoneas personas debent ad salutem animarum cum devotione et humilitate attentius ministrari; ideoque per apostolica scripta tibi concedimus, atque mandamus ut, si ecclesias tuas vacare contigerit, in eis libere et absque contradictione aliqua, sapientes et discretos canonicos regulares substituas, qui et curam animarum suscipiant et earum saluti providere cognoscant, salva nimirum dioecesani episcopi justitia et reverentia.

Data Altissiodori, XV Kalendas Januarii.

LXXVI. Ad abbatem Fontinellensem.--Ut a praelato suo benedictionem suscipiat, ipsique obediat. (Anno 1131, Dec. 30.)[MANSI, Concil., XXI, 425.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, abbati S. Wandregisili, salutem et apostolicam benedictionem.

Tyrannorum socium se esse manifestis probationibus indicat, qui, tenacitatis et ambitionis reus, subditis praeesse desiderat, et rectoris officium negligit adimplere. Perlatum siquidem est ad aures nostras, unde valde miramur quoniam, cum locum abbatis teneas, et fratribus praesis, atque bona ecclesiae B. Wandregisili tanquam praelatus tuo arbitrio administres, sub praetextu cujusdam pravae consuetudinis, quae sacris oraculis et rationi resistit, archiepiscopo tuo professionem facere contemnis; et quod spectat ad abbatem, divinum non suscipis sacramentum. Sacramento ergo contempto, profecto vas vacuum es, et nomen abbatis cassum geris et inane. Quod si homines decipere niteris, Deum utique fallere non poteris. Ideoque per apostolica tibi scripta mandando praecipimus quatenus et benedictionem suscipere, et quod stricti juris ratio postulat, praelato tuo irrefragabiliter obedire non differas: quod si hoc adimplere subterfugiendo distuleris, sententiam quam in te et obedientes tibi monachos praedictus frater noster Hugo archiepiscopus, vir siquidem sapiens et discretus, dictante justitia protulerit, aut etiam promulgaverit, nos, auctore Domino, ratam habebimus.

Data Antissiodori XIII Kal. Januarii.

LXXVII. Ad Guillencum Lingonensem episcopum. (Anno 1131, Dec. 30.)[D. BOUQUET, tom. XIV, p. 247.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLENCO Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Controversiam quae inter filios nostros Herbertum S. Stephani Divionensis et Herbertum S. Sequani abbates agitatur, dilectis filiis nostris Stephano Cisterciensi, Bernardo Claravallensi abbatibus, et aliis quos sibi adhaerere voluerint, commisimus terminandam. Quocirca fraternitati tuae mandamus atque praecipimus ut quod ab ipsis per justitiam vel concordiam super hoc statutum fuerit irrefragabiliter facias observari. Quod si aliqua partium earum judicio parere contempserit, tam in contemptorem, quam etiam in res ejus debitam sententiam proferas.

Datum Altissiodori, III Kal. Januarii.

LXXVIII. Ad archiepiscopos et episcopos Franciae, etc.-- Fontis-Ebraldi sanctimoniales, nolentes res suos defendere per ferrum ignitum vel campestre bellum, jubet in suis possessionibus defendi per duos vel tres idoneos testes. (Anno 1132, Jan. 18.)[D. BOUQUET, t. XV, p. 373.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, in quorum parochiis possessiones et bona sanctimonialium Fontis-Ebraldi sita sunt, salutem et apostolicam benedictionem.

Hac intentione, hoc desiderio amatores religionis veri praedia et possessiones sacrosanctis ecclesiis conferunt, ut religiosarum personarum quae in eisdem Domino famulantur, orationibus ad Deum profusis, tam ipsi quam praedecessores sui peccatorum nexibus absolvantur, pro temporalibus aeterna, atque coelestia pro terrenis percipiant. Caeterum, quia mundus ad malum pronus est, et frigescente charitate excrescit aviditas; quemadmodum ad aures nostras perlatum est, quidam tam animarum suarum quam parentum salutis immemores, bona quae sanctimonialibus Fontis-Ebraldi a Dei fidelibus devotionis intuitu collata sunt, nituntur auferre, et hanc sibi subtilem rapacitatis capacitatem assumunt, quia personae earum indefensae sunt, et neque per ferrum ignitum vel bellum (quoniam canonicum non est, et a magistro suo bonae memoriae Roberto, ipsius loci fundatore, prohibitum) res suas defendere nolunt. Verum quam iniquum et detestabile sit, quod divini juris effectum est aliquem in proprios usus redigere, et fidelium vota in irritum revocare, vestra universitas recognoscit. Quamobrem, venerabiles fratres, mandamus quatenus easdem mulieres attentius manuteneatis et defendatis, et de possessionibus quas per duos vel tres idoneos testes sibi legitime donatas et ab ipsis possessas probare poterunt, nullam eis inferre injuriam vel molestiam permittatis. Quod si quis hoc attentare praesumpserit, pro episcopalis officii debito plenam de eo justitiam faciatis.

Datum Aeduae, XV Kal. Februarii.

LXXIX. Ad Ludovicum VI Francorum regem.--Scribit se sospitem Cluniacum pervenisse. (Anno 1132, Febr. 2.)[MANSI, Concil., XXI, 401.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri et glorioso Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Sani, Deo gratias, et incolumes Kalendis Februarii Cluniacum pervenimus, ubi cum fratribus nostris, episcopis, abbatibus et aliis sapientibus et religiosis viris. Purificationis beatae Mariae festivitatem solemniter et honorifice celebrantes, a fratribus nostris Guillelmo patriarcha Jerosolymitano, et A. [Asquitillo] Bethlehemiticae civitatis episcopo, litteras obedientiae et subjectionis suscepimus. Quia igitur causam Ecclesiae cum omni constantia et fortitudine certis experimentis te nobiscum portare, et nostris prosperitatibus congaudere jamdudum agnovimus, earumdem litterarum transcripta serenitati tuae duximus transmittenda, ut quos nimirum tuae charitatis sinceritas sociabili foedere copulat, de prosperis quoque successibus nihilominus gratulentur. Noverit sane strenuitatis tuae nobilitas, quoniam A. de Monforte nec absolvimus nec absolvi praecipimus. Dilectae filiae nostrae Adelaidi reginae, uxori tuae, pro xeniis nobis transmissis multimodas gratias referimus, et tam ipsam quam amantissimum filium nostrum Ludovicum regem et alios filios tuos per te in Domino salutamus.

Datum Cluniaci IV Nonas Februarii.

LXXX. Privilegium pro ecclesia Sancti Stephani Diessensis. (Anno 1132, Febr. 6.)[ Monumenta Boica, t. VIII, p. 161.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nostro HARTWICO praeposito ecclesiae Sancti Stephani in Diessen, ejusque successoribus canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati noscitur convenire, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in Domino fili Hartwice praeposite, tuis justis et rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et venerabilium fratrum nostrorum Chunradi Saltzburgensis archiepiscopi et Hermanni Augustensis episcopi precibus inclinati, ecclesiam Sancti Stephani, a Berchtulfo et Ottone comitibus, et Sophia et Laurita eorum uxoribus, et filiis, per manum illustris viri Degenhardi beato Petro oblatam, cui Deo auctore praeesse dinosceris, sub beati Petri tutelam et apostolicae sedis protectionem suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuimusque ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. Quod autem praefati fratris nostri Hermanni Augustensis episcopi, annuente studio, de Ecclesia beati Georgii in qua prius divinis eratis mancipati, vos ad ecclesiam Sancti Stephani transtulistis, quoniam locus ipse eam ad conservandam religionem, quam etiam fratrum usibus aptior visus est, laudamus et nostra auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus etiam ut capella quae sita est in loco Werde ecclesiae beati Stephani de caetero cum omni jure subjaceat. Et quidquid juris, quidquid dignitatis ipsa hactenus noscitur habuisse totum in ecclesiam Sancti Stephani transfundatur: hoc tamen rationis tenore, ut praedictae ecclesiae Sancti Georgii attenta sollicitudine providere curetis, quatenus divinum ibi officium assidue Domino impendatur. Porro decimae quas praenominata ecclesia Sancti Stephani, concessione pontificum juste hactenus habuit, eidem loco in perpetuum concedimus. Sane si quis fratrum vel sororum post factam ibidem professionem, persuadente diabolo, sine licentia praepositi ejusdem loci, ad alia loca confugerit, prohibemus et interdicimus ut nullus eos suscipere praesumat, sed tanquam voti proprii temeratores ad eamdem ecclesiam redire compellantur. Ad haec adjicientes statuimus ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam in eadem ecclesia futuris temporibus conservetur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum timorem Dei et beati Augustini regulam providerint eligendum. Ad indicium autem hujusmodi perceptae a Romana Ecclesia tuitionis et libertatis, aureum unum annis singulis Lateranensi palatio persolvetis. Nulli ergo hominum omnino liceat praenominatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati fuerint, nullus obsistat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam Domini nostri Jesu Christi et aeternae beatitudinis praemia consequantur. Amen.

Datum Cluniaci per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Idus Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus autem domni Innocentii II papae anno secundo.

LXXXI. Ad Briccium Nannetensem episcopum.--Ne monasterium Trenorciense injuris afficiat. (Anno 1132, Febr. 6.)[JUENIN, Hist. de l' abbaye et de la ville de Tournus, preuves, p. 151.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. [BRICCIO] Nannetensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecti filii nostri P[etri] Trenorchiensis abbatis adversum te querelam accepimus: quod monasterium suum novis exactionibus et consuetudinibus inquietes. Et quoniam locus ipse ad beati Petri jus specialiter pertinet, fraternitati tuae praecipimus, quatenus in ejus possessiones novas exactiones vel consuetudines non inducas; etsi quas induxisti omnimodis removens definitionem de causa ecclesiae S. Vitalis, quemadmodum in Romana curia facta est, similiter facias observari.

Datum Cluniaci VIII Idus Februarii.

LXXXII. Ad Petrum abbatem et monachos S. Benigni Divionensis.--Redditus telonei Divionensis villae, de quibus erat controversia, eisdem auctoritate apostolica confirmat. (Anno 1132, Febr. 8.)[D. BOUQUET, t. XV, p. 374.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati, et fratribus S. Benigni Divionensis, tam praesentibus quam futuris.

Inter vos et Hugonem, Robertum atque Carolum, homines utique vestros, de portione telonei, id est redditibus venditionum Divionensis villae, et qui ad jus monasterii vestri pertinent, controversia est diutius agitata. Caeterum, nos ad locum ipsum cum quibusdam ex nostris fratribus accedentes, eamdem causam, utraque parte praesente, investigavimus, et quod iidem redditus vestro fuissent monasterio adjudicati, Josberti Divionensis vice comitis et Wirrici militis testimonio et juramento suscepimus. Quia ergo ea quae legitime statuta esse cognoscimus, debemus apostolica auctoritate roborare, justis desideriis vestris accommodantes assensum, eosdem redditus B. Benigni monasterio in perpetuum confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut nulli hominum liceat super hoc de caetero idem monasterium infestare, aut ei exinde aliquam molestiam vel imminutionem inferre. Si quis autem ausu temerario hoc attentare praesumpserit, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; conservantes vero omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen.

Datum Cluniaci, VI Idus Februarii, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132; pontificatus vero domni Innocentii papae II anno II.

LXXXIII. Monasterii Cisterciensis possessiones confirmat. (Anno 1132, Febr. 18.)[MANRIQUE, Annal. Cisterc., l, 234.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Cisterciensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Habitantes in domo Dei in sinceritate charitatis, unanimes conservant unitatem spiritus in vinculo pacis. Purae namque mentis religio indissolubili divini amoris glutino confirmata, vultum clementissimi Creatoris, ut terrena coelestibus conjungantur, et ima superis socientur, mundis orationibus incessanter profusis, inclinat. Quia igitur fratres Cisterciensis monasterii a cura saeculari liberos et divinis servitiis mancipatos, pie vivere, ac religiose cognovimus: idcirco, in Domino dilecte fili Stephane abbas, tuis justis petitionibus duximus annuendum. Statuimus enim ut quaecunque bona, aut possessiones, quae ad eumdem locum inpraesentiarum juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, ei conferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quoniam ubi Spiritus Domini, ibi libertas, ut liberius divinis famulatibus valeatis insistere, et purgata mentis acie contemplationi vacare, prohibemus ne aliquis archiepiscopus, aut episcopus te vel successores tuos, seu aliquem abbatem Cisterciensis ordinis, nisi pro fide ad concilium vel synodum venire compellat. Quia vero Cisterciense monasterium hujus religionis origo est atque principium, nostra concessione hac praerogativa non immerito gaudeat, ut si quando fuerit pastore proprio viduatum, quemlibet abbatem de omnibus abbatibus vestri ordinis vel monachum sibi libere praeficiendum eligat, et absque aliqua contradictione obtineat; caeteris vero vestri ordinis abbatiis, quae unam vel plures abbatias habent sibi subditas, et de sui corporis fructifera copia derivatas, abbate suo rebus humanis exempto, eligendi quemcunque maluerint de sibi subjectis abbatibus, vel quemlibet monachorum de omnibus congregationibus Cisterciensibus liberam concedimus facultatem. Illa autem abbatia quae nullam habet subditam, quemlibet monachum de omnibus praefatae religionis congregationibus libere sibi in abbatem eligat et habeat.

Porro conversos vestros, qui monachi non sunt, post factam in vestris coenobiis professionem nullus archiepiscoporum, episcoporum, vel abbatum, sine vestra grata licentia suscipere, aut susceptum retinere praesumat. Verum quoniam, sicut beato Gregorio Augustinum Anglorum episcopum instruente didicimus, in communi vita viventibus; jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit dicendum? Cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia vobis munda sunt (Luc. XI), statuimus ut de laboribus quos vos, et totius vestrae congregationis fratres propriis manibus et sumptibus colitis, et de animalibus vestris a vobis decimas expetere vel recipere nemo praesumat. Nulli ergo, etc. Conservantibus vero eidem loco quae sua sunt sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes tit. Sancti Chrysogoni presbyter cardinalis. Ego Romanus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi.

Datum Cluniaci per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Februarii, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1131; pontificatus vero domini Innocentii secundi papae anno secundo.

LXXXIV. Henrico episcopo Tullensi addicit Berchem curtem, Mediano monasterio adjudicatam. (Anno 1132, Febr. 11.)[Dom CALMET, Histoire de Lorraine, Il, pr., p. 296.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Tullensi episcopo, ejusque successoribus in perpetuum.

Desiderium nostrum est Ecclesiae Dei pacem statuere, et ne lites in infinitum extendantur, sed potius conquiescant, si quae adversus eam querela emerserit, ex apostolicae dispensationis arbitrio, fine debito terminare. Et quoniam ea quae non semper subjacent oculis, si non saepe recolantur, obumbrandi desuetudine ab humana memoria solent excidere, litem et controversiam quae inter te, frater Henrice Tullensis episcope, et Milonem abbatem Mediani monasterii de curte, quae dicitur Bercheim, agitabatur, in nostra et fratrum nostrorum praesentia terminatam, ad perpetuam posterorumque memoriam scripturae duximus committendam.

Te igitur et praefato abbate nostro conspectui Cluniaci statuto a nobis termino praesentatis, Bercheim curtem pertinere ad jus et proprietatem Tullensis Ecclesiae allegasti, asserens a glorioso illustris memoriae imperatore Ottone eidem Ecclesiae fuisse collatam; praecepta vero regalia tam alterius Ottonis imperatoris, qui sicut in scripto suo continebatur, eamdem curtem Ecclesiae tuae restituit, quoniam Lotharius excommunicatus eam injuste abstulerat; quam Henrici imperatoris qui mercatum, bannum et monetam in eamdem curtem Udoni Tullensi episcopo concessit, et privilegium praedecessoris nostri beatae recordationis Leonis papae, qui curtem ipsam cum mercato, banno et moneta, auctoritate apostolica Tullensi Ecclesiae confirmabat, ut legerentur in medium protulisti; quod et factum est. Abbas autem Milo, post multorum interpositionem verborum poenitentia ductus, quoniam super eadem curte molestias et inquietudines tibi multas inflixerat, jus Tullensis Ecclesiae coram omnibus qui aderant recognoscens, praenominatam curtem Bercheim per quamdam chartam in nostra manu coram fratribus nostris episcopis, et cardinalibus, ac laicorum et clericorum qui aderant multitudine, libere refutavit.

Nos igitur, communicato fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium, et aliorum religiosorum virorum consilio, per eamdem chartam, tibi, frater Henrice episcope, et per te Tullensi Ecclesiae, cui Deo auctore praesides, curtem ipsam Bercheim reddidimus, et praesentis scripti privilegio confirmamus, statuentes ut neque praenominato Miloni abbati, neque alicui omnino hominum liceat super hoc Tullensem Ecclesiam de caetero inquietare, nec aliquam molestiam vel imminutionem inferre. Si quis autem huic nostrae redditioni sive confirmationi, sciens temerario ausu contraire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, et extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem, intervenientibus beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, gratiam Domini nostri Jesu Christi et beatitudinis praemia consequantur.

Data Cluniaci, per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Februarii, Incarnat. Dominicae anno 1132; ponctificatus vero domini Innocenti papae II anno secundo, indictione decima.

LXXXV. Ecclesiae Tullensis bona, petente Henrico episcopo, confirmat. (Anno 1132, Febr. 11.)[ Défense de l' Eglise de Toul, preuves, p. 14.] LXXXVI. Ad Herbertum abbatem S. Stephani Divionensis. (Anno 1132, Febr. 12.)[PÉRARD, Recueil, p. 104.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERBERTO abbati ecclesiae Sancti Stephani Divionensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Quemadmodum ea quae a nobis statuuntur firma volumus et illibata persistere, ita ea quae a fratribus nostris rationabili providentia, sive per contriciam [ f. controversiam], seu per concordiam stabilita sunt, illibata volumus permanere. Controversia siquidem inter vos et Herbertum abbatem Sancti Sequani, de duabus ecclesiis. Stabulis scilicet et Dalreis, est olim diu agitata. Tandem in praesentia venerabilis Guilenci episcopi vestri, sicut ex ejus scriptis accepimus, indicantibus Gauterio Cabilonensi episcopo, et Gerardo Besuensi abbate, et Ayrardo Lingonensi decano, et duobus archidiaconis, Jocelino, et Garnerio, earumdem ecclesiarum vobis est cum decimis adjudicata possessio. Sed quoniam animus abbatis Sancti Sequani de repetendis ecclesiis non pausabat, nos utriusque ecclesiae paci et quieti providere curantes, causam ipsam dilecto filio nostro Stephano Cisterciensi abbati, ita commisimus terminandam, ut quod ab eo per justitiam vel concordiam statueretur, ratum auctoritate apostolica permaneret. Ipse vero tanquam vir religiosus, et pacis amator, auditis tam tuis quam alterius partis rationibus, et diligenter inspectis, consilio charissimi filii nostri Bernardi Clarae-Vallensis abbatis, et aliorum religiosorum virorum, praenominatam de duobus ecclesiis controversiam hoc modo per concordiam terminavit, ut videlicet ipsarum ecclesiarum, tam tu quam fratres tui dimidiam portionem et ecclesia Sancti Stephani reliquam medietatem obtineat. Quia igitur quae ad pacem sunt in Ecclesia Dei debemus statuere, et praefato filio nostro Stephano abbate, concordiam stabilitam auctoritate apostolica roboramus, et ut nulli super hoc vestram ecclesiam liceat infestare, praesenti decreto sancimus. Si quis igitur huic nostrae constitutioni scienter contraire tentaverit, anathematis sententia percellatur.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Data Cluniaci per manus Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Idus Februarii, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno II.

LXXXVII. Monasterii S. Mariae Claraevallensis possessiones et privilegia, petente Bernardo abbate, confirmat. (Anno 1132, Febr. 17.)[D' ACHERY, Spicil. II, 577.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERNARDO Clarevallensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum . . . .

Caeterum quam firma perseverantique constantia causam beati Patri et sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae, dilecte fili in Domino, Bernarde abbas, incandescente Petri Leonis schismate fervor tuae religionis et discretionis susceperit defensandam, et se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens, animos regum ac principum, et aliarum, tam ecclesiasticarum quam saecularium, personarum ad Catholicae Ecclesiae unitatem, et beati Petri ac nostram obedientiam frequentibus argumentis et ratione munitus inducere laboraverit, magna quae Ecclesiae Dei et nobis provenit utilitas manifestat. Quamobrem tuis justis desideriis accommodantes assensum, Beatae Mariae Dei Genitricis monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus apostolicae sedis patrocinio communivimus, statuentes ut quaecunque possessiones aut bona ad eumdem locum, etc., ut supra. Ego Romanus diaconus cardinalis S. Mariae in Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Porticu. Ego Joannes tit. S. Chrysogonis presbyter card. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi.

Datum Lugduni per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii XIII Kal. Martii. indict. X Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus domini Innocentii papae secundi anno tertio.

LXXXVIII. Bulla pro institutione canonicorum regularium in coenobio Sancti Laudi Constantiensis. (Anno 1132, Mart. 2.)[ Gall. Christ. t. XI, Instr. 238.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALGARO Constantiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Tunc Ecclesia Dei suo ordine regitur, cum ejus regimen sapienti et religiosae personae committitur. Gaudemus admodum, charissime frater Algare episcope, quoniam te ad administrationem Constantiensis Ecclesiae divina dispensatio evocavit; ideoque tibi et Ecclesiae tuae in posterum providentes, bona et possessiones, libertates et immunitates quae usque ad haec tempora quiete et legitime Constantiensis Ecclesia noscitur possedisse, tibi et tuis successoribus privilegii nostri munimine roboramus. Praeterea Sancti Laudi quae in civitate Rothomagensi sita est ecclesiam, et Sancti Laudi in Constantiensi episcopatu cum pertinentiis et libertatibus suis, vobis ut ad canonicum ordinem redigatis assensu principis, concedimus. Audivimus enim ibi saeculares irregulariter vivere, ita tamen ut decedentibus saecularibus praebendae et eleemosynae eorum in usum regularium cedant; obeunte vero praelato, nullus ibi qualibet violentia praeponatur, nisi quem canonici communi assensu secundum Dei timorem et statuta sedis apostolicae providerint eligendum. Si quis igitur hanc nostrae constitutionis paginam ausu temerario, etc. . . .

Datum Viennae sexto Nonas Martii, anno Domini 1132.

LXXXIX. Monasterium Cluniacense qui die dedicationis altaris majoris adierint, iis poenitentiae susceptae dies XL remittit. (Anno 1132, Mart. 2.)[ Biblioth. Cluniac., p. 1380.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, discreto filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Liberalitatis laudabile genus est ut qui se beato Petro, et sanctae Romanae Ecclesiae humili devotione exponunt, majorem familiaritatis praerogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicae dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri et sanctae Romanae spectat Ecclesiae, per nos ipsos visitavimus, et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis praedecessor noster felicis memoriae papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc conveniunt, prospicientes, ipsis quadraginta dies poenitentiae sibi injunctae, de gratia Dei confisi, beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas ejusdem coenobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem praedecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti coenobii violenter auferre praesumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus, et tandiu excommunicatus maneat quousque ablata restituat, et Cluniacensibus monachis de illata injuria congrue satisfaciat. Ad hoc adjicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quae portaverint, vel conduxerint, excommunicationi etiam subjaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum praesentia, ea quae ad victum vel vestitum fratrum Cluniacensi coenobio Deo servientium pertinent, alicubi depraedati fuerint, nisi infra decem dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subjacere praecipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quandiu praesentes fuerint, a divinis obsequiis, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, cessare jubemus, et nullus eorumdem praesumptorum nisi a solo Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis praefatis fratribus ubicunque manentibus, quaelibet alia, praeter ea quae superius enumeravimus, violenter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat et congrue satisfaciat. Sane archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri et nostra praecipimus ut, postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel malefactum innotuerit, praescriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant observari.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesia episcopus.

Datum Viennae per manum Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, indict. XI, pontificatus nostri anno III, VI Nonas Martii.

XC. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--Controversia inter Cluniacum et abbat. S. Aegidii composita. (Anno 1132, Mart. 8.)[MANSI, Concil., XXI, 409.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PETRO Clun. abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Quae ad pacem spectant Ecclesiae, libenti animo statuere volumus, et ut futuris temporibus inviolabiliter observentur, attenta diligentia providere. Litem siquidem et controversiam, tu charissime in Domino fili Petre abbas, et Cluniacense monasterium, adversus dilectum filium nostrum Petrum abbatem S. Aegidii et monasterium suum diutius agitasti. Tu enim de subjectione tibi et praedecessoribus tuis per apostolicam sedem concessa eos impetebas. Ille vero antiquam libertatem sui monasterii intendebat. Quae tandem in nostra et fratrum nostrorum et episcoporum cardinalium praesentia, apud Beljocum est hoc ordine terminata. Ut videlicet si, quod absit! religionis ordo in monasterio S. Aegidii imminutus fuerit, ibidem tuo et successorum tuorum praecepto et consilio reformetur. Si quando vero te vel successores tuos ad idem monasterium ire contigerit, reverenter suscipiamini, et quandiu ibi fueritis, cum vestris omnibus honeste procuremini. Residendi quoque in sede ejusdem abbatis, et capitulum regendi, praedicto abbate vel successoribus suis praesentibus, et quae ibidem corrigenda fuerint, corrigendi habeatis liberam facultatem. Verumtamen eodem abbate decedente, vel ad locum alium ipso vel ejus successoribus transmigrantibus, fratres monasterii S. Aegidii eligendi de congregatione sua abbatem absque impedimento habeant libertatem. Ita tamen ut ipsis pro abbate, qui ad aliud transierit monasterium, de nullo alio, praeterquam de Cluniacensi monasterio pastorem assumere liceat. Quo nimirum defuncto, vel etiam remoto de congregatione sua, eligendi abbatem, cum praedicto tamen tenore, eamdem habeant facultatem. Pro recompensatione quoque fatigationum expensarumque quas nimirum tu vel praedecessores tui pro monasterio S. Aegidii pertulistis, idem abbas consensu fratrum suorum, obedientiam quae Limantium nuncupatur cum pertinentiis suis, tibi et per te Cluniacensi monasterio donavit, et in jus ejus ac in proprietatem in perpetuum transtulit. Quod si quis vos super eadem obedientia molestaverit, praefatus Petrus abbas se ac successores suos secundum justitiam auctores et defensores constituit. Tu vero, dilecte fili Petre abbas, praeter ea quae dicta sunt querimoniae, quam adversus monasterium S. Aegidii habebas, habito fratrum tuorum consilio, in perpetuum renuntiasti. Statutum etiam est ut si Cluniacense monasterium super monasterio S. Aegidii haberet aliqua privilegia, vel coenobium S. Aegidii super Limantio, utrinque reddantur. Si qua vero exstant generalia, nullum in hoc vigorem obtineant. Auctoritate igitur Dei et nostra praecipimus ut praedicta conventio absque illius contradictione irrefragabiliter perperim observetur. Si quis vero praedictae concordiae in hunc nostrae confirmationis [jussum] contraire praesumpserit, indignationem beatorum Petri et Pauli ac nostram incurrat, et ab incoepto frustretur.Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episc. subsc. Ego Matthaeus Albanensis episc. subscripsi. Ego Romanus diac. card. S. Mariae in Porticu Noles subscripsi. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. subscripsi. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. subscripsi. Ego Otto. diac. card. S. Georgii, subscripsi. Ego Guido diaconus card. SS. Cosmae et Damiani, subscripsi.

Datum Valentiae per manum Aimerici S. R. E. diaconi card. et cancell., VIII Kal. [ leg. Idus] Martii, Incarnat. Dominicae anno 1132, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno III.

XCI. Ad archiepiscopos et episcopos omnes.--Privilegia Cluniacensia. (Anno 1132, Mart. 8.)[MANSI, Concil., XXI, 405.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Liberalitatis laudabile genus est, ut qui se B. Petro et sanctae Romanae Ecclesiae humili devotione exponunt, majorem familiaritatis praerogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicae dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad jus B. Petri et S. Romanae spectat Ecclesiae, per nos ipsos visitavimus. Et eodem die quo revolutis multorum annorum spatiis praedecessor noster felicis memoriae papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia, idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc convenerint, prospicientes, ipsis quadraginta dies poenitentiae sibi injunctae, de gratia Dei confisi, B. apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas ejusdem coenobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur, ut, si quis infra terminos banni qui ab eodem praedecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter hominem capere, vulnerare, vel res ejus auferre praesumpserit, excommunicationis sententia percellatur, quousque ablata restituat, et abbati ac monachis de illata injuria congrue satisfaciat. Ad haec adjicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos vel eorum socios ceperint, aut ea quae portaverint vel conduxerint, excommunicationi subjaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum praesentia, ea quae ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi coenobio Domino servientium pertinent, alicubi depraedati fuerint, nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint, eos anathemati subjacere praecipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, donec praesentes fuerint, a divinis obsequiis, praeter infantium baptisma et morientium poenitentias, cessare praecipimus: et nullus eorumdem praesumptorum, praeter timorem mortis, nisi a Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis praefatis fratribus ubicunque manentibus, quaelibet alia, praeter ea quae superius enumeravimus, abstulerit, nisi infra quadraginta dies post nostram commonitionem ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, et congrue satisfaciat. Quod si haec perpetrata esse noveritis, aut clamor super hoc ad aures vestras pervenerit, vobis praecipientes mandamus quatenus praefatam animadversionis sententiam per vestras faciatis parochias firmiter observari.

Datum Valentiae VIII Idus Martii.

XCII. Abbatibus, clero, principibus et populo Trevirensi significat, quem elegissent, Alberonem a sese consecratum esse pallioque donatum. Cui ut obediant monte. (Anno 1132, Mart. 11.) [JAFFÉ, Regesta pontif. Rom., p. 568. « In tabulario regio Berolino. Ex Schedis Pertzii. » Incipit: « Charissimum fratrem nostrum. » ] XCIII. Privilegium pro monasterio Trenorciensi. (Anno 1132, Mart. 16.)[COCQUELINES, t. II, p. 206.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Trenorciensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Quostiescunque illud a nobis petitur, quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Proinde, dilecte in Domino fili Petre abbas, tuis rationabilibus postulationibus assensum praebentes, Trenorciense monasterium, cui Deo auctore praesides, ad exemplar praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, apostolicae sedis patrocinio communimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque bona, quascunque possessiones Catholicorum imperatorum, seu caeterorum principum largitione, episcoporum concessione, seu caeterorum fidelium oblatione ad idem coenobium legitime inpraesentiarum pertinent, sive in futurum juste poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane definitionem quam inter vestrum et beati Florentii monasterium de ecclesiis Sanctae Crucis, et Sancti Nicolai, a dominis praedecessoribus nostris, sanctae memoriae Urbano, atque Calixto ex eorum scriptis factam cognovimus, auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Ad haec adjicientes ut idem locus in quo beati Valeriani martyris, et sancti Philiberti confessoris corpora requiescunt, ab omni jugo saecularis potestatis liber in perpetuum conservetur. Nec episcopo liceat cujuscunque dioecesis, eumdem excommunicationis, absolutionis perturbare, aut cruces, seu quaslibet exactiones novas burgo et caeteris monasterii possessionibus irrogare. Missas quoque in eodem monasterio publicas celebrari, vel stationes ab episcopo praeter abbatis vel fratrum voluntatem fieri prohibemus. Praeterea pro reverentia beatae Mariae matris Domini, cujus nomine locus vester insignitus est, in Annuntiatione Dominica hymnum angelicum inter missarum solemnia abbati vel fratribus pronuntiare concedimus. Obeunte autem ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Benedicti Regulam providerint eligendum; ab apostolicae sedis episcopo, vel ejus legato, consecrandum. Nulli ergo omnino hominum fas sit, praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Lucas, presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi.

Datum Valentiae, per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XVII Kalend Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno III.

XCIV. Bulla pro monasterio Tyronensi. (Anno 1132, Mart. 16.)[MABILLON, Annal. Bened., VI, 636.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO Tyronensi abbati ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas ecclesiarum omnium curam gerere, et earum quieti et utilitati, auxiliante Domino, providere. Quam ob rem, dilecte in Domino fili Guillelme abbas, charissimi fratris nostri Gaufridi Carnotensis episcopi precibus inclinati, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et Tyronense S. Trinitatis monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis patrocinio duximus muniendum. Statuimus enim ut quaecunque possessiones aut bona in praesentiarum ad idem monasterium juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, eidem loco offerri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus. In regno Angliae in episcopatu S. David, ecclesia S. Mariae de Cathmeis cum appendiciis suis. In episcopatu S. Andreae de Scotia, abbatia Sanctae Mariae Rochaburgensis cum appenditiis suis; ecclesiam SS. martyrum Joannis et Pauli de Ogra cum appenditiis suis; ecclesiam S. Aegidii de Castenariis; ecclesiam S. Leonardi de Ferreriis; ecclesiam S. Mariae de Asneriis; ecclesiam S. Mariae de Telio; ecclesiam S. Laurentii de Brigia; ecclesiam S. Petri de Audita; ecclesiam S. Martini de Hildrevilla; ecclesiam S. Mariae Magdalenae de Jarzia; ecclesiam S. Mariae de Aguille; ecclesiam S. Joannis Baptistae de Murgeriis; ecclesiam S. Andreae de Anglia cum appenditiis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestrum monasterium perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesanorum episcoporum reverentia. Decimas sane laborum quos propriis manibus aut sumptibus colitis seu etiam vestrorum animalium absque alicujus contradictione vobis concedimus possidendas. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non factum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat. Conservantes autem eidem loco quae justa sunt, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen, amen, Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani.

Datum Valentiae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancelarii, decimo septimo Kal. Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1132, pontificatus autem domini Innocentii papae II anno tertio.

XCV. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Personam ejus et bona omnia ad eum pertinentia, sub tutela et protectione Romanae suscipit Ecclesiae, ne quis ea auferre, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare audeat. (Anno 1132, Martii 24.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 375.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILLELMO, domino Montispessulani, salutem et apostolicam benedictionem.

Aequitatis et justitiae ratio persuadet ut quos erga B. Petrum et nos ipsos devotiores esse cognoscimus, eos arctioris charitatis brachiis amplectamur, et sub ipso sanctae Romanae Ecclesiae gremio familiarius fovere curemus. Dignum etenim est ut pia mater erga humiles filios ampliorem exhibeat benignitatem, et eos a pravorum hominum incursione defendat. Quocirca, dilecte in Domino fili Guillelme, te sicut hominem et fidelem nostrum, ac specialem B. Petri militem, et haereditatem tuam, montem scilicet Pessulanum cum palude, et bona tua quae in praesentiarum legitime possides, sub B. Petri tutelam protectionemque suscipimus, et per praesentis scripti paginam communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat personam tuam, seu praefatam haereditatem, aut bona deinceps perturbare, auferre, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare. Si quis hoc attentare praesumpserit, indignationem beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostram se incursurum non ambigat.

Datum Avenioni, IX Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno I [III].

XCVI. Ad Petrum Venerabilem.--Privilegium de monasterio Beatae Mariae de Charitate supra Ligerim, quod sit semper prioratus ordinis Cluniacensis, et nunquam abbas ibidem instituatur. (Anno 1132, Mart. 30.)[ Bullar. Cluniac., p. 48.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Cluniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Dispensatrix et provida sancta mater apostolica Romana Ecclesia, suscepta ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo auctoritate et privilegio, singulis Ecclesiis suas dignitates moderante ratione distribuit. Cum enim beato Petro a Domino dictum sit: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos, et: Tibi dabo claves regni caelorum; et: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et post resurrectionem dictum sit ei tertio gregem Dominicam pascere. Secundum antiquorum consuetudinem in civitatibus, in quibus a prudentibus jura dabantur populis, beatus Petrus et ejus successores episcopos, archiepiscopos, et primates, qui de lege divina populum instruerent, statuerunt. In novis vero et religiosis quibusdam locis abbates, qui fratrum congregationi scirent praeesse et prodesse, sunt a sede apostolica constituti. De aliis autem ad verae humilitatis custodiam, quae omnium virtutum condimentum est; et superbiam atque invidiam, quae semper eam comitantur, propellit, ut essent semper obedientiae et prioratus, est nihilominus institutum. Praedecessorum ergo nostrorum vestigiiis inhaerentes decernimus, ut ecclesiae Sanctae Mariae de charitate quae a bonae memoriae Gaufrido Antissiodorensi episcopo, Guillelmo Nivernensium comite, et Bernardo de Cailan, et aliis fidelibus, ad quorum jus, locus ipse, tam in temporalibus, quam in spiritualibus pertinebat, Cluniacensi monasterio a prima fundatione oblata est, semper obedientia et prioratus vester futuris temporibus maneat. Interdicimus igitur ex parte beati Petri et nostra, ut nulli omnino hominum liceat abbatem in eodem loco statuere, sed fratres ibidem Domino famulantes, Cluniacensis abbatis, et proprii prioris contenti regimine, quod professi sunt expleant, et grata Deo vota persolvant. Si quis autem hujus nostrae constitutionis transgressor exstiterit, iram Dei et indignationes beatorum apostolorum Petri et Pauli noverit incursurum. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Signum manus meae: ADJUVA NOS, DEUS SALUTARIS NOSTER.

Datum apud Vapingum per manum Aymerici sanctae Ecclesiae Romanae diaconi cardinalis et cancellarii, III Kal. Aprilis, indict. X, Incarnationis Dominicae anno 1132.

XCVII. Ad Petrum Venerabilem abbatem Cluniacensem.--Illum investit de novo de abbatia S. Bertini, mandans monachis ejusdem ut ei pareant. (Anno 1132, Mart. 30.)[ Bullarium Cluniac., p. 47.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Canonum praecepta nos instruunt, ut in exsequendis negotiis nihil praepropere, nihil extraordinarie committamus. Tua siquidem dilectio nuper Remis in praesentia fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum et aliorum religiosorum virorum, qui nobiscum eo convenerant, ut abbatiam Sancti Bertini a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio Cluniacensi commissam, et eorum privilegiis roboratam, tibi restitueremus, instantius postulavit. Caeterum nos ex deliberato eorumdem fratrum nostrorum consilio, ipsius loci monachis praeteritam Epiphaniae solemnitatem inducias concessimus, ut videlicet tunc ad nostram venirent praesentiam tibi de tuis querimoniis respondere parati. Ipsi vero elapso eo termino, nec venerunt, nec miserunt responsales: sed duos monachos ex parte fratrum nostrorum R. archiepiscopo, et N. Morinensi episcopo, ac dilecti filii nostri T. illustris Flandrensium comitis, longiores pacis postulantes inducias direxerunt. Nos autem omnem eis occasionem auferre volentes, ipsos usque ad praeteritam mediam quadragesimam sustinuimus, qui nimirum nec etiam tunc venerunt, nec aliquos qui causam suam agerent destinarunt. Quia igitur, neque nos jus strictum urget, neque postulat aequitas, ut eis in sua contumacia perdurantibus prolixiorem terminum concedamus, te de praefata Beati Bertini abbatia ad reformationem religionis praedecessorum nostrorum inhaerentes vestigiis investivimus, monachisque ejusdem coenobii, ut tibi, dilecte in Domino fili Petre abbas, humiliter pareant, et ut abbatem juxta dispositionem tuam et consilium eligant, per apostolica scripta mandamus.

Datum apud Vapingum, III Kalendas Aprilis.

XCVIII. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Devotionem ejus erga se et Romanam Ecclesiam commendat, utque in bono proposito perseveret hortatur. (Anno 1132, April. 13.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 377.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo illustri viro GUILLELMO de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.

Amorem et servitium, quod B. Petro et nobis exhibere non cessas, frequenter recolimus, et super his devotioni tuae corde et ore multimodas gratias exhibemus; et quoniam gratum famulantis obsequium verae dilectionis praemium promeretur, nos personam tuam, sicut multoties tibi significavimus, sincerae charitatis brachiis amplexamur; ut omnipotentis Dei clementia eam conservare dignetur incolumem, supplici prece deposcimus. Tua igitur interest, fili in Christo charissime, in bono quod coepisti proposito firmiter perdurare, et quae ad honorem et utilitatem sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae et nostram spectare cognoveris, diligenti vigilantia operari.

Datum apud Ast, Idibus Aprilis.