Epistolae et privilegia (Innocentius II)/1

This is the stable version, checked on 22 Octobris 2021. Template changes await review.
I-XLIX
Saeculo XII

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum
2 

I. Ad Lotharium regem.--Conradum regni invasorem ab Honorio excommunicatum nuntiant. Gerardo cardinali legatio apostolica per Germanium confirmatur. (Anno 1130, Febr. 18.)[MANSI, Concil., XXI, 430.]

G[REGORIUS], quondam S. Angeli cardinalis diaconus, nunc autem, Deo disponente, in pontificem Romanum electus, [GUILL.] Praenestinus, [MATTHAEUS] Albanensis, [JOANNES] Ostiensis, [CHUNO] Sabinensis, episcopi et catholici cardinales qui Romae sunt, LOTHARIO illustri et glorioso regi, et sanctae Ecclesiae catholicae defensori ac speciali filio, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus Pater noster felicis memoriae papa Honorius, cum tota sancta catholica Romana Ecclesia, quoniam maximum fructum de persona tua speravit sanctae Ecclesiae venturum, quod de te factum est auctoritate apostolica confirmavit, et in Conradum regni invasorem excommunicationis sententiam promulgavit. Nos autem, ipsius inhaerentes vestigiis, quoniam de tuae fidei firmitate et justitia valde confidimus, per dilectissimum fratrem nostrum Gerhardum, cardinalem presbyterum, apostolicae sedis legatum, prudentiae tuae mandamus, quatenus proxima ventura hieme ad sedem apostolicam venias, honoris et dignitatis plenitudinem, operante Domino, suscepturus. Sicut ergo tantum virum decet, ita munitus accedas, ut et pacem statuere, et hostes Ecclesiae et imperii, suffragante divina gratia, valeas subjugare. Causam Halverstadensis episcopi praefato fratri nostro G[erhardo], commisimus, Coloniensi vero archiepiscopo, pro quo rogasti, ut tibi fidelior sit, episcopale officium indulgemus.

Datum apud Palladium [ f. Palatium] XII Kal. Martii.

II. Ad Germanos.--Gerardo cardinali legationem apostolicam per Germaniam confirmat. (Anno 1130, Febr. 18.)[MANSI, Concil., XVI, 429.) G. [GREGORIUS] quondam diaconus cardinalis, nunc autem, disponente Domino, Romanus electus P., universis archiepiscopis, abbatibus, clero et aliis fidelibus Deo per regnum Teutonicum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus Pater noster felicis memoriae Honorius papa vices suas dilecto filio suo fratri nostro G. cardinali presbytero, religioso siquidem et prudenti viro, in Teutonico regno commisit. Nos autem, divina suffragante clementia, ipsius inhaerentes vestigiis, ut opus sibi injunctum, Deo duce, perficiat, B. Petri auctoritate mandavimus. Ipsum ergo apostolicae sedis legatum pro reverentia B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae benigne suscipite: ad haec fraternitati vestrae mandamus, quatenus illustri viro regi Lothario, quem elegistis, et de sua prudentia et honestate confisi, in regem assumpsistis, opem et consilium unanimiter praebeatis: et quoniam quod de eo a nobis factum est, a praedecessore nostro felicis memoriae papa Honorio, et sancta Romana Ecclesia confirmatum est, mandamus vobis, quatenus ipsum imperii dignitatem, et honoris plenitudinem suscepturum, ad apostolorum limina proxima futura hieme transmittatis, et ut honorifice et potestative veniat, et pacem constituere valeat, et Ecclesiam defensare per vestrarum personarum, sicut oportuerit exhibitionem eumdem viriliter adjuvetis.

Datum apud Palatium XII Kalend. Martii.

III. Ad A. priorem et fratres ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Anno 1130, Mai. 6.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., IV, 589.]

INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilectis filiis A. [ATTONI] priori et caeteris fratribus S. Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto vos in amore religionis ferventiores esse cognovimus, tanto ampliorem de vobis fiduciam gerimus. Siquidem P. [Petrus] Leonis sanctam Romanam Ecclesiam molitur opprimere et servituti perpetuae subjugare; ideoque firmitatis vestrae constantiam exhortamur in Domino, quatenus in fide B. Petri et dilectione nostra tanquam viri catholici firmiter persistentes, navem B. Petri, quae modo inter procellas fluctuat, ad portum salutis profusis ad Deum precibus reducatis.

Datum Transtiberim II Non. Maii.

IV. Ad Lotharium regem.--Electionem suam canonicam et illegitimam Anacleti narrat. Archiepiscopum Ravennatem mittere se ad illum significat. (Anno 1130, Maii 11.)[MANSI, Concil., XXI, 428.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio L., illustri et glorioso Romanorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quod excellentia nobilitatis tuae studiosa et fervens in fidelitate B. Petri semper exstitit et devota divinae bonitatis gratia personam tuam honoribus decoravit, atque ad defensionem suae Ecclesiae, et statum imperii reformandum ad regni fastigia sublimavit, praedecessorque noster felicis memoriae papa H. quod te per multam utilitatem credidit Ecclesiae profuturam, electionem de te ab archiepiscopis, episcopis, ac regni principibus factam pro unitate Ecclesiae et regni inviolabiliter conservanda auctoritate apostolica confirmavit, et pro imperialis dignitatis plenitudine suscipienda per dilectum filium nostrum G. [Gerardum] sanctae Romanae Ecclesiae presbyterum cardinalem te ad sedem apostolicam evocavit. Quo nimirum humanae conditionis exempto, quod ego dignus non fui, episcopi et Catholici cardinales me licet invitum, et renitentem in Romanum pontificem unanimiter elegerunt. Quibus, ut ante Deum loquar, nullo ambitionis honore, nulla omnino praesumptione assensum praebens, sed sola tot tantorumque religiosorum virorum, non absque gravi periculo contemnenda, compulsus obedientia, confisus insuper de omnipotentis Dei misericordia injunctum mihi officium ad honorem Dei et Ecclesiae Romanae suscepi. Postmodo vero Petrus Leonis, qui papatum a longis retro temporibus affectaverat, parentum violentia, sanguinis effusione, decrostatione sanctarum imaginum B. Petri cathedram occupavit, et peregrinos, ac religiosos quosque, ad apostolorum limina devotionis causa venientes, captos et tetris carcerum squaloribus ac ferreis vinculis mancipatos, fame, siti diversisque tormentorum generibus cruciare non desinit. Sanguinem quoque nostrum, et eorum qui nobiscum sunt sitibundo pectore concupiscens, gladiis, veneno ac multimodis proditionibus vitae nostrae insidiatur. Pro cujus saevitia comprimenda, et statu tam Ecclesiae quam imperii in melius reformando, per praesentia scripta, et venerabilem fratrem nostrum G. [Gualterium] Ravennatem archiepiscopum virum utique religiosum, prudentem, omniumque morum honestate conspicuum, excellentiae tuae iterato mandamus, quatenus proxima hieme cum archiepiscopis ac regni principibus ad nostram praesentiam venias imperialis dignitatis plenitudinem, cooperante Domino, suscepturus. Sit itaque, fili charissime, regnum tuum adjutorium regni coelestis, ut post temporale regnum, quod longaevum tibi Dominus faciat, cum ipso sine fine possis regnare; temporibus tuis habeat Ecclesia honorem suum, et in rege suo laetetur, et in gloria tua floreat et glorietur. Exaltentur in diebus tuis Catholici, et opprimantur haeretici, ut regnum tuum Deus exaltet, et inimicos tuos sub pedibus tuis humiliet. Ad haec venerabilem fratrem nostrum praefatum G. archiepiscopum tuae gloriae attentius commendamus, rogantes ut pro sedis apostolicae reverentia eum benigne recipias et honeste pertractes. Omnipotens Dominus incolumem te, fili charissime, custodiat, et Ecclesiae suae curis fideliter invigilare concedat. Gloriosam filiam nostram R. [Richezam] reginam ex nostra parte devote salutes, eamque pro suscipienda imperialis benedictionis plenitudine una tecum ad nos venire invitamus.

Datum Transtiberim V Id. Maii.

V. Ad archiepiscopos, episcopos, abbates et principes per regnum Teutonicum constitutos. (Anno 1130, Jun. 20.)[Philippus JAFFÉ, Regesta pontif. Rom., p. 561, ex codice capituli Olomucensis.] Venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus et principibus per regnum Teutonicum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Divina factum dispositione minime dubitamus, quod dilectum filium nostrum Lotharium, virum utique Catholicum et justitiae cultorem, in regem vobis unanimiter elegistis. Praedecessor siquidem noster, felicis memoriae papa Honorius, pro unitate Ecclesiae conservanda et statu imperii in melius reformando, quod a vobis de eo factum fuerat, auctoritate apostolica confirmavit, ipsumque pro suscipienda imperialis dignitatis plenitudine per dilectum filium nostrum, latorem praesentium, G[erhardum] sanctae Romanae Ecclesiae presbyterum cardinalem, ad sedem apostolicam evocavit. Quo nimirum humanae conditionis lege rebus humanis exempto, quod [quanquam?] ego dignus non fui, episcopi et Catholici cardinales me licet invitum et renitentem in Romanum pontificem communiter elegerunt. Quibus, ut ante Deum loquar, nulla honoris ambitione, nulla omnino praesumptione assensum praebens, sed sola tot tantorumque religiosorum virorum, non contemnenda compulsus obedientia, confisus insuper de omnipotentis Dei misericordia, injunctum mihi officium ad honorem Dei et Ecclesiae Romanae suscepi. Postmodum vero P[etri] Leonis, qui papatum a longis retro temporibus affectaverat, parentum violentia, sanguinis effusione, destructione sacrarum imaginum, beati Petri cathedram occupavit, et peregrinos ac religiosos quosdam ad apostolorum limina devotionis causa venientes, captos et tetris carceris squaloribus ac ferreis vinculis mancipatos, fame, siti, diversisque tormentorum generibus cruciare non desinit. Per praesentia itaque scripta et charissimos fratres nostros, G[erhardum] sanctae Romanae Ecclesiae presbyterum cardinalem et Gualterum, Ravennatem archiepiscopum, universitati vestrae mandando praecipimus, ut matri vestrae, sanctae Romanae Ecclesiae, modo cum maxime opus est, pro posse vestro subvenientes, praefatum filium nostrum, regem Lotharium, ad honorem et servitium nostrum animare attentius studeatis, ipsumque proxima hieme ad nostram praesentiam adducatis, ut de eo, quod faciendum fuerit, praestante Domino, faciemus. Ad haec praefatos legatos nostros G[erhardum] presbyterum cardinalem et Gualterum, Ravennatem archiepiscopum, dilectioni vestrae attentius commendamus, quos pro sedis apostolicae reverentia benigne suscipiatis et honeste tractetis. Omnipotens Dominus sua vos protectione custodiat et tam in praesenti quam in futura suae vobis ubertatem benedictionis attribuat.

Datum Pisis XII Kal. Julii.

VI. Monasteria congregationis Vallisumbrosae recipiuntur sub tutela sedis apostolicae cum aliarum gratiarum et indultorum confirmatione (Anno 1130, Jun.)[COCQUELINES, tom. II, p. 203.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ATTHONI Vallumbrosano abbati, ejusque successoribus in perpetuum.

Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est ut et religiosa diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, si non ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conversatus. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Attho abbas, rationabilibus postulationibus annuentes, Vallumbrosanum monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus monasteriis sibi subjectis sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus, et scripti pagina nostri communimus, statuentes ut omnis immunitas, omnis libertas, quae a praedecessoribus nostris felicis memoriae Victore, Gregorio septimo, Urbano, et Paschale, Romanis pontificibus, praefato monasterio concessa est, futuris perpetuis temporibus firma tibi tuisque successoribus, ac Vallumbrosanae congregationi, illibataque permaneant. Sane nulli hominum liceat conversos aut monachos jam dicti monasterii, seu etiam totius congregationis, ausu temerario capere, vel captos retinere, seu aliquibus fatigationibus infestare. Porro fructuum vestrorum decimas, quas ubilibet propriis sumptibus laboribusque colitis, absque episcoporum contradictione, vel episcopalium ministrorum, vel plebanorum, xenodochio vestro reddendas possidendasque sancimus. Liceat vobis etiam clericos, e saeculo fugientes, seu laicos ad conversionem absque cujuslibet contradictione suscipere, et qui se devoverint in vestro coemeterio sepelire, et tam ipsorum quam caeterorum fidelium oblationes sine aliarum ecclesiarum praejudicio recipere. Adjicimus quoque ut quascunque possessiones, quaecunque bona jamdictum monasterium juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, rationabiliter, praestante Domino, poterit adipisci, quieta vobis et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit idem monasterium temere perturbare, aut ei subditas ecclesias vel possessiones auferre, minuere, seu temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, anno Incarnationis Dominicae millesimo centesimo tricesimo, indictione octava, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno primo.

VII. Ad Didacum archiepiscopum Compostellanum.--De muneribus missis gratias agit. (Anno 1130, Aug. 2.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 511.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro subjectione et obedientia B. Petro et S. R. E. a fraternitate tua impensa, et xeniis nobis a munifi centia tua transmissis, dilectioni tuae gratiarum persolvimus actiones. Nos enim personam tuam vera in Domino charitate diligimus, et pro reverentia B. Jacobi apostoli, et amore tuo libenter Compostellanam Ecclesiam honoramus. Postulationes siquidem tuas per nuntios M. archidiaconum, et P. presbyterum nobis expositas pro tempore novitatis nostrae ex parte admisimus, et ubi scriptura opus fuit, apostolica scripta direximus. Praefatum autem presbyterum tuae Ecclesiae capellanum, qui pro utilitate Compostellanae Ecclesiae tuoque servitio plurimum laboravit, fraternitati tuae attentius commendamus.

Datum Januae IV Non. Augusti.

VIII. Ad eumdem.--De iniqua consuetudine decreto regio cassata. (Anno 1130, Aug. 2.)[FLOREZ, ubi supra, p. 510.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sancta mater Ecclesia, quae admodum in spiritualibus sine ruga, et macula, et schismate, in unitatis perpetuae splendore clarescit, ita in temporalibus nullis gravaminibus affici, nullius angariis perturbari, nihil debet extraordinarium sustinere. Expedit enim ut omnis Ecclesia in sui status praerogativa immobiliter perseverans, libera et immunis ab hujusmodi vexatione permaneat. Pravum igitur usum, et iniquam consuetudinem, quae olim in Compostellana B. Jacobi habebatur Ecclesia, quoniam post mortem Compostellani pontificis redditus episcopatus in regios deducebantur usus, et viduata pastore et per longa tempora Compostellana vacabat Ecclesia, a charissimo filio nostro Adefonso rege damnatam, et regalis decreti auctoritate cassatam esse gaudemus: quod autem constitutum est ut defuncto episcopo in ipsa Ecclesia, non protrahatur, sed libera fiat electio, laudamus et auctoritate apostolica confirmamus.

Datum Januae IV Non. Aug.

IX. Ad archiepiscopos et episcopos Hispaniae. (Anno 1130, Aug. 2.)[FLOREZ ubi supra, p. 511.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Hispaniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Reges, principes, et alii Dei fideles pro peccatorum suorum remissione, et animarum salute, B. Jacobo vota voverunt, et ut absque molestia solverentur annuatim statuerunt. Ut ergo participes ipsius beneficii existatis, fraternitati vestrae per praesentia scripta mandamus, quatenus ad praefata vota solvenda nullum impedimentum faciatis, sed ut libere et absque molestatione aliqua persolvantur, secundum antiquam consuetudinem permittatis.

Datum Januae IV Nonas Augusti.

X. Ad P[elagium] archiepiscopum Bracarensem. (Anno 1130, Aug. 2.)[FLOREZ, ubi supra, pag. 509.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Charissimus frater noster Didacus Compostellanus archiepiscopus graviter adversum te conqueritur, quod villas B. Jacobi quas ab eo in beneficium suscepisti, eo siquidem tenore ut quacunque hora idem archiepiscopus illas a te repeteret, libere ei et absque molestia aliqua redderes, quod etiam per scriptum diceris roborasse, a te saepe repetitas per violentiam detines. Per apostolica igitur scripta fraternitati tuae mandamus quatenus villas, et alias B. Jacobi possessiones praefato modo susceptas, jam dicto venerabili fratri nostro Didaco archiepiscopo absque difficultate aliqua reddas, nec ulterius contra ejus voluntatem detineas. Ad haec mandamus tibi ut vota fidelium, quae B. Jacobo per parochiam tuam debentur, juxta antiquam consuetudinem, absque contradictione dari et persolvi permittas.

XI. Ad P[elagium] archiepiscopum Bracarensem. (Anno 1130, Aug. 2.)[FLOREZ, ubi supra, p. 510. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Praedecessor noster felicis memoriae papa Honorius pro excessu et contemptu S. R. E. quae in consecratione Colimbriensis episcopi commiseras, ut praeterita Dominica qua legitur: Ego sum pastor bonus, ad suam responsurus venires praesentiam, fraternitatem tuam per apostolica scripta vocavit: tu vero nec venisti, nec responsales qui causam tuam agerent ad sedem apostolicam misisti: et quia tantum excessum praeterire non possumus indiscussum, per praesentia tibi scripta mandando praecipimus, quatenus proxima B. Mariae Purificatione, super his ad nostram praesentiam venias respondere paratus.

XII. Privilegium pro Ecclesia Papiensi. [SPELTA, Historia di Pavia, p. 289.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Papiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo caput et cardo est Ecclesiarum omnium constituta, non dico a capite membra discedere, sed eminenti ratione, et supernae provisioni capitis obedire, moderatrix autem discretio capitis, singulorum officiosas subventiones considerans, unicuique jus et ordinem a natura constitutum distincte conservet, et quibusque nobilibus membris venustatis suae dignitatem et individua sociali charitate custodit. Hac igitur inductus ratione honorem papalem Ecclesiae sedis apostolicae propriae et specialis filiae volumus conservare. Ideoque, venerabilis frater Bernarde, quem pro Ecclesiae strenuitate doctrinae, et religionis, et morum honestate plena in Christo charitate diligimus, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebentes assensum, omnem vestrae Ecclesiae dignitatem per praedecessorum nostrorum privilegia, vel authentica scripta concessum. Nos quoque praesentis privilegii auctoritate firmamus, siquidem fraternitati tuae inter sacra missarum solemnia pallio uti, et tam tibi quam successoribus tuis in processione Palmarum, et feriae secundae post Pascha equum album udone coopertum equitare, necnon et crucem inter ambulandum deferre concedimus. Monasterium Sanctae Mariae in charitate, monasterium Sancti Donati in Scovilla fundatum, licet extra vestram dioecesim reperiantur, sicut hactenus habita sunt cum omnibus ad ipsa pertinentibus habeantur. Caeterorum etiam monasteriorum. . . . . vestrae dioecesis fines sunt canonica dispositio, et abbatum. . . . . discussio, electio, et consecratio semper. . . . . quos profecto, vel quorum presbyteros ad vestrum expediat venire monasteriis aut capellis aliquibus. . . . . baptismum generale fieri penitus prohibemus. . . . . canonis licita invenire contigerit institutis clericos, sanctimoniales viduas, . . . . . conscientia nemo praesumat. . . .: eorum rebus inferre, nec coemeteriorum, quae. . . . . curam vobis, aut potestatem. . . . . persona praesumat. Nec ullus unquam cujusque. . . . . homo quasi sub obtentu hospitalitatis venerabili episcopo, aut in domibus sacerdotum tuorum et omnium. . . . . tua tuorumque successorum voluntate. . . . . praesumat, nec in rebus mobilibus, aut immobilibus. . . . . cujuscunque conditionis ad vestram Ecclesiam pertinentibus invasionem, aut violentiam. . . . . fieri sine legali. . . . . permittimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere. . . . . vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salvo in omnibus apostolicae sedis privilegio. Ob majorem quoque ipsius Papiensis Ecclesiae. . . . . confirmantes statuimus, ut in synodalium celebratione conventuum. . . . . quam successores tui ad sinistram Romani. . . . . primum sessionis locum perpetualiter habeatis. Si qua. . . . . ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove. . . . . si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate. . . . . a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena. . . . . atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes tituli Sancti Grisogoni presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Equitii subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli S. Laurentii subscripsi. Ego Goselmus presbyter cardinalis tituli S. Ceciliae subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis tituli S. Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius cardin. tit. SS. Sergii et Bacchi subscripsi.

Datum Januae per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, septimo Idus Augusti, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1130; pontificatus autem Innocentii II anno primo.

XIII. Monasterii SS. Gervasii et Protasii Fossensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1130, Sept. 11.)[MABILL., Annal. ord. S. Bened., VI, 192.] Tunc temporis Sanctorum Gervasii et Protasii monasterio dioecesis Arelatensis, apud Fossas sito, praeerat Guillelmus abbas, qui ab Innocentio II, dum apud S. Aegidium hoc anno versaretur, apostolicae protectionis et immunitatis privilegium petiit. Ejus postulatis annuens pontifex, exemplo antecessorum suorum Sergii IV et Paschalis II praedictum monasterium apostolicae sedis patrocinio communivit, possessiones confirmavit, et monachos ejus loci ab omni saeculari servitio immunes esse sanxit, ut in sanctae religionis observatione seduli, nulli alii nisi Romanae Ecclesiae subjecti sint.

Datum apud S. Aegidium per manum Aimerici, S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, III Idus Septembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1130; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno

XIV. Ad Bertholdum abbatem S. Blasii.--Confirmat libertatem S. Blasii ab advocatia Basileensi. (Anno 1130, Nov. 2.)[GERBERT, Hist. Nigrae Silvae, t. III, p. 62.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii quod in Constantiensi episcopatu, in loco videlicet qui Nigra Silva dicitur, situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et eorum quieti et utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecte in Domino fili Bertholde abbas, supplicationi tuae clementer annuimus, et beati Blasii monasterium, cui Deo auctore praesides, cum suis omnibus pertinentiis apostolicae sedis suffragio roboramus. Statuimus enim ut quaecunque idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, sive in futurum (concessione) pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexatiotionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia, a Constantiensi episcopo, in cujus dioecesi estis, accipietis, si tamen Catholicus fuerit, et gratiam ac communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis Catholicum quem malueritis adire episcopum, et ab eo consecrationum sacramenta percipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, ea quae postulantur indulgeat. Sepulturam quoque eidem loco omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Porro laicos sive clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi aut praepositi contradictio vos inhibeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint. Ad haec salva Constantiensi episcopi reverentia confirmamus vestro monasterio cellam de Silva Suazzewalt, a Reginberto constructam cum omnibus possessionibus, praediis et terris ad eam pertinentibus. Confirmamus etiam dispositionem illam, quam bonae recordationis Henricus IV imperator de monasterii vestri libertate et advocatia constituit, et praedecessor noster felicis memoriae Calixtus auctoritatis suae privilegio roboravit; atque dilectus filius noster Lotharius rex praecepti sui firmitate munivit, et sanctae recordationis papa Honorius episcoporum et cardinalium deliberatione firmavit, ut videlicet in advocati electione abbas liberam habeat potestatem cum fratrum suorum consilio talem eligere, quem ad defensionem libertatis monasterii bonum et utilem esse cognoverit, qui non pro terreno commodo, sed pro Dei amore et peccatorum suorum venia, necnon et aeternae benedictionis mercede advocatiam ipsam bene habere cupiat, et tractare: si autem calumniator potius quam advocatus existens monasterii bona pervaserit, et non magis ea defenderit, abbas habeat facultatem cum fratrum consilio alium sibi statuere advocatum utiliorem, quatenus sicut a supradicto Henrico imperatore, et a praefato filio nostro Lothario rege judicio definitum est, coenobii vestri libertas modis omnibus a jure sit aliena Basileensis Ecclesiae. Ad indicium autem nostrae tuitionis et concessae vestro monasterio libertatis aureum unum quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Ego Guillielmus Praenestinus episcopus. Ego Joannes Ostiensis episcopus. Ego Guido Tiburtinus episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Joannes tituli S. Chrisogoni presbyter cardinalis. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Equitii. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli S. Clementis. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Ego Goselmus presbyter cardinalis tituli S. Caeciliae. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata.

Datum Cluniaci per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Nonas Novembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1130; pontificatus autem domni Innocentii II papae anno I.

XV. Ad Sugerium S. Dionysii abbatem.--Honorii II papae decretum de Argentoliensi monasterio confirmat. [D. BOUQUET, Recueil, t. XV, p. 369.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio SUGGERIO abbati S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.

Corpus Ecclesiae Dei tunc procul dubio conservatur incolume, et prima mediis, et media primis sociali foedere conjunguntur, si quae a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus rationabiliter statuta sunt, a nobis et successoribus nostris auctoritate apostolica roborentur. Quocirca, dilecte in Domino fili Suggeri abbas, monasterium Argenteolum, a venerabili fratre nostro Stephano Parisiensi episcopo, in praesentia venerabilium fratrum nostrorum Matthaei Albanensis episcopi, tunc apostolicae sedis legati, Rainaldi Remensis archiepiscopi, Gaufredi Carnotensis, Gosleni Suessionensis episcoporum, interventu charissimi filii nostri Lodoici illustris et gloriosi Francorum regis, tibi et monasterio tuo concessum, et pro reformanda ibidem religione a praedecessore nostro felicis memoriae papa Honorio confirmatum, apostolicae sedis munimine roboramus, et illibatum futuris temporibus manere decernimus.

Datum Cluniaci IV Nonas Novembris.

XVI. Bulla pro abbatia S. Germani de Pratis. (Anno 1130, Nov. 3.)[BOUILLARD, Histoire de Saint-Germain des Prés, preuv., p. XXXVI.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI abbati monasterii Sancti Germani Parisiacae urbis episcopi, ejusque successoribus in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Hoc nimirum charitatis intuitu, dilecte in Domino fili Hugo abbas, monasterium Beati Germani, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus et apostolicae sedis patrocinio communimus. Per praesentis itaque privilegii paginam tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus, ut quaecunque libertas; quaecunque dignitas privilegio beati Germani, scriptis Childeberti, Clotharii atque aliorum regum Francorum, vestro monasterio collata est, quaecunque bona, quaecunque possessiones concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium ad idem coenobium pertinere noscuntur, quaecunque etiam in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus infestare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Omnis vero abbas post te qui a congregatione ejusdem coenobii secundum Regulam beati Benedicti electus fuerit, a Romano pontifice vel a quo maluerit, Catholico episcopo consecretur. Praecipimus quoque auctoritate apostolica ne quis episcoporum oleum, chrisma, benedictiones, consecrationes, ordines vel quaecunque ex pontificali ministerio sunt necessaria eis vel successoribus eorum deneget. Missas itaque, ordinationes, stationes, ab omni episcopo vel clero Parisiensis Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem abbatis vel congregationis fieri prohibemus. Nec habeant potestatem ibi aliquid imperandi, sed nec ipsis interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare abbatem aut monachos, presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius loci facultatem damus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus sig. Ego Willelmus Praenestinus episcopus sig. Ego Matthaeus Albanensis episcopus sig. Ego Joannes Ostiensis episcopus sig. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Joannes tituli Sancti Grisogoni presbyter cardinalis sig. Ego Ubertus presbyter cardin. tituli Sancti Clementis sig. Ego presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae sig. Ego Joslenus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae.

Data Cluniaci per manum Imerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, tertio Nonas Novembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo, pontificatus domni Innocentii papae II anno primo.

XVII. Monachos pro monialibus substitutos in coenobio S. Mariae Laudunensi confirmat. (Anno 1130, Nov. 4.)[MANSI, Concil., XXI, 374.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DROGONI abbati monasterii S. Mariae sanctique Joannis Baptistae in Laudunensi civitate, ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad hoc nobis a Domino pastoralis officii jura commissa est, ut et bene placentem Deo religionem laboremus statuere, et stabilitatem exacta diligentia conservare: venerabiles siquidem fratres nostri Rainaldus Remorum archiepiscopus, et Bartholomaeus Laudunensis episcopus consilio fratrum nostrorum Gosleni Suessionensis, Simonis Noviomensis, Petri Belvacensis, Roberti Atrebatensis episcoporum, interventu etiam clarissimi filii nostri Ludovici regis Francorum, in praenominato B. Mariae sanctique Joannis monasterio, ubi quaedam mulieres sub monialium nomine pravam et inhonestam vitam ducebant, monachos religiosos utique viros substituerunt, et te, dilecte in Domino fili Drogo, abbatem eidem conventui praefecerunt. Quod ergo ab eis pro statuenda et reformanda religione de praefato monasterio factum est, nos auctoritate apostolica confirmamus, et firmum volumus futuris perpetuo temporibus permanere. Decernimus igitur ut quaecunque praefatum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, vel in futurum, praestante Domino, rationabiliter poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus regulariter substituendis et illibata permaneant. Si quis autem huic nostrae confirmationi sciens temerario ausu contraire tentaverit, indignationem beatorum Petri et Pauli et nostram se noverit incursurum.

Datum apud Rohaennam II Non. Novemb

XVIII Privilegium per quod confirmantur bona et jura prioratus S. Arnulphi Crispeiensis Cluniacensis ordinis, Sylvanectensis dioecesis. [ Bullarium Cluniacense, p. 46.]

INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio AYMARO Crispei monasterii priori ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere cognoscitur, auctore Deo, citius est effectu prosequente complendum. Quocirca, in Domino fili Aymare, tuis postulationibus annuentes, beati Arnulphi martyris monasterium, cui ex charissimi filii nostri Petri Cluniacensis abbatis institutione praesides, praesentis decreti auctoritate munimus. Omnia enim quae a fundatoribus loci vestri, Gualterio videlicet bonae memoriae Ambianensis comite, et ejus conjuge Adela, Sancto Arnulpho et vestrae congregationi tradita cognoscuntur, ad exemplum praedecessoris nostri sanctae recordationis papae Paschalis vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem qua tradita sunt libertate mansura; cuncta etiam quae inpraesentiarum ad ipsum locum pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus, ecclesiam scilicet Sanctae Agathae cum suis pertinentiis, altare de Diogenio cum appendiciis suis, altare de Frenico, ecclesiam Sancti Germani, sitam penes castellum Pontisarense cum appendiciis suis, cellam quae vocatur Moranum monasterium, possessionem de villa Vilet prope montem Desiderii, altare Villaris, altare de Germiniaco quod per Fulconis episcopi chirographum possidetis, ecclesiam apud Locellos, ecclesiam apud Bonoculum, ecclesiam de Rossolio cum omnibus pertinentiis earum, allodium de Frasueta. Quaecunque praeterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab illis qui per Cluniacenses abbates eidem loco praepositi fuerint perpetuo possidenda, regenda ac disponenda. Statuimus etiam ut nulli episcopo nisi forte a priore et fratribus vestri monasterii invitatus fuerit ibidem missas publicas liceat celebrare, ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus praebeatur conventibus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerare fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Matthaeus Albanensis episcopus. Ego Joannes Ostiensis episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Ego Goselinus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata.

Datum Ravennae per manum Aimerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Nonas Novembris, indict. VIII, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno primo.

XIX. Confirmatio bonorum omnium et privilegiorum Cuxanensis monasterii. (Anno 1130, Nov. 28.)[COCQUELINES, II, 203, ex chartulario monasterii Cuxan.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GREGORIO abbati monasterii Sancti Michaelis Cuxanensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quamobrem, dilecte in Christo fili Gregori abbas Beati Michaelis archangeli, monasterium cui disponente Domino praesides, sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et scripti nostri pagina roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, praefatum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum rationabiliter praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda, videlicet allodium, quod in circuitu est ejusdem monasterii cum pertinentiis suis, allodium Tauriniani; Ecclesiam Sancti Fructuosi cum pertinentiis suis, ac decimas Ecclesiae de Allone. Quidquid praeterea concessione praedecessorum nostrorum Sergii, Agapiti, et Joannis Romanorum pontificum vestro monasterio collatum est, tibi tuisque successoribus confirmamus. Obeunte vero te, ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem aut violentiam praeponatur, sed quem fratres communi consensu, aut fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Idem vero abbas ire ad synodum ipsius loci episcopi minime compellatur. Si quis vero poenitens, a liminibus exclusus Ecclesiae, illuc confugerit, quandiu ibi fuerit, licentiam habeat ecclesiam ultro eundi, et omne divinum officium audiendi. Ipsum autem monasterium vel eidem ecclesias pertinentes, vel abbatem, nullus episcopus excommunicare praesumat. Descernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut temerariis fatigationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum apud Clarum montem per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kalendas Decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1130, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno primo.

XX. Ad episcopos provinciae Narbonensis. (Anno 1130, Nov. 29.)[D. BOUQUET, t. XV, p. 370.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus RAYMUNDO Magalonensi, B [ERMUNDO] Biterrensi, P[ETRO] Lutevensi, JO[ANNI], Nemausensi episcopis et R[AIMUNDO] Agathensi electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Querelam filiorum nostrorum Petri abbatis et monachorum Aniensium adversus quosdam milites, parochianos vestros, videlicet Pontium Agonensem R[aimundum] Pimanensem, Olivarium Melgoriensem, et Petrum Raimundi Malaura, et coadjutores eorum, accepimus quod hominem suum a nundinis redeuntem miserabiliter interfecerunt. Ideoque praesenti vobis scripto mandamus, quatenus milites illos diligenter commoneatis ut praedicto abbati et monachis de tam gravi excessu et injuria eis irrogata satisfaciant. Si infra dies (f. XV vel XL), postquam a vobis commoniti fuerint, satisfacere contempserint, nos extunc eos excommunicationis sententia innodamus, et mandamus vobis ut per varias faciatis parochias observari.

Datum apud Clarum Montem, III Kalendas Decembris.

XXI. Ad Guillelmum Lingonensem episcopum. (Anno 1130, Dec. 3.)[D. BOUQUET, t. XIV, p. 247.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILENCO Lingonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Ne occasione alicujus controversiae quies monachorum et fratrum religiosorum conturbetur et summopere providendum est. Ideoque sicut praesentes tibi injunximus, ita per apostolica scripta fraternitati tuae praecipimus, quatenus, ascitis tecum dilectis filiis nostris S [tephano) Cisterciensi et B [ernardo] Claravallensi abbatibus, controversiam quae inter Ecclesiam S. Stephani et S. Sequani agitatur, canonico fine decidas, aut concordiam et pacem componas. Ad hoc canonicis et monachis praedictarum Ecclesiarum mandando praecipimus ut quod a te consilio praenominatorum fratrum judicatum fuerit, absque retractatione observent.

Datum apud Clarum montem III Nonas Decembris.

XXII. Ecclesiae S. Martini Nivernensis bona confirmat. (Anno 1130, Dec. 19.)[ Gall. Christ., XII, Instr. p. 340.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO priori ecclesiae S. Martini in Nivernensi suburbio constitutae, et ejus fratribus tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam ibidem professis in Domino salutem.

In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, religiosis desideriis assensum praebere, et tam ecclesiasticas personas quam eorum loca maxime quae religionis nitore coruscant a pravorum hominum debemus incursibus defensare. Hac igitur ratione inducti, dilecte in Domino fili Stephane prior, tuis rationalibus postulationibus clementer annuentes, et praedecessoris nostri felicis memoriae papae Honorii inhaerentes vestigiis beati Martini Nivernensis ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis suffragio roboramus; per praesentis itaque privilegii paginam statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus, videlicet duas ecclesias de Luciniaco cum pertinentiis suis, capellam de Baefias, ecclesiam de Buciaco, ecclesiam de Moresca, ecclesiam de Coloncello, ecclesiam de Bazolis, ecclesiam de Spiriaco, ecclesiam de monte Rumilionis, ecclesiam de S. Audoeno, confirmamus etiam vobis donationem annonae quae in dedicationibus ecclesiarum offertur a Fromundo Nivernensi episcopo ecclesiae vestrae collatam. Ad haec corroboramus vobis ecclesiam S. Martini de Guiespeio cum pertinentiis suis, videlicet ecclesiam Sancti Germani de Escaio, S. Georgii de Scaduno, Sancti Laurentii de Onacho, S. Stephani, ecclesiam S. Hilarii, Sancti Symphoriani, de Suency, et S. Desiderii super Hicaunam ab eodem fratre nostro Fromundo episcopo vobis concessam; ita scilicet ut in ipsa B. Martini ecclesia de Gispeio, sicut in vestra ordo canonicus secundum B. Augustini regulam futuris perpetuo temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea ecclesiam Sancti Leodegarii de Saxeis-Bordin vobis nihilominus confirmamus. Si qua ergo in posterum, etc.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episc.

Datum Disesiae per manum Aimerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XIV Kalend. Januarii, indict. IX, anno Incarnationis Dominicae 1130, pontificatus domini Innocentii papae II anno primo.

XXIII. Ad Vulgrinum Bituricensem archiepiscopum. (Anno 1131?)[DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 489.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri VULGRINO Bituricensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Querelam dilecti nostri Suggerii abbatis Sancti Dionysii adversus Her. Clusinum abbatem accepimus, quod ecclesiam Sancti Martialis, de Sancto Desiderato, et ecclesiam Beati Marini de Corciaco ei injuste abstulerit. Nos igitur suam cuique servare justitiam cupientes, eidem abbati per apostolica scripta mandando praecepimus quatenus tertio Kal. Octob. ad tuam praesentiam veniat, praefato filio nostro Suggerio abbati de sua querimonia responsurus, aut sufficientes responsales transmittat, et tunc auditis utriusque partis rationibus fraternitatis tuae discretio praedictae controversiae, debitum finem imponat, etc.

XXIV. Ad Her. Clusinum abbatem. (Anno 1131?)[DOUBLET, Histoire de Saint-Denys. p. 489.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HER., Clusino abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectus noster Suggerius abbas Sancti Dionysii adversum te conqueri non desistit, pro eo videlicet quod ecclesias Beati Martialis, de Sancto Desiderato, et Sancti Marini de Corciaco ei injuste abstuleris. Eapropter per praesentia scripta tibi mandando praecipimus quatenus tertio Kalendas Octobris venerabilem fratrem nostrum Bituricensem archiepiscopum adeas, vel sufficientes responsales transmittas, juxta ipsius judicium praefato filio nostro Suggerio abbati satisfacere praeparatus, alioquin proxima beati Lucae festivitate ad nostram praesentiam venias, eadem super querimonia responsurus, etc.

XXV. Privilegium pro abbatia Fontis Ebraldi (Anno 1131, Jan. 20.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, p. 626.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo P. [PETRONILLAE] abbatissae monasterii Fontis. Ebraldi, et sororibus ibidem divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Quoniam sine verae cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere nec Deo gratum exhiberi, sicut expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere et religiosa loca, maxime quae beati Petri juris existunt, et ad Romanam specialiter spectant Ecclesiam sedis apostolicae munimine confovere. Ideoque dilecta in Domino filia P. (Petronilla) abbatissa tuis justis et rationabilibus postulationibus annuentes, monasterium sanctimonialium Fontis Ebraldi sub jure et protectione B. Petri positum, cui Deo auctore praesides, ad exemplar praedecessorum nostrorum communimus et scripti nostri pagina roboramus; statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones quae monasterium inpraesentiarum juste et ligitime possidet, vel in futurum concessione principum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium rationabiliter auctore Deo poterit adipisci tam tibi quam his quae tibi in eodem regimine regulariter successerint, firma et illibata permaneant in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: locum videlicet Brajerac cum suis pertinentiis ex dono Aimerici prioris, et omnium fratrum ejusdem loci, concedente hoc Tolosano episcopo. Locum Paradisi ex dono Fortis de Bic, et Amauvis de Paradiso cum uxore et filiis suis, concedente hoc Raymundo Agennense episcopo: locum de Fontanis ex dono comitis Theobaldi, concedente hoc Buchardo Meldensi episcopo: terram desertam, quam idem Buchardus Meldensis episcopus praefato monasterio ex dono concessit. Locum de Fontanis qui est in Petragoricensi episcopatu ex dono Bernardi Sancti Austerii, et Heliae Guiberti, et Bovis curti; necnon Arnaudi de Joncelia, et Heliae de Marollio, et Heliae de Castellione, et aliorum plurium, concedente Vuillelmo Petragoricensi episcopo: locum pontis Sagei, et pontis Cainoni ex dono Fulconis comitis Andegavorum; locum Eremeliae ex dono Eliae Thysi, et Benedicti de Mauritania et Bernardi de Parcelliano, concedente hoc Petro Xantonensi episcopo. Locum Cerasorum ex dono Gotfredi vice-comitis Toarcensis, et uxoris ac filiorum suorum, concedente hoc Aimerico Herberti filio; necnon et decimas frumentationum ejusdem Goffredi vice-comitis, quae in proprietate sua erant. . . . . Locum Porcariae ex dono Joannis de Bellomonte, et decimas molendinorum suorum atque cellarii, suis concedentibus filiis; locum Vallicuarum et terram Villae-Novae ex dono Rodulphi Maliclavelli, Iderti de Mirobello, concedente hoc Vuillelmo de Pinellis; locum Capreolorum ex dono Carbonelli de Cheniche; locum Jarriaje, ex dono Guillelmi de Mirobello et Gani fratris ejus; locum Ascai ex dono domnae Remfredis, et Arraudi, et Beloti de Claris-vallibus, Ribotelli de Haja, et fratris sui; locum Fontis-Alerii ex dono Alexandri de Pocenaria, et Alexandri de Herbergamento; locum Regreperiae ex dono Mauritil Puelli, et Direx de Vallicula; locum Asinorum ex dono Guidonis Pictaviensis, et Gaufredi Malumminat, et ex concessione Rolandi Savaricii et sororis ejus et Goffridi de Pocejo, et Gisleberti de Losduno, et Alonis filii ejus, et Giraudi Berlai. Locum S. Karileffi, ex dono Kalonis de Blazonio, et ea quae ad ipsum locum pertinent, donata eidem monasterio Fontis-Ebraldi a Goffredo de Doe, et Griscia matre ejus et Philippo de Blazonio; locum Malthae ex dono Alberici de Monte-Joanne, boscum, terram, quae est juxta illud, et molendinum ex dono Ogisi, et Offredi fratris ejus; locum Valenthai donatum ab Aimerico de Passavant, et Rainaldo de Senzajo, et Petro Blojo; locum Ramonariae ex dono Goffredi Urselli, et Guillelmo Santonensi donata atque concessa; locum Colungentiarum ex dono Aaleth, et Alberici filii ejus, et quidquid in eodem loco Adam filius Garini habuit, ex dono ipsius vobis concessum; Philippo fratre ejus et Goffredo vicecomite, et cum uxore et filio suo Petro idem concedentibus, et quidquid est in loco Sibrei, ex dono Amaurici de Mextenum: terram planam et exempla ex dono Nivardi de Metlino; et fratris ejus ac matris, concedentibus hoc Nivardo de Satollia. . . . . Ex dono Henrici illustris Anglorum regis, sexaginta marcas de redditu ejus de Londria de firma civitatis, et quadraginta marcas de firma civitatis Wintoniae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine strictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Stampis anno Incarnationis Dominicae 1130, pontificatus autem domini Innocentii papae II anno I.

XXVI. Ad Petrum Bellovacensem episcopum et canonicos.--Vetat ne monachos S. Luciani molestent occasione pastillorum quos ab eis exigebant, et ob alias causas donec ipse venerit utriusque partis rationes auditurus. (Anno 1131, Jan. 27.)[D. BOUQUET, tom. XV, p. 371.] INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, venerabili P [ETRO] episcopo et dilectis filiis canonicis Belvacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad nos dilectus filius noster S [ERLO], abbas monasterii S. Luciani, questus est quod contra privilegia a Romanis ponti ficibus, a regibus et Belvacensibus episcopis monasterio suo collata, locum ipsum multis et variis exact ionibus infestetis. Eapropter universitati vestrae praecipimus quatenus tam praefatum Serlonem abbatem quam monasterium sibi commissum, donec ad partes vestras procurante Domino veniamus, in pace dimittatis. Cum autem praesentes fuerimus, audi tis utriusque partis rationibus, quod justum fuerit, inter vos, suffragante gratia, statuemus. At vero fer opem quoties ab abbate et fratribus praedicti monasterii adversus parochianos tuos querelam acceperis, postquam a te communiti fuerint et non resipuerint, debitam de eis justitiam facias, neque occasione pastillorum quos ab eis exigitis, usquedum in nostra terminetur praesentia, ullam eis molestiam inferatis.

Datum Provini, VI Kal. Februarii.

XXVII Omnia bona ecclesiae Sanctae Mariae de Belloloco confirmat et sub sanctae sedis apostolicae patrocinio suscipit. (Anno 1131, Febr. 14.)[HUGO, Annal. ord. Praemonstr. I, 254.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI abbati ecclesiae Sanctae Mariae de Belloloco, quae super Albam fluvium sita est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut et religiosas diligamus personas, et bene placente Deo religionem studeamus modis omnibus propagate. Quapropter, dilecte in Domino fili Odo abbas, venerabilis fratris nostri Hattonis Trecensis episcopi precibus inclinati, tuis postulationibus clementer annuimus, et Beatae Mariae ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis patrocinio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, procurante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda, territorium videlicet in quo praefata illa ecclesia constructa est, et aquam a Gessenna villa usque ad Juvanzzeum cum banno ab Airardo, quondam Bregnensi comite, praenominatae ecclesiae concessam, sane in toto comitatu Bregnensi juxta quod a praedicto Airardo et Gualtero filio ejus Bregnensibus comitibus statutum est, et in pertinentiis oppidi Bellefortis, pecora fratrum ipsius loci libera pascua tam in nemore quam in campestribus habeant. Porro capellam quae constructa est in nemore Dervensi, a filio nostro Simone domino Castri Bellefortensis, et Amelina quondam matre ejus praedictae Ecclesiae donata, usuaria et in nemoribus ad ipsum castrum pertinentibus ad focum faciendum et caetera necessaria, et Rosteram cum appendiciis suis ex dono Guarnerii militis et Mainardi fratris ejus, et Vendolium et terras Darzeicurte eidem Ecclesiae in perpetuum confirmamus. Decimas autem laborum quas praedicti monasterii fratres propriis sumptibus excolunt, nullus ab eis praesumat exigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate existere cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Catalauni per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, decimo sexto Kalendas Martii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1130, pontificatus autem domni Innocentii II papae anno secundo

XXVIII. Ad Didacum Compostellanum episcopum. (Anno 1131, Febr. 16.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 521.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Praedecessores nostri apostolici viri Romani pontifices personam tuam, et Compostellanam Ecclesiam, devotam B. Perti sanctaeque R. E. filiam, dilexerunt, et nos ipsorum vestigiis nihilominus volumus inhaerere, ac preces tuas in his quae possumus et debemus, admittere. Statum igitur Ecclesiae et nostrum tibi tanquam Catholico viro, et familiari apostolicae sedis amico, duximus intimandum. Celebrato itaque solemniter apud Clarum montem praeteritis B. Martini octavis concilio, charissimus filius noster Ludovicus Francorum rex, apud S. Benedictum super Ligerim nobis laetanter occurrit, et inde usque ad civitatem Aurelianensem, nos animo jucundo deduxit. Postmodum vero illustris rex Anglorum Henr. apud Carnotum praesentiam suam humiliter nobis exhibuit, et suum consilium et auxilium ad Ecclesiae liberationem promittens nobis et fratribus nostris de bonis suis solatia ministravit. Peractis itaque cum praefatis regibus quae ad utilitatem Dei spectare cognovimus, Leodium properamus: ibi enim gloriosus filius noster Lothar. Romanorum rex, de pace Ecclesiae et salute regni, cum archiepiscopis, episcopis et principibus terrae suae nobiscum disposuit pertractare. Bracarensi autem archiepiscopo qui praefixo a nobis termino, Purificatione scilicet S. Mariae, nec ad nos venit, nec responsales misit, proximam B. Lucae festivitatem inducias dedimus. Communes vero filios nostros P. presbyterum, Ecclesiae B. Jacobi capellanum, qui pro honore Compostellanae Ecclesiae plurimum laboravit, et G. ejusdem Ecclesiae canonicum, tua fraternitas pro reverentia B. Petri et nostra habeat commendatos.

Datum Catalauni XIV Kal. Martii.

XXIX. Ad P[elagium] Bracarensem archiepiscopum. (Anno 1131, Febr. 16.)[FLOREZ, ubi supra, p. 522.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili P. Bracarensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro excessu et contemptu S. Romanae Ecclesiae, quam in consecratione Colimbriensis episcopi commiseras, fraternitati tuae per apostolica scripta nos praecepisse meminimus, ut praeterita B. Mariae Purificatione ad nostram veniret praesentiam responsurus. Tu vero, pejora pejoribus addens, tam a nobis quam a praedecessore nostro felicis memoriae papae Honorio evocatus, nec venisti, nec aliquos ad nos qui causam tuam agerent, transmisisti. Per repetitas igitur litteras tibi mandando praecipimus, quatenus proxima B. Lucae festivitate nostro te conspectui repraesentes, de tantis excessibus respondere paratus.

Dat. Catalauni XIV Kal. Martii.

XXX. Privilegium pro xenodochio Hierosolymitano. (An. 1130.)[BOSIO, Dell' istoria della sacra militia di S. Giovani Hierosolym., tom. I, p. 108.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, ac dilectis filiis abbatibus, et prioribus, et universis Ecclesiarum praelatis ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Quam amabilis Deo, et quam venerandus hominibus locus existat, quam etiam commodum et utile receptaculum peregrinis et pauperibus praebeat Hierosolymitanum xenodochium, hi qui per diversa maris et terrae pericula, piae devotionis intuitu, sanctam civitatem Hierusalem, et Sepulcrum Domini visitant, assidue recognoscunt. Ibi enim indigentes, et pauperes reficiuntur, infirmis multimoda humanitatis obsequia exhibentur, et diversis laboribus, atque periculis fatigati, resumptis viribus recreantur. Atque ut ipsi ad sacrosancta loca Domini nostri Jesu Christi corporali praesentia dedicata valeant proficisci, fratres ejusdem domus, non formidantes pro fratribus suis animas ponere; cum servientibus, et equitaturis ad hoc officium specialiter deputatis, et propriis sumptibus retentis, tam ineundo quam redeundo, ab incursibus paganorum defensant.

Illi sunt, per quos Deus Orientalem Ecclesiam a paganorum spurcitia liberat, et Christiani nominis inimicos expugnat. Et quoniam ad tam sanctum et pium opus explendum propriae non suppetunt facultates, charitatem vestram per apostolica scripta exhortamur in Domino, quatenus de vestra abundantia eorum inopiam suppleatis; et populum vobis commissum, ipsorum fraternitatem assumere, et ad pauperum et peregrinorum sustentationem collectas facere in remissionem peccatorum suorum, frequentibus exhortationibus moneatis. Hoc scientes, quod eamdem hospitalitatis domum, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, et scripti nostri pagina communimus. Et quicunque de facultatibus sibi a Deo collatis, eis subvenerit, et in tam sancta fraternitate se collegam statuerit, eisque persolverit beneficia annuatim, septimam injunctae poenitentiae, confisi de beatorum Petri et Pauli apostolorum meritis, indulgemus. Ob reverentiam quoque ipsius venerabilis domus, auctoritate apostolica constituimus, ut hi qui eorum fraternitatem assumpserint, si forte ecclesiae ad quas pertinent, a divinis fuerint interdictae, eosque mori contigerit, eisdem sepultura ecclesiastica non denegetur, nisi forte excommunicati, vel nominatim fuerint interdicti.

Volumus autem ut liceat eis confratres suos, quos Ecclesiarum praelati, apud ecclesias suas non permiserint sepeliri, nisi forte excommunicati, vel nominatim fuerint interdicti, ad ecclesias Hospitalis tumulandos deferre, et oblationes tam pro eis, quam pro aliis, qui in suis coemeteriis requiescunt, exhibitas, sine alieni juris praejudicio retinere. Hoc etiam addito, ut receptores ejusdem fraternitatis, sive collectae, salvo jure dominorum suorum, sub beati Petri, et nostra protectione consistant, adjicientes insuper ut, si qui eorumdem fratrum, qui ad easdem fraternitates, vel collectas missi fuerint, in quamlibet civitatem, castellum, vel vicum advenerint, si forte locus ipse a divinis officiis fuerit interdictus. In eorum jucundo adventu, semel in anno aperiantur ecclesiae, et excommunicatis ejectis, divina officia celebrentur. Ad majorem quoque eorum, et vestrae mercedis cumulum nihilominus vobis mandando praecipimus, quatenus hanc nostram constitutionem per parochos vestros nuntiari propriis litteris faciatis. Mandamus etiam ut, si qui de clericis Ecclesiarum vestrarum, praefati Hospitalis fratribus, cum licentia praelati sui, sponte ac gratis, per annum, vel biennium servire decreverint, nequaquam impediantur, et interim sua beneficia vel ecclesiasticos redditus non amittant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes cardinalis Ostiensis subscripsi. Ego Chunradus episcopus cardinalis Sabinensis subscripsi. Ego Guillelmus episcopus cardinalis Praenestinus subscripsi Ego frater Matthaeus episcopus cardinalis Albanensis subscripsi. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Grisogoni subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sancti Martini in Montibus subscripsi. Ego Albertus diaconus cardinalis Sancti Theodori Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Joselmus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Licinia subscripsi. Ego Romanus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata subscripsi. subscripsi.

Datum Laterani per manus Haymerici, sanctae Mariae Novae, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, decimo Kalendas Martii, indictione octava, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno primo.

XXXI. Praebendas canonicorum saecularium ecclesiae Sanctae Magdalenae Castrodunensis assignat canonicis regularibus. (Anno 1131, Febr. 21.)[ Gall. Christ. t. VIII, Instrum. p. 326, ex chartulario domestico.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARCHEMBALDO, abbati ecclesiae B. Mariae Magdalenae de Castriduno, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ad hoc universalis Ecclesiae cura, etc. . . . . Quamobrem, dilecte in Domino fili Archembaude abbas, venerabilis fratris nostri Gaufridi Carnotensis episcopi precibus inclinati, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et beatae Mariae Magdalenae ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis patrocinio roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, etc. . . . . Porro decedentibus ejusdem ecclesiae canonicis saecularibus, nullus nisi vitam professus canonicam ibi substituatur; praecedentium autem canonicorum praebendas ad professos redire decernimus, ipsorum usibus profuturas. Nulli ergo, etc. . . . .

Datum Resbasci per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kalendas Martii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus autem Domini Innocentii papae II anno secundo.

XXXII. Ad Stephanum S. Memmii abbatem.--De privilegiis ejusdem monasterii. (Anno 1131, Febr. 25.)[MANSI, Concil. XXI, 398.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO abbati ecclesiae S. Memmii ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad earum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Proinde, dilecte in Domino fili Stephane abbas, ecclesiam S. Memmii, cui Domino auctore praeesse dignosceris, sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Sane per hoc apostolicae sedis privilegium constituimus, ut post saecularium canonicorum decessum, nullus in praedicta B. Memmii ecclesia, nisi regularem vitam professus, substituatur canonicus ac decedentium canonicorum praebendae in usus fratrum regularium redigantur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi abbas, nisi regularis canonicus, et secundum B. Augustini Regulam, subrogetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praenominatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, iram Dei et beatorum Petri et Pauli indignationem incurrat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Sic signatum:

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Jotti per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Martii, indict. IX, Incarnat. Dominicae anno 1131, pontificatus autem domini Innocentii II papae anno secundo

Sigillatum laqueo rubro sigilli plumbei

XXXIII. Privilegium pro ecclesia Sancti Petri in Undensdorf, Frisingensis dioecesis. (Anno 1131, Mart. 28.)[COCQUELINES, t. II, p. 204.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RUDPERTO praeposito ecclesiae Beati Petri Undensdorf, quae in Frisingensi episcopatu sita est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii cura commissa est, ut et beneplacentem Deo religionem laboremus statuere, et constitutam exacta diligentia conservare. Quamobrem, dilecte in Domino fili Rudperte praeposite, illustris viri Ottonis comitis Palatini precibus inclinati, tuis postulationibus clementer annuimus, et Beati Petri ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris ab eodem filio nostro Ottone comite Palatino constructam, et beato Petro oblatam, apostolicae sedis patrocinio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones praefata ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, potuerit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te, ejusdem loci praeposito, nullus inibi per violentiam, nisi quem fratres secundum beati Augustini regulam substituendum decreverint, praepositus eligatur. Porro ad ipsius ecclesiae defensionem atque salutem eligendi advocatum, quemcunque malueritis, liberam concedimus facultatem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit, praefatam ecclesiam temere perturbare, aut possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut iniquis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica et debita justitia ac reverentia. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, singulis annis unum bizantium nostro Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, ss.

Datum Leodii per manum Aymerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, V Kalend. Aprilis, indictione IX, Incarnat. Dominicae anno 1131; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno secundo.

XXXIV. * Monasterii S. Lamberti Laetiensis privilegia confirmat. (Fragmentum.) [Anno 1131, Mart. 28.--Vide REIFFENBERG, Monuments, t. VII, p. 641.]

XXXV. Fundationem et privilegia Ecclesiae Buronensis confirmat, atque in specialem sedis apostolicae protectionem suscipit . (Anno 1131, Mart. 29.)[PETRI, Suevia ecclesiastica, p. 214.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis FRIDERICO praeposito et fratribus ejus in ecclesia cui vocabulum est B. Martini, quae consecranda est in honore beatae Mariae virginis, in loco qui Bueron dicitur, inter duos montes, super ripam fluminis Danubii, in territorio Constantiensi, canonicam vitam professis, eorumque successoribus canonice victuris in perpetuum.

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium vobis benigna debemus assensione concurrere. Tuis ergo, fili Frederice in Christo charissime, justis petitionibus annuentes, ecclesiam beatae Dei Genitricis et semper virginis Mariae, quam filius noster Peregrinus, in proprio fundo constructam beato Petro ejusque sanctae Romanae Ecclesiae in allodium proprium obtulit, cui auctore Domino praesides, sub apostolicae sedis protectione specialiter confovendam, tanquam jus proprium suscipimus, et contra paucorum omnium nequitiam auctoritate ejus privilegii communimus. Praesenti itaque decreto statuimus ut quaeque hodie illa vestra ecclesia possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus, et illibata sub apostolicae semper sedis tutela permaneant. Ad haec adjicientes sancimus ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili charissime Frederice, vel eorum qui post te in eodem regimine successerint aut sine communi congregationis licentia, de claustro discedere liberum sit. Quod si discesserit, et commonitus redire contempserit, tibi tuisque successoribus facultas sit, ejusmodi ubilibet a communione interdicere, interdictum vero nullus episcoporum abbatumve seu praepositorum suscipiat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, vel ex eadem congregatione, vel ex alia ejusdem professionis providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatasve retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur vestris vestrorumque successorem ac pauperum usibus omnimodis profutura, salvo, si Catholicus fuerit, Constantiensis episcopi jure canonico et reverentia. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis, bisantium aureum, aut ejusdem pretii argentum quotannis, Lateranensi palatio nostro persolvetis. Per gratiam quoque nostram praecipimus, ut nemo ejusdem Ecclesiae advocatiam sibi praesumat accipere, nisi quem praepositus ejusdem ecclesiae consilio fratrum suorum elegerit, usque, non diutius, quo eis placuerit, advocatus eorum sit. Et ut haec nostra tuitionis auctoritas firma in perpetuum permaneat, et inconvulsa, manuscriptum hoc inde fieri et sigilli nostri impressione jussimus insigniri. Si quis ergo in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, advocatus, vel cujuscunque ordinis homo hanc decreti nostri paginam violaverit, aut sciens contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum quarto Kalendas Aprilis anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo tricesimo primo, indictione nona, anno vero regni Lotharii Romanorum regis serenissimi sexto.

Actum Leodii feliciter. Amen.

XXXVI. Ecclesiae Bonnensis possessiones ac privilegia confirmat. (Anno 1131, Mart. 31.)[GUENTHER, Cod. diplom. Rhen-Mosell., I, 210.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO praeposito et GERARDO decano caeterisque Bunnensis ecclesiae fratribus eorumque successoribus in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod rationi pertinere cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, Bunnensem ecclesiam in qua divino vacatis servitio, sub beati Petri atque apostolicae sedis protectione suscipimus et scripti nostri pagina communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: duas videlicet curtes in Bunna, cum parte decimarum; Reida curtim et ecclesiam cum tota decima; curtim Lomere, et ecclesiam cum tota decima; Waleuelt curtim, curtim Dattenuelt et ecclesiam cum tota decima; curtim Berenbach et ecclesiam cum tota decima; curtim Aldenkirchen et ecclesiam cum capellis et decimis ad eas pertinentibus; curtim Wila et ecclesiam cum tota decima; curtim Limorstorp et ecclesiam cum tota decima; curtim Mecdenheim et ecclesiam cum tota decima; curtim Mehtestorp et ecclesiam Lezzenich cum capellis et decimis ad eam pertinentibus; curtim Gudenesberg et ecclesiam Rinmigestorp cum circum adjacentibus capellis et decimis suis; curtim Uckenestorp, curtim Ruzenthorp, curtim ad Sanctum Paulum, ecclesiam Sancti Martini in Bunna cum tota decima sua; ecclesiam Mucha cum tota decima; ecclesiam Waltprugele cum tota decima; ecclesiam Nuenbret cum tota decima, ecclesiam Liuuenskeit cum tota decima, ecclesiam Hamne cum tota decima, ecclesiam Herchlingen cum tota decima, ecclesiam Frisenhagen cum decima, ecclesiam Moresbach cum parte decimae, Winterskeit, partem ecclesiae et partem decimae, ecclesiam Ruoprehtrothe cum tota decima, ecclesiam Okenrode cum tota decima, ecclesiam Stildorp cum tota decima, circa Grasaph et infra, de sexaginta octo villis omnes decimas, medietatem ecclesiae Geistingen cum dimidietate decimae totius parochiae; Wintere minori, ecclesiam cum tota decima; Uvadenheim ecclesiam cum tota decima, Frankin ecclesiam cum decimis, Calewilere ecclesiam cum decimis, Aeverstorp ecclesiam cum tota decima, Entenich ecclesiam cum tota decima, Rindorp ecclesiae partem cum parte decimae, Wisebenne ecclesiam cum tota decima; capellam Sancti Isidori cum parte decimae, quartam etiam partem quam in ecclesia Ginesheim et illam quartam partem quam in ecclesia Duna; et in ecclesia Ulma ex dono habetis, vobis nihilominus confirmamus. Praeter haec curtes has: videlicet Corengouen, Burnheim, Rindorp, Blankenheim, Bobenheim, Dolendorp, Wintere, Halreberg, Stronberch, Cuorneskeit, ad eleemosynas fratrum pertinentes, vineas quoque quas in Bunna ex dono Frederici archiepiscopi ecclesiae vestrae collatas possidetis; decimam etiam de silvis quas ultra Rhenum per parochias vestras habetis. Praeterea libertatem praefatae Bunnensis ecclesiae, scilicet quod ecclesiae ad eam pertinentes ab omni censu episcopali sint liberae: quod certum est vos usque ad haec tempora possedisse, auctoritate apostolica roboramus.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris potestatisque suae dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Datum Leodii per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, II Kal. Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno secundo.

XXXVII. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones ac privilegia, petente Henrico abbate, confirmat. (Anno 1131, April. 1.)[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 383.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO, abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, quod situm est juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti ex injuncto nobis officio religiosas debemus personas diligere et loca eis commissa apostolicae protectionis patrocinio defensare. Proinde, dilecte in Domino fili Henrice abbas, tuis rationabilibus petitionibus annuentes, monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, cui Deo auctore praesides, praesentis scripti suffragio roboramus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda. Monasterium videlicet Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, a praedecessore nostro sanctae memoriae PP. Leone predecessori tuo Hecberto religioso abbati amoris causa donatum, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis, vinariis et coquina, cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere noscuntur. Novale quoque quod eidem monasterio devotionis intuitu contulisti, nostra auctoritate apostolica ei in perpetuum confirmamus. Prohibemus autem omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato vestro Fuldensi monasterio aliquam ditionem habere, vel auctoritatem praeter nostram apostolicam sedem, specialiter episcopum in cujus dioecesi constructum esse videtur, ita ut nisi ab abbate monasterii ipsius fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnia celebrare praesumat. Dona vero et oblationes decimasque fidelium absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua eidem monasterio confirmamus. Interdicimus etiam ne femina unquam illuc ingredi praesumat, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, nullus ibi per violentiam aut subreptionem, nisi quem fratres communi assensu secundum beati Benedicti Regulam eligendum decreverint abbas substituatur. Statuimus autem ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur. Concedimus etiam tibi, fili charissime, praedicare verbum Dei auctoritate nostra apostolica, et ut tam tu quam successores tui ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque nostra apostolica auctoritate obtineatis. Usum quoque dalmaticae et sandaliorum in missarum solemniis licentia nostrae auctoritatis tam tibi quam successoribus tuis concedimus, secundum quod in antecessorum nostrorum privilegiis continetur. Abbas vero non nisi a nostra sede benedicatur a qua benedici debet. Et si in aliquo crimine accusatus fuerit ejusdem tantummodo nostrae sedis judicium exsequatur Illud etiam generaliter addendum esse dignum duximus ut quidquid auctoritate praedecessorum nostrorum, regum vel imperatorum ipsi vestro Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit etiam nostra auctoritate apostolica per hoc nostrum privilegium confirmatum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit a sacratissimo corpore Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

(S. p.) Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. (B. V.)

Datum Leodii per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Kal. Aprilis, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domini Innocentii II papae anno II.

XXXVIII. Privilegium pro ordine Praemonstratensi. (Anno 1131, April. 12.)[LEPAIGE, Bibliotheca S. ord. Praem., p. 419.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi ejusque coabbatibus, praepositis, prioribus et universis fratribus Praemonstratensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.

Sacra vestri ordinis religio sic vos dignos favoris gratiae per excellentiam meritorum constituit, ut ea vobis libenti animo concedamus, quae secundum Deum de sedis apostolicae pietate vobis profutura credimus. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis interventionibus et postulationibus venerabilis fratris nostri Norberti Magdeburgensis archiepiscopi inclinati, et vestris rationalibus supplicationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et Ecclesias quibus divinis estis obsequiis mancipati, cum omnibus possessionibus seu bonis quae inpraesentiarum juste et legitime possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri patrocinio, et apostolicae sedis protectione suscipimus, et praesentis nostri scripti pagina communimus. Statuimus etiam, ne post haec aliquis vestrum vel successorum vestrorum et modum regulae et praerogativam religionis quae in Praemonstratensi Ecclesia observatur, aliqua temeritate infringere aut immutare praesumat. Sed unusquisque, implorato divino auxilio, ut ordo vester de bono in melius provehatur, diligentius elaboret. Fratrum autem qui stabilitatem et obedientiam in ecclesiis vestris promiserunt, nullus recedere, et recedentem nisi cum commendatitiis litteris nullus audeat retinere. Ut autem tam in praelatis quam in subditis vestri ordinis integritas inviolabiliter observetur, decernimus ut si quis abbatum Ecclesiarum vestrarum, ab ordinis sui proposito et consuetudine Praemonstratensis monasterii deviaverit, Pater abbas super correctione sua eum bis tertiove commoneat. Quod si incorrigibilis apparuerit, dioecesanus episcopus sub praesentia et testificatione Patris abbatis et duorum ejusdem ordinis abbatum, sine omni dilatione ordinis sui transgressorem deponet. Depositum autem episcopus ad Ecclesiam unde venit remittet, et alium idoneum canonica fratrum electione e vestigio subrogabit. Nulli ergo hominum fas sit personas vel Ecclesias vestras temere perturbare, aut earum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem personis, Ecclesiis et locis vestris sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Lauduni per manum Haimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, secundo Idus Aprilis, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo trigesimo primo, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno secundo.

XXXIX. Privilegium pro monasterio S. Martini Laudunensi. (Anno 1131, April. 12.)[LEPAIGE, Bibliotheca Praemonstr., p. 448.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUALBERTO abbati et canonicis ecclesiae Beati Martini, quae in Laudunensis suburbio sita est, eorumque successoribus ibidem divino famulatui mancipatis in perpetuum.

Quoniam sine vero cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere, et religiosa loca apostolicae sedis munimine confovere. Quoties enim illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur convenire, animo nos docet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecte in Domino Gualtere abbas, tuis rationabilibus postulationibus annuentes, ecclesiam Sancti Martini, cui Deo auctore praeesse dignosceris sub beati Petri patrocinio et apostolicae sedis protectione suscipimus, et nostri scripti pagina communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata Ecclesia inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis rationabiliter poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: vineas videlicet quas in Tiriniaco, in Jovia, in monte Antelli, in Ursello, in Criptis, in Mons, in monte Lauduno ipsa Ecclesia possidet. Et allodia, terras censuales, quas in Avenis, in Verciniaco, in Brucis, in Makigni, in Pomereto, in Morolzis, in Vele, in Salmunceo, in villa Mariae, in Vorgia habet. Culturam quoque Monstratam ex dono Godefridi, consentiente charissimo filio nostro Ludovico rege Francorum, eidem Ecclesiae concessam, et culturam de Surmont, furnum de Moncels et de Verciniaco, molendinum quod dicitur Crollet, apud Chivi sedem molendini, apud Parenni aliam sedem molendini. Statuimus etiam ne post haec aliquis vestrum vel successorum vestrorum formam et modum regulae et praerogativam religionis quae hodie in Praemonstrata Ecclesia observatur, aliqua temeritate infringere aut immutare praesumat. Sed unusquisque, implorato divino auxilio, ut ordo vester de bono in melius provehatur, diligentius elaboret. Fratrum autem qui stabilitatem et obedientiam in eodem loco promiserint nullus recedere, et recedentem nisi cum commendatitiis litteris nullus audeat retinere. Ut autem tam in praelatis quam in subditis vestri ordinis integritas inviolabiliter observetur, decernimus ut si quis abbatum Ecclesiarum quae praedictae ecclesiae Beati Martini subjectae sunt, ab ordinis sui proposito exorbitaverit, dioecesano episcopo, tertio quartove commonitus incorrigibilis apparuerit ad eamdem Ecclesiam reducatur, et in locum ejus idonea persona canonice subrogetur, salva nimirum dioecesani episcopi debita justitia et reverentia. Nulli ergo hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, honoris potestatisque suae dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Lauduni per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, undecimo [ leg. secundo] Idus Aprilis, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno secundo.

XL. Ad Guillelmum Cantuariensem archiepiscopum.--De inobedientia Joannis Glasguensis episcopi conqueritur. [ Monasticon Anglicanum, III, p. 147.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato.

Ita rebelles et ingrati districtis debent animadversionibus cohortari. Quia igitur Joannes Glasguensis episcopus contra matrem suam sanctam Romanam et Eboracensem Ecclesiam calcaneum suum erexit, et quoscunque potuit in errorem schismatis inducere minime formidavit, sollicitudini tuae mandamus ut, sicut in partibus illis vices nostras exsequeris, eumdem Joannem districte convenias, quatenus a suis erroribus resipiscat, et ad debitam obedientiam atque subjectionem Eboracensis Ecclesiae redeat. Si vero infra trium mensium spatium, postquam a te commonitus fuerit hoc implere contempserit, ex tunc, quousque satisfecerit, eum excommunicationi cum tuis suffraganeis subjicias. Idipsum Thomae Eboracensi archiepiscopo metropolitano suo facere injunximus. Vale.

Data Parisiis X Kal. Maii.

XLI. Lobiensem abbatiam ordinis S. Benedicti privilegiis exornat, atque in primis declarat neminem in ecclesia abbatiali posse humari, propter honorem reliquiarum divi Petri apostoli, quae ibidem servantur. (Anno 1131, April. 26.)[MIRAEI, Opp. diplom., tom. II, p. 1161.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONIO abbati monasterii Beati Petri Lobiensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod rationi convenire cognoscitur, animo nos decet libenti condescendere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, si non ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus.

Proinde, dilecte in Christo fili Leoni abbas, tuis rationabilibus petitionibus clementer annuimus, et Beati Petri Lobiense monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, ad exemplum praedecessoris nostri felicis memoriae Joannis Romani pontificis sub apostolicae sedis protectione suscipimus, et scripti nostri auctoritate communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi per subreptionem vel violentiam substituatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars sanioris consilii secundum Regulam beati Benedicti providerint eligendum, et episcopus Leodiensis eis praefecerit.

Qui episcopus et donum abbatiae antiquorum regum et imperatorum munificentia sibi concessum nunquam amittat, unde et monachis ea quae nunc tenent vel tenere debent, vel de caetero acquisituri sunt sine inquietudine conservet.

Libertatis quoque praerogativam a venerabilibus fratribus nostris Leodiensibus episcopis in Leodiensi Ecclesia praedecessoribus tuis concessam, tibi tuisque successoribus confirmamus.

Stationes etiam publicas a Leodiensi episcopo in eodem fieri coenobio, eumdemque episcopum ibidem aliquando venire, vel aliquod adventu suo gravamen inferre, nisi ab abbate et fratribus vocatus fuerit, omnino prohibemus.

Juri quoque Lobiensis Ecclesiae providentes, decernimus ne coenobium aliquod ob conversionis vel sepulturae causam absque jam dictae Ecclesiae licentia aliquem de familia suscipere praesumat.

Sane pravam illam consuetudinem, quae sub nomine personatus usque ad tempus praedecessoris nostri bonae memoriae papae Urbani extraordinarie inoleverat, submovemus.

Defuncto autem presbytero, qui alicui altari serviebat, alium idoneum per te vel successores tuos episcopo praesentari praecipimus, qui videlicet et curam parochiae cum assensu vestro suscipiat, atque de cura plebis episcopo rationem reddat, tibique ac tuis successoribus pro temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeat.

Porro quia idem locus in honore beati Petri, cujus vices agimus, consecratus, et ipsius pignoribus specialiter habetur insignis, dignum duximus ejusdem atrium, sicut a sanctis Patribus nostris statutum est, et hactenus servatum, nullius humani cadaveris sepultura deinceps aperiri.

Advocatiam quoque deinceps ipsius monasterii liberam omnino esse decernimus, ut videlicet nullus ibi advocatus constituatur, nisi quem abbas et fratres ad ipsius loci utilitatem constituerint.

Qui advocatus, ubi et quando invitatur a confratribus, sine inquietudine locum supra memoratum tueatur.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius, catholicae Ecclesiae episcopus.

Data Parisiis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Kalendas Maii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo primo, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno II.

XLII. Confirmatio confraternitatis Ecclesiae Oxomensis. (Anno 1131, Maii 4.)[LOPERRAEZ CORVALAN, Descripcion histor. del obispado de Osma, tom. III, p. 13.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus per Secoviensem, Oxomensem, Palentinam et Seguntinam parochias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Inter caetera virtutis et misericordiae opera eleemosyna praecipue commendatur, ipsa est enim quae a peccato liberat, et non permittit animam ire in tenebras, de cujus laude per Prophetam dicitur: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum (Eccli. III). Et cum venerabilis frater noster Beltranus, Oxomensis episcopus, decorem domus Domini diligens, ecclesiam sibi commissam aedificare contendit, in quo vero opere ad laetum exitum perducendum multae atque magnae expensae eidem necessariae esse noscuntur; et quoniam eidem propriae facultates non suppetunt, charitati vestrae per apostolica scripta rogando mandamus, atque in peccatorum remissionem vobis injungimus, quatenus de bonis a Deo vobis praestitis ad tam sanctum et laudabile opus per Dei gratiam exsequendum, necessaria solatia praebeatis, ut intercedentibus beatae Dei Genitricis meritis, in cujus honorem ecclesia dicta fundatur, necnon orationibus fratrum saecularium ejusdem loci pro vobis apud Deum effusis, bona vestra in hoc saeculo gratum suscipiant incrementum, et pro transitoria temporalique substantia piis locis ac vestra devotione impensa cum peccatorum venia aeterna vitae gaudia assequi mereamur. Confraternitas vero, quae, ut accepimus, venerabilis frater noster Raimundus, Toletanus archiepiscopus, ob loci sustentationem atque vestrarum salutem animarum ibidem stabilivit, auctore Domino confirmamus, et ratam permanere decernimus.

Datae apud Montem Furtinum, quarto Nonas Maii.

XLIII. Ad Alvisum Aquincinctinum abbatem.--Renuenti Alviso praecepit ut Atrebatensis Ecclesiae curam suscipiat. (Anno 1131, Maii 5.)MANSI, Concil., XXI, 403. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALVISO Aquincinctinensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Divinis ingratum constat illum esse beneficiis, qui talentum sibi a Domino creditum, in sudario, tepescente charitate, reponit. Qui enim saluti proximi providere negligit, indignationem benigni et districti Judicis adversum se intorquere non metuit. Accepimus autem quoniam Atrebatensis Ecclesia proprio destituta pastore, te unanimi voto et pari consensu sibi in episcopum et pastorem elegit. Per apostolica igitur scripta dilectioni tuae mandando praecipimus, quatenus absque refragatione aliqua opus Dei ad quod vocatus es, perficiendum suscipias: ut Atrebatensis Ecclesia peccatis exigentibus, tam in spiritualibus quam in temporalibus plurimum imminuta, tuis salubribus exhortationibus, et bonae vitae exemplo, divina suffragante gratia, percipiat incrementum.

Data in Pontisara, III Nonas Maii.

XLIV. Privilegium pro monasterio S. Dionysii Parisiensis. (Anno 1131, Maii 9.)[DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, p. 485.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio SUGGERIO abbati venerabilis monasterii, quod in honore beati Dionysii martyris Parisius situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Decor domus Domini diligendus est et locus habitationis gloriae ejus, attenta diligentia et reverentia honorandus. Ecclesia namque Dei quae non sine multo sudore et labore temporaliter peregrinatur in terris, pro illius amore et desiderio quae perpetuis et inconcussis gaudiorum praemiis fruetur in coelis, religiosa et honorabilia loca quae Deo dicata sunt, et ejus famulatui mancipata, attentius reveretur et diligit. Ea igitur ratione nos, qui ex commisso a Deo apostolatus officio curam et administrationem Ecclesiarum omnium gerimus, famosum et nobile Beati Dionysii monasterium, imperatorum et regum munificentia et liberalitate ditatum, affectione paterna diligimus, et ne pravorum hominum molestetur incursibus defensamus. Quocirca, dilecte in Domino fili Suggeri abbas, quem fidelem et devotum beato Petro sanctaeque Romanae Ecclesiae certis indiciis experti sumus, cujus etiam industria et sollicitudine in praefato Beati Dionysii monasterio, gratam Deo religionem reformatam esse comperimus, rationabilibus tuis postulationibus gratum praebemus assensum. Statuimus itaque ut quaecunque dignitas authenticis praedecessorum nostrorum Zachariae, Stephani, Leonis, Alexandri, Paschalis, et Calixti, Romanorum pontificum privilegiis, eidem loco concessa est, quaecunque bona Catholicorum regum, vel aliorum fidelium, legitimis oblationibus ad idem monasterium pertinere noscuntur, quidquid etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, seu aliis justis modis Domino largiente poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: In pago Metensi cellam Novam, cum omnibus appendiciis suis, videlicet Hulsperc, Autminge, Enmelingas, ecclesiam de Fulcreia, salinas ac patellas salinarum apud Marsalicam, monasterium Argentolium, quod situm est in pago Parisiensi, super fluvium Sequanae, cum pertinentiis suis. In episcopatu Aurelianensi campum Mainerii, Villare, Vendrous, Villammeium, Fejenis, Linus Ad haec comitatum Vilcassini, qui juris Beati Dionysii est, quem charissimus filius noster Lodoicus, rex Francorum, per te a beato Dionysio in beneficium et feodum suscepisse cognoscitur, quoniam is possidet cujus nomine possidetur, tibi tuisque successoribus confirmamus. Vicariam quoque, et omnimodam justitiam, ac plenariam libertatem juxta villam Sancti Dionysii sicut sub scriptis terminis distinguitur, a fluvio videlicet Sequanae, a molendino quod vulgo appellatur Bayard, usque ad supremum caput villae quae vocatur Halbervillare. quam praefatus rex juris esse Beati Dionysii recognoscens ei restituit. vobis nihilominus roboramus.

Praeterea omnimodam potestatem, omnemque justitiam, et universas consuetudines nundinarum indicti, ipsius regis liberalitate vobis concessas, ut perpetuis eas quiete obtineatis temporibus, assertionis nostrae munimine confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint. Electus autem, vel a Romano pontifice, vel a quo maluerit Catholico episcopo, consecretur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, vel clericorum ad idem monasterium pertinentium, a Catholicis accipietis episcopis, quemadmodum praedecessorum nostrorum canonicae aequitatis privilegiis institutum est. Missas sane publicas celebrari, aut stationem in eodem monasterio, praeter abbatis voluntatem, fieri prohibemus: sed nec interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare, vel abbatem, vel ipsius loci monachos, episcopis aut episcoporum ministris permittimus facultatem. Porro tam tibi quam tuis successoribus licentiam indulgemus in gravioribus negotiis sedem apostolicam appellare, nec appellantes ante negotii finem laesio ulla contingat, quatenus auctore Deo in sanctae religionis studiis quieti ac seduli permanere possitis. Si quis igitur in posterum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Willelmus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Joannes Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Guido Tiburtinus episcopus subscripsi. Ego Goselinus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae subscripsi. Ego Joannes Sancti Chrisogoni presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Equitii subscripsi. Ego Ubertus presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis subscripsi. Ego Rusticus presbyter cardinalis tituli Sancti Ciriaci subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Albertus diaconus cardinalis tituli Sancti Theodori subscripsi. Ego Willelmus diaconus cardinalis tituli S. Mariae in Via Lata.

Datum Rothomagi per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, septimo Idus Maii, indictione nona, Incarnationis Dominicae anno 1131, pontificatus domini Innocentii II papae anno secundo.

XLV. Domus hospitalis Falesinae, assensu Henrici Anglorum regis a Gonfrido conditae, protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Anno 1131, Maii 9.)[ Neustria pia, p. 751]. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GONFRIDO, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, religiosis desideriis debemus assensum praebere, ut fidelis devotio celerius sortiatur effectum. Quocirca, dilecte in Domino fili Gonfride, tuis postulationibus clementer annuimus, et hospitalem domum de Falesia, consensu charissimi filii nostri Henrici, gloriosi Anglorum regis, a te constructam, et scripti sui pagina roboratam, sub B. Petri protectione suscipimus, et apostolicae sedis robore communimus. Statuimus igitur ut quaecunque bona, quaecunque possessiones, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, eidem loco collata sunt, vel deinceps, praestante Domino, conferentur, nullus auferre vel minuere audeat, sed omnia integra conserventur, pauperum usibus, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis profutura. Si quis itaque locum ipsum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel minuere forte tentaverit, indignationem BB. apostolorum Petri et Pauli et nostram incurrat: conservantes autem, peccatorum remissionem et eorumdem apostolorum gratiam consequantur.

Datum Rothomagi VII Idus Maii.

XLVI. Didacum archiepiscopum Compostellanum vocat ad concilium Remis celebrandum.--G. subdiaconum commendat. (Anno 1131, Maii 19.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 525.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro unitate Ecclesiae conservanda, et schismate quod nuper in sancta Dei pullulavit Ecclesia resecando, utile duximus consilio fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium proxima B. Lucae festivitate Remis praestante Domino concilium celebrare. Ideo fratres et filios nostros archiepiscopos, episcopos, abbates, et alios religiosos ac sapientes viros Alamanniae, Lotharingiae, Franciae, Northmanniae, Angliae et Hispaniae convocare decrevimus. Per praesentia igitur scripta et charissimum filium nostrum G. sanctae R. E. subdiaconum fraternitati tuae mandando praecipimus, quatenus omni occasione remota praefato termino ad nostram praesentiam venias, ut tuo et aliorum fratrum nostrorum freti consilio valeamus, et errata corrigere, et quae ad honorem Dei statuenda fuerint suffragante ipsius gratia stabilire. Praedictum vero filium nostrum G. quem paternae affectionis brachiis amplexamur, tibi, quem specialiter diligimus, attentius commendamus, rogantes ut eum pro reverentia B. Petri, et charitate nostra benigne recipias, et honeste pertractes.

Dat. Belvaci XIV Kal. Junii.

XLVII. Ad abbatem Cluniacensem Petrum.--De centum marcis in Anglia ab Henrico rege datis. (Anno 1131, Maii 20.)[MANSI, Concil. XXI, 407.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Donationes et beneficia quae ad sustentationem fratrum a regibus, principibus et aliis juris religionis amatoribus sacrosanctis praestantur ecclesiis, tanquam ea quae divini juris effecta sunt, auctoritate apostolica volumus communicare. Per praesentis itaque scripti paginam, donationem a charissimo filio nostro Henrico illustri et glorioso Anglorum rege de centum marcis argenti per annos singulos Cluniacensi monasterio persolvendis factam, sexaginta videlicet in telonio Londoniensi, et quadraginta in telonio Lincolniensi, apostolicae sedis patrocinio roboramus. Haec autem donatio apud Rothomagum ab eodem filio nostro Henrico rege, Incarnationis Dominicae anno 1131, indictione IX, mense Maio, die Dominica in nostra et fratrum nostrorum praesentia facta est, Guillelmi scilicet Praenesani episcopi, Joannis tituli S. Chrisogoni, Humberti S. Clementis, Rustici S. Cyriaci, Gozelini S. Caeciliae, presbyterorum cardinalium; Gregorii SS. Sergii et Bacchi, Aimerici cancellarii, Guidonis S. Mariae in Via Lata, diaconorum cardinalium; Oldegarii Terraconensis, Hugonis Rothomagensis archiepiscoporum; Gaufridi Carnotensis, Joannis Lexoviensis, Joannis Sagiensis, episcoporum; Bernardi Claraevallis, Sugerii S. Dionysii, Bosonis de Bacho, abbatum; Guillelmi comitis de Warena, Roberti filii ipsius regis comitis de Glocerio, Roberti de Sigillo, Roberti de Laha, Rabelis camerarii de Tancarvilla, Nahelis thesaurarii, Haalonis prioris Sancti Osqualdi. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium super eadem donatione futuris temporibus infestare, aut eam auferre, minuere, vel ausu temerario fatigare; sed integra conservetur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est usibus profutura. Si quia igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae confirmationis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae ep. subscripsi. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus, subscrip. Ego Joannes Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Guido Tiburcius episcopus, subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. subscripsi. Ego Ulbertus tit. S. Clementis presb. card. subscripsi. Ego Goselinus presb. card. tit. S. Caeciliae, subscripsi.

Datum Belvaci per manum Aymerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, XIII Kalend. Junii, indict. XI, Incarnationis Dominicae an. 1131, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno II.

XLVIII. Clero et populo Atrebatensi Alvisum episcopum commendat. (Anno 1131, Jun. 18.)[BALUZ., Miscell. II, 164.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Alvisum episcopum vestrum debita charitate suscepimus, ipsumque cum gratia sedis apostolicae et litterarum nostrarum prosecutione ad vos duximus remittendum. Universitati itaque vestrae per praesentia scripta mandando praecipimus quatenus eum benigne recipiatis et honeste tractetis, eique tanquam proprio pastori et animarum vestrarum episcopo obedientiam et reverentiam humiliter deferatis, ad recuperandas quoque possessiones Ecclesiae, quae distractae sunt, et pacem reformandam ac raptores coercendos, sicut boni ac devoti filii, ei auxilium unanimiter praebeatis.

Data Compendii XIV Kal. Julii.

XLIX. Gualtero abbati S. Vedasti praecipit ut Alviso episcopo Atrebatensi obediat. (Anno 1131, Jun.)[BALUZ., ubi supra, p. 164.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUALTERO abbati Sancti Vedasti, salutem et apostolicam benedictionem.

In sede justitiae a Domino constituti ita auctore Domino debemus nostra defendere ut unicuique Ecclesiae sua jura serventur. Juxta paternorum quoque canonum sanctiones non tantum a nobis convenit quod potestatis est fieri, sed potius quod rationis ordo exigit singulis exhiberi. Hujus ergo considerationis intuitu dilectioni tuae per praesentia scripta mandamus et mandando praecipimus ut quemadmodum per praedecessorum nostrorum Urbani, Paschalis, Calixti, Romanorum pontificum, privilegia statutum est, et per nosipsos postmodum innovatum, venerabili fratri nostro Alviso Atrebatensi episcopo canonicam subjectionem et obedientiam deferas.