XXI. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO MONTIS CASSINI
955

 XX XXII 

XXI. recensere

AGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO MONTIS CASSINI. (Anno 955.)

Balduino abbati Casinensi ejusque successoribus monasterium S. Stephani in territorio Terracinensi situm concedit. [Tosti, Storia di Monte Casino. ] AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, BALDUINO dilecto filio, et abbati venerabilis monasterii Cassini Montis, et omnibus ejus regulariter intrantibus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et justi desiderii congruum impertire suffragium. Atque ideo quia postulastis a nobis quatenus concederemus vobis monasterium sancti Christi protomartyris Stephani, quod per longam vetustatem in ruinis, et in desertis positum est cum ecclesiis, seu cellis, aquis, rivis, cum terris, campis, pascuis, silvis, cultis vel incultis, et cum omnibus ad suprascriptum monasterium generaliter in integrum pertinentibus, positum territorio Terracinense, et inter has fines. A primo latere casale qui vocatur Vorke, et casale Clevini; a secundo latere pede montis devolvit quomodo ascendit per pedem montis sub ipso monte, per pedem montis sancti Lacui, et veluti vadit in monte de Campilla, et per rivum Balani, et montem de Montania, et casale Rustizanu et Tauri. A quarto vero latere casale Salissanu, et Plage, et Baleranum usque in rivo David et revertit in casali Barkas. Juris sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus Ecclesiae, vobis tenendum perpetuis temporibus concedere deberemus, inclinati precibus vestris per hujus praecepti seriem supra scriptum monasterium cum omnibus ad eum pertinentibus, sicut supra legitur, a praesenti quarta decima indictione vobis vestrisque successoribus in perpetuum vobis concedimus detinere deberi; statuentes atque promulgantes sub divini judicii observatione et anathematis interdictione, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae subtrahere praesumat, quae ipsum locum ad restaurandum, et ad pristinum gradum revocandum, a nobis per remedium animae Stephaniae spiritualis nostrae filiae recepistis. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum praeceptum ire tentaverit, sciat te auctoritate Dei, et beati Petri apostolorum principis anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum. Qui vero pio intuitu custos, et observator hujus nostri apostolici constituti in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, et misericordiam a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manum Acritioneri scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Octobrio, indictione supra scripta, quarta decima. Bene valete. Data septimo decimo Kalendas Novembris per manum Andreae divini, respectu gratiae, arcarii sanctae sedis apostolicae. Anno, propitio Deo, pontificatus domni Agapiti, summi pontificis, et universalis papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, anno decimo, in mense, et indictione suprascripta.