XIX | XXI |
XX.
recensereAGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO S. MARTINI DE LENIS. (Anno 955.)[Apud D. Bouquet, Recueil des historiens, IX 233.]
AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, SEGARIO religioso abbati venerabilis monasterii sancti Martini, qui vocatur Lenis, qui est in ripa de flumine Atace in valle Bolicarnea, et per eum in eodem venerabili monasterio in perpetuum.
Cum magna nobis sollicitudine insistit cura pro universis ecclesiis ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur. Ideo convenit nos pastoralis tota mentis integritate procurare et sedule eorum utilitatum subsidia illis conferre, ut Domino nostro omnipotenti id quod pro ejus sanctimoniis, honore etiam et laude atque gloria ejus divinae majestatis, venerabilium ut nostrorum erat contulisse locis, sitque acceptabile, nobisque ad ejus locum locupletissima misericordia dignum hujusmodi pii operis insidere in sidereis conferatur arcibus remuneratione. Igitur quia petistis a nobis quatenus ecclesiam sanctae Mariae quae est in Coronulas, cum terris et vineis et cum omni redhibitione sua, pari modo et ecclesiam S. Stephani quae est in Bolorda, item cum terris et vineis et cum omnibus pertinentiis suis; simili modo et ecclesiam S. Joannis quae est in Combreto, cum omnibus suis pertinentiis; pariterque et ecclesiam S. Petri quae est in Petralata, item cum terris et vineis; verum etiam et villam de Buxo et Petrus, cum terris et vineis et silvis et aquimolis suis; similiter in villa quae dicitur Cassanges, cum casis et vineis et terris, et medietatem de villa quae dicitur Barosa, nec non in vico Adasate cum terris et vineis; pari modo et villa quae dicitur Artosol, cum omni sua pertinentia: pariter infra comitatu Feniolotense, et comitatu Rodense, et Rosselione, tuae religiositati . . . . in perpetuum concedere deberemus. Ita sane ut a vobis vestrisque successoribus singulis quibusque indictionibus pensus nomine rationibus ecclesiasticis decem argenti solid . . . . . denarios duodecim difficultate postposita persolvatur . . . . . de nostra melioratione seu definitione indifferenter vos sine dubio procurantes efficiatur; nullaque praeterea ad dandum annue pensus a vobis mora proveniat, sed ultro actionariis sanctae nostrae Ecclesiae apto tempore persolvant; statuentes apostolica censura, auctoritate beati Petri apostolorum principis, sub divini judicii obtestatione anathematis interdictum, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae ipsa praenominata loca a potestate et ditione jam fati monasterii auferre praesumat. Si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contra hunc nostrum apostolicum praeceptum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo innodari, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterno incendii supplicio condemnatum. At vero qui observator exstiterit praecepti, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino nostro consequi mereatur.
Scriptum per manum Leonis scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobris, indictione XIII. Bene valete.