Epistolae et privilegia (Agapetus II)/XXII

This is the stable version, checked on 30 Decembris 2021. Template changes await review.
XXII. PRIVILEGIUM PRO CELLA S. MARIAE ET S. HUNNEGUNDIS HUMOLARIENSI
955

 XXI

AGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO CELLA S. MARIAE ET S. HUNNEGUNDIS HUMOLARIENSI. (Anno 955.)[Colliette, Mémoires du Vermandois, I, 563.]

In nomine sanctae et inseparabilis Trinitatis: AGAPETUS, Christi adminiculante misericordia, sanctae Romanae sedis antistes.

Si sanctis petitionibus praestabiles voto piorum assensum praebemus, voluntati Domini nos militaro credimus. Ergo notum sit universis catholicae matris Ecclesiae filiis, quod misit ad nos filius noster gloriosae indolis puer, scilicet Lotharius rex Francorum, paternitatem nostram humiliter obsecrans, ut quamdam cellam in pago Viromandensi sitam, in honore beatae Dei genitricis Mariae, et sanctae Hunegundis virginis constructam, apostolicae auctoritatis praesidio muniremus, quam suggerentibus genitori suo Ludovico videlicet regi, et sibi ipsi aeque regi, comite Adalberto, et idoneo satis viro Eiberto, qui eamdem abbatiolam jure beneficii possidebat, ad sacrae religionis venerabilem cultum erigere conatur, atque regiae potestatis praecepto corroborare nititur: cujus petitioni congaudentes, ecclesiastici vigoris manum exerimus; et ex aqua fulcimur auctoritate praecipimus ut praefatam abbatiam nemo unquam saecularium possideat, neque ex rebus ejusdem cellae quidquam sibi aliquis usurpet, non rex, non comes, non episcopus, nec quilibet princeps, quacunque potestate praeditus, nisi forte tuendi et defendendi causa, et hoc non nisi ejusdem loci regularis abbatis fiat permissione. Si quis vero pro hac adipiscenda pecuniam, vel quod libet munus regi aut cuilibet principi dederit, sive promiserit, subinferendae maledictioni subjacebit. Sit igitur eidem cellae abbas, secundum regulam sancti Benedicti constitutus, et monachi regulari districtioni subjecti, quos de rebus ejusdem cellae aliquod dispendium perpeti, cum omni imperio prohibemus. Res ergo ejusdem ecclesiae sunt Humolarias villa, in qua cella constructa est, cum mansionibus cunctis ad se pertinentibus: Merulfi curtis cum adjacentiis suis; Eudoldi curtis cum appenditiis suis; Caviniacus cum mansis ad se pertinentibus. In villa quae dicitur, Frisia super fluvium Summam, duodecim mansi quos pro commoditate piscium eidem ecclesiae perpetualiter habere liceat . . . . . Si quis vero contra hujus apostolici privilegii tutelam aliquid molitus fuerit . . . . . hunc . . . . . excommunicamus . . . . . ut sub hujus anathematis vinculo poenaliter innodatus, sit anathema maranatha. Fiat, fiat.