XI. AGAPETI II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SS. GERMANI ET MICHAELIS CUXANENSIS
950

 IX XII 

XI. recensere

AGAPETI II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SS. GERMANI ET MICHAELIS CUXANENSIS. (Anno 950.)

Confirmat privilegia monasterii Cuxanensis. [Apud D. Bouquet, Recueil des historiens, IX, 227.]

AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, GONDEFREDO religioso abbati venerabilis monasterii sancti Germani atque sancti Michaelis, quod est situm in valle Confluente in locum qui vocatur (Saint-Michel de Cusan) Coxano et post te tuis successoribus abbatibus ejusdem monasterii in perpetuum.

Cum magna nobis sollicitudo insistit et cura pro universis Dei Ecclesiis vigilandum ne aliqua necessitatis jactura dispendia consequantur. Igitur quia Soniarius religiosus presbyter et monachus vice vestra ante nostram praesentiam veniens, postulavit a nobis quatenus confirmaremus tibi tuisque successoribus abbatibus supradictum monasterium in integrum, cum omnibus finibus suis, terminis et adjacentiis, suisque omnibus pertinentiis in perpetuum; inclinati tuis precibus, pro omnipotentis Dei et sancti Petri amore, jam dictum monasterium cum finibus et suis terminis, sicut incipit a parte orientis, a fronte per summitatem Serrae quae pergit de Bovaria ad Jovem de Celerano, et vadit ab ipso monte qui dicitur Laccarias, et sic vadit per ipsas Laccarias usque in monte Canigone, et a meridie afrontat in monte Canigonis et descendit per Serra super Miliarias, et pervenit ad crucem super curtes, deinde ad Chero Clarinto, et pervenit per summitatem de Serra usque in rivo Merdario, et ab occidente ipsa Serra de Chero Clarinto, et pervenit in rivo Merdario, et ducit usque in fluvium Tede, et a parte circi affrontat in strata publica quae ducit ad Duas Sorores, et pervenit per ipsam viam publicam usque in Litterano, deinde subtus sancto Felicio, et pervenit usque in alode sanctae Mariae, et villa Tauriniano cum ipsa ecclesia sancti Fructuosi, cum decimis et primitiis, et ecclesiam sancti Martini de Clerano, et ecclesiam sancti Andreae, quae est fundata in villa Catellano cum suo alode, et villam de Torrente cum finibus et terminis, sicut in scripturis vestris veridicis resonat, et valle Taresago et curtes, et cella sancti Vincentii cum suo alode, sicut in vestris continetur scripturis, et alode Tonegale, Manzunculas, Ocenias, Tres-Valles, Lare cum ecclesia sancti Andreae, cella sancti Thomae cum suo alode, ecclesia sancti Petri quae est fundata in villa Inforcadis, Laguna cum sua ecclesia et alodiis vestris in his locis. In comitatu Rossilionense, in villa Miliarii, in Camelas, in Relano, in sancto Felice, in valle ventosa, in monte Auriolo, in villa Insula, in valle Locas, in Puio Nadalino, in valle Vincano, et in Saorla, in Arbussolas, et in Planicolas, et Interrivos, et in valle Molegica, in villa Orto Falguerias, in villa Arriano, in villa Folioliis, in Verneto, in Corneliano, in valle Foliano, in valle Savrra, in Torre sindo, in Pino, et in Campelias, et in Segondaniano, in Juloss, et in Flazano, et in Angerro, et in Enne, et in Porciliarios, et in Evole, in Altino. Et in comitatu Cerdeniense, in villa Sallagosa, in Onzes, in Annes. In Fenioletense, in villa Tavernulas, in Sauriniano, sive in Perolas, Vallemagna cum sua ecclesia, et in valle Stavia. In comitatu Bergitano, in ipso villare de Gilmari, in ipsa villa de Canes, et in caeteris locis ubicunque res monasterii rejacent. Et in comitatu Rossilionense, et in valle confluentis, et in comitatu Cerdaniense, et in comitatu Femioletense, vel in Bergitano, in his locis supradictis et in comitatibus, quantum ipsum monasterium habet et in scripturis vestris continetur vel resonat, et in ante auxiliante Deo acquisituri estis, cum finibus et terminis, limitibusque vestri monasterii. Simul et concedimus vobis de vestris locis primitias et decimas, et oblationes recolligendas ad jam dictum monasterium cum omnibus suis pertinentiis . . . sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, vobis per hujus privilegii seriem vestrum monasterium et loca seu ecclesias ubique pertinentes, et a praesenti nona indictione in perpetuum tibi tuisque successoribus servis Dei inibi commorantibus coenobiticam vitam ducentibus stabilimus Dei cum timore regendum, detinendum, et secure atque quiete sub norma et apostolica tuitione permanendum; sed sub nullius alius cujusquam potestatis subjicimus. Item apostolica auctoritate jubemus Christi fidelibus benigne secundum Deum hospitio recipiendis. Et tu cum ab hac luce fueris subtractus, a nulla persona ibi eligatur abbas, nisi de ipsa congregatione; eligatur abbas secundum Deum a praedicta congregatione. Praecipimus autem apostolica auctoritate, ut nulla magna parvaque persona aliquam vim aut invasionem in supradicto monasterio aut in suis rebus unquam facere praesumat. Pro quo sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione promulgantes decernimus ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel nulla magna parvaque persona, cujuscunque ordinis sit [praesumat] hujus nostri apostolici privilegii auctoritatem frangere. Nam quod non credimus, qui aliter agere praesumpserit, sciat se excommunicatum et anathematis vinculis innodatum, et a regno Dei alienatum, et in veraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator exstiterit, gratiam benedictionis a Christo Domino Deo nostro multipliciter consequi mereatur.

Scriptum per manum Leonis notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Decembrio per indictionem supradictam. Bene valete.