Epistolae et privilegia (Agapetus II)/IX

This is the stable version, checked on 3 Septembris 2021. Template changes await review.
IX. EPISTOLA AGAPETI PAPAE II AD AYMARDUM ABBATEM CLUNIACENSEM
948

 VIII X 

EPISTOLA AGAPETI PAPAE II AD AYMARDUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Privilegium abbatiae Cluniacensis. [Apud Mansi, Conc. XVIII, p. 408.]

AGAPETUS, servus servorum Dei, dilecto filio AYMARDO venerabili abbati monasterii Cluniacensis, aedificati in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli siti in pago Matisconensi, et per te in eodem monasterio, tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini benevola compassione pie poscentium votis succurrere, et alacri devotione his praebere assensum. Ex hoc enim potissimum praemium a conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis a nobis, quatenus monasterium praedictum in illo statu quo a Guillelmo duce per testamentum manere decretum est, nostra apostolica auctoritate decerneremus, sanctae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae subjectum esse: inclinati precibus tuis, tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quae deinceps ibi traditae fuerint, liberum a dominatu cujuscunque regis, aut episcopi, sive comitis, aut cujuslibet ex propinquis ipsius Guillelmi. Nullus ibidem contra voluntatem monachorum praelatum eis post tuum decessum ordinare praesumat: sed habeant liberam facultatem, sine cujuslibet principis consultu, quemcunque secundum regulam sancti Benedicti voluerint, sibi ordinare; nisi forte, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint. Hoc quicunque voluerit, cum Dei zelo prohibeat. Decimas vero, quae olim ad vestras capellas pertinuerunt, et per modernam quasi auctoritatem, sive licentiam, a quolibet episcopo subtracta sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquae jam factae, vel faciendae inibi sint, ita manere concedimus, ut vestris ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc vero quod dilectus filius noster Bruno episcopus de praedictis capellis vobis concessit, ratum et firmum esse decrevimus in perpetuum. Praeterea, quidquid ex vineis, vel culturis ad vestram partem pertinet, partem quoque decimarum, ad hospitale vestrum pertinere sancimus. Simul et de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiam quod Leobaldus, ad praedictum monasterium dereliquit. Simul et illud quod Magiona, vel alicubus rebus, quae ad id monasterium pertinere debent. Confirmamus etiam nostra apostolica auctoritate abbatiam Carilocensis coenobii, quae eidem collata est monasterio, abbatias S. Joannis, atque beati Martini suburbio Matiscensi sitas, nihilominus in perpetuum constare decernimus ad praedictum locum, ut nullus episcopus vel comes, vel aliqua persona inibi temerario ausu quidquam ordinare praesumat, sine jussione rectoris jam dicti loci. Similiter censemus de Celsanicas Alodo Hecfredi comitis, quem filius noster Stephanus, justa lance causam examinans, pro omnium remedio Christianorum praelibato delegavit loco. Praeterea villas omnes quae pertinent ad idem coenobium Cluniacense, soliditate apostolica roboramus, Solustriacum videlicet, Caninias, Seneciacum, Arpagiacum, sanctum Victorem, et Scociolas, Kaerdasemscum, Dabormacum, et Piscatoriam, quam Osam vocant; Tosciacum, et ecclesiam sancti Desiderii, Ambariacum, et Saviniacum alodum, quem Engelbaldus dedit, et alodum quem Waldo, veniens ad conversionem, dedit. Similiter et Amberiam, et ecclesiam S. Abundi, quam Artaldus moriens ad praedictum reliquit coenobium. Ecclesiam sancti Saturnini, cum omni alodo, quem Geraldus archiepiscopus dedit praedicto coenobio. Et quia ordo monasticus summam desiderat immunitatem: ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra municipia, aut res quaslibet, sine vestro consultu distringere, aut invadere ullo modo praesumat. Sane, ad recognoscendum, quod praedictum coenobium sanctae apostolicae sedi, ad tuendum, atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium X solidi. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit, aut aliquid horum corrumpere conatus sit, et omnia quae in hoc privilegio sancimus non observaverit, sciat se sub divini judicii obtestatione, anathematis vinculo aeternaliter, nisi resipuerit, innodatum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo sine fine cruciandum. Qui vero nostrae hujus saluberrimae sanctionis custos et observator extiterit, a Christo Domino benedictionem, et a sanctis apostolis mundi judicibus absolutionem hic et in futuro consequi mereatur.

Scriptum per manus Leonis notarii regis, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Mart. per indictionem VII.