IX | XI |
X.
recensereAGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD WILLIARIUM ABBATEM. (Anno 950.) Confirmat sententiam Ottonis magni in materia immunitatis S. Maximini. [Apud Hontheim, Hist. Trevir., I, 284.] AGAPETUS, servus servorum Dei, reverentissimo abbati WILLIARIO, totius charitatis exhibitionem in Christo.
Nuntios vestrae almitatis ad sacrorum apostolorum limina, pariterque nostram apostolicam dignitatem directos, Asolfum videlicet atque Guntharium cum magna benevolentia suscepimus, ac illorum legationem praesenti omni Romano clero clementer audivimus. Scimus vero, ipsis referentibus, saepe ac multum vos vexatos a Ruotberto, quamvis in hoc minime, in aliis tamen venerabili archiepiscopo, eo quod vobis commissum monasterium sibi commissae ecclesiae vellet subdere injuste, nisi vos tuerentur hinc justum judicium ex regia dignitate serenissimi Ottonis prolatum, inde chartae Caroli Magni, atque aliorum antiquorum regum in medio recitatae. Ergo omnis ordo Romani cleri, annuente nostra apostolica dignitate, decrevit ut super monasterio vestro, dico autem illo quod in vicino Trevirensium murorum in honore S. Joannis evangelistae fundatum, sanctis sanctorum confessorum Maximini, Agritii atque Nicetii corporibus dicatum, immobiles permaneant sententiae in chartis conscriptae, Ottonis regis praecessorumque ejus, regum Francorum videlicet, ut in praesenti et in posterum sub regia tantum potestate permaneat, neque unquam ulli alteri personae subjaceat, excepto abbati, quem ejusdem monasterii fratres communi concordia secundum regulam elegerint. Si vero praedictus archiepiscopus, aut aliquis successorum ejus, seu alius quilibet fratrum, qui sunt, vel erunt in eodem monasterio, quietem impie, crudeliterque turbaverit, nisi primo praesenti conscriptione, ac deinde ab apostolica dignitate admonitus resipiscat, non ut pastor, sed sicut mercenarius tractetur. Idcirco si in tam pertinaci duritia perstiterit, ad ultimum nostra apostolica auctoritate excommunicetur, et insuper bonis regibus, ac ducibus, justisque judicibus resistentibus compos voti sui nunquam fiat.
Scriptum per manum scrinarii S. Romanae Ecclesiae. Data II Kal. Martii, indictione VIII. Bene valete .