XII. EPISTOLA AD WISADUM URGELLENSEM EPISCOPUM
951

 XI XIII 

XII. recensere

AGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD WISADUM URGELLENSEM EPISCOPUM. (Anno 951.)

Ecclesiae Urgellensis privilegia confirmat. [Apud D. Bouquet ubi supra, p. 230.]

AGAPETUS, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo WISADO sanctae Urgellensis Ecclesiae episcopo, tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum procul dubio promeremur, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis quatenus supradictum episcopatum Urgellensis Ecclesiae cum omnibus suis aedificiis, seu et villis, ecclesiis, parochiis, casis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, saletris, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, molendinis, piscariis, aquis aquarumque discursibus, castellis, montibus, vallibus, collibus, rupturis adjacentiisque, eorum cultum vel incultum, nec non et pertinentiam ejusdem episcopii, scilicet Cerdaniensis pagus, Libianensis, Bergitanensis, Paliarensis quoque, atque Riba curcensis, Jestabiensis, atque Cardosensis, Anabiensis ac Tirbiensis, et locis sanctae Deodatae cum finibus suis, et Fencris cum finibus suis, et Submonte cum finibus suis. . . . . Confirmamus etiam et tertiam partem telonei ejusdem episcopii, cum pertinentiis mercati, vel cum omnibus ad ipsum episcopium ex suis omnibus locis ubicunque generaliter et in integro pertinentibus infra supradictum episcopatum, a territorio Urgellensis, Cerdaniensis, Bergitanensis, Palliarensis atque Ribacurcensis. Item et confirmamus tibi tuisque successoribus de ipsius supradicti episcopii locis et pertinentiis primitias et decimas. Necnon et iterum stabilimus ut nulla quaelibet persona clericis vestri episcopii consistentibus injuste ad districtionem aut ad injustam legem deportare cum laicali persona praesumat. Nam quia supradictum episcopium cum omnibus rebus ubicunque sibi pertinentibus a Francorum regibus per praecepti paginam firmatum et solidatum est regali auctoritate, ita et nostra apostolica auctoritate firmamus, ut amodo et in antea quidquid vos vestrique successores legaliter acquisituri fueritis futuris temporibus, ex praesenti anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 991, decima indictione, inclinati precibus vestris, per vestra regalia praecepta et hujus privilegii seriem in perpetuum vobis vestrisque successoribus confirmamus et stabilimus detinendum, possidendum, et cum Dei timore dispensandum atque regendum; ut nullus rex, nullusque princeps, nullus comes, nullus marchio, nullus judex, neque ulla parva magnaque persona aliquam vim aut invasionem in eodem episcopio, neque in suis pertinentiis unquam facere praesumat. Pro quo sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto promulgantes, decernimus ut nullus nostrorum successorum pontificum neque ulla magna parvaque persona audeat neque praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei et sancti Petri apostoli atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter innodandum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi incendio concremandum; et in voragine tartareoque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis a justo judice Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Amen. Bene valete.

Scriptum per manum Leonis notarii regionarii, atque scriniarii, sanctae Romanae nostrae Ecclesiae, in mense Decembrio, in supradicto anno, indictione supra nominata.