Epistolae et privilegia (Agapetus II)/VII

This is the stable version, checked on 3 Septembris 2021. Template changes await review.
VII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO S. BONIFACII FULDENSI
948

 VI VIII 

AGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO S. BONIFACII FULDENSI. (Anno 948.) Monasterii Fuldensis, « noviter renovati » privilegia confirmat. [Dronke, Codex diplom. Fuld., p. 320.]

AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, HADAMARO venerabili abbati et per eum in monasterio a sancto Bonifacio primitus constructo atque noviter renovato suisque successoribus abbatibus in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis praestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus monasterium Salvatoris a sancto Bonifacio primitus constructum et a te noviter aedificatum in loco Boconis erga ripam fluminis Fulda privilegii sedis apostolicae infulis decoretur et sub jurisdictione nostra Deo auctore cui deservimus Ecclesiae constitutum nullius alterius Ecclesiae juridictionibus submittatur; idcirco piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus. Et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem vel episcopum in praefato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam praesumat omnino celebrare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat locis et rebus tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet quam quas futuris temporibus in jura ipsius venerabilis monasterii divina pietas augere voluerit ex donis et oblationibus decimisque fidelium absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul, vel quacunque dignitate persona hanc nostri privilegii chartam quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa.

Scriptum per manum Stephani notarii regionarii atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario et indictione VI.

Datum IV Nonas Januarias.