VI. EPISTOLA AD WINDILGARDEM ABBATISSAM
948

 V VII 

VI. recensere

AGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD WINDILGARDEM ABBATISSAM. (Anno 948.) Monasterium Gandersheimense in Saxonia constructum, sub protectione sedis apostolicae recipitur, variisque donatur privilegiis. [Apud Coquelines, Bullarum collect. I, 251.] AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, WINDILGARDI, abbatissae venerabilis monasterii Ganderescheimensis, constructi ab Ottone comite de Saxonia, aliisque suae sortis abbatissis in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet, ut devotioni conditoris piae conservationis auctoritas in privilegiis praestandis minime denegetur. Igitur quia postulavit a nobis Hathumarus venerabilis abbas, ut per ejus interventum atque deprecationem vestrum monasterium Ganderescheim situm juxta fluvium Aternam, apostolica auctoritate vobis confirmaremus, sub jurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, ecclesiae, constitutum, nullius alterius ecclesiae jurisdictionibus submittatur. Pro qua re piis desideriis faventes [per] hanc nostram auctoritatem id, quod exposcitur, effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere auctoritate nostra, praeter sedem apostolicam prohibemus. Auctoritate namque beatorum apostolorum Petri et Pauli jubemus ut nullus rex audeat, praeter licentiam vestram, monasterium aliquibus hominibus in beneficium dare, ut profecto juxta id, quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse ditatum permaneat locis ac rebus, tam his, quae tempore moderno habet, vel possidet quam quae futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere, et donis, oblationibus, decimisque fidelium absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Quando autem abbatissa ipsius monasterii de hoc saeculo migraverit, nulli sit licitum, aliquam ibidem ordinare abbatissam, nisi ex ipsa congregatione, si talem invenerit, quae digna Deo sit. Et si fortasse ibidem inventa non fuerit, tum rex habeat potestatem talem ibidem ordinare abbatissam quae digna Deo placere possit. Constituimus etiam per hujus decreti nostri paginam, ut quacunque dignitate praedita persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens, a coetu sanctorum omnium extorris existat, ut nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta, perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa.

Scriptum per manus Stephani scriniarii sanctae Romanae ecclesiae in mense Januario indictione sexta. Bene valete. Datum III nonas Januarias per manus Andreae divini, respectus gratia, arcarii sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus Agapeti, summi pontificis, Junioris, papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, secundo.