V. EPISTOLA AD ADALGARIUM HAMBURGENSEM ARCHIEPISCOPUM

 IV VI 

V. recensere

AGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD ADALGARIUM HAMBURGENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 948.) Junctionem Bremensis Ecclesiae cum Hamburgensi, et caetera Hamburgensis jura confirmat. AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo ADALGARIO S. Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscopo, tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolicae moderationi pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animos alacri devotione impertire; ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ad meliorem fuerint statum sine dubio producta. Igitur quia postulastis a nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum integrum vobis confirmaremus, sicut a praedecessore D. nostro Nicolao hujus apostolicae sedis decretum est; inclinati precibus Hadamari Fuldensis abbatis, apostolica auctoritate concedimus cum omnibus generaliter atque specialiter locis ad eumdem vestrum archiepiscopum pertinentibus, scilicet omnia quae vestri antecessores suis laboribus acquisiverunt, vel etiam amor aeternae patriae ibi a Christicolarum fidelibus largita sunt largiuntur; cum illis etiam, qui nunc suo tempore divina protegentia ad Christi conversi sunt fidem, videlicet episcopis Danorum, Norvenorum, Suvevonum, nec non omnium septemtrionalium partium; pallium quoque, et ejus usum in praenominatis a praedicto papa factis habendum tibi, et omnibus successoribus tuis perpetuo decernimus. Deinceps vero nullum archiepiscoporum, vel Coloniensem, vel alium quemlibet in vestra dioecesi ullam sibi vindicare decernimus potestatem; quinimo et ipsis et omnibus omnino suademus cultoribus religionis, ut adjutorium, et solatia vobis in omnibus administrent; quatenus pro gratia hujus beneficii plenam recipere mercedem a Domino mereantur, cum omnia, quae proficua ecclesiae probantur exhibere, et divinis non impugnantur praeceptionibus, efficienda et praebenda omnipotentis Dei auctoritate, et beatorum apostolorum Petri et Pauli esse non dubitamus, et hoc nostro decreto decernimus, secundum praenominatae bonae memoriae Nicolai papae sanctionem, et reverendissimi regis Ludovici votum, ipsas praedictas dioeceses, Hamburgensem scilicet, et Bremensem, non deinceps duas, sed unam esse et vocari; omnem quoque adversantem vel contradicentem, atque piis nostris studiis quolibet modo insidiantem, anathematis sermone percutimus, perpetuaeque ultionis reum diabolica sorte damnamus, ut culmen apostolorum, more praedecessorum nostrorum, causamque Dei pio affectu zelantes ab adversis hinc inde partibus muniamus. Apostolica itaque auctoritate, et Bernhardo episcopo Alverstadensi, Thidardo Hisdenensis ecclesiae, et caeteris conterminalibus episcopis insuper jubemus et eos monemus, ut te in omnibus adjuvent, quatenus sacerdotale ministerium explere et animarum lucra Domino Jesu Christo facilius acquirere valeas. Auctoritate ergo apostolica et censura sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdicto statuimus, et nulla persona magna vel parva, cujuscunque ordinis, aut dignitatis sit, omnia quae a nobis, vel praedecessoribus nostris ecclesiae tuae et tibi concessa sunt violet; quicunque autem mutaverit, vel in aliquo violare praesumpserit, nisi resipuerit, auctoritate Dei, et B Petri, et nostra, qui ejus fungimur vicariatione, perpetui anathematis vinculo sit innodatus. Qui vero custos et observator ejus exstiterit benedictionis gratiam, et coelestis retributionis a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manum Arronis notarii regionarii, atque scriniarii S. R. E. in mense Januario, indictione VI. Data IV Nonas Januarii per manum Andreae arcarii sanctae sedis apostolicae in sacratissima sede B. Petri apostoli, indictione VI.